Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Summe Deus, rex omnipotens, pater optime, cuius
Tam pulchrum tamque immensum sapientia mundum
Condidit ex nihilo et regit assidueque tuetur;
Principium et finis rerum, cui omnia parent;
5Quo maius, melius, speciosius, altius est nil;
Qui supra omne habitas coelum, sine fine beatus;
Mens mea, nunc ad te cupiens conscendere, Musis
Non eget aut Phoebo aut Parnaso aut fontibus illis,
Vaniloqui quoscumque solent haurire poetae,
10Magnifica insano scripturi somnia vulgo.
Quippe alio auxilio nobis, alioque fauore
Est opus, atque alias sitientes quaerimus undas.
Te voco, te imploro, te posco, te precor unum,
Vt coepto iam pridem operi extremoque labori
15Aspires, tribuasque optatum attingere finem.
Mitte tuum, quaeso, Deus, in mea pectora numen,
Quo afflatus miranda tui penetralia regni
Spectare et spectata aliis expromere possim,
Carminibusque meis aeternum acquirere honorem.
20Sunt qui extra coelum credant nihil esse putentque
Aetheris in summo dorso consistere fines
Rerum, quos ultra natura extendere vires
Non queat ipsa suas ac debilitata quiescat.
Quod falsum ratione mihi suadente videtur.
25Nam si illic finis rerum est, ubi desinit aether,
Cur nil ulterius fecit Deus? an quia sciuit
Nil facere ulterius, propria defectus ab arte?
An quia non potuit? sed iure negatur utrumque;
Quippe Dei nullis est clausa scientia metis
30Et nullum patitur diuina potentia finem.
Non etenim res ulla Deum concludere certis
Limitibus potuit nec seipse coercuit ultro.
Magna loquor; tamen haec ratio quoque magna probabit.
Si res ulla Deum finit vel terminat, ergo
35Fortior est res illa Deo; nam quomodo posset
Efficere id, si non ipsum superaret agendo,
Quem finire cupit, quem circumscribere quaerit?
At res nulla Deum superat, neque fortior ipso est.
Quare nec finire potest, nec se Deus ultro
40Limitibus cinxit. Quis enim sibi ponere finem
Vellet, quum posset liberrimus esse suasque
Quantumcumque sibi libeat diffundere vires?
Nemo est qui cupiat sese fecisse minorem;
Immo omnes quaerunt maiora capessere semper,
45Atque aliquid semper iam partis addere rebus,
Et licet ingentes expandere latius alas.
Num Deus ergo volet, quum possit maximus esse
Ac sine fine potens, proprium cohibere vigorem
Sponte sua angustasque sibi circumdare metas?
50Non decet hoc certe. Quare nec credere fas est
Esse Deo finem, si non accepit ab ullo,
Nec dedit ipse sibi; ut ratio iam nostra probauit.
His ita praepositis, concludimus, infinitum
Esse Dei omnipotentis opus, ne vana potestas
55Illius dici et ne vana scientia possit.
Nam si extra coelum sciuit potuitque creare
Plura quoque et maiora Deus, sed noluit; ergo
Scire ac posse suum frustra est, et prorsus inane.
Si sciret quisquam et si posset gnauiter artem
60Exercere aliquam, nollet tamen ac nihil unquam
Efficeret, frustra artificis sibi nomen haberet,
Et frustra propriam verbis extolleret artem,
Quae non ars, immo deberet inertia dici.
Verum in diuina natura credere par est
65Esse nihil frustra aut vanum, pulcherrima quum sit.
Quaecumque ergo Deus potuit, fecit quoque, virtus
Ne sua vana foret, ne semper pigra lateret.
Sed quoniam potuit facere infinita, putandum est
Fecisse infinita omnemque explesse vigorem,
70Nec seruasse in se vanum vel inutile quicquam.
Atqui infinitum corpus posse esse negauit
Doctus Aristoteles. Ego in hoc assentior illi.
Quippe extra coeli fines non ponimus ullum
Corpus, sed puram, immensam et sine corpore lucem;
75Lucem, qua nostri Solis longe minor est lux;
Lucem, quam terreni oculi non cernere possent;
Lucem, quam ex sese effundit Deus infinitam;
In qua habitant cum Rege suo Dii nobiliores;
Caetera turba minor versatur in aethere semper.
80Ergo triplex regnum est ac mundi portio triplex,
Coelestis, subcoelestis, quarum utraque fine
Clausa suo est; reliquam non ullus terminus ambit,
Quae supra coelum splendescit lumine miro.
Forte aliquis dicet, nullam sine corpore lucem
85Posse dari, unde extra coelum lucem esse negabit;
Sed frustra oblatrat nobis frustraque resistit.
Nam ratio mea dicta probat verumque tuetur.
Dic quaeso, cur Sol lucet? num quod sua per se est
Lucida materia? an potius sua forma dat illi
90Hanc lucem, quae tam vastum complectitur orbem?
Nimirum tribuit rebus forma omnibus esse,
Vt perhibent physici, quibus et nos adstipulamur.
Forma igitur solis causa est ut luceat; et non
Materia. A forma vis et decor effluit omnis.
95Quod si corporeis formis lux tanta tributa est,
Cur incorporeis lucem posse esse negamus?
Praesertim quum sint purae magis et tenues et
Participes multo uberius pulchrique bonique?
Ergo Deum formae lucent vehementer; at illa
100Lux non est oculis mortalibus apta videri;
Immo inter Diuos quo quisque potentior est et
Dignior, hoc etiam maiori lumine fulget.
Non aurum, non gemmae illis, non purpura honorem
Affert, ut nobis; lux est sua gloria Diuis.
105Vtque inter stellas multo nitidissimus est sol;
Sic inter diuos lucet Rex ille Deorum;
Non tamen obscurat reliquos, quin perficit illos;
Tanta eius bonitas est, et sapientia tanta.
Forte etiam obiciet, subiectum esse aera lucis,
110Ac fundamentum; proinde aer est ubi nullus,
Extra oras coeli summi, lucem esse negabit.
Sed pariter nunc a vero decedit, ut ante.
Non etenim est aer subiectum luminis, et non
Est (ut peruerse arbitratur) in aere lumen;
115Immo aer contra est in lumine, si bene cernat,
Non quod Aristoteles, sed quod ratio asserat ipsa.
Nam si adstans foribus clausis accensa lucerna,
Vel fax immittat per rimam lumen in aedes
Obscuras, quatiatque aliquis tunc aera, iuxta
120Luminis immissi radium, transire per ipsum
Aer cogetur radium, nil lumine moto.
Si vero ipse aer subiectum luminis esset,
Nempe eodem motu radius quateretur et aer,
Cumque suo haud dubie subiecto lumen abiret.
125Praeterea si quis nocturno tempore taedam
Accensam properans gestet, lux illa mouetur
Assidue, mutatque locum illustratque tenebras
Nunc has, nunc illas: tamen aer ipse quiescit,
Immotusque manet, taeda currente per ipsum.
130Quod si aer esset subiectum lucis, abiret
Progrediens cum luce simul, numero unus et idem.
Hoc autem non fit; sed lux stante aere pergit,
Libera per sese, et taedam comitatur euntem.
Vnde patet, quod lux non indiget aere, tanquam
135Subiecto; sed stare potest absque aeris usu.
Praesertim lux illa Dei pulcherrima, cuius
Particula impressa est in nostri corpore solis,
Atque illic tanquam in speculo comprensa tenetur.
Nam veluti in propria sphaera non cernitur ignis
140Sub luna positus, sed si accendatur in ipso
Materia, apparent tunc astra cadentia coelo,
Ignitaeque trabes aestiua nocte micantes,
Atque alia id genus humanas turbantia mentes;
Sic lux illa Dei per se nequit ipsa videri
145Corporeis oculis: at fixa in Sole nitescit,
Propter materiam solis, quae aptissima luci est.
Quippe ipsam talem fecit Deus, ut sua posset
Illic lux recipi, et toto fulgescere in orbe,
Allatura diem, et vitam, et bona plurima rebus.
150Illa etiam lux diuina est impressa aliorum
Diuorum formis; quamuis non omnibus aeque;
Vt non stellae omnes aequali lumine lucent,
Sed magis una alia, quanto haec perfectior illa est.
Vtque potest candela alias accendere plures,
155Non tamen ipsa suum amittit minuitue nitorem;
Haud secus illa Dei lux inuiolata, nihilque
Decrescens, alios impertit lumine Diuos.
Verum aliquis nunc me dubitans fortasse rogabit,
An praeter lucem, quam diximus infinitam,
160Quicquam aliud quoque sit, magni extra moenia mundi?
Sit licet indignum atque impar mortalibus ausis,
Ire tamen tentabo viam, qua nulla priorum
Hactenus apparent nobis vestigia vatum,
Thesaurosque Dei conabor pandere terris,
165Si Deus ipse volet, solitoque fauore iuuabit.
Principio patrem rerum, autoremque fatendum est
Esse Deum atque ipso omne bonum pulchrumque creari.
Quin summum pulchrum atque bonum vere ipse vocatur.
Ergo ubicumque manet Deus, illic gloria secum
170Stat sua et omne bonum ac pulchrum reperitur ibidem.
Quocirca quicquid tellus et pontus et aether
Pulchri habet atque boni, totum illud cernitur extra
Coelestes orbes, ubi summi est regia patris.
Et quanquam rebus non ulla in talibus insit
175Materia, haud ideo tamen entia falsa putato.
Nam sunt vera magis, magis et perfecta magisque
Pulchra his, materiae quibus est data portio, rebus.
Forma etenim quaecumque ipsam se sustinet, absque
Materiae auxilio, longe est perfectior illa,
180Quae sine materia per se consistere non quit.
Ergo illic formae rerum sine materia sunt
Perfectae ac purae, quas nec longaeua vetustas
Laedere, nec vis ulla potest dissoluere fati.
Plurima sunt illic etiam pulcherrima, quae non
185Corporeo in mundo omnipotens natura creauit;
Ex quibus emanant felicia gaudia Diuis;
Gaudia quae nequeunt humana voce referri;
Gaudia quae nullo possunt amittier aeuo.
Has formas incorporeas diuina Platonis
190Mens olim agnouit; quamuis turba inuida tanti
Scripta viri carpat risuque illudat amaro.
Sed cunctis non nosse datum est mysteria Diuum.
Pauci haec percipiunt, mundi quibus annuit autor,
Datque suum, ut possint speculari talia, lumen.
195Postremo Diuum sunt illic millia tot, quot
Vel frondes habet omne nemus vel littus arenas,
Vel pisces Nereus, vel stellas maximus aether;
Immo horum numerus numero non clauditur ullo.
Nam cur finitos fecit Deus, infinitos
200Si potuit facere? ut sua gloria latior esset?
Praesertim quum sit prorsus sine limite mundus,
Vt supra ostensum et stabili ratione probatum est.
Verum incorporei quum sint, omnique carentes
Materia, idcirco mutantur tempore nullo;
205Non senio aegrescunt et nil patiuntur amari;
Non somno aut esca utuntur nullumque laborem
Norunt; perpetua est illis et laeta iuuentus,
Summaque libertas; nulli seruitur ab ullo;
Nec quisquam cogit nec quisquam cogitur; unum
210Dumtaxat Dominum agnoscunt, Regemque Patremque
Communem cunctis; illum venerantur amantque,
Vltro illi adsistunt, parent ultro atque ministrant,
Gaudentes, eius laudes et facta canentes.
Quisque illi studet obsequio ac pietate placere.
215Bella absunt; odio nullo inuidiaue laborant.
Pax aeterna viget; concordia maxima amorque
Mutuus est illis semper; nulla insidiarum
Suspicio nullusue dolus sentitur ab illis.
Denique totius pars illa est optima mundi;
220Quique illic viuunt, sunt longe nobiliores,
Quam qui habitant coelum, et sacris versantur in astris.
Nam quanto inferior terraeque propinquior orbis
Quilibet est, tanto Diuos tenet ille minores
Atque minora bona, et tanto est quoque vilior idem.
225Vnde ut qui supra coeli fastigia viuunt,
Sunt summe pulchri atque boni summeque beati;
Sic qui obscura habitant telluris viscera, summe
Turpes et praui et miseri inueniuntur, et illic
Non temere esse olim finxerunt Tartara vates,
230Tartara, ubi scelerum mortales digna suorum
Praemia post mortem accipiunt, clausique tenebris
Aeternis frustra requiem pacemque requirunt.
Sed quid ego in ventos effundo haec verba, laborans
Incassum, et caecis cupiens ostendere lucem?
235Vsque adeo genus humanum delirat, ut esse
Nequaquam credat superos infernaque regna.
Maxima pars ridet, si quis post funera dicat
Humanas superesse animas et viuere semper.
Hinc est quod solis inhiant noctesque diesque
240Diuitiis; haec est illorum maxima cura,
Vt fiant prae aliis auro gemmisque potentes.
Aurum omnes utcumque volunt; spes omnis in auro est.
Hinc currit furiosa audax in praelia miles;
Hinc natis, vxore, domo, patriaque relictis
245Mercator maris undisoni per caerula vectus
Veliuola pinu, extremas procedit ad oras.
Quisque dolis studet ac furtis, ut congerat aurum.
Aurum omnes cupiunt et amant; placet omnibus aurum.
Nec poenas metuunt ullas, ubi vita recessit.
250O prorsus terreni homines, solaque figura
Discreti a brutis! solum cognoscitis aurum
Per quod nil differt a stulto vir sapiens, et
Quod plerumque malis sors improba donat abunde.
Discite nonnulla esse auro longe meliora,
255Quae stultis prauisque Deus concedere non vult.
Hae sunt virtutes, pietas, prudentia, nec non
Iustitia et cunctis potior sapientia rebus.
Haec bona quisquis habet, deus est mortalis, et idem
Immortalis homo, felix post fata futurus.
260At qui non habet, et vitiis sese inquinat atris,
Morte obita in tenebras praeceps rapietur auernas.
Haec non sunt nugae aut fabellae aut somnia; sed sunt
Vera quidem, immo etiam verissima. Credite caeci,
Credite; vae vobis, si non credetis! abibit
265Nam cito vita et me verum dixisse scietis
Tunc demum, quum vos Plutonia regna tenebunt.
Ridetis nunc; sed risus vertetur amaras
In lacrimas, tristesque ferent haec gaudia poenas.
Tempus erit quum nudi, inopes miserique iacebunt,
270Auxiliumque humili ac lacrimosa voce rogabunt
Multi, qui nunc diuitiis regnoque superbi,
Prae se despiciunt cunctos hominesque Deosque.
Vnde o vos, quibus est cordi iustumque piumque,
Sortiti meliorem animam, diuina propago,
275Haec terrena instar nebulae fugientia, quae sors
Improba largiri stultis solet atque scelestis
Et quae post paucos annos mors omnibus aufert,
Ne multum curate, et spem ne ponite in illis.
Quaerite dumtaxat quantum vitae exigit usus.
280Exiguum sat erit; contenti viuite paruo.
Sed sit vester amor coelum: coelestia totis
Viribus appetite: huc omnes intendite sensus;
In coelo sunt vera bona et durantia semper,
Quae nemo stultus, nemo sceleratus habebit.
285In terris quaecumque placent sunt omnia nugae,
Quas stulti et terreni homines, pecudumque sodales
Optant in primis atque haec bona maxima censent;
Propter quae subeunt discrimina mille, cientque
Praelia et opponunt stultissima pectora morti.
290His sese extollunt. Scarabei stercore gaudent,
Vilia delectant viles, et turpia turpes.
Terrenis igitur terrena haec linquite; porci
Laetentur coeno; placeant coelestia vobis.
Magna decent magnos; sunt fortia fortibus apta.
295Terra breue hospitium est; patriam Deus aethere vestram
Constituit; patrias optate reuisere sedes.
Vt quum corporeo egressi de carcere edendos
Liqueretis canibus vestros aut vermibus artus,
Illic possitis felices viuere semper,
300Exempti a carne immunda, membrisque caducis;
In quibus inclusi, multos fortasse labores,
Et multos morbos et tristia multa tulistis,
In mortis regno et lacrimarum valle manentes.
Nomine enim tali digna est haec terra vocari,
305Quae mundi stabulum et genitrix altrixque malorum est;
Regnat ubi insanus daemon, scelerum pater et rex.
Propterea memores mortis vos esse frequenter
Conuenit, et versare animo quam proxima sit mors
Semper et immineat teloque minetur adunco,
310Quam de improuiso inuadat quam saepe iuuentam
Occupet, et pulchros importuna auferat annos.
O fragilis nimium, innumerisque obnoxia vita
Casibus, o nimium breuis atque incerta, recedens
Fumi instar? nunc hic moritur, nunc ille; hodie tu,
315Cras ego; sic demum paulatim extinguimur omnes,
Non secus ac pecudes, lanius quas seruat ouili
Mactandas, nunc has ferro, nunc percutit illas,
Cras alias, post cras alias; sic denique cunctas
Dilaniat, donec caulae reddantur inanes.
320Hanc igitur fragilem vitam contemnite, cuius
Principium est fletus, medium labor et dolor, at mors
Finis. Quis talem vitam nisi stultus amabit?
Vitam aliam sperate, aliam affectate, ubi nullus
Est fletus, nullus labor accidit aut dolor aut mors.
325Nempe haec vos manet; haec dabitur post funera vobis,
Qui vitia odistis, sancteque Deum coluistis,
Nec vestram in rebus terrenis spem posuistis;
Sed casti, innocui, veri, purique fuistis.
Forte aliqui ex his qui credunt intra aethera et extra
330Esse Deos, vellent artem quoque discere (si qua est)
Per quam illos possent affari illosque videre.
O quam sublime hoc et quam mirabile donum est!
Quo nihil in terris homini contingere maius
Posse puto. At pauci tanto dignantur honore.
335Nam cum daemonibus multi fortasse loquuntur;
Quos facile alliciunt precibus sacrisque peractis,
Quum procul a terris non sint, et in aere viuant,
Atque hominum coetus videant adeantque frequenter;
Immo ultro apparent multis, ultroque ministrant;
340Et iuuenum magno interdum capiuntur amore.
Dii vero aetherei terras odere hominumque
Res dedignantur cognoscere, et impia facta
Ipsorum detestantur renuuntque videre;
Quippe quibus bene compertum est quam stulta et iniqua
345Sit natura hominum, quam fallax, perfida et audax,
Contemptrix, spretrix, blasphematrixque Deorum.
Quare compellare ipsos et cernere coram,
Difficilis nimium labor est et gratia rara;
Quandoquidem occludunt humanis vocibus aures,
350Auertuntque oculos ab eorum muneribus, qui
Postquam se furtis ditarunt atque rapinis,
Particulam exiguam rerum non iure suarum
Addicunt templis, coelum venale putantes.
O bipedes asini, Diuos censetis auaros?
355Et gemmas cupere et fuluo laetarier auro?
Aut vestri auxilii vestrique fauoris egere?
More hominum donis corrumpi creditis illos?
Non corrumpuntur pretio nec munera curant,
Quum sint felices atque omni ex parte beati;
360Quum sua sint quaecumque tenent, tellus, mare et aether,
Quomodo quae sua sunt Diuis donare potestis?
Nonne ipsi potius donant haec omnia vobis?
Ergo quum precibus flecti donisque recusent,
Ardua res nimis est illis praesentibus uti.
365Ardua sed quanquam res est, tamen aggrediemur;
Et quid in hoc valeant vires nostrae experiemur.
Principio causas, quibus ipsis gratificari
Possimus superis, inuestigare necesse est;
Nam neque diuitiis neque nobilitate mouentur,
370Non regno imperioue ullo clarisue triumphis;
Nec curant, si quis forma vel robore praestet.
Talia contemnunt prorsus; nec talia propter
Audire aut saltem dignantur cernere quemquam.
Vnde alia est quaerenda via, ut mereamur eorum
375Conspectu alloquioque frui. Mea carmina forsan
Hanc monstrare viam poterunt artemque docere;
Si modo tam pulchris aspirant numina coeptis.
Prima est mundicies animique et corporis, ob quam
Diis homo sit gratus Diuumque meretur amorem;
380Quippe omne immundum odere et vehementer abhorrent;
Vsque adeo ipsorum pulcherrima et optima vita est.
Quare danda opera in primis, ut simus ad unguem
Purgati, nitidi, puri et sine sordibus ullis,
Veste atra exuti et niueo candore decori.
385Candida conueniunt superis, at manibus atra.
Difficile hoc fateor; nam quis sine crimine vitam
Ducit? quis macula mundus reperitur ab omni?
Cuique suum impressit vitium natura, nihilque est
Tam pulchrum in terris, aliqua quin labe notetur.
390Sunt quaedam peccata tamen, tam friuola, tamque
Exigua, ut prope nil offendant lumina Diuum;
Vnde his non indignantur. Nam talia non sunt
Vlcera, sed tanquam specioso in corpore naeui,
Queis facile indulgent veniam pia numina, quando
395Norunt quam infirma et fragilis natura hominum sit.
At noxis grauibus valde offenduntur et omnes
Oderunt, spernunt, detestanturque scelestos;
Nec tales audire volunt, nisi se prius ipsi
Mundarint, multis lacrimis peccata lauantes,
400Abstulerintque atras maculas candore reducto,
Et veniam precibusque piis animique dolore
Quaesierint, iterum virtutis calle reperto,
Et veterem exuerint pellem, ceu tempore verno
Antiquas solet exuuias deponere serpens,
405Qui renouatus abit, spolio inter saxa relicto,
Et caput in coelum attollens, animoque superbus
Ingeminat trifidis horrentia sibila linguis.
Sic Dii placantur; sic se, quum rite vocantur,
Ostendunt, et sic nobis oracula dantur.
410Est aliud tamen addendum, niueoque colori
Iungendus roseus. Facies pulcherrima tunc est,
Quum porphyriaco variantur candida rubro.
Quid color hic roseus sibi vult? designat amorem;
Quippe amor est igni similis, flammasque rubentes
415Ignis habere solet; color et calor exit ab illo.
Ergo opus est, praeter iam dicta, ut numina amemus
Vaementer; nam quisquis amat fit dignus amari.
Quisquis amat superos et pure viuit, ab illis
Non poterit sperni, et fructu potietur amoris;
420Quodque petet tandem accipiet fietque beatus.
Sed quis amat superos? an qui desiderat huius
Corporis illecebras et turpia gaudia quaerit?
An qui in deliciis volucres habet, et canibus rem
Insanus patriam vel equis oblimat alendis?
425An qui omni studio fumosos ambit honores,
Histrio fortunae et residens in culmine bubo?
An qui in diuitiis cor fixit et omnibus illas
Artibus agglomerat, quas numinis instar adorat?
Credite; qui terrena volunt, coelestia nolunt.
430Nemo potest dominis recte seruire duobus.
Candida quisquis amat contemnat nigra necesse est.
Tristatur tenebris qui solis lumine gaudet;
Et cui dulce placet, non delectatur amaro;
Qui ad terram accedit, coelum fugit; aethera amare
435Nemo potest, nisi sit terreno exutus amore.
Sed pauci, heu nimium pauci, contemnere possunt
Haec terrena, alisque animi se attollere coelo.
Cur? quia difficile est. Fateor; sed praemia magna
Efficiunt facilem atque leuem quemcumque laborem.
440Quid maius quam praesentes agnoscere Diuos,
Cernere et affari? nempe haec est maxima merces
Propter quam nil debemus non ferre libenter.
Ignaui vellent lucrari et scalpere ventrem.
Difficile est virtutis iter; tamen impiger illam
445"Assequitur, nec non, pretium virtutis, honorem.
Strenuus accipiet speciosa epinicia miles.
Ignauus vero ac timidus sine laude iacebit.
Ergo laborandum est totis conatibus, ut nos
Aspiciant et ament superi; tunc omnia nobis
450Prospera succedent viuis ac morte solutis.
Quid tanti facimus terram, quam linquere oportet
Momento exiguo? caeci fugitiua putamus
Aeternis potiora bonis; quae insania nostra est?
Postremo reliquum est ut crebris supplicibusque
455Insistat precibus qui vult commercia Diuum.
Non satis est petiisse semel; multumque diuque
Orandum est, donec longo post tempore victor
Ac voti compos diuina luce fruatur.
Non annosa uno quercus deciditur ictu;
460Non stilla una cauat marmor; neque protinus uno est
Condita Roma die. Segetes, animalia, siluae
Paulatim fiunt, longoque augentur ab aeuo.
Tu tantum tamque insigne ac mirabile credis
Posse opus extemplo fieri minimoque labore?
465Non sic ad magnos facile est accedere Reges
Et compellare et coram auscultare vicissim.
Nonne Deos longe meliores Regibus esse
Censes? cur igitur venient, nisi saepe vocentur,
Et nisi suppliciter dominorum more rogentur?
470Quocirca nos ne pigeat bis terque quaterque
Quaque die ingeminare preces, superosque rogare,
Vt se dignentur quandoque ostendere nobis,
Alloquioque suo nos multa arcana docere.
Hoc si fecerimus, venient, mihi credite, tandem,
475Nosque suo aduentu misera hac in carne beabunt,
Et mox in coelo secum sine fine tenebunt,
Est ubi vera salus et felicissima vita.
Tunc ire ad mundum archetypum saepe atque redire
Cunctarumque patrem rerum spectare licebit,
480Quo melius nihil esse potest, neque pulchrius usquam,
Qui cuiusque boni ac pulchri fons, autor, origo est.
Multi autem non posse putant contingere, ut ulli
In terris posito Diui apparere, loquiue
Dignentur; meque arbitrantur fingere nugas.
485His facile ignosco. Neque enim dedit omnibus unum
Natura ingenium; quidam coelestia semper
Mente agitant, semperque aliquid sublime reuoluunt.
Nonnulli tantum quae sunt mediocria curant,
Nec procul a terris multum se attollere gaudent.
490Innumeri tellure iacent, nec surgere possunt
Omnino, totoque animo tellure morantur;
Non secus ac volucres spatiantur in aere quaedam
Sublimi et leuibus pennis altissima tranant;
Nonnullae medias percurrunt aeris oras,
495Nec multum sublime volant; pars caetera in imo
Versatur spatio et terris vicina frequentat.
Quare non mirum est si nostris credere dictis
Turba nequit; siquidem turbae crassissima mens est;
Vera tamen sunt quae dixi; nam quomodo quisquam
500Montibus in frigidis inter deserta manere
Solus sponte sua et tam duram ducere vitam
Posset? nempe breui rueret, nisi quis Deus illum
Consolans blande, tanto maerore leuaret.
Credite, qui loca sola colit desertaque, vitans
505Humanos coetus, aut prorsus desipit aut est
Plus homine et crebro fruitur sermone Deorum.
Hoc pacto priscos olim vixisse prophetas
Fama refert; multos etiam post funera Christi,
Quos sanctos dixere patres; et tempore nostro
510Complures tali funguntur munere vitae.
Hos tu homines, cum prudenter sciteque loquantur,
Cum faciant miranda et cum ventura recludant,
Deliros, hebetes, contemnendosque putabis?
An magis afflatos diuino numine credes?
515Praeterea multos Ecclesia sancta fuisse
Affirmat, qui saepe Deos videre beatos.
Credere cur nolim, cum sancta Ecclesia dicat?
Non sunt nugae igitur, sed consentanea vero,
Posse hominem affari Diuos coram atque videre;
520Quod reor esse bonum summum finemque bonorum
Cunctorum quaecumque homini contingere possunt,
Donec praesentis vitae freta turbida sulcat,
Cum vero elapsus mortali carcere abibit
Spiritus, abducens secum haec tria, quae sibi semper
525Sunt propria, mentem, sensum, motum, aetheris oras
Exultans petet et felix perfecte erit illic;
Quippe habitans cum Diis, Deus efficietur et ipse.
O coelum immensum! o pulcherrima regia Diuum!
Quam pura es, quam perspicua et mirabilis, et quot
530Vndique sideribus variis ornata renides,
Regia cunctarum plenissima deliciarum!
Nam si tot pulchris et gratis rebus abundat
Terra, hominum locus ac pecudum, vilissima mundi
Portio; quid de te censendum, stant ubi sancti
535Coelicolae, rerum domini, regesque beati?
O utinam, postquam mea tristia fila sorores
Lanificae implerint, liceat mihi, corporis huius
Exempto latebris, illuc accedere et illis
Deliciis tam mirandis sine fine potiri?
540Iamque ego Zodiaci, diuino munere, nostri
Sidera librorum numero duodena peregi,
Longum opus et longo studio longoque labore
Confectum tandem atque extremo limite clausum.
Quas tibi agam grates, o mundi maxime Princeps,
545Qui me iussisti tam pulchra et grandia coepta
Audere, audentique animum viresque dedisti?
Gloria lausque tua est. Si quid mea pagina pulchri
Continet atque boni; pulchrum namque omne bonumque
Ex te oritur; tu principium finisque fuisti
550Tanti operis, tu rexisti mentemque manumque.
Gratulor ergo tibi soli; tuus est honor omnis.
Si qua tamen mihi debetur mercedula, posco
Te, Deus, hoc, ut (quando aderit meta ultima vitae,
Vitae, quam noctis per inania somnia duco,
555Quam redeunte die varius labor urget et angit,
Vitae, quam nemo sapiens non nouit amaram)
Parcere digneris misero mihi, crimina delens
Omnia quae admisi heu! mentis caligine caeca;
Atque animam patiare meam requiescere coelo.
560Tu liber interea diuersa per oppida curre,
Inuidiam subiture grauem; nam multus ubique
Oblatrator erit, cuius lacerabere morsu.
Non deerunt certe, qui, cum nil edere possint
Dignum laude, tamen gaudent maledicere semper,
565Carpendisque aliis famam venantur inanem.
Hos tu liuidulos catulos, orisque maligni,
Exosus refuge, et doctos inquire bonosque,
Qui pauci sunt; sed paucis potes esse beatus.
Nimirum pauca in terris Deus optima gignit.
570Hos reuerenter adi, et merces his exere nostras;
Quas si laudarint, satis est. Quid caetera dicat
Turba, parum cura et vulgi conuicia ride.
Iudicium vulgi insulsum, imbecillaque mens est.
Stulta placent stultis; obsonia quisque palato
575Digna suo quaerit. Non omnibus una voluptas.
Sed docti atque boni quae sunt pia, vera et honesta
Auscultant, auideque legunt, discuntque libenter.
Hic cibus illorum est, haec consolatio mentis.
Talibus ergo viris (nisi me praesagia fallunt)
580Gratus eris, vultuque hilari spectabere ab illis.
Vade igitur felix liber et longissima viue
Tempora; quumque meos tellus obduxerit artus,
Tu varios populos diuersaque regna superstes
Quaere, studeque meum late diffundere nomen.

1 Pisces

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: