Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Tale quis ingenium, tanti quis muneris usum?
Ut niveum compegit ebur, nervosque loquentes
Addidit ac numeros! Dic, o Tirrene, quis ille?
Dedalus? Anne alius dextre successor et artis?
3 5Dedalus ipse fuit, nec falleris omine, Galle,
Artificum stupor eternus, quem docta potensque
Miratur natura virum; michi maximus ille
Argutam dedit hanc citharam plectrumque modosque.
4 Cuius amor meriti? cuius pulcherrima merces?
5 10Nullius. Nam sponte meum quesivit amorem,
Dignus quem silve, quem grex, quem pastor adoret.
6 Qua tamen hec regione tibi sors obvia venit?
7 Est nemus aerium, trabibus quo frigida quernis
Submovet umbra diem; non illic aura, nec estus,
15Non gregis aut hominum vernos premit ungula flores;
Fontibus aversis circum duo flumina surgunt,
Hoc secat Etruscos, petit illud gurgite Romam:
Hic, quasi venturi presagus, tristia mecum
Plurima volvebam, flebam quoque; vidit ab alto
20Dedalus annosas inter considere fagos;
Accessit, citharamque ferens: - puer, accipe, dixit;
Hac casus solare tuos, hac falle laborem. -
8 Infelix! ubi tunc aberam? Fortasse fuisset
Hec fortuna alii; citharam michi Dedalus illam;
25Novit enim egregie, atque interdum visus amare est.
9 Hanc minime; sed forte aliam, nam milia multa
Ille habet et large partitur munera in omnes,
Galle; sed, ante diu quam presens silva vireret,
Hec fuerat promissa michi. Namque anxia partu
30Mater anelanti Lucinam voce rogabat,
Et mestum, ignarus lucis, iam limen adibam;
Attulit ecce pium fors Dedalon; haud mora, mixto
Vagitu gemituque gravi concussus, apertas
Substitit ante fores; deque obstetricibus uni:
35- Si puer est, citharam dabimus; si nata, monile,
Dixerat, ac speculum; - subitoque evanuit. Inde
Polliciti rediitque memor, factoque beavit,
10 Utilis invidie species imitatio fervens,
Incutiensque animo stimulos, Tirrene, fatebor.
40Ardeo nunc similem citharam, nisi forsitan ista
(Quod malim) caruisse velis. Sunt vellera nobis
Mollia, sunt hedi; pretium, vel grande licebit,
Ipse rei parve statuas. Parebitur ultro.
11 Grande rei parve? Cithare solatia nescis;
45Rem magnam (sit nota) voces: fastidia mulcet,
Lassatos animos refovet, solatur amicos,
Gaudia restituit, pellit de pectore luctum,
Exiccat lacrimas, compescit flebile murmur,
Spes revehit, frangitque metus, vultumque serenat.
12 50Quid pretio maiore vetat vel magna pacisci?
13 Non michi setigeri quantumvis pascitur usquam
Villigerique gregis, nedum leve vellus et hedi
Sit pretium cithare; non si tibi gurgite latos
Ambiat Hermus agros, rutilisque oblimet arenis.
55Quid michi divitie? quid rerum mutus acervus?
Nostras cernis opes: Hec est, qua crebra rebellis
Prelia fortune mundique prementia vincla
Pauperiemque levo; rigidas hac sepe per Alpes,
Perque nemus vacuum, perque atra silentia noctis
60Fisus eo; plaudunt volucres et concava saxa,
Interea tristes fugiunt per nubila cure.
14 Laude sitim cumulas; fer opem, optatoque potiri,
Te duce, contingat; vivam memor emoriarque.
15 Sera animum que cura subit? Brevis ecce iuvente
65Flos cecidit. Tunc tempus erat! Iam discere turpe est
Quod pulcrum didicisse foret. Sic volvitur etas,
Omnia sic volvit fugiens, ac nescia freni.
Sorte tua contentus abi, citharamque relinque;
Est quibus a teneris tractata suaviter annis.
16 70Posceris auxilium; tu consulis? Incipe rebus
Mecum; verba aliis, quos possunt verba movere.
Poscimus hanc avide; toto nil pulcrius orbe est.
17 Pulcra movent oculos, sed prosunt apta fruenti;
In partesque venit pudor atque modestia voti.
18 75O felix, o care deis, Tirrene, supernis!

1 Dedalus

2 Gallus

3 Tirrenus

4 Gallus

5 Tirrenus

6 Gallus

7 Tirrenus

8 Gallus

9 Tirrenus

10 Gallus

11 Tirrenus

12 Gallus

13 Tirrenus

14 Gallus

15 Tirrenus

16 Gallus

17 Tirrenus

18 Gallus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: