Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Interea nigro terras velavit amictu
Stellarumque choros nox coelo invecta reduxit
Et circum crebris cinxeunt moenia Galli
Excubiis, alii recreant dum corpora somno,
5Successu rerum laeti: spem pectore nanque
Concipiunt urbis potienda et gentis iniquae
Delendae penitus quamprimum armisque, fameque.
At non Hassanum dulcis levis unda soporis
Pellicit; immitesque sinunt requiescere curae,
10Cuncta adversa suo tristi cum corde putantem.
Et nunc occlusa secum spatiatur in aula
Solus et ex imo ducit suspiria corde:
Moenia nunc densa iuvenum stipante caterva
Invisit; turres et propugnacula firmat:
15Et non consuetas vigiles permutat in horas:
Incertus fidei cunctorum et conscius irae,
Crudelisque odii: cui se, suaque omnia norat
Civibusque esse piis: quorum genus omne nefandis
Affligens scelerum formis immane premebat.
20Ergo ubi iam coelum, sole illustrante serenum,
Restituit rebus proprios Aurora colores,
Seque hinc atque illinc cinctum videt esse frequenti
Gallorumque, Italumque manu; velut horrida Tigris,
Hyrcanus quam pastor agens in retia captam
25Inclusit cavea, furit acrior usque, fremitque,
Conceptasque animo magis ac magis asperat iras;
Inque dies agens se se, vehementius atram
Auget in immensum rabiem, studiumque nocendi.
Sic ille ad caedem stimulis agitatus iniquis,
30Turcarum primos in regia tecta vocatos
Alloquitur. Venit, quod non speravimus unquam,
Tempus, ait, Persis cum toto e ponte fugatis
Obsessi circum claudamur moenibus urbis:
Exitus et nusquam liber vacet: unde petatur
35Victus; ut exhaustas recreent in corpore vires,
Qui mea sunt mecum defendere regna parati.
Nam plebis non ulla movet me cura tuendae.
Stet modo militiae constans mihi robur et ordo,
Quo longe infensos valeam depellere Gallos;
40Si scalis forte appositis ad moenia tentent
Irruere et summas murorum evertere turres.
Ergo ego, ne victos tandem nos dedere cogar,
Impositoque iugo miserum submittere collum,
Eiicere institui nostris e moenibus actos
45Christicolas omnes, vel duro absumere ferro:
Quos ego suspectos nullo non tempore habendos
Esse reor generi Turcarum et fortibus armis:
Sed tum praecipue, cum rerum summa vacillat;
Exitiumque ingens anceps fortuna minatur.
50Non regnet, quem vana animi clementis imago
Frangit et utilibus miserantem avertit ab ausis.
Rebus in extremis tentandum extrema; nec ullus
Effuso servavit adhuc sine sanguine regnum-
Haec ubi dicta dedit solio sublimis ab alto,
55Obstupuere animis patres, variumque per omnes
Murmur iit; partim nusquam consulta probantes:
Partim etiam, qui mature properanda putarent
Omnia et e medio penitus genitus genus omne piorum
Tollendum et solis linquenda ea moenia Turcis.
60Haec dum illi inter se dubio sermone volutant
Et simul instantis terrentur imagine caedis,
Quid damnent, quidve inde probent decernere mussant.
Quos inter claro proavorum a sanguine natus
Consessu in primo primus Benserra sedebat,
65Consilii bonus atque armis ad bella parandis
Praefectus, regique ipsi gratissimus et qui
A puero cultum Abdaridae non sponte secutus
Christum ipsum solum esse Deum, solumque putabat
Dignum, quem precibus supplex in vota vocaret;
70Turcarumque metu clam sacra illius et aras
Interdum coleret, templumque occultus obiret.
Ergo idem a miseris infandam avertere cladem
Cum cuperet, solitos primum praefatus honores.
Consilium, rex magne tuum, quis inutile dicat,
75Exilium regno rebus minitantibus? Inquit.
Sed quoniam nondum desunt alimenta, quibus se
Plebs alat et nobis Persae expectantur in horas
Venturi auxilio, cunctique ad iussa parati
Christicolae accurunt; operasque impendere pergunt,
80Quisque suam, Turcisque levant, Arabisque laborem,
Dum muros illi insomnes, urbemque tuentur
Et procul audaces Gallos a moenibus arcent;
Ipse ego in alterius tenebrosa silentia noctis
Hanc caedem differre velim; cum nulla supersit
85Spes alia, instanti quae nos defendat ab hoste.
Immo, ait, Hassanus, cum primum e turre sacerdos
Venturae noctis mediam praedixerit horam,
In vicos, omnesque domos immittere certum est,
Qui somno oppressos iugulent; qui funditus omnem
90Festinent ferro sceleratam excindere gentem:
Non sexus, non ullum usquam discriminet aetas;
Sive senes, seu sint sugentes ubera nati.
Sic volo, sic iubeo, sic stat sententia; nec se
Quisquam alio nostram speret traducere mentem.
95Vos ite et tacitis quamprimum accingite coeptis
Immites dextras et vos explete nocentum
Sanguine, qui nostrae laeti gentisque, domusque
Excidium expectant, quorum modo iussa facessunt.
Haec graviter frendens imo de pectore fudit.
100Atque illi facinus quamprimum ad triste parandum
Discessere omnes animis immanibus acti.
Non secus atque lupi, quos lux inimica, diesque
In sylvis retinet clausos, specubusque repostis,
Expectant avidi noctem, densasque tenebras,
105Incustoditos una ut cum matribus agnos
Invadant, caulasque ipsas et ovilia vastent
Et multo exsaturent undantes fauces.
At non oblitus generis Benserra paterni
Ipse sui, cultusque pii discrimine tanto,
110Impia per certos regis consulta ministros
Christicolum primis retegit, monstratque salutem
Sperandam unam animis extrema audentibus ergo
Advigilent, mediaeque adsint sub tempora noctis
Insomnes, imo ut portas a cardine vellant,
115Inque urbem Gallosque vocent, Italosque patentem:
Se quoque opem tantis conatibus allaturum.
His ita compositis, sublimi in turre morantem
Solus adit natum, quem paucis ante diebus
Exceptum pugna dimiserat Appulus heros
120Et iuvenem donis abeuntem ornaverat amplis.
Nate, ait, o veterum species expressa parentum,
Vade age et Ausoniae ductorem gentis adito:
Dic tempus capiendae urbis venisse supremum:
Ipse modo ad portae tacitus se limina sistat,
125Cum terras densis nox intempesta tenebris
Texerit et dulces affuderit humida somnos:
Tempore quo pia gens formidine caedis iniquae
Conveniet, portaeque obices et claustra refringet,
Atque Italis aditum patefactam rumpet in urbem.
130Utque fidem dictis habeat, tu sponsor, et obses
Missus abi et primus valuis invade revulsis
Ingressum atque aciem tectis bipatentibus infer.
Haec ille. Et iuvenis parendi accensus amore
Carpit iter, notosque inter elapsus amicos,
135Detulit Ausonio regi mandata parentis.
Isque ubi primores secreta in parte coactos
Admonuit, petiitque simul, sententia menti
Quae foret et dubiis audax fiducia rebus,
Non eadem sensere omnes: pars maxima nanque
140Nil temere audendum censet: ne forte paratas
Lapsus in insidias poenas exercitus acres
Sanguine persolvat: pars esse audacter eundum,
Quo fors laeta vocat, nec opem poscentibus ullam
Christicolum precibus (pietas quae vera) negandam.
145Haec inter nox Eois caput extulit undis
Discedente die, coelumque invecta retexit:
Atque animis illi incassum discordibus horas
Ducebant, Italum ductor cum Daunius heros.
Non hanc litem, inquit, non haec consulta, morasque
150Res patitur; ducam ipse meos discrimen in ipsum;
Vos, quibus est suspecta fides in tecta vocantis,
Pandentisque ultro portas, permittite quaeso
Solus ut obiiciam leto caput et mihi tantum
Imponam periturus onus, subeamque periclum.
155At pius Eustachides, postquam tibi vivida virtus
Exagitat pectus stimulis haud mollibus, inquit,
Vade, age, et oblatam decoris ne desere laudem.
Nos hic, interea nequid secus accidat, ac res
Postulat, amari, signisque impensius omnes
160Advigilare suis ductorum ad iussa paratos
Cogemus, precibusque Deum, votisque rogantes
Successum rebus, tibi quem promittis et ipsi
Speramus, qui facta tuae immortalia dextrae
Novimus atque animi robus suspeximus alti.
165Haec pius Eustachides et castra per omnis certos
Dimittit, taciti cogant ut in arma maniplos
Et ducibus iubeant cunctos astare paratos.
Ast Italum, quos iandudum Trinacrius heros,
Invicti monitu Boemundi, accinxerat armis,
170In latebris occulta manus prope moenia se se
Abdiderat, muris scalasque paraverat aequas.
Ac nondum instructis ad coepta ingentia Gallis
Christicolum primos Benserra ad limina portae
Duxerat, aggressus vigilum dare corpora leto
175Atque ipso aeratos a cardine vellere postes.
Verum illi obnixi se se defendere et omni,
Qua poterant, ratione locum, portamque tuentes,
Turcarum auxilia ingenti clamore vocabant;
Ammissuri urbem iam iam, poenasque daturi,
180Ni properent, murisque hostem depellere tendant.
Tum vero Ausonios inter fortissimus omnes
Dux Robertiades, laudi non aequus avitae,
Ingreditur primus, sequiturque Oenotria pubes
Omnis et excelsas in moenibus occupat arces,
185Excubiis passim caesis; tum laeta secundo
Successu, auxilium victrix pugnantibus affert.
Nec minus interea gentis decus acre Sicanae
Tancredus, piceos valuis arentibus ignes
Iniicit et dura scindit tremefacta securi
190Limina, ferratosque obices: labat ariete crebro
Ianua et hinc atque hinc aditum dat aperta patentem.
Immissae irrumpunt acies: fit vi via ferro:
Caeduntur vigiles; fuso loca sanguine fervent.
Hassanum interea regem saevissimus implet
195Nuntius; ingressos portis bipatentibus urbem
Ausonios, Gallosque omnes, fortesque Britannos,
Nec vitae cuiusquam ullam superesse salutem.
Fervere caede domos: glomerari incendia tectis:
Quosque trucidari decreverat ipse, patentes
200Insedisse vias omnes ultricibus armis
Ac, nisi praecipitem celeri fuga in avia se se
Coniiciat, venturum hostem, qui sanguine poenas
Expetat et regnum Turcarum vertat ab imo.
Ille irae impatiens; potius ruat arduus aether
205In caput hoc ipsum, quam degeneri dem terga timori,
Et captae superem excidio perterritus urbis.
Dixit et ore fremens, armisque indutus ahenis
Deserit ingentes aedes, seque obvius infert
Ausoniis, acri vastantibus omnia ferro.
210Et primum Evalci gladium in precordia condit.
Evalci; mollis regio quem culta Tarenti
Eduxit, veteri natum de gente Laconum,
Praefecitque suis Boemundum in bella secutis.
Felix, qui patriae luxum, qui commoda vitae
215Otia iucundae leto mutarit honesto,
Intuleritque animum moriens fulgentibus astris.
Cuius ob interitum poenas ut fumeret acres
Harpalion, animo praestans, sed viribus impar,
Inter Hydruntinos claris genitoribus ortus,
220Accurrit, clypeumque hastam percussit acuta:
Incassum: ternis tectus nanque orbibus aeris
Protinus ad se se venientem reppulit ictum.
At rabie fera corda tumens Hassanus in hostem
Irruit extemplo subiens, saevamque bipennem
225Sustulit, inque altam media inter tempora frontem
Libravit, partesque caput disiecit in ambas.
Non aliter, quam frondosa lignator in Ida
Disiicit impacta quercumve, ornumve securi:
Concidit Harpalion, cumque Harpalione Georgus
230Et Caeclus, Braetonque una, Dinonque, Phaonque
Et deiecit humi dextra armipotente peremptos,
Sphaerumque et Mochum, Phaetumque et Paxamon acrem,
Qui primi portis urbem intravere revulsis.
Iamque catervatim stragem impune cruentas
235Ediderat, letoque Italos prostrarat acerbo
Et versos ad portam omnes ex urbe fugasset,
Ni Robertiades, Normannae gloria gentis,
Obiiciens se se fugientibus, arma, manusque
Cogeret in Turcas, regemque immane furentem
240Vertere, quaque globus se se densissimus infert.
Hac vos poscit, ait, virtus, hac vi via vobis
Invenienda viri: posita est victoria vestris
In manibus; subeat vos esse e sanguine natos
Illorum, victo qui quondam ex hoste triumphos
245Duxere et patriam positis auxere trophaeis.
An muros, turresque urbis superavimus altas,
Ferratosque obices, portasque refregimus, ut nos
Victores victi deserta in castra repellant?
Dixit et anteferens gressum, rotat arduus ensem
250Fulmineum, mediosque iacit se primus in hostes,
Disiectosque urget, caput huic detruncat et illi
Transadigit costas et funera miscet ubique.
Utque Leo Mauris quem forte in saltibus Afer
Deprensum venator agit agit, si saeva Molossum
255Urget turba canum, primos aggressus aduncis
Unguibus, exercet conceptas fervidus iras,
Mox iuvenum praeceps densum petit agmen et illinc
Coede nova laetus sylvarum in opaca refugit.
Vibranti sic ille latus ferit ense Sohemi
260Regis, Ituraeis praeerat qui solus, opemque
Ferret ut obsessi, in regia tecta tyranni
Hassani se contulerat, nactusque superbum
Coniugium Cromnae, forma atque aetate nitentis,
Addiderat socero se se, pugnamque ciebat
265Acrior atque Italum legionibus obvius ibat,
Ac multos prostrarat humi: sed Daunius ensis,
Ceu fulmen coelo emissum, compescuit una
Illius horribilesque minas, saevumque furorem.
Quin etiam Hassanum cumulantem funera regem
270Perculit et summa caput a cervice recidit,
Praefixumque hastae ferri sublime per urbem
Iussit et infestos deleri funditus hostes.
Iamque Aurora suo fulgore retexerat orbem
Terrarum atque oculis caedem ostentabat apertam.
275Strataque corporibus caesis adoperta viarum
Horrebant: fusoque solum passim omne natabat
Sanguine, perque domos ensesque, ignesque furebant.
Nuntius ad proceres subitus cum venit abusque
Finibus Arabiae et Ginglam spectantis Edessae,
280Millia tercentum Parthorum Euphratis ad undam
Consedisse: quibus dux Corbagus, unus et armis
Atque animis longe cunctos acerrimus, inter
Arsacidas, qui vincla piis, mortemque minetur:
Ni Syria excedant quamprimum, urbemque relinquant,
285Et referant celeres illinc ad Thracia gressum
Bosphora et angusto pelagi se limite servent.
Ergo illi postquam Turcas cecidisse peremptos
Videre et spoliis se se, sceptrisque potitos
Hassani Syriae late regnantis in oris,
290Obfirmant animos, instaurant moenia, si qua
Parte labant; explent opera interrupta, novisque
Aggeribus muros et propugnacula cingunt:
Imponunt trabes et saxa ingentia, quae mox
In clypeis contectam aciem deiecta ferantur.
295Iamque adeo Oceani vasto se gurgite Titan
Tertius extulerat, lucemque reduxerat orbi,
Cum valles, collesque altos exercitus ingens
Persarum insedit, coelumque, Erebusque repente
Contremuit clamore virum, cantuque tubarum:
300Et Libani, Casiique iugum subsedit et amnis
Substitit atque undis caput abdidit altus Orontes.
Nec mora. Continuis cinxerunt moenia castris,
Atque omnes clausere vias, fuga ne qua piorum
Exciperet leto quenquam et servaret inultum.
305Ut cum venantes capreas, damasque fugaces
Rupibus in summis, aut vallibus in depressis
Deprehendere, plagis aditus ingentibus omnes
Impediunt: aliquae, ne dum oppugnantur et una
Urgentur densa iuvenumque, canumque corona,
310Forte per occultas nactae liberrima fauces
Effugia et tutos ad nota cubilia cursus,
Incustoditis e saltibus elabantur.
At vulgo tremefacta novuus per pectora Gallis
Insinuat pavor et capta decedere terra
315Suadet et in patriam salsas remeare per undas:
Ostendat se siqua ollis fuga libera; quando
Longinquo absumpti bello morboque, fameque,
Esse pares nequeunt pauci tot millibus et se
Barbariae metuunt praedam fore: capta tueri
320Moenia si pergant, iactis quae pontibus hostes
Corporibusque adeo coesorum ingentibus aequent;
Ariete ni perculsa prius dent cuncta ruinam.
Haec passim inter se Gallique, Italique dolebant,
Et procerum miseri facta inconsulta vocabant.
325At bonus Eustachides, quem non avertere coeptis
Frigius et in vulgum pestis grassata, famesque,
Impavidum potuit, non usta caloribus ora
Moenia, Senonumque ducis fuga turpis ad urbem
Threiciam et castra innumeris deserta maniplis.
330Quis metus aut quae tanta animis ignavia vestris
Venit? Ait. Sunt hic iisdem subiecta periclis
Lumina tot praeclara ducum, quorum inclyta virtus
Aeternam vobis peperit famamque, decusque:
Iidem etiam tanta vos obsidione solutos
335Servabunt. Etenim causam (mihi credite) nunquam
Deseret ipse suam divum pater atque hominum rex,
Castraque Persarum vobis concedet, opesque
In praedam, modo vos precibus confidite nostris
Affore et hostiles staturum caede phalanges.
340His pius Eustachides, nec non et Daunius heros
Hortatur socios, omnesque ope sublevat omni,
Qua potis et somno indulgens parcoque, brevique
Tutatur totam crebris stationibus urbem:
Exploratque vias, turritaque moenia noctu
345Circumiens, hostisque dolos frustratur et artes.
Iamque adeo bis quindenos ex ordine soles
Perstiterant, nec venturi spes ulla dabatur
Subsidii, saevaque fame, morboque peribant:
Ipsi se miseros extrema in morte vocantes.
350Quod, ceu molle pecus, clauso morerentur ovili.
Ergo iram ut summi precibusque et thure parentis
Placaret, gentisque piae delicta piaret
Addemarus, quinum ieiunia casta dierum
Indixit, culpasque suas de more fateri
355Quenque sacerdoti, pacemque exquirere, iussit,
Atque animos posthac insonti addicere vitae.
Quo facto: pedibus nudis et supplice cantu
Lustravitque vias, arisque incendit honores.
Tum vero ad solium, Deus unde altissimus imos
360Aspectat tractus terrarum, hominumque labores,
Ille, piae cui militiae data cura tuendae,
Coelicolum e fidis unus, lectisque ministris,
Constitit atque humilis supplex his vocibus infit.
O pater, o rerum cunctarum aeterna potestas,
365O, qui verberibus iustis delicta tuorum
Corrigis et recto revocas a tramite lapsos;
Si quando afflictis te te praebere benignum
Consuesti et iusto pietatem aequare furori,
Gallorum miserere, pater, quos impius hostis
370Obsidet, absumitque ingens pestisque, famesque
Pugnantes sancti pro libertate sepulchri.
Et placidos adverte oculos, fletusque precantum
Respice et aggressis pro te lachrymabile bellum
Ignovisse velis et moenia ad ipsa beatae
375Sternere iter Solymae, populoque afferre salutem
Oppresso ac templis sceleratam expellere gentem.
Quae ritus exosa tuos, praeceptaque, sanctas
Polluit infernis addicens pestibus aras.
Vix ea desierat fari maestissimus ales.
380Cum pater omnipotens. Nihil est, o fide minister,
Quo crucieris, ait, fuso mihi sanguine poenas
Iandudum solvit Gallorum exercitus omnis,
Quas mala quorundam meruerunt facta nocentum.
Nunc ego do veniam votis, iramque remitto,
385Eripere et reliquos leto et miserescere certum est.
Ergo age: cum primum densae rarescere noctis
Incipiunt tenebrae atque artus mollissimus omnes
Pervadit somnus, curasque e pectore demit,
I celer atque imas coeli decurrere per auras
390Et Laae de plebe homini, quo castior alter
Non fuit, aut nostras coluit syncerius aras,
Dic media ingentis subter testudine templi
Defossam tellure cava servarier hastam
Intactam et nulla penitus rubigine putrem:
395Quae nati ferro pectus patefecit acuto,
Cum duri ex alto penderet roboris auctu.
Hanc pius Addemarus saevi in certamina belli
Deferat, inque hostes intenta cuspide nostros
Irruat et subita formidine terreat omnes.
400Nanque ego subsidio mittam e coelestibus aptas:
Quae Persas, Arabasque fugent et sanguine totam
Perfundant vallem, qua se se agit altus Orontes.
Sic fatus pater omnipotens, rutilantia coeli
Sidera et insolito tremefecit Persida motu.
405Quo terrore suos se se revocavit ad ortus
Tigris et Euphrates ripae conterritus haesit.
At Patris interpres summi, per inane profundum
Delapsus, venis et fulminis ocyor alis,
Constitit ante humilis stratum non molle grabati,
410Fessa ubi tum Laas recreabat corpora somno.
Atque, ait, o civis tandem mollire severam
Vota, precesque piae potuere et flectere mentem
Numinis aeterni, coeli cui sidera parent;
Eia age, ne timeas. Altis tibi missus ab astris
415Nuntius advenio, magnique haec iussa Tonantis
Exequor, ipse ea te paucis, adverte, docebo,
Est aede in media, quam Petri e nomine dici
Christicolae volvere patres, tellure sub ima
Hasta, olim Christo pectus quae fodit apertum.
420Ervat hanc procerum chorus, Addemaroque ferendam
In pugnam attribuant, cum primum exire libebit
In circumfusos urbis prope moenia Persas.
Dixit et in tenues abiens evanuit auras.
Tum vero Laas, tantis expergitus umbris,
425Excutitur somno laetus: durumque cubile
Linquit et in coelo lachrymantia lumina fixus,
Pressit humum genibus: mox imo e pectore vocem
Edidit. O rerum solus qui flectis habenas,
Deiicis e summa reges qui sede potentes
430Cum libet et palmam victoribus eripis, iisque
Incutiens terrorem animos viresque resolvis
Et bello victis dextras, ac pectora ob armas,
Respice nos pater omnipotens et numine firma haec
Visa tuo, populos si te instigante rebelles
435Eiecturi Asia, nostris excessimus oris.
Vix ea fatus erat, clara cum luce repente
Vidit ab occasu totum discedere coelum,
Ingentemque globum flammarum erumpere nubem
Cum tonitru atque ignes Persarum infundere castris.
440Omine quo tollens animum se proripit et cum
Addemaro laetus communicat omnia at ille
Concilium cogit procerum, remque ordine pandit.
Obstupuere animis omnes: pars vana putare
Somnia et accinctis tantum spem ponere in armis.
445Pars visis adhibere fidem. Non irrita semper
Edere divinam castis oracula mentem,
Supplicibus postquam lachrymis et vocibus iram
Placavere Dei et somno obrepente quierunt.
Ast alii fraudem inventam, quo miles in hostem
450Circumfusum urbi, cum res exposceret, ultro
Iret et haud dubium palmae speraret honorem.
Non his consiliis, non hac ratione, nec arte
Tentandum esse Deum; nec nos exosus ad unum
Perdat et iratus nostra haec commenta refutet.
455Haec inter (nam sic visum populique, patrumque
Principibus) propere Laas accitus et arae
Admotus sacrae, iurat se vera locutum.
Quoque magis rata sint haec omnia. Vos mihi sanctam
Hanc hastam date per flammas, ignesque ferendam,
460Queis ego si nusquam laedar, si crine vel uno
Non minuar, vos, o proceres, ne pergite verbis
Indubitare meis: sin quid secus accidat ut me
Offendat calor, aut paulum remoretur euntem,
Mendacem arguite, ac templis, caetuque piorum
465Exclusum penitus, solitis defigite diris
Et pater omnipotens coelestum a sede repellat.
Haec ille. At proceres oculos atque ora tenentes
Conversa inter se, quaerendam protinus hastam
Consensu statuere uno tellure sub ima.
470Ergo adeunt aedem unanimes, sacrisque peractis,
Quae pius Addemarus fieri mandarat ad aram
Discipulos sancta complentem de super aura,
Heroes medii medio sub fornice templi
Defodiunt certatim omnes sola pervia ferro
475Altius ac solidae penetrant in viscera terrae.
Nec mora. Se se offert oculis venerabile robur
Felicis hastae, longo post tempore visum.
Effusi quod adhuc servabat signa cruoris:
Cuspide cum summo rerumque, hominumque parenti
480Pectoris insontis latebras reclusit acuta.
Tum vero exortus clamor, cunctique repente
Ad terram laeti genus inflexere, Deumque
Laudantes et regem unum, dominumque canebant.
Te patrem aeternum terrae colit orbis et uni
485Ipse tibi chorus Aligerum, quae plurima coeli est
Militia acclamat, soli tibi sidera parent,
Aequoraque, et summae circunfluus ambitus aethrae.
Tu nobis exercituum dominusque, Deusque
Europa egressis, Asiamque petentibus ultro
490Innumeras Turcarum acies superare dedisti,
Munitasque urbes caesis intrare tyrannis
Et tolerare famem et perferre incommoda belli,
Exustosque agros, tristesque evadere saltus
Moeoniae et Tauri transcendere saxa nivosi.
495Nunc autem, quae magna tua est clementia, confers
Insperatum, insuetum, ingens, mirabile donum,
Quo freti, circonfusos invadere bello
Non dubitemus et Arsacidum concurrere turbae.
Talia dum laeti memorant; pater extulit hastam
500Addemarus: mox rite trium peragenda dierum
Et vulgi et procerum cunctis ieiunia mensis
Indicit, tum quenque Deo se offerre fatentem
Cuncta sacerdoti vitae delicta nocentis,
Voce iubet: quartaque omnes post denique luce
505Exire unanimes, hostemque invadere Persam:
Et sperare Deum felicibus affore coeptis.
Haec pius Addemarus, primorumque inclytus ordo.
At vulgo interea Laae promissa reposci
Atque unum signari oculis, vanumque vocari,
510Ni, quod pollicitus verbis, re praebeat ipsa
Spectandum et tanto firmet sua visa periclo.
Ergo ille ingentem stipulis arentibus ignem,
Et strue lignorum summas tendente sub auras
Imperat accendi; totoque e corpore vestem
515Abiicit ac dextra porrectam corripit hastam
Et coelum aspectans breviter sic ore precatur.
Summe pater, cunctorum hominum qui pectora solus
Scrutarisque, aperisque neque est te fallere cuiquam:
Ipse ego si vere tua sum praecepta secutus
520Et monitus mihi nocte datos, si fraxinus haec est
Ipsa, tuum pectus quae cuspide fodit acuta,
Elicuitque levem tepido cum sanguine rorem,
Da deinde auxilium, meque haec tua sancta ferentem
Dona manu incolumem per tanta incendia defer.
525Dixit et ardentem saltu se iecit in ignem.
Abscessere procul flammae (mirabile dictu)
Hinc atque hinc; multa ille premit vestigia pruna,
Perque aestum incedit medium, neque laeditur usquam
Et tandem egressus gelida se sistit in aura
530Incolumem, meritasque hominum divumque parenti
Sospes agit grates; tum vero exercitus omnis
Accurrens, passis illum complectitur ulnis:
Laetitiaque exultat ovans, remorantur euntem,
Et plausum ingeminant, vocesque ad sidera iactant
535Agmina et educi quamprimum e moenibus optant
In Persam, vires spes omnibus addit et auget
Insolitum membris robur: clamatur ubique.
Vult Deus hoc fieri bellum: iubet arma moveri
Haec Deus: ad Solymos hinc iam victoria pandit
540Parta viam et sanctam nobis adiudicat urbem,
Bethlemiasque domos et, quae vestigia primis
Ipse pedum quondam plantis impressit IESUS.
Has inter voces, interque optata dies se
Tertius Oceani liquidis demersit in undis.
545Et pius Eustachides curari corpora iussit:
Venturaeque alacres accingi ad proelia lucis.
Quae simulatque oriens Tauri iuga celsa retexit,
Armatas acies portis bipatentibus ipsi
Effundere duces, Persisque e ponte fugatis,
550Instructis pariter legionibus incedebant.
Addemarus quarum in medio pater arduus hastam
Defossam tellure cava portabat et omnes
Ad decus et laudem dictis acuebat amicis.
Ite viri, hic demum coepti victoria nostri
555Vertitur, hic quaerenda salus virtute, Deoque
Fidendum, a nobis quem stare haec lancea certos
Vos facit; ite alacres iam nunc, Persasque fugaces,
Ignavosque Arabes ultrici invadite dextra.
His ille atque aliis verbis hortatur euntes
560In pugnam et stimulos animis audacibus addit.
Nec minus Eustachides Leucos, Morinosque trucesque
Germanos, Celtasque suos acerrimus Ugon,
Daunius Ausonios: bello Robertus uterque
Inclytus Armoricas gentes hic ille Britannos,
565Atque Caledonios ad caedem incedere pergunt
Turcarum, praeda in praesens, spoliisque relictis.
Nuntius interea, sacri custodia belli
Tradita cui fuerat, coelesti ex ordine lectus,
Affatur regem aeternum, terraeque, polique.
570Magne pater, cuius nutu pater urbis et orbis
Totius, Hesperias belli ad pia munia gentes
Impulit Urbanus, quo barbara claustra refringant
Turcarum, Solymaeque tuae iuga tristia demant,
Ecce ille ad pugnam vident ut gradiuntur iniquam?
575Non opibus, numerove pares, non viribus aequis,
Quas pestis, quas dira lues, quas improba rerum
Absumpsitque fames, corpusque exhausit, ut esse
Non iam homines, sed cassa hominum simulacra ferantur.
Ac, nisi subveniat pietas tua, protinus hosti
580Succumbent, ceu molle pecus raptoribus olim
Praeda oblata lupis: neque enim concurrere pauci
Innumeris possunt, ut non victoria cedat
Hostibus et pugnae quaesitum addicat honorem.
Talibus orabat custos, praesesque piorum
585Aliger et supplex veniam implorabat, opem.
Cum rerum dominus, coelique aeterna potestas,
Vade age fide vigil, nec te cura ulla moretur;
Vitales etenim splendenti ex aethere rores
Depluere in nostros iandudum iussimus, inquit,
590Quo firmare animos, acresque resumere vires,
Et durum pugnae valeant tolerare laborem
Atque aestum ingentem medii perferre diei,
Arentes agros rapidus dum Sirius urit.
Caetera si numero, pugnaque prementur iniqua
595Ipse adero et Persas trepido terrore replebo.
Sic ait et nutu terram, coelumque profundum
Concussit, Gallosque oculis respexit amicis.
Quos super ut primum roris pluit uvidus imber,
Ilicet amissae rediere in corpora vires:
600Aucti animi, pugnaeque ardor geminatus et ipsi
Ipsi, inquam (quis credat) equi, quibus ipsa tegebat
Iam vix ossa cutis, laetis hinnitibus auras
Rumpebant, ultroque hostes in bella ciebant.
At parte ex alia colles insederat altos
605Ductor Achaemenidum, vallisque refugerat imae
Planitiem, in primis pugnae loca commoda equestri.
Demens: qui pediti saltus elegerit aptos,
Difficilesque vias, aditusque in castra malignos,
Quo defessam aciem Gallorum aestuque, viaque,
610Insessum montem dum forte adversa subiret,
Exciperet, fusamque loco aggrederetur iniquo.
Gallorum sed enim salebrosa per ardua collis
Incedens acies, primis se se intulit audax
Persarum agminibus, tum vero ad sidera clamor
615Exortus, vallemque omnem, montesque propinquos
Implevit, fugere ferae: tremuere reposti
Monstra maris, se seque imis mersere sub undis.
Extemplo iaculis coelum, levibusque sagittis
Complectur, ceu cum Libycis e partibus Auster
620Obscuram excivit nubem, solemque repente
Abstulit ex oculis, tenebrisque involvit obortis.
Pronus ibi ante omnes cecidit Tigrane creatus
Ductor Achaemenidum, Itali cui velitis hasta
Perfodit pectus, factoque e vulnere in auras
625Erumpentem animam Stygias demisit ad undas.
Nec procul hinc Pacorum vibrantem immane verutum
Fudit humi, vitamque aufert rorarius audax
Glande gravi, mediae dirimens spatia ardua frontis:
Labitur infaelix sparso super arma cerebro.
630Inque locum illius properans successit Orodes:
Isque manu atque acri fugientes voce repressit.
Ergo, iis in pugnam rursus se ferre coactis,
Conservere manus acies; nec iam datur ullum
Eminus iniectis hostem cohibere sagittis:
635Sed gladiis potius saevire in pectora adactis
Obvia et obstantes infringere comminus hostes.
Hinc atque hinc igitur medio in certamine pugnae
Exanimes labuntur humi Turcaeque, Piique.
Non aliter quam cum geminos discordia reges
640Cogit aptum tectis in apertum exire relictis,
Stipatos studiis sectantum atque agmine gentis
Quenque suae: fit pugna atrox et ab aethere summo
Corpora caesarum complent labentia terram.
Iamque adeo Persas castris effuderat omnes
645Corbagus et numero Gallis, Italosque premebat,
Defessos coede ingenti, quam vivida bello
Ediderat cuiusque manus, nullus ut acres
Praeterea possent usquam subsistere vires.
Nanque ut quisque imo plures demiserat Orco,
650Quos daret inde neci plures superesse videbat.
Nec procerum virtus potis instaurare piorum
Circumventam aciem, nec iam retinere labantem;
Cum Patris aeterni iussu delapsus Olympo
Coelituum insedit colles exercitus ingens
655Armatorum equitum, vestis quibus alba tegebat
Ingentes humeros, pectusque: at tempora et ipsum
Cassis ahena caput; cui crux imposta superne
Stabat et ardentes spargebat in aera flammas:
Quadrupedumque acer fremitus, sonitusque tubarum
660Undique clangentum, mugire per ardua circum
Visus Achaemenidis; quo tum terrore repente
Contremuere animis omnes, celerique salutem
Quaesivere fuga, proiectis turpiter armis.
At pius Addemarus, cui tanta ex omnibus uni
665Gallosque, Ausoniosque inter, fortesque Britannos,
Cernere monstra dedit summi regnator Olympi,
Extollens sublimem hastam. Iam vicimus, inquit,
Vicimus, o socii. Deus est, Deus; hostibus hunc qui
Terrorem incussit, viresque infregit et arcus,
670Falcatasque harpes, hastasque excussit acutas
E manibus. Vos ite animis audacibus aucti.
Ite viri, properate viri, victoria vestra est;
Vestrae et opes: modo vos sumpto ne parcite ferro:
Dum castris exutus Arabs, dum Persa fugaci
675Fidit equo et vobis campo iam cedit aperto.
His pius Addemarus Gallorum in pectora dictis
Spem revocat, reficitque acres ad proelia vires.
Non aliter quam cum sylvas agitantibus Euris
Augentur subitis excita incendia flammis:
680Frondiferos quae per montes invecta vagantur,
Nec sylvis nisi consumptis extincta residunt.
Ergo omnis pubes, quam quondam Oenotria, quamque
Gallia progenuit, generoso accensa pudore,
Constitit; inque Arabes, ipsosque acerrima Persas
685Invadens, multo tepefecit sanguine terram.
Non secus ac totidem florenti aetate leones
In cervos, orygesque et confusae dant stragis acervos,
Praecipites et confusae dant stragis acervos,
Parcentes nulli, cuius praevertere cursum
690Possint et saevo vestigia sistere morsu.
Sic Itali, Gallique, securigerique Britanni,
Audaci assultu Persarum in terga ruebant,
Dedentes impune neci turbamque, ducesque.
Iamque adeo quantum colles, vallisque reductae
695Planities, quaqua versum seclusa patebat,
Fusa peremptorum complerant corpora; quorum
Haud facile ingentes quisque numeravit acervos.
Et caput Hesperiis abiens Sol merserat undis.
Direptisque opibus castrorum hostilibus omnes
700Signa reportarunt laetam victricia in urbem:
Crastina sed postquam terris Aurora reluxit,
Omnibus Addemarus templis indixit honores.
Perque dies ter quinque Deo de more piorum
Iussit agi grates ad pulvinaria et aras,
705Lustrarique urbem, precibusque et supplice cantu
Ipsum hominum, divumque patrem, natumque parenti
Aequaevum aeterno, cum virgine matre, piosque
Coelituum coetus omnes in vota vocari.
Rite quibus summa cum relligione peractis
710Coeperunt placidae sensim indulgere quieti
Et rapidum relevare aestum frigentibus undis:
Tum plenas dapibus mensas onerare, diemque
Frangere certatim luxu, vinoque morantem
Et voti immemores vitam traducere inertem.
715Illic et cantus, illic et tibia dulces
Edere docta modos, dulces resonabat amores;
Perque vias omnes florenti aetate puellae
Plaudebant pedibus choreas, motusque ciebant
Lascivos; virtutis amor, laudisque cupido
720Cesserat ex animis, qua quondam ardere solebant.
Quae pater omnipotens coeli e regione suprema
Aspiciens, oculos Syriis avertit ab oris;
Continuoque Erebi pestes, ac monstra profundi
Libera fuderunt se se per inane, gravesque
725Excivere aestus, funestisque imbribus agros
Infecere omnes, ingentesque aeris oras
Undique mortiferis afflarunt flatibus Austri.
Defecere amnes, vivisque exaruit unda
Fontibus et nebulas exhalavere nocentes
730Affusique lacus urbi, vallesque palustres.
Hinc miseranda lues populos aggressa Latinos,
Aut morbo, aut tristi dedebat corpora leto:
Inque dies magis atque magis saevibat in omnes
Letifer Autumnus, perque urbem et compita passim
735Spectabantur humi confusae stragis acervi.
Quin et primorum generoso ex ordine multi
Occubuere duces indigna morte perempti.
Occubuit pater Addemarus: dum visit egenos
Et quacunque potest miseros ope sublevat aegros.
740Dignus cui pietas vitae produceret annos
In longum et meritos benefacta ingentia honores
Aetherea in terris deferrent luce fruenti.
Visum aliter paribus mundum qui temperat horis.
Nec tua te virtus, generis nec splendor aviti,
745Henrice Ascensis, leto subtraxit iniquo.
Ipse etiam Arnoldus, quo se germania mater
Iactabat, coeloque parem se laeta ferebant,
Occidit et pugnas animo reminiscitur acres,
Conquestus quod non hostili occumbere dextra
750Contigerit, mistoque una cum sanguine vitam
Fuderit, instantis solamen nobile mortis.
Haec igitur pius Eustachides dum funera secum
Percurrit, periise videt magnamque bonamque
Bellantum partem: quorum virtute, manuque
755Fretus Achaemenium pugnando fregerat hostem.
Et dubitat, ne saeva lues absumere pergat
Gallorumque acies, Italosque, acresque Britannos,
Ni quamprimum omnes funesta excedere ab urbe
Inque agros se se iubeat conferre salubres.
760Haec agitanti animo fessos sopor occupat artus.
Et iam nox medium cursu traiecerat orbem.
Visa dehinc coelo descendere mater et ore
Affari ac nota solari voce dolentem.
Nate, ego ad egregios quem me peperisse labores
765Glorior et claros ductorum ex hoste triumphos
Laetor ovans, tu te dignam modo suspice curam
Et coeptis incumbe piis; non has tibi clades
Vallis Orontaeae solito corruptior aer
Attulit, Autumnusve gravis, vel turbidus Auster,
770Sed populi delicta tui, cuius quoque si nunc
Relliquias cupis incolumes servare, necesse est
Inceptum contendere iter Iordanis ad amnem
Quamprimum atque ista cunctos avellere ab urbe,
Quos superesse aliis Deus omni ex ordine solos
775Annuit et placidus morbo tutatus ab atro est.
Sic ait et sedes repetit festina supernas
Ida parens, flentemque oculis et multa volentem
Dicere deseruit, radiis afflata diei.
Talibus Eustachidae monitis expergita virtus
780Ilicet e stratis duros exuscitat artus:
Conciliumque iubet cogi procerumque, ducumque.
Quos, ubi convenere, rogat sententia quae sit
Cuiusque et dubiae tandem quod quisque saluti
Afferat auxilium, quo diram avertere pestem
785Possint et tristi se se subducere leto.
Hic proceres una clamant non esse morandum
Praeterea et certae subeunda pericula mortis:
Verum alias oras quamprimum urbesque petendas,
Languida ubi recreent coelo sua membra salubri.
790Tum pius Eustachides. Num nos huc venimus, inquit,
O fratrum generosa cohors, ut corpora tantum
Curemus laeti et riguis sedeamus in hortis,
Delicias inter faciles atque otia vitae?
Obliti quid quisque Deo promiserit et quid
795Expetat a nobis nostrorum antiqua parentum
Gloria? Quae nusquam duros exosa labores
Rebus in adversis coelo caput extulit altum.
Hanc ne nos resides forte obscuremus, eundum
Censeo quamprimum, quo res vocat ipsa, Deusque
800Tendendumque iter ad Solymos et amoena feracis:
Arva Palaestinae, fontesque, aurasque tepentes
Carmeli et suaves celebris Iordanis ad undas:
Quo nullus fluit in terris felicior amnis.
Hic nos fixuri sedes, hic nostra Tonanti
805Vota soluturi patriis discessimus oris.
Huc igitur iam nunc recta properemus ovantes,
Si libet hoc coelum coelo mutare salubri.
Talibus Eustachidae dictis accensus eundi est
Omnibus idem ardor ducibus; iussique per urbem
810Vadere praecones, abitumque indicere turbae,
Tertius Eois cum sol emersit undis
Atque hac ut primum terris illuxit apertis,
Corripuere viam laeti, qua littora monstrant
Proxima, felicesque Aradi praeditivis agri,
815Perque imos Casii scopulos, perque invita saxa,
Convallesque altas Libani, Sidonia, Tyrumque
Venere et Tamyrae tranato fluminis alveo,
Post saevas strages, post dura incommoda belli,
Oppidaque et captas summis in montibus arces,
820Ingressi fines Galilaeae, orasque propinquae
Sammariae, sanctam videre in collibus urbem
Surgentem et celebrem per secula cuncta Sionem.
Tum vero genibus flexis et vertice nudo
Procumbunt omnes, Solymamque uno ore salutant.
825Ingentes et agunt grates tibi maxime coeli,
Terrarumque opifex, cuius sub numine certo
Incolumes tandem fortunatique laborum,
Iudaeam intrarint, oculisque ea cernere detur
Moenia, quae sanctum servant complexa sepulchrum.
830Hic actis iter accelerant, murisque propinquant,
Agmine composito, positis quos ordine castris
Circundant, celsasque parant attollere moles.
Interea Pharius regno depulsus avito
Bocchoris, accitis propere firmaverat omnem
835Praesidiis urbem, defensorumque corona
Cinxerat hinc atque hinc et sepserat undique muros:
Et circunfusos late vastaverat agros,
Nequid vitales usquam superesset ad usus,
Miscueratque herbas puteis, succosque nocentes,
840Ac fontes terrae iniecto celarat amictu.
Quin etiam erumpens aversae a limine portae
Et densas equitum turmas educere et ultro est
Ausus adire pios et castra lacessere ferro.
Quod Siculum ductor Phariis impune licere
845Indignatus et assultus succedere laetos.
O flos Ausonidum iuvenes, ait, ite volentes,
Ite viri mecum, laetique invadite Turcas
Moenibus agressos, portisque patentibus urbis
Irruite in muros, quamprimum ut turribus hostem
850Deiiciamus humi, turba qui fretus equestri
Audaces inferre manus temerarius audet.
Sic ait et rapto spirans immane veruto
Tendit in adversos gressum; primumque Pheronem
Ducentem turmas, Gallosque in aperta vocantem
855Proelia, per clypeique orbes, thoracaque durum
Comminus, hostili media in praecordia adacto,
Fundit humi; cadit ille ruens, terramque cruento
Ore petens, pedibus teneras diverberat auras.
Huic comitem Arabiis regnantem in finibus adit
860Abbaron, Andronemque, Agamantaque, Carrhentemque
Omnes divitiis, omnes et sanguine claros.
Tum Cindum, Lampumque ferit, Larumque, Tachumque,
Dat leto Ogdoum, nec non, quem regia Memphis
Eduxit, natum claris genitoribus, Apim.
865Sed neque quam multos vita spoliaverit heros
Trinacrius, vel semineces devolverit, inque
Terga ferox raptas fugientum ingesserit hastas,
Enumerem, non si pleni iam fluminis instar
Verba mihi, numerique fluant et pectus anhelum
870Effundat totidem voces, quot rauca comentes
Murmura dant Sylvae Zephiro spirante; quot undae;
Ionii scopulis quoties et littora plangunt.
Concessere retro Pharii, mistisque Latinis
Praecipites repetunt urbem, portamque reclusam
875Occupat Oremedon, Italosque hortatur, agitque
Ad decus aeternum, tantaeque ad praemia laudis.
Illi adsunt: primoque acres in limine caedem
Caede nova accumulant ac ni se opponere ollis
Bocchoris et iuvenum pubes stipata, ducumque,
880Illo capta die Solyma et direpta fuisse.
Reppulit ipse omnes atque irrumpentibus unus
Obstitit et calamum longe iaculatus ab arcu
Transfixit pectus ducis Oromedontis et acri
Funera miscentem dextra, Phariosque fugantem
885Stravit humi; ceu forte Aquilam, dum saeva dracones
Irruit in Lybicos, calamo venator iniquo
Maurus ab excelsa deiectam rupe peremit.
Sensit maesta cohors casum ductoris acerbum,
Continuitque gradum, portaque exclusa patenti
890Rettulit in castra exanimum et sine nomine corpus.
At procerum delecta manus ductore perempto
Cenomanum et Phariis portae intra limina clausis,
Ne quisquam posthac in apertum erumpere tentet
Aggeribus circumvallant ingentibus urbem,
895Arietibusque parant altos evertere muros.
Quos contra Pharius ductor firmarat, ut omnes
Undique respuerent ictus, tutique manerent,
Saxa intentarum venientia balistarum.
Ipse autem Armoricum ductor Robertus et una
900Filius Icem proles generosa parentis,
Ambo aetate pares, animisque et nomine eodem,
Hortati inter se scalis ascendere muros
Conantur, primique suos inducere in urbem,
Praeripere et reliquis tam pulchrae praemia laudis.
905Sed neque Lexobii, neque nati ad bella Caletes
Appositis scalis ad propugnacula possunt
Turribus in summis victricia signa locare:
Nec rursus Pharii subeuntes moenia Belgas
Deiicere et celsi depellere ab aggere muri,
910Quem primum tenuere. Velut de finibus olim
Cum lis orta duos inter, propellit uterque
Utrunque, extremi ut spatium sibi vindicet agri,
Exiguum spatium et communem limitis oram
Non aliter Turcas dirimit lorica, piosque
915Pugnantes, magnaque locum virtute tuentes.
Iamque adeo fractis clypeis, galeisque revulsis
Certatim inter se multa vi vulnera miscent,
Exanimesque utrinque cadunt; victoria neutris
Annuit; huc etenim atque illuc incerta vacillat;
920Dum pinnae et turres et propugnacula fuso
Undique coesorum sparguntur sanguine: ceu cum
Decidit abruptis e nubibus horridus imber,
Atque agros, urbisque vias effusus inundat.
Moenibus interea molem sublimibus aequam,
925Quam Ligur Ebriacus mira fabricaverat arte,
Tergoribusve boum praecinxerat undique: vivum
Quo sulphur, piceosque globos contemneret ignis,
Admovit dux Goffredus. Stetit illa, trabesque
Comminus iniecta muro iunxere minantem,
930Et solidi se se straverunt pontis in usum.
Tum vero breviter fidos hortatus amicos.
Hunc, ait, hunc mecum iam nunc conscendite pontem,
O socii, tandem venit haec optantibus hora,
Extremum finem nostro impositura labori.
935Este viri, memoresque Dei et virtutis avitae.
Dixit et insiliens murum per tela, per ignes,
Nanque ignes et tela simul, lapidesque pluebant
Grandinis in morem, seu densi turbinis instar,
Occupat et Pharios primus deturbat ab alto.
940Hic Memphrem, hic Thonim, Vesoremque, acremque Sesostrim
Obtruncat, primorum aciem; quibus ense peremptis
Desilit e muro victor, turbamque fugacem
Comminus aggressus dat fortia corpora leto.
Atque hos propellit clypeo, pede proterit illos;
945Interea heroes, tanto dum moenia luctu
Miscentur, qua quisque a parte obsederat urbem,
Irrumpunt, omnesque domos et strata viarum
Corporibus coesorum implent: fluit, ater ut amnis,
Qua se cunque ferunt, tepidus cruor, atque ubi ventum
950Ingens ad templum secreta in parte repostum,
Undique munitum portis et turribus altis,
Ingeminant stragem. Pharius nam Bocchoris huc se
Contulerat, longeque pios arcere parabat.
Tancredus sed enim, Siculum comitantibus armis,
955Irruit atque imo postes a cardine vellens
Aeratos, aditum Gallis patefecit: at olli
Ingressi multo Turcarum sanguine faedant,
Quas ante horendis faedarant ritibus aras
Abdaridae immanis gentes documenta secutae.
960Ipsum etiam audaci miscentem funera dextra
Ad Phlegethontaeas demisit Bocchorin undas:
Tum vero amisso Pharii duce, protinus omnes
Diffugiunt, captaque pii dominantur in urbe.
Atque hic exhausti stet meta extrema laboris.
965Quem, si per totum tua divulgetur ut Orbem
Gloria et ad laudem Reges impellat eandem
Unanimes, iustisque pios pius induat armis,
Susceptum potui noctes vigilare, diesque:
Da, Pater omnipotens, passim volitare per ora
970Christicolum et sanctis afflantem pectora flammis
Proferre incolumem ventura in secula vitam:
Iniicere et populis ardorem in bella ruendi,
Perdendique tuos diris cum ritibus hostes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: