Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Hactenus hec fama fuerant vulgata per urbes,
Dum sibi virtutem sereret, dum vivere clausus
Flagitat, ac secli strepitus mundumque fugacem
Linquere nec aliud, quod quamvis posse tacere
5Hac serie versus mallem, quia strictus amore
Ante viro placidumque mihi se prebuit inde
Papatu; reserabo tamen, que culmine tanto
Gesserit. En pulchrum est generi narrare futuro
Et sibi votivum, nec non exempla timenda,
10Tam varios casus hominum sic celsa sub imo,
Sic mutata gradu summo, vel forte retecta.
Sed neque credendum, fraudem vestisse columbam
Tempore sic longo; multis nam semita vite
Paupertas cultusque sui postponere curam,
15Multorum regnare malum, precellere cunctos
Mortiferum quibus est. Prompte parvumque sedemus
Nos equulum, modicasque manu transcurrimus undas
Fluminis intrepidi submersi forte profundo
Cornipedisque solo collisi saltibus acris.
2 20Incipiens igitur sociatus cardine Murro
Nocte subingressa, fratres ubi templa levabant,
Descendit mansitque dies, inibique futuri
Pontificis magni dextrum latus ordine verso
Excepit Carolum regem, qui presidet arvis
25Apulie; laiceque manus subrepere passim
Consiliis tentant divi in precordia patris
Ecclesie. Nam gnarus opes et iurgia mundi
Temnere pomposam iuris vitaverat artem,
Nec scripturarum clausos recludere nodos,
30Aut regimen secli didicit, qui vivere cella
Decrevit, fratrumque cohors sub dogmate patris
Degentum, non culta satis, sed rustica turba
Moribus altisonis; quo factum est, ut sibi magni
Crederet hic laicos, quos iuris in arte peritos
35Prudentesve ratus. Serpit sic nescia ritus
Gens nova, dum metuit pater almus fraudibus artum
Ingenium vinci procerum, dubiique sodales
Redduntur fratres, proprium ne forte senatus
Compellat mutare gradum, si gloria mundi
40Cesserit ut pridem, rubra in collegia patrum.
Inde gravis decreta quidem processit herilis
Littera pontificis, qua se non pergere longe
Posse fatebatur, celo dum ferveret estas
Frigoribus solitum montanis; qua neque cetum
45Turbari voluit, fragilis si tendere gressus
Usque Aquilam properet, senii nam torpida virtus
Non sinit, estivo segetes torrente calore,
Difficili accessu Perusinum scandare saxum.
Hec voluit pensare patres, hec querere quidnam
50Congruat ecclesie, votumque retexere verbis.
3 Ipse tamen vastam colloso cespite terram
Ingrediens Aquilam, non plenam civibus urbem,
Sed spatiis certis signatam ob spemque futuram,
Intumidus vilem Murro conscendit asellum,
55Regum frena manu dextra levaque regente.
Pontificis visu plures stupuere videntes
Sic humilem, memorando Deum cui prebuit omnis
Obsequium natura placens, sedisse benignum
Hoc animal, dum Iuda suas effusa coronas
60Obvia prostravit vestes ramosque recisos
Detulit in laudem Christo viridantis olive.
Ast alii mitem potius gestare silenter
Commendare animum largumque sedere coruscum
Cornipedem faleris, ubi celsa potentia morem
65Hunc sibi deposcit. Quid ni? sed credimus inde
Exemplum potuisse capi, qua lapsa voluptas
Excessisse modum cleri cognosceret unquam,
Si ventura pater ceu pridem florida signis
Providus ostentet, populus ni captus in isto est.
70Que nam facta docent virtutis imagine fulta,
Despicimus quandoque sequi, si casus et amens
Simplicitas, non cauta manus se fudit in illa.
Ecce manens Aquile nondum veniente senatu
Officiis variis prefecit Murro novellos
75Aprutios, laicumque sibi non more vetusto
Assumpsit scribam, deerat fiducia cleri;
Samnitumque pater, forsan cui plurima culpa
Adscribi poterit, vicecancellarius almo
En datur. At fraudis vicina pericula purus
80Quis caveat letale malum, cum dogmata sacra
Tam legis quam scita patrum novisset, et idem
Haud radiat lucere datus; Celique Iohannem
De Castro dixere virum, terrena colentem.
4 Interea sublimis apex in singula cetus
85Ambigui, ne forte moras illectus amaret,
Scripta recensebat rogitantis, ut ipse priorum
Assectetur iter, veniatque videre cupitus
Cardineos proceres, quos nec suadentibus ullis
Advocet absentes; ne prebeat ergo nefandum
90Exemplum, procedat herus, si forte remoto
Sidere contingat Romane ad culmina sedis
Assumi quemquam, pensetque pericula morbi
Et sumptus, fervente die si tempora messis
Curia distantem non aptam moribus urbem
95Querere cogatur; iusto libramine moti
Non minus his validas causas reticere fatentur.
Primitus hec scripsere patres rumore tremendo
Perculsi; suscepta tamen post littera summi
Pontificis subduxit eos rescribere blande
100Hec eadem firmando magis, quin clausa revelant:
"O pater alme patrum, que iam tacuisse videmur,
Pandimus. En durum est nobis accirier intra
Apulie regnum; nam non oblivia carpunt
Martini consulta patris sumptumque viritim
105Consilium, dum magna precum submissio Gallum
Adventare ducem regno deposceret armis,
Insultante manu Siculi per claustra Pachini
Aragonum, fremeretque novis suspensa futuris
Parthenope; nam papa sacer succurrere gliscens
110Casibus obsedis melius regnoque citati
Substitit, et propriis legit non cedere terris,
Quamquam animus vallare suos hostesque fugare
Promptior, et dubio, quibus illa petita placerent,
Nec fratrum deerant; melior sententia vicit.
115Nec tamen optandum est proceres quocumque vocari
In longum, licet illa iugo sit subdita tellus
Romane sedi. Suberunt que scripsimus olim
Exemplum, mores, grave damnum, murmur, egestas.
Haud vestri non cura movet fesseque senecte,
120Et gravis Augusto longo procedere motu;
Sed faciente Deo, pro cuius amore fideli
Atque timore, pater, plenum sumpsisse laborum
Novimus officium, speramus adesse volenti
Virtutem fessosque humeros pietate levari.
125Insuper et requies sunt et loca plurima pause,
Princeps, nempe via, quibus hunc recreare laborem
Possitis, pluresque modos non deesse putamus
Auxilio, si forte placet variare quietem.
Namque potes provectus equo conscendere clausam
130Lecticam, nec longa dies sed tempora sacrum
Nos facient spectare patrem, quem cernere letum est.
Ne vestras turbare velis discrimine mentes
Culminis auspiciis, ne tantum subdola possit
Lingua malum suadens, Christi non commoda querens
135Sed propriis inhians, iterum te iterumque rogamus
Illustris pietate, pater, precibusque moramur."
5 His visis Murro geminos ex ordine fratres,
Non missos gravitate patrum sed sponte ruentes,
Cum veniens Aquilam senior visisset, Hugonem
140Scilicet Alvernum ac Ursino stipite natum
Levitam, rubris iussit depromere missis
Cardinibus senium moruleque retexere causas,
Dum calet estivum tempus; recipitque secundo,
Presule transmisso Veteri qui presidet Urbi,
145Vota ducum saltem proprias accedere terras
Instantum, si forte negat Perusina per arva
Tendere iter; precibusque rogant assistere regem.
Cui memorant collata patri, collataque nuper
Ecclesia donante sibi, vult dum Ethna rebellis
150Aragones; variosque canunt non deesse pericli
Eventus et grande malum stimulare parentes.
Perstitit immotus precibus legitque corone
Murro Aquilam. Carolusque volens, ne dixero pompas
Sed regnum monstrare suum, proceresque novellos
155Et rubros augere duces rogitare potentem,
Dissimulat monitis; temni heu verba senatus
Sperans cardineos nullis rogitare potentem
Decrevit monitis potius sed verba senatus.
Visum erat haud dubium; utinam non causa morandi
Tu fueris, dum posse putas et tollere culmen.
6 Hec inter cetu repetens insignia presul
160Chrismate sacrandus, quamvis non venerit ardens
Ordo patrum fertur, stimulos sic addere norunt.
Sed casum patiente Deo, dum sustulit altum
Pontificem nobis delatum ad celsa Latinum,
Est modus inventus magne novitatis et urgens
165Spernere consilium promptum, qua presulis almi
Funere vix gelido cetu distante, sacrari
Mandavit Murro post hec sacrandus Hugonem
A patre Samnitum, necnon insignia rubra
Sumpserit et mantum, mitram, cinctumque lapillum
170Obrisoque auro; fuerant hec danda per armum
Leviteque manu rubri, sed tanta vetusto
Confert Neapoleo. Transfert tunc nomina Petrus
In Celestinum, quod vulgat plebibus idem
Neapoleo; subiecta pedum dant oscula proni
175Pontifices, reges, clerus, comites proceresque.
Ipse tamen populo dextra prospectus ab alto
Exhibuit sublimis apex signacula Christi.
7 Hec postquam novere rubri, seu morte Latini
Fracti, animos celerant ad tanta pericula cursim.
180Cumque dies sacre celebris venisset in orbem,
Vestibus ornati bissis auroque decoris
Insistunt operi proceres, presulque novellus
Velletrensis Hugo liquidam fundebat olivam
In caput electi, cui pallia candida lane
185Insuper altari grandis levita Mattheus
Obtulit, et frigium gemmis auroque coruscum
Post celebrata Deo misse solemnia pape
Imposuit capiti, populo spectante, coronam.
Deforis en thalamus campo sublimis aperto
190Structus erat iuxta templum, quo turba sedentem
Cerneret hunc apicem nimium populata pedestris.
Hinc albo provectus equo processit in urbem,
Quam dixere Aquilam; servat processio ritum
Ante ducem tendens longis clamoribus actum;
195Discubuitque suis cum fratribus ordine presul,
Ut docet antiquus regni mos festa peragrans.
Scripsimus hec propere, nostras laxare camenas
In successoris sacri fastigia proni,
Non quia sit votum nobis captare favoris
200Premia seu laudes operis, sed novimus illum
Urbe sacra sumpsisse gradus insignia patrem
Te foris, et melius spectacula nostra relucent.
8 Regredimur. Sic ille sciens, non nescius omnis,
Non etiam ignarus sensus et congrua fandi,
205Sed titubans, aliosve timens, reverensque senatum,
Ut soliti proceres verbis intingere fucos
Ante ducem levi matrum sermone referrent
Consultum Hexperii, interdum dum plura scientem
Nec reputant, quem pene modum vulgaria semper
210Pauca loquens servabat herus; nam publica numquam
Hic responsa dedit. Magnis committere causis,
Ut vice regnantis nunc hic nunc alter adesset
Verba sonans veluti pare transfusa per ora.
Et licet indoctus libris ac nescius evi,
215Seu ductus seu sponte levis, nec crede superbum
Celestinus apex quosdam cathedralibus altis
Imposuit titulosque dedit, patriarchaque nomen
Accipit, et varii abbates et forte coacte,
Vel quasi siderei collis montisque Cassini
220Compulit heu! monachos habitus assumere fratrum
Degentum sub lege Petri, nonnullus ab inde
Dum parere negat, monachus tunc exulat. O quam
Deciperis, quamvis illos infamia fedet!
Sic solus tu plura facis. Decet ista senatum,
225Ut lateant, que scire solet? Formandus ab illo es
Consilio, nam nulla quidem consulta sequendi
Vis te constringit, oculos aperire valebunt.
9 Venerat ecce dies, ignota ad culmina tollens,
Qua Celestinus proceres augere senatus
230Flagitat, et votum complet; nam bis repetitos
Sex creat, et Gallos septem, paucosque Latinos,
Quinque tamen, binos fratres sub lege morantes
Instituit propria; nullum quem subdita sedi
Immediata parit tellus, ex ordine patrum
235Murro dedit. Que forma fuit, que causa creandi
Hos proceres, si nosse cupis, depromere gratum est.
Fertur et annuimus, Carolum scivisse futuros
Pene omnes proceres, regique placere volentem
Hos Gallos statuisse viros splendere galeris
240Murronem, reliquosque duces celasse rubentes
Hoc, tribus exceptis, quos iussit operta tenere,
Scilicet Alverno, qui longe prescius horum
Extiterat cum rege pater, ducibusque duobus
Romanis. Alios proceres non certus habebat
245Rumor ad usque diem Veneris, que proxima cursu
Sabbata precessit. Tunc omnes advocat una
Pastor, et ut structus fuerat suadente ministro
Astuto, processit herus, dans nomina scriptis
Lecta sibi procerum, votumque requirit in illis
250Consiliumque patrum semotim. Gaudet ab inde
Se fecisse suos rex, Murro; turbidus autem
Redditur Alvernus, dum sperat ad ardua certum
Assumi, nec scripta legi, proh, nomina cernit.
10 Addidit errato diris processibus asper
255Insuper hoc Murro, quod cum sibi Roma dedisset
Sceptra sui, dudumque viam succinctus ad urbem
Tenderet eximiam, Petri Paulique dicatam
Sanguine, subductus Carolo cetuque sequente
Parthenopen deflexit iter. Sed primitus artam
260Gregorii legem statuit, qua claustra subire
Cardineos apices iussit, pastore vacante
Ecclesia; quondam lex illa timenda recessit
Concilii, suspensa prius, renovata per istum.
Quam licet et duro laudent vulgaria plausu,
265Certa tamen verum docet experientia, casus
Hinc substare orbi, cleroque pericula, grandes
Urgentesque sinus, infandaque crimina nondum
Antiquis congesta malis incumbere sponse,
Heu dolor, heu lacrime! patimur sine murmure sevum
270Quod loquimur, vulnus, vulnus, miserabile vulnus.
11 O quam multiplices indocta potentia formas
Edidit indulgens, donans, faciensque recessu
Atque vacaturas concedens atque vacantes,
Assumens precibus nonnullum ad culmina sedum
275Pontificum, variosque gradus, absente senatu
Sive via, sive forte morans, exire paratus
Urbem Aquilam; Samnita pater, quin doctior ille
Dissimulare sciens confert erroribus unum
Dictu precipuum. Nam cum mors atra sepultum
280Alterutrum procerum pastoris dogma professum
Acciperet, monachi dimissis vestibus atris
Presulis induitur habitum, pertingere sperans
Irrubrare caput, serpens ne oblita veneni est.
Sic suadent mediique monent, quibus ille tenetur
285Strictus amore gravi. Quod quamvis longius essent
Dispersi proceres, nollentque videre sodalem
Hunc sibi presentes, hiemis nec tempora sacra
Quattuor ingruerent, cenam post ordine presul
Presbiter efficitur cardo, rubrante galero
290Cervicem infra claustra domus assumptus ab illo.
Nubila nec deerant, pluvias resolutus habebat
Imber, et intonuit celum grave murmur. Eodem
Tempore cum veniunt acciti adscire rubentes
Hunc patribus, seu forte velint, seu forte recusent,
295Namque sequebantur plures ex ordine papam,
Qui faciunt mandata patris volitumque sequuntur.
Non sic applaudunt facto, nec vota secundant
Cardine sublimes, qui iam adventare priores
Parthenopen, sed corde stupent et turbida mittunt
300Verba duci, legantque duos, qui et cardine presunt,
Atque negant talem sic factum sidere secum
Ocius erratum rogitantque, ut corrigat herus
Flexilis, et cetum ne perturbare serenus
Flagitet, en fortis reddit patientia magnum
305Pontificem, dum facta velit limare quietus.
Cum iam multa forent variis sermonibus acta,
Et spes presbiteri pectus stimularet anheli,
Tandem consilio facta est concordia fratrum
Huncque modum, quod cessit herus portare galerum
310Cardinis, et viri pridem distantibus illis
Quesito. Tunc sacra ducum fit sessio iuxta
Pontificem, morisque senis discussio quondam
Servatur, pro parte tamen, nam tempora desunt
Talibus. Omnipotens, cur nam sic protinus omnes
315Sic properant rehabere virum concorditer, inquam,
Quem cautum substare putem nec dixero tutum.
Sed timor urgebat, tacite spes addita cetum
Impulit, ut renuens iterum resideret in ampla
Sede patrum, nec laudo ducem his, nec laudo sedentem.
320Principio sed pauca lues et parvulus error
Crescit in augmentum, patet hoc errore viarum.
Quid prodest productus honor, quid concita secli
Gloria? Dum moreris, neque lustras mensibus annum,
Sed tamen ipsa docent nos pervia temnere fastus.
12 325Iam sacer instabat domini recolendus in orbem
Adventus celebresque dies, quibus ille superni
Eternique patris non tacte virginis alvo
Filius, ut sponsus thalamo expectatur eburno
Humanum salvare genus procedere divus.
330Et meminit sublimis apex, quis tempore sacro
Illecebras carnis sibi mos vincire caverna,
Quamque procul degat, strepitu nunc tentus inani
Presul; et ob causam legit se condere cella
Nunc etiam sub parte domus celumque videre
335Semotim; nam posse tribus nunc cardine fultis
Contulerat, dederatque suo quasi nomine cuncta
Ut facerent; celare putans se carcere, raro
Obtuto revidendus apex, silvester ut ales
Cum caput abscondit gallus, lacrimabile visu,
340Corpore se toto venantibus abdere credens
Decipitur capiturque manu. Sed littera nondum
Pontificis bullam meruit, quia dicta figuris
Scripta forent, Romana means cum pergama gressu
Ursina de stirpe satus levitaque primus
345Regreditur. Miratur herus sic cuncta perire,
Optabat reducem fieri, ne sponsa maritis
Credatur nupsisse tribus. Suspenditur ergo
Littera, dum varias pensant adhibere medelas
Pontifici proceres, pepulitque molestia maior
350Hanc licet ingentem, parvus maiore fugatur
Motus et ardenti tenebratur tedula sole.
13 Namque pater titubans quondam vicinus Olympo
Nunc profugus se posse capi captumque teneri
Fraudibus Eumenidum summo provectus honore,
355Cesserat angustum regalis culminis aule
In latus, et meditans sibimet lacrimabilis inquit,
Ut nos viva patris nocuit vox: "Si mihi posse
Quod voliti quodcumque datum sub sidere celi
In fragiles animas fertur, cur querere pacem
360Possumus, et stabilem vite curare salutem
Subiectis, nostrique mali dimittere curas
Cogimur invalidi? Numquid sic imperat actor
Humani generis? Sic ius, sic lucidus ordo
Nature, voluitque Deus? Sub culmine casum
365En patimur. Nescire viam regnare volentem
Precipitare iubet. Distat concordia fratrum,
Distat, et arguimur multis sermonibus illinc
Atque istinc. Adversa videns nutando vagatur
Sic animus dubiis. Numquid precidere funem
370Est opus, et melius Romanam linquere sedem
Pontifici, qui sceptra tenens in pace gubernet
Ecclesiam, si posse datur fastigia nobis
Abdere papatus, primumque reposcere cursum
Ac eremum vitamque specus sub sidere puram?"
375Hec inter consedit apex, parvusque libellus
Occurrit, quem Murro sue solamen habebat
Inscitie, montana colens, servatus ab olim
Et iuris nonnulla docens excepta labore
Arteve prudentum. Digitis pater ergo volumen
380Vertit, et intuitus discit per singula cautum
Cedere concessum clero manibusque prior
Abbatis, quem si qua movet discreta cupido
Cedendi, placidum prelati supplice voto
Imploret, similique modo procedat ad urbis
385Pontificem presul. Subigit si causa recessum
Sufficiens, neque causa levis religare ligatum
Hunc poterit passim, clauduntur nexibus ale,
Ut nequeat volitare volens iniussus ab illo.
Hec secum volvens modici cudebat acumen
390Ingenii suadens sibimet, quod cedere fas sit,
Ut licet edictis; grandis se subicit obex,
Talia dum pensat Murro, nam proxima turba
Maiorum cessisse manu spectatur, ut omnis
Ordo docet; sed papa preest, quo celsior alter
395Nescitur. Quisnam ergo modus, si cessio primum
Exposcit? Trepidans nusquam vestigia firmat,
Sed iubet acciri coram cui fatur, amicum:
"Dissice fuscantem nebulam, qua lumine verum
Cernamus, dubiisque pedem firmare labantem
400Incipias. Solio numquid decedere nobis
Est licitum, cui paret honos et subditur orbis?
Dic age perque Deum perque omnia sidera testor."
Ille tamen cautus mentem simulare coegit:
"Cur pater his opus est? Quenam cunctatio curam
405Ingerit? O tantis absiste gravare quietem,
Hec preter fienda, pater, curanda per orbem."
At vigil instabat, quoad incipit ore soluto:
"Subsit causa, potes; potes, indubitabile causa
Subsit ut asserimus, colli religare catenam
410Et tibi vivendi solitum deposcere cursum."
Illicet hoc placuit. "Nostrum est disquirere causam"
Inquit apex, "nec causa deest, sed queque laborat
Nos stimulans." Vocat inde alium, quo certius esset
Consilium. Firmabat idem, gaudebat anhelus
415Presbiter altipotens statuens in corde volatum.
Sic avis e nido temptans volitare novella
Si trepidat sulcare viam, firmatur et audet,
Dum videt allabi matrem persepe volatu
Insidendo locum voluit, qua educere prolem.
14 420Et licet edoctus partem delegerit anceps
Alterutram, remeare volens, ceu blanda columba
Aucupis ad rivos, ubi fallit retia casu
Pectora, seu leviter fugit percussa sagittis,
Tendit ad excise rupis fastigia pennis,
425Attamen absconsi pandit secreta cubilis
Nonnullis procerum, quorum consulta reposcit
His super, an siquidem cocco quem purpura vestit,
Expediat regimen sibimet postponere sedis
Romane, cui tanta quies abrupta labore est
430Non bene proficuo; cur sic heu! damna minantur,
In mortem non multa dies. Sed verba latenter
Subrepunt aures hominum, mentesque levantur
Auditu, sed magna stupet pars rustica fratrum
Hec noscens amplexa Petrum, quis fallere servum
435Possit in obsequio iugem, quin cautius illum
Vertere nituntur voto lamentaque produnt:
"Cur abigis crudelis oves? cur morsibus agnos
Exponis natosque, pater? Nos turba fidelis,
Nos famuli, nos dogma tuum per cuncta secuti;
440Nos alium, nos preter te non novimus ullum;
Non etiam sperare placet, nos plantula patris
Culta manu, semenque satum pietate colebas.
Progeniem, quam falce necas, sic deseris atrox?
Numquid et immunem casus te credimus ausint
445Ardentes fidei dudum iaculare procellis
Nos genus indoctum? Pavidi terrebimur ausis."
15 Sepius hec lacrimis, furtim tamen ocius omnem
Parthenopen subigunt fractis irrumpere portis
In loca castelli, quibus ille moratur in antris.
450Sic agitur, tabulasque ferunt, cellamque recludunt
Nobilium pars magna ruens; que voce petebant
Presulis aspectum, securos reddere promptum,
Quod malit prestare gradu quam cedere divus.
Dum ruerent querendo domum, videre repostam
455Litterulam, qua doctus erat, si cedere dignum
Estimat. O quantas passa est divisa figuras!
Nam fratres te errare viam sine lumine credunt.
At pater attonitus senior, non sponte videndus,
Turbidus exibat, faciem demissus et armum,
460Atque gerens animo maius quam verbo sed inquit,
Per medium stolidum temptans placare tumultum:
"Cordis in archivo gerimus civesque fatemur
Sic dare previsis Christo donante, quietem,
Quod laus digna sibi, vobis pax, nostra salusque
465Proveniat merito precibus diffundite corda,
Ut faveat pietate sua, qui secula condit."
16 Post ternos binosve dies, coeunte senatu,
Commemorat vite decursum primitus acti
Temporis, et grandes Christi miserantis Olympo
470Virtutes et dono Dei tranquillaque fructus,
Otia, quos mores paupertas nacta quieta est,
Attulit in laudes fulgentis in omnia Christi,
Nec sibi cum faustu tribuit, dehinc flebilis infert:
Defectus, senium, mores, inculta loquela,
475Non prudens animus, non mens experta, nec altum
Ingenium trepidare monent in sede periclum.
Quare humilis petiit blande suffragia patrum
Consiliumque pium, numquid sit cedere tutum
Ecclesiamque iuvet, fugiat si nescius arcem.
480Finierat laceratus apex, matura cibantum
Expectas responsa ducum; cui plurima docti
Postque moras et verba diu pensata labore
Sic fantur: "Nunc, alme pater, licet alta senatus
Percipiat stupeatque novis, tamen insita cordi
485Et librata feret, postquam consulta benigne
Nostra petis, visum est, ut quodam tempore vires
Paulisper temptare velis in sede monarchus,
Non renuens apicem divini culminis orbi
Proficuum celebrisque loci tibi premia dantem,
490Si libet, ut petimus, pravis avertere mentem
Consiliis, quibus omne malum damnosaque mundo
Procedit novitas; placeat desistere tantis
Ac non auditis, quibus et maculare videntur
Pontificis famam, vosmet recreate serenum
495Orantes, speramus herum, ut sic auspice Christo
Sic pater assistant sacri suffragia cetus,
Quod sponsam Deus ipse suam, cui vulnera nexus
Tersit amor, tersitque cruor, divinaque tersit
Vulnera serpentis pietas, sub principe tanto
Quod Deus ecclesiam, cuius miseratus ab alto
Sanguine purpureo tersit crudelia diri
Vulnera serpentis vestri sub tegmine salvet.
Proteget, ac placidam faciet reddetque venustam.
Nec celare iuvat iam iam, quod viscera cordis
Obsequio gestant, quod ni prudentia mores
Hos alio vertat, durum est in culmine postum
Discrimen nescire suum, navimque tumentes
505Evitare sinus, que sepe laborat in undis.
Quapropter iubeas cleri procedere turmas
Ordine solempni voces in templa sonantes,
Tuque roges divum, cui lumina clara subestant,
Ut pius inspiret sacro liquefactus amore,
510Quid melius, quid sponsa velit, quidve utile mundo est."
Iuxta dicta patrum, processit in ordine clerus,
Cantica depromens, templisque licentia fibris
Panditur in voces, misseque celebria cardo
Quisque iubet dicenda domi; Deus ipse rogatus
515Sepe venit, si corda iacent affusa petentum,
Ut vox applaudens resonat, nec fallere verum,
Inscius attemptat, quisquis versatur in orbe.
17 Interea Murro post tot consulta virorum
Atque repugnantes animos avertere verba
520Cedendi, longeque suas protendere curas
Dissimulans seu vera loquens aliisque vacare
Sollicitus, quoad illa domus secreta patresque
Crediderint, hunc nolle gradum dimittere primum.
Cumque foret generata fides, omnesque putarent,
525Rex etiam, miri cepisse oblivia facti
Immemorem variumque Petrum, clarente per ortum
Sole die festa Lucie virginis alme,
Coccineam chlamidem vestitus signaque gestans
Celestinus herus pape consedit in unum
530Cum patribus thalamo pallens, doctusque latenter
Portabat clausum scriptum, nec defuit huius
Actor, et incipiens vetuit, ne cardo loquenti
Obstaret; dehinc clausa legens edixit amicis:
"Defectus, senium, mores, inculta loquela
535Non prudens animus, non mens experta, nec altum
Ingenium, cura solerti cognita nobis
Cedendi causas subigunt, qua casibus orbis
In preceps obstare volens, animeque salutem
Querere, papatus oneri cedoque favoris
540Fascibus in cetu procerum manibusque videntum,
Ecce libens et sponte, patres, sed parvula quedam
Presbitero celebri misse opportuna tenemus
Ornamenta. Duces, prono succurrite mundo
Et date pastorem viridantia pascua dantem
545Prebentemque gregi, rectum doctumque perennis
Pandere iter vite, nostrosque ut corrigat actus
Obnixe petimus, cum devius impulit error;
Nam multis variisque modis errasse fatemur."
18 Audito sermone patris suspiria dulces
550Accipiunt animos procerum, lacrimeque per ora
Decurrunt. Quis mira videns non flectitur, inquam
Quamvis duruerit? Refugis quod postulat omnis,
Indoctus prudensque simul; sic ergo gementi
Respondit levita prior mandante senatu:
555"Alme pater, si tanta tuis constantia votis
Certa manet, veluti claro sermone patenter
Ostendis, nec posse datur discedere, qui nunc
Sumamus calicem, placeat quod pura voluntas
Nil sibi contineat; cupit hanc decessio legem,
560Fascibus ut cedas; nec conditione fruendum
Credit, et hoc iuris testatur docta facultas.
Insuper, ut dubium procul omne loquentibus absit,
Constituas, ut quisque volens pro tempore presul
Romanus substare gradu, decedere fratrum
565In manibus possit, nec non collegia sacra
Cardine fulgentum valeant ceptare recessum
Pontificis." Concessit herus, statuitque licere
Singula, ceu Rubeus dictans ex ordine prompsit,
Et reserant decreta novis iam consita libris.
19 570Tunc abeunte foras Petro, collegia pensant
His super, et viso, quod cessio digna volentis
Assumi, referunt placidos admittere cetum
Discessus, ipsumque rogant, ut stare serenus
Eligat, implorans humili suffragia voto
575Divina in plebem populo sine presule mesto.
Nec deerant lacrime verbis, nam languidus ille
Secedens vestes habitus mutaverat omnis
Papalis, chlamidem vestitus terga pilosam.
20 Fit monachus, qui papa fuit, simplexque sacerdos
580Presul, et inclinans aliis, cui regia sceptra
Imperii diadema sacrum, mitreque bicornes,
Illustris, spectandus herus, clarissima turba,
Religionis amor, clerus milesque, pedester,
Agricole duri, profugus mercator et orbis
585Paruerant, si iura colunt Christumque salutis
Actorem novere suum. Proh! deviat amens
Gentilis Parthi necnon sibi nomina Sarre
Quique volunt, gens ceca fide, gens perfida celo
Pene Oriens totus, tota Africa, parsque sub Arthon
590Ignorans servire Deo, de iure subacti
Presulis imperio Christi vice cuncta regentis.
21 Musa, licet tempus foret, ut pausare poeta
Posset ab inceptis, qui longa per equora vectus
Nunc portu recubare potest, tamen excitat ardor
595Ingenii iuvenem dubiis intendere mentem
Quattuor: an potuit? potuit quia cedere; numquid
Expediens? cur Murro senex, cur sumpsit honoris
Papatus insigne prius? Quid maius habendum
Hunccine dimissum, vel tunc fugisse relatum
600Cum dederant proceres? cur demum summa potestas
Permisit variare Petrum, qui tempore grandi
Obsequio placuit? Sed ne diffusius ultra
Quam deceat curramus, equum subsistimus, unum
Summopere agressi metris narrare coronam
605Presulis et pompas cleri per menia claras,
Dum novus insigni pastor diademate Rome
Urbe sacra fulget; nam regni texere fastus
Hos quasi precipuum lassantibus organa metro.

1 de stupenda fratris Petri de Murrone eremite | ad papatum electione, et qualiter idem papatui | ad eremum rediens cesserit factus ante cardinalatum

2 quomodo recepit frater Petrus de Murrone | ad consilium suum regem et laicos

3 qualiter ingressus est Aquilam sedendo in asino frater Petrus et | fecit diversos officiales antequam venirent cardinales

4 de litteris collegii cardinalium missis ad fratrem Petrum | de Murrone, ut veniat Perusium ad collegium

5 de adventu duorum cardinalium ad fratrem Petrum non missorum | ex parte collegii et petitione sibi facta per episcopum Urbevetanum | missum ex parte dicti collegii, ut saltem exiret regnum et de negatione eius

6 de morte domini Latini episcopi Ostiensisi et consecratione | predicti Hugonis cardinalis ad episcopatum Ostiensem et susceptione | a fratre Petro insignium papalium et nominis

7 de coronatione et consecratione Celestini facta Aquile

8 quomodo cardinales propter ignorantiam Celestini | loquebantur vulgariter in consistorio, et de diversis | provisionibus ecclesiarum quas fecit

9 de ordinatione cardinalium, quam fecit Celestinus, | qui fuerunt duodecim

10 qualiter ivit Neapolim nec ivit Romam

11 de ineptis promotionibus quas fecit, et specialiter de archiepiscopo | Beneventano, quem fecit presbiterum cardinalem

12 qualiter in adventu Domini reclusit se Celestinus | in parte aule regie, ubi morabatur Neapoli, | et de data potestate papali per eum tribus cardinalibus

13 de oratione Celestini ad se ipsum, ut cederet papatui

14 qualiter petiit consilium ab aliquibus cardinalibus, | an cederet papatui

15 de Neapolitanis irrumpentibus in cellam Celestini, ne cederet

16 de consilio quod petiit Celestinus a collegio cardinalium, | an deberet cedere, et responsione cardinalium

17 de inexcogitata renunciatione Celestini

18 de responsione facta a collegio Celestino cum cessit, | per dominum Matheum cardinalem

19 qualiter collegium cardinalium acceptavit renuntiationem eius

20 verba actoris super renuntiatione Celestini

21 finis istius operis cum continuatione ad futurum opus | de coronatione Bonifatii octavi

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: