Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Sol, qui perpetua mundum vertigine lustras,
Alme parens rerum, coeli decus et stellarum
Princeps, aeterni fons luminis, undique cernens
Omnia, puniceo dum Persida linquis ab ortu,
5Et pergens, tandem extremo tua lumina condis
Hesperiae fluctu, Calpenque nouissimus uris,
Atque eadem rursus repetis vestigia semper;
Per te cuncta patent, noctis quibus umbra colorem
Abstulerat, tenebris tua non patientibus ora;
10Mundi oculus, qui transuerso dum limite curris
Per duodena means animantum idola, quaternis
Dispensas annum spatiis et tempora mutas,
Et cum temporibus quicquid generatur in orbe;
O sanctum iubar, o Diuum pulcherrime, salue:
15Te colimus, tibi sincero de pectore laudes
Fundimus: ac tu hodie laeto nos respice vultu
Et laetum concede diem redeasque benignus;
Nubila diffugiant, aer sit ubique serenus,
Aduentuque tuo ponti vada salsa quiescant,
20Et sit iter tutum cupidis per caerula nautis;
Non segeti, non arboribus, non vitibus imber,
Insanusue obsit turbo, lapidosaue grando,
Sed blandas Pyrois afflet mortalibus auras;
Accipiantque tuo reditu, Deus, omnia pacem.
25Salue praesidium et sacris tutela poetis.
Tu vatum mentes diuino numine reples,
Ipsorumque moues ad dulcia carmina linguas;
Tu dignos lauroque facis famaque perenni.
Salue igitur dexterque mihi sis quaeso canenti
30Et faueas coeptis et nostros dirige cursus,
Donec ad optatum veniat mea cymbula portum.
Haec ego Castalias flexo dum poplite ad undas
Orarem supplex, nympharum adstante corona,
Audiit excelsa Delphorum Phoebus ab arce;
35Audiit et visum est templi nutare cacumen
Eque adytis ingens effulsit splendor et ingens
Vox audita, meas quae sic peruenit ad aures:
Infelix iuuenis, quem adeo fata impia vexant,
Qui tam crudeles viuendo transigis annos;
40Esto animo forti et dura: patientia vincit
Omnia; in aduersis rebus sunt prospera semper
Magnanimo speranda viro. Tunc celsior exit,
Quum premitur virtus. Viden' ut fortuna frequenter
Quos pessum dederat mutata extollat eosdem
45Alternetque vices? nihil est durabile semper
Sub coelo; redeunt post tristia nubila soles
Iucundi: postquam ventis maria alta fuerunt
Exagitata diu, tandem pacata residunt;
Et remeat brumae post frigora floriferum ver.
50Ergo animum firma et duris ne defice rebus,
Teque ipsum serua fatis melioribus: olim
Adueniet tempus, cursum variantibus astris,
(Si non ante diem Parcae tua fila secabunt)
Quando tuum, quod nunc mersum iacet atque sepultum,
55Mille per ora virum fiat memorabile nomen.
Ipse adero, semperque nouem, mea turba, sorores
Adstabunt comites quocumque accesseris; et te
De plebe eripient clarumque in secula reddent.
Ista mihi responsa dedit cortina precanti.
60Ast ego vix possum Diis credere talia de me;
Vsque adeo sum peruerso sub sidere natus,
Vsque adeo assiduis coelum me casibus urget.
Inde tamen decedo hilaris perque auia solus
Errabam. Et pariter voluebam talia mecum:
65O si forte aliquis mihi nunc hominumue Deumue
Occurrat, quem diua Arete, ut promiserat, ad me
Doctorem mittat, quo discere caetera possim!
O si ipsa aethereo potius descendat ab axe,
Meque suis iterum doceat pulcherrima verbis!
70Vallis erat montes inter porrecta propinquos
Atque iter angustus limes praebebat eunti;
Progredior videoque duos in gramine laeto
Pastores, pariter quadam sub rupe sedentes;
Qui positis peris iuxta et quos ferre solebant
75Nodosa e corno baculis, certare canendo
Inter se accensi laudis mercede volebant.
Sed iudex deerat, cuius sententia litem
Solueret, et palmam victori ferret honestam.
Vt me viderunt, extemplo accersit uterque
80Et rogat ut vellem secum residere sub illis
Cautibus et tanti certaminis arbiter essem.
Tunc unus postquam sumpta praelusit auena,
Talia sublatis in coelum coepit ocellis:
"O flos Dardaniae, puer, o dilecte Tonanti,
85Pocula qui superis spumantia nectare misces,
Cede polo, iam cede polo: formosior alter
In terris nunc est qui pocula sacra ministret;
Iupiter hunc rapiens, te spreto, ad sidera tollet;
Inuidia rumpere miser, moriere dolore.
90Sed potius ne cede polo, tu vina propines
Coelicolis, maneat mecum mea cura Philetus,
Quo sine nec mibi dulce aliquid nec viuere gratum est.
Hunc quoties pernicis equi per deuia tergo
Inuectum, capreas arcu ceruosue petentem
95Naiades aspiciunt, caeco stimulantur amore,
Multaque cum multis cupiunt dare basia donis,
Certatimque ferunt vario de flore corollas,
Et calathos pomis plenos et dulcibus vuis.
O si non adeo puer implacabilis esset,
100O si se facilem misero praeberet amanti,
Me foret in toto nullus felicior orbe;
Sed spernit nostrasque preces nostrumque dolorem
Et fugit, ut neruo Assyrio transmissa sagitta.
Ne fuge me neu sperne, precor, formose Philete.
105Non ego sum Laestrygonio de sanguine, amari
Sed dignus fortasse tibi, si me bene noris.
Nam quamuis hirtae in nostro sint corpore setae,
Et barba a mento impexis cadat horrida villis,
Non sum deformis tamen, et sua gratia barbae est
110Et setis, suntque ista viris pugnacibus apta,
Robustosque decent: sint leuia membra cinaedis.
Quid quod diuitiis pastorum haud vincor ab ullo?
Quandoquidem mihi non desunt armenta gregesque
Mille meae viridi pascuntur gramine vaccae,
115Mille mei per densa sues querceta vagantur.
Enixas habeo pecudes foetasque capellas;
Lactis acetosi nunquam mihi copia desit;
Est vetus estque recens plena mihi caseus arca.
Sume tibi quodcumque velis, namque omnia nostra
120Sunt tua, sumque tuus, quamquam hoc, ingrate, recusas.
Si me diligeres mecumque aliquando venires,
Colligerem tibi poma altis haerentia ramis,
Quae referunt cerasque nouas maturaque fraga,
Impleremque tibi corylis nucibusque canistrum.
125Ah quoties quoties mediis te amplecterer ulnis,
Imprimerem roseis mille ac mille oscula labris!
Ne dubita, mellite puer, mecumque venito;
Stabimus ad nitidum fontem, gratumque soporem
Amplexu iuncti pariter capiemus in umbra,
130Allecti strepitu ramorum et murmure riui,
Dum feruente die crepitant per rura cicadae.
Heu mihi, me spernis, spernis quoque munera nostra,
Nec moestis lacrymis, nec blanda voce moueris,
Saeuior Hyrcana sublato tigride foetu,
135Surdior ex Pario quae fiunt marmore signis,
Durior Alpina caute Arabioque adamante.
Quo tibi forma tua est, si sis crudelis et omnes
Despicis atque mori miseros compellis amantes?
Sic pulchros inter flores latet horridus anguis:
140Sic et in Hybleo miscetur melle venenum.
Pone tuos fastus: inimica superbia Diuis.
Nec te decipiat fugitiuae gratia formae;
Forma breuis flos est, primo spectabilis ortu,
Mox languens fugiente die, dum florida durat
145Aetas, dumque cutis tenero fulgescit in ore.
Ne, puer, incassum felicia tempora perde:
Vtere concessis tibi, dum potes, utere donis;
Omnis quippe suo res commendatur ab usu.
Tempus erit, quum tetra genis horrescere barba
150Incipiet, faciem crispantibus undique rugis,
Caniciesque premet laudatos foeda capillos.
Tunc frustra amissum lugebis, stulte, decorem
Saepius, et tecum dices: quo pristina cessit
Gratia? quo roseus niueaque albedine mistus
155Migrauit color? ah nostrae spes irrita formae!
Mutatosque gemes vultus deformiaque ora,
Ipsum te quoties speculo referente videbis.
Sed quid ego in ventos vanas effundo querelas?
Quid studeo sterili committere semen arenae?
160Me miserum, frustra (sic vultis fata) laboro;
Sic vultis fata o nimium contraria nobis;
Praecipue quum dirus amor mea pectora vexat;
Fatum in amore valet plus quam gaza omnis et omnis
Nobilitas; etiam fato est obnoxia virtus.
165Fato despicitur princeps et seruus amatur,
Sis tamen ipse licet presso truculentior hydro,
Meque minus fronde aut ulua liceare palustri,
Te semper, mea vita, sequar, te semper amabo;
Corde Philetus erit nostro, nostro ore Philetus."
170His tacuit dictis. Mox talia subdidit alter:
"Polline candidior Mellina et virgine calce
Et pelagi irati spumis et lacte recocto,
Maturis cerasis eadem rubicundior atque
Moris, quae nondum nigro sunt tincta colore;
175Pulchrior arboribus, verno quum tempore florent;
Dulcior arenti ficu mustoque recenti,
Non habuit, credo, tales Cytherea papillas,
Non tales oculos nec tam speciosa labella.
Quid laudem femur aut femori confinia membra?
180Has tractare iuuat potius quam dicere partes.
Non modo mortales inter laudata, sed ipsis
Diis etiam Mellina placet. Vidi ipse sequentem
Hanc Satyrum et tandem captam sub subere pressit.
Clamabat; volui demens accurrere opemque
185Ferre, sed hirsuti metuebam cornua Diui,
Riualemque ausus non sum tentare ferocem.
Ah quoties nutu blandi me inuitat ocelli
Accersitque ultro et niueis mea colla lacertis
Haud aliter nectit, soleat quam nectere ramos
190Admotos hedera aut vitis! lasciuaque mordet
Ceruicem leuiterque manu mea percutit ora
Ludendo! iuratque mihi, me praeter, amare
Se nullum! sed non adeo sum stultus ut illa
Vera putem: quoniam nil est mendacius ipsa
195Foemina et insuetis quo te magis improba palpat
Blanditiis, hoc esse magis tibi scito cauendum. "
Dixerat ista canens atque addere plura volebat;
Ecce autem veniunt per saxa crepidinis, inter
Pendentes frutices, angusto calle, latenter
200Septem forte lupi, stimulante cupidine pastus,
Inuaduntque greges, nunc has, nunc morsibus illas
Dilaniant pecudes mersantque in sanguine rictus.
Contra, conatur magnis latratibus hostes
Pellere turba canum, ferro circumdata collum.
205Ingens fit strepitus; valles resonare boatu;
Consurgunt trepidi, posito certamine cantus,
Pastores, baculis nodoso e robore sumptis
Et funda, accurruntque simul solusque remansi.
Tunc alia discedo via speransque timensque
210Atque animi dubius, mecum diuersa volutans,
Progredior, quantum spatii ter plumbea massa
Impete tormenti exiliens metitur aheni;
Illimem fontem, scatebris gliscentibus inter
Frondosas platanos, reperi, quem mollia circum
215Gramina cingebant, sacroque sedilia topho,
Vt puto, nympharum sedes, quum torrida feruet
Aestas et mundum rabiosus Sirius urit.
Haud procul hinc aberant plenos onerantia ramos
Sorba; ego confestim, quoniam matura videbam,
220Accessi et nonnulla manu decerpta comedi.
Inde sitim cupiens haustis extinguere lymphis,
Ad fontem propero et fonti prona ora reclino;
Dumque bibo, in nitidis splendebat calculus undis.
Interea iuuenem quendam demittit Olympo
225Diua Arete, nostri non immemor. Ille volatu
Praecipiti secat aethereas velociter auras.
Dum volat, accipitres cursu praeuertitur ipsos,
Prendere quum praedam pennis stridentibus ardent.
Actutumque ad me venit, qui forte iacebam
230Graminea in ripa fessus, dicitque salutem.
Ilicet assurgo et iuuenem reuerenter adoro.
Ille autem superans humanam corpore formam:
"Diuae Aretes, inquit, sum filius; ipse Timalphes
Nominor; huc genitrix misit me, ut singula demum
235Quae restant dicenda, suo nunc ordine pandam. "
Sedimus ergo ambo. Dehinc fari talia coepit:
"Audisti quae sit mulier de parte sinistra,
Quis puer ipsius; namque hoc tibi mater aperte
Ostendit; quare nunc restat dicere quae sit
240Altera quae dextram puero comitata tenebat.
Hanc Venerem appellant homines dicuntque creatam
De pelagi spumis, tunc quum Saturnus in aequor
Creditur ingratus testes iecisse paternos.
Sic perhibent Graeci, gens multum accommoda nugis,
245Garrulitate potens fingendique apta magistra.
Vranius tamen hanc genuit de Lopade nympha,
Vranius rerum genitor, quo vastior Atlas
Non fuit Enceladusue ferox tumidusue Typhoens,
Nec quotquot tellus produxit foeta Gigantes.
250Huic natura nouem capita addidit, inde supremum
Absque oculis versum est Tartessi ad littora semper;
Caetera ad auroram spectant; plus mille secundo
Lumina sunt, reliquis unum; iactatur ad arces
Dextera Riphaeas, Boreaeque cubilia tractat.
255Sed qua parte Notus mittit sua flabra, sinistram
Extendit, mundumque manu metitur utraque,
Contingens pedibus manes et vertice coelum,
Omnigeni pecoris pastor ditissimus idem,
Quod late in terras omnes diffundit alendum.
260Non esset pecori numerus, nisi filius eius
Panphagus, horrificum rabie atque trigutture monstrum
Assidue cum vxore sua (quae nomine fertur
Atropos) armenta atque greges sine fine vorarent.
Hanc Venerem idcirco Vranius tulit atque Deorum
265Cuidam Paedogeni aeterno sociauit amore,
Consortemque tori fecit; quo foedere iussi
Instaurare aliam prolem et supplere creando.
Haec est illa Venus, sine qua cultore careret
Maximus et densis horreret sentibus orbis.
270Hanc Deus instituit, naturae ut damna rependat.
Quod vero Deus instituit damnabile non est.
Quid de illis igitur dicam, qui coelibe vita
Contenti, dulces non curant gignere natos,
Sed steriles obeunt radicitus et moriendo
275Post cineres non ulla sui monumenta relinqunnt?
Hi peccant certe; et, si verum dicere fas est,
Nascitur indigne per quem non nascitur alter;
Indigne viuit, per quem non viuit et alter.
Qui tamen aut morbo aut alia ratione tenentur
280Quo minus hoc possint uti, pressiue maligna
Paupertate timent mendicam educere prolem,
Aut qui caelestem sapienter ducere vitam
In terris malunt, quorum rarissima turba est,
Abstineant: nam tunc fas est veniamque merentur.
285Sed multi nolunt vxorem ducere, multas
Vt passim incestent diuersaque pabula carpant;
Quoque magis fallant vulgus, se addicere sacris
Haud dubitant et templa colunt Diuumque ministri
Censentur, varias leges habitusque capessunt
290Insuetos, raso sperantes vertice coelum;
Insani fugiunt mundum, immundumque sequuntur:
Et cum se ventri dedant mollique quieti
(Quae duo nequitiae sunt nutrimenta) pudici ut
Credantur, caecis condunt sua furta latebris,
295Et satagunt nigram vitiis obtendere noctem.
Nemo quidem caste consueuit viuere, saluis
Inguinibus, nisi quem iam debilitata senectus
Aut languor grauis aut animi dolor impedit ingens
Aut regit aetherei sapientia plena pudoris.
300Omne superuacuum natura e corpore pellit.
Hinc est quod Venerem nocturna insomnia soluunt,
Gaudiaque informant veros imitantia lusus.
Multi autem, quia sunt cauti, casti esse putantur.
Esto tamen, quod Vestales ipsasque Sibyllas
305Virginitate sua vincant; cedo, dignior utra,
Vtra est nobilior, sterilisne an fertilis arbos?
An quae est terra ferax an quae nil gignit arena?
O vanas hominum curas, o futile votum!
Discite naturae sanctas non temnere leges,
310Quae vult, ut genitus generet; quae gaudia fecit
Tam bona concubitus, non ut te absterreat; imo
Vt magis alliciat: naturae obsistere cur vis?
Nempe Venus nulli culpae est obnoxia, si sit
Legitima atque modum seruet, si debita fiat.
315Ast nimia eneruat vires, effoeminat artus,
Ingenium obtundit, breuiat quoque tempora vitae.
Iam nunc de Veneris puero nos dicere oportet.
Hic est ille hominum domitor domitorque Deorum,
Qui face, qui pharetra totum perterritat orbem,
320Cui quamuis puero et caeco tamen omnia parent,
Quae terras pelagusque colunt quaeque aethera summum.
Heu quantos ignes et quanta incendia passim
Excitat iste puer! quantum, o pharetrate Cupido,
Arbitrii tibi concessum est? tibi nulla resistunt
325Robora; tu pecudes, tu homines, tu numina vincis.
Saepe tuis fixum telis gemuisse Tonantem
Nouimus et varias compulsum assumere formas,
Fulmine deposito et coeli regione relicta,
Non dedignatum miseras insistere terras;
330Nunc aquilam fieri, nunc torua fronte iuuencum,
Nunc se pastorem, nunc se simulare colubrum,
Interdumque ignis speciem Satyrique figuram
Aut auri induere aut candentis corpus oloris.
Ennosigaeus item liquido mutatus Enipeo,
335Dum tua tela miser sentit, Salmonida pressit.
Saepe etiam voluit delphin ariesue videri
Aut equus at toto flammas extinguere ponto
Quas tu condideras in pectora caeca nequiuit.
Fabula longa nimis cunctos ex ordine Diuos
340Et factum accipitrem Phoebum factumque leonem
Dicere vel stygii furias memorare tyranni.
Talia non opus est referendo absumere tempus.
Quippe ego si cunctos heroas et heroinas,
Quotquot dirus amor letali vulnere fixit,
345Enumerare velim, crescet mihi longior ordo
Historiae atque prius condens sua lumina Titan
Abluet Hesperio fumantes gurgite currus.
Ergo operae pretium puto omittere talia, cum sint
A multis iam dicta aliis. Nunc vera sequamur.
350Non puero huic Bacchus pater est, ut Graecia fingit,
(Non etenim, si sic, abstemius ullus amaret)
Sed fatum, quoniam fato iunguntur amores.
Nimirum fatis mortalia cuncta reguntur;
Fatum dat mores, fortunam et terminat annos;
355Plus fatum quam forma valet; sit maxima flammae
Causa cupidineae licet haec, et corda tenaci
Praecipue iuuenum soleat vincire catena,
Plus quoque quam nummi; quamuis corruperit auro
Inclusam Danaen turri Saturnius alta.
360Consuetudo etiam et facilis concessa manendi
Saepe simul nulloque simul spectante loquendi
Libertas, quae prona via est et lubrica, per quam
Ipse amor ingreditur, per quam Venus ipsa paratur,
Haud multum certe fato renuente iuuabunt.
365Fato iunguntur, fato soluuntur amores.
Hinc vilis, deformis, inops quandoque fruetur,
Quod neque formosus poterit, nec diues habere,
Hinc pulchra et generosa viro contemnitur uxor;
Interdum et pluris pellex triuialis habetur;
370Hinc uxor pulchrum et generosum saepe maritum
Odit et immundi penem calonis adorat;
Aut aliquem externum, quem vix bene nouerit, ardet.
Denique, ni tribuatur amor pro lege Deorum
Cuique suus, nisi sit diuisus limite certo,
375Non dubium est quin possit ab omnibus unus amari;
Non dubium est, possit quin omnes unus amare,
Et passim quamcumque velit sibi quisque potiri.
Sed veluti pisces piscator non capit omnes,
Non omnes volucres auceps, non omnia lustra
380Venator spoliat; sed quod sua cuique dedit sors
Hoc habet, hoc potitur; sic dispensantur amores
Arbitrio superum. Dominae sic saepe placebit
Ipse suae seruus; sic pulchram saepe puellam
Enterocelosus, grandaeuus, lippus habebit.
385Ac veluti infausto qui sidere mercibus implet
Mercator nauim, nocituraque caerula tentat
Naufragio aut diris praedonibus expoliatur;
Sic, quisquis coelo aduerso fatoque sinistro,
Vritur, incassum tempus terit atque laborem;
390Imo ignominiam et crudelia vulnera saepe
Accipit; interdum leto mercatur amorem.
At cui fata fauent et cui fortuna secunda est,
Pace frui poterit quod vult et tutus amare.
Verum haec quam paucis concessa est gratia; pauci
395Tam faciles habuere Deos tantumque benignos;
Excepto, si quis caute sua gaudia celet,
Vsque adeo ut nulli fidat nullique recludat.
Quippe homini nunc nulla fides, nunc omnia plena
Insidiis: socio nunc quisque imponere tentat.
400Quod si arcana suo quisquam commisit amico,
Hunc metuat, ne quando fides frangatur, oportet,
Ne quando infensus mutata mente reuelet,
Quod prius in cordis penetralibus occultabat.
Ergo si liber vis esse et viuere tutus,
405Non ulli credas quod tu clam feceris; et sic
Semper amicum habeas, dum durat foedus, ut ipsum
Posse putes hostem fieri, quod saepe videtur.
Nam qui semper ament nostro sunt tempore rari.
Inuidia est etiam multum metuenda, secundis
410Quae semper rebus dirum miscere venenum
Nititur: inuidiam, moneo, timeatis, amantes.
Propterea quid ames, nemo sciat: occule amorem,
Qui sapis, atque tuus fac ne ignis luceat extra.
Inuidia horrendum monstrum, saeuissima pestis,
415Exitiale malum, quo non violentius ullum,
Virtutem insequitur, lacerat benefacta, bonosque
Odit et alterius iusto indignatur honore.
Quanquam nemo satis proprium celabit amorem,
Si fata impediant inimicaque sidera nolint.
420Quippe humana parum prodest prudentia, quando
Decernunt aliter superi; frustraque laborat,
Qui rem cumque parat Diis aduersantibus ullam.
Non tamen idcirco non omni est arte cauendum;
Non omni utendum studio pro viribus atque
425Consilio. Nam qui fecit quod debuit et spe
Fraudatus tamen est, merito laudatur et omnem
Inuidiam in superos transfert, quos saepe fauere
Stultitiae atque bonos pessundare saepe videmus.
Felix, cui fauor a coelesti traditur arce,
430Quem Deus ipse fouet, qui dextro est sidere natus!
Huic etenim iucundus amor continget et absque
Felle frui longa poterit dulcedine laetus.
Nempe amor est dulcis, nempe est res blanda iocoque
Plena et deliciis, ni fato fiat amarus;
435Cuius qui nunquam est expertus tela, vocari
Iure potest sensus expers. Nam bellua quae non
Igne cupidineo flagrat? certe omnia, quamuis
Vilia et exigua, has norunt animalia curas,
Sic statuente Deo. Quare qui quaerit amorem,
440Rem quaeri diuinam; etenim nisi cuncta perenni
Ipse Deum atque hominum rex prosequeretur amore,
Deficeret mundus pariterque dementa perirent.
Quilibet id seruat quod amat, gaudetque tueri.
At quod non amat, id nemo seruare laborat.
445Idcirco rerum series aeterna manebit;
Quippe Dei est aeternus amor, qui cuncta tuetur.
Et licet orta cadant, species nulla atterit aetas;
Diligit has etenim per se Deus optimus. At non
Sic ea quae rapidae debentur corpora morti.
450Namque perire sinit nemo quod diligit, illud
Si seruare potest; sed quis neget omnipotentem
Esse Deum? seruare potest, sed non amat ipse
Corpora; corrumpi idcirco sinit, at species non.
Quid figulus curat, si frangitur ista vel illa
455Olla? rotam pedibus voluens, cretaque resumpta
Ipse nouas iterum fingit spernitque priores;
Praeterea coelum, tellus, aerque, fretumque
Atque ignis, demum totius machina mundi
Hoc stat et hoc durat tot iam per saecula nexu.
460Nam nisi tantus amor firma compage teneret
Omnia, pugnarent vinclis elementa solutis;
Non coelum terris lucem radiosque calentes,
Nec generandarum praeberet semina rerum;
Aera finitimum consumeret improbus ignis;
465Nec tempestiuas pluuias demitteret aer;
Nuda foret tellus, aequorque extingueret ignem,
Aut igni potius piscosum aresceret aequor;
Vt quondam, quum flammiuomos Clymeneia proles
Non bene rexit equos, metuens coelestia monstra,
470Infelixque sui renuens praecepta parentis,
Corruit in voto sensitque incendia mundus,
Donec fulmineo praeceps deiectus ab ictu
Eridani mediis flammas extinsit in undis.
Gignit amor pacem; pax est dignissima rerum;
475Omnia pace vigent et pacis tempore florent;
Paci summus honos, paci est quoque summa voluptas.
Tunc tuti viuunt homines, tutusque viator
Carpit iter nec fit saeuorum praeda latronum.
Tunc apium cura et pecoris, tunc arua coluntur
480Assidue et largas pariunt pro tempore fruges.
Copia tunc Cereris, tunc lac, tunc Bacchus abundat
Palladiusque liquor; tunc passim luditur et tunc
Inflata ad thyasos inuitat tibia. Soli
Oderunt pacem stulti et certamina quaerunt.
485Talia fluxerunt Saturno tempora rege.
O felix aetas ipso preciosior auro!
At nunc (proh dolor) insano discordia motu
Omnia conturbat, terret, repletque tumultu.
Nunc iuuat esse trucem et leges discindere ferro.
490Iustitia est potuisse magis. Nunc mille colubros
Mille faces quatiunt, toto et bacchantur in orbe
Eumenides, populosque agitant regesque superbos.
Quid iuuat, o miseri, pugnando lacescere mortem?
Nunquam sera venit. Sed dira superbia tanti
495Causa mali et vesana fames atque ardor habendi.
Heu cur usque adeo, vilissima terra, superbis
Cuius foeda breui corrodent viscera vermes?
Quid tantum quaeris? te semper forsitan esse
Victurum credis? miser, ah miser, aspice quam sit
500Incertus, velox, angustus terminus aeui.
Sufficiet breuis urna tibi, paruumque sepulchrum.
Quod si amor humanos animos astringeret, ista
Non fierent; sed quisque suo inseruiret amico;
Quisque sibi charum qua posset parte iuuaret.
505Certe nec melius quicquam nec dulcius est quam
Sincere a multis, dum vita haec durat, amari.
Rebus in aduersis magnum munimen amici;
Solantur, firmant animum, prodesse laborant,
Quaque valent, miseras curas et damna leuare
510Conantur, tecumque dolent tecumque queruntur.
Haud facile ille perit quicumque est diues amicis.
At quum te vultu spectat fortuna sereno,
Et versat meliore rota, tua commoda tecum
Percipiunt, gaudent tecum, conuiuia tecum
515Plena iocis celebrant, augent tua facta fauendo.
Quare qui tutam et laetam vult ducere vitam,
Quam multos studeat semper sibi iungere amicos.
Pluribus hoc autem fiet rationibus; ipsas
Qua potero expediam. Sed primum scire necesse est,
520Esse voluntatis motum hunc, quem vulgus amorem
Appellat; nam velle bonum est, quod fertur amare.
Semper habere bonum desiderat ipsa voluntas,
Et vitare malum solisque mouetur ab istis.
Haec duo sunt igitur causae et fundamina amoris.
525Omnia sed bona sunt triplici discrimine secta.
Quaedam incunda et quaedam dicuntur honesta;
Vtiliumque aliud genus et natura bonorum est.
Sicque malum triplex: damnosum, turpe, molestum;
Quisque amat, haec animo fugiens aut illa requirens
530Est igitur diuersus amor, diuersus ut est fons
Vnde oritur, laude aut probro non dignus eodem.
Haec tria non solum inter se differre putandum,
Per genus; ast etiam species habet unumquodque
Per se multiplices, delectans, utile, honestum.
535Quae cum sint variae, varii redduntur amores.
Vtile enim est quicquid prodest, non est tamen unum
Sicut multa etiam bona corporis atque animi sunt.
Quatuor ad corpus spectant bona: robur et ipsa
Forma, valetudo, leuitas; quodcumque dat ista,
540Vel res sit vel homo, prodest atque utile fertur.
Ast animi duo sunt bona: mos doctrinaque, sicut
Sunt animi geminae virtutes: ipsa voluntas,
Cuius sunt mores, et mens, cui noscere verum
Est proprium. Mentis bona sunt complura, nouemque
545Doctrinae hanc ornant quas vatum carmina Musas
Appellare solent, ter ternis orbibus aptae.
Sicque voluntatis bona plura et quatuor horum
Praecipua existunt: prudentia, iustitia atque
Grandia quae aggreditur fortis discrimina virtus,
550Nec non quae fraenis nos temperat atque modestos
Efficit. Ex istis, tanquam de fontibus omnes
Emanant aliae, quas quisquis discere quaerit,
Voluat Aristotelis libros vel scripta Platonis
Inspiciat: duo sunt haec magni lumina mundi.
555Ergo quicquid erit tribuat quod talia nobis
Vtile dicetur, veluti medicina medensque
Corporibus, velutique animis liber atque magister.
Vtiliora tamen sunt et meliora putanda
Quae prosunt animo; quia corpore dignior ipse est,
560Vt seruo dominus, rate nauta, aurigaque curru.
Sed mediate aliquid prodest aut immediate,
Vt sator et nummi, cocus et cibus esurienti.
Idque ipsum dico de delectantibus: haec nam
Per multas species per multaque membra secantur,
565Quorum animos quaedam delectant, corpora quaedam:
Suntque voluptates animi quam corporis omnes
Sincerae magis et stabiles et nobiliores,
Cum Diis communes nobis, at caetera sensus
Gaudia sunt etiam brutis concessa: sequuntur
570Haec pecudes proprie, namque his dulcedine mentis
Posse frui vetitum est, neque cunctis sensibus ipsae
Laetantur, solo gustu tactuque mouentur:
Quippe nec harmoniam, sed nec diapasmata curant.
Numquid Apellaeas tabulas aut aera Corinthi
575Mirantur vel clamosi spectacula circi?
Si quid odorantur tamen, aut si vocibus ullis,
Vel si nonnunquam aspectu gaudere videntur,
Id gustus fit vel tactus ratione, velut quum
Massylus visa in campis leo forte iuuenca
580Exultat tollitque iubas caudamque retorquet
Praedae auidus, vel quum sonipes per prata vagantem
Vidit equam, Veneris stimulante cupidine fertur,
Et resupinato dumeta per auia collo,
Subsultim graditur coelumque hinnitibus implet.
585Cumque cibi et Veneris pecudum sit sola voluptas;
Et propria idcirco est etiam vilissima vixque
Conueniens seruis: hebetat nam mentis acumen
Immoderata, solet multum quoque laedere corpus.
Ergo quicumque est huic deditus, insipiens fit,
590Et seruire magis quam aliis dominarier aptus.
Non est turpe tamen moderate talibus uti.
At, bona si quae sint cognoscere quaeris honesta,
Quod nuper dixi reminiscere. Namque animi sunt
Doctrina et mores, veluti paulo ante relatum est.
595Sed quod nunc dicam solerti mente notato.
Quae bona delectant, quam longo tempore durant,
Tam longo existunt iucunda, et postea nil sunt.
Exemplo tibi sit Veneris cantusque voluptas.
Ast quicquid praebet bona corporis, utile fertur.
600Ipsa autem bona sunt iucunda, velut valetudo
Iam data delectat, medicina sed utilis ipsa est.
Id quoque, quod confert animi bona, iure vocatur
Vtile; verum animi bona postquam tradita iam sunt,
Fiunt iucunda et simul efficiuntur honesta.
605Quicquid enim virtutem affert est utile; at ipsa
Tradita iam virtus iucunda et honesta putanda.
Quippe honor est soli virtuti debita merces.
Quicumque ergo cupit multum dum viuit amari
Aut studeat delectare aut prodesse vel in se
610Virtutes habeat; quas compelluntur et ipsi
Commendare mali, et quamuis odere, verentur.
Sed prius illorum debet perpendere mores,
Queis placuisse volet. Namque est non una voluntas
Omnibus; hinc homines studia in diuersa feruntur.
615Vsque adeo tribuit difformia semina nobis
Gignendo natura parens: quod displicet illi,
Hic amat; hic laudat quicquid damnatur ab illo.
Ergo non eadem sunt cunctis grata, nec omnes
Vtile idem cupiunt, eadem nec honesta requirunt.
620Quare opus est nouisse prius quid cuique magis sit
Acceptum placeatque magis, ne fiat inane
Officium, cassusque labor, ne littus aretur,
Si forte aut iniucunda aut odiosa ferantur.
Hoc autem non difficile est cognoscere: sermo
625Haud dubie ostendit mores animumque latentem.
Id quod amat crebro loquitur quisque atque libenter
Audit; multa domi poterunt quoque signa videri.
Nam cum vomeribus, stimulos, iuga, rastra, ligones
Agricolae seruare solent; arma horrida miles
630Parietibus suspensa tenet; sed quisquis abundat
Codicibus, poterit merito studiosus haberi.
Sic de aliis dico; nimirum arcana resignat
Lingua manusque animi. Quare quaecumque placebunt
Efficere haec studeat, quisquis sibi quaerit amicos.
635Obsequio generatur amor; sed maxima lucrum
Pars hominum sequitur, nummos et munera cuncti
Affectant, donis multi acquiruntur amici.
Verum talis amor non est durabilis, et quum
Deficit utilitas, fugit illico (praecipue si
640Vlterior non ulla manet spes utile habendi)
Seruilis, fidusque parum. Tamen inueniuntur
Quidam, sed rari, acceptorum qui meritorum
Assidue memores non cessant semper amare.
Esto quod ingrati cessent; non proinde bonus vir,
645Qui rarus veluti phoenix reperitur in orbe,
Multis prodesse ac pro viribus auxiliari
Debet desinere; est etenim via sola merendo
In coelum, perque hanc Alcides maximus olim
Incessit, multique alii, quorum inclita fama
650Durat adhuc, nullum posthac moritura per aeuum.
Nempe Deo est similis vir dapsilis atque benignus.
Pars magna est etiam, quae delectabile quaerit.
Hinc et amant, quicumque sibi iucunda ministrant;
Praesertim pueri, iuuenes, nec non locupletes,
655Gaudia sectantur, sectantur ludicra semper.
Sed nec talis amor verus vel firmus haberi
Debet; namque fugit, quum deficit ipsa voluptas,
Si modo non redeat vel non reditura putetur.
Est tamen interdum valde utilis atque per ipsum
660Diuitias multi, multi accepere fauorem.
Delectare igitur studeat qui quaerit amari,
Dum neque quod iustum est neque transgrediatur honestum.
At prodesse modis et delectare duobus
Quisque potest, verbis ac rebus; tutius autem
665Et leuius multo est verbis quam rebus amorem
Quaerere. Proinde opus est, quo id fiat noscere pacto.
Vtile si doceas quemquam moneasue loquendo,
Efficies, monstrando etiam quid prosit et obsit,
Quo nocitura modo vitentur et ipsa parentur
670Commoda, in aduersis pro ipsorum orando salute,
Vel commendando vel pro ipsis grata petendo,
Quos in amore voles tibi iungere. Si cupis autem
Delectare aliquem verbis, laudato decenter
Ipsum resque suas; vel si quid gesserit unquam
675Egregie, ne te pigeat laudando probare.
Nam sapiens aeque ac stoltus laudarier optat.
Interdum lepidis risumque mouentibus aures
Mulceto dictis, referendo siqua iocosa est
Fabula, vel si qua est vetus aut noua digna relatu
680Historia, et demum si quid scis posse placere:
Non contradicas, imo assentire loquenti,
Sint non vera licet; quod si pudet illa fateri,
Tu saltem taceas; nam dissimulare tacendo
Maxima plerumque est prudentia. Viuere nescit,
685Vt bene vulgus ait, qui nescit dissimulare.
Nonnunquam, mihi crede, nocet defendere verum.
Temporis atque loci proinde est seruanda hominumque
Conditio semper, ne quid te laedere possit.
Ast aliqui absentem malunt laudare, putantque
690Id melius. Faciunt astute; talis enim laus
Gratior atque minus ficta et suspecta videtur.
Quippe solent multi praesentem extollere dictis,
Semper adulantes, ut veri habeantur amici;
Ast, ubi terga abiens vertit, mordaciter urgent
695Absentem, et rident. Non valde est fidere tutum
Laudanti coram; mos est hic mancipiorum.
Non deerunt autem, referant qui singula, plures
Aut unus saltem, fueris quaecumque locutus,
Vel bona vel mala sint: multus delator ubique est.
700Hic te laudauit, dicet, vel vituperauit.
Sed tamen, ut paucis liceat concludere verum,
Non magis est gratum cunctis et amabile quicquam,
Moribus ingenuis integroque ordine vitae.
Hoc plus diuitiis, plus cognitione probatur.
705Namque malus, quanquam doctrina et rebus abundet,
Neutique diligitur. Vitiis odiosius est nil.
Si bonus atque probus fueris, vel amabere vel te
Non odio saltem (velut arbitror) ullus habebit.
Est autem vetus auctorum sententia, mores
710Quod similes, simile et studium, sunt fomes amorum;
Sic vanus vanum, studiosus sic studiosum
Diligit, et socios adeunt animalia coetus.
Hoc non inficior; nam quo iungentur amore
Hi quibus est mens diuersa et diuersa voluntas,
715Cum sit amicorum cupere et contemnere id ipsum?
Sed sceleratorum cito foedera dissoluuntur,
Stultorumque breui commercia tempore durant;
Nam propria utilitas quam quisque requirit iniquus
Per fas et nefas, et saeua cupido nocendi
720Quam malus omnis habet pariterque superbia et ira,
Stultorum fidae comites, accendere bilem,
Bella mouere solent. Amor est durabilis ille
Dumtaxat, cuicumque dedit fundamina virtus,
Quem genuit probitas; amor hic pia pectora tantum,
725Sincerosque animos aeterno glutine firmat,
Et naturali pluris faciendus amore est,
Quo genitum et generans, et ab uno sanguine creti
Mutuo se obseruant et amant. Nam saepe parentes
Oderunt nati, oderunt sua pignora patres.
730Germano insidias germanus saepe parauit;
At nunquam verus Pyladae insidiatur Orestes,
Nec Pylades mortem curat, modo prosit Oresti.
Sed dubium est fierine ullo conamine possit,
Vt nos omnis amet populus, iustique malique.
735Nempe amor in plures diuisus debilior fit,
Fortior in paucos; unita potentior est vis
Quaelibet, at partes in plures secta peribit.
Recte igitur dicunt, raros tibi quaere sodales;
Difficile est etenim cum multis viuere posse,
740Et conuersari assidue, quae maxime amicos
Res decet: a multisque fides negat ipsa teneri,
Cum paucis habitat potius. Non ergo fideles
Esse tibi multos credas; nec dilige vulgus,
Nec te vulgus amet; comes est discordia vulgi.
745Cum paucis pax laeta manet; turba omnis abesto;
Namque a turbando nomen sibi turba recepit.
Paucos atque bonos tibi delige, cum quibus aeuum
Ducere securus valeas et lite remota.
Vt non ergo potes multos vehementer amare,
750Sic tu non potes a multis vehementer amari.
Nam qui non amat, is nullo fit dignus amore.
Est alius ciuilis amor, communis et omni
Praestandus populo, quo quisque bonusque malusque
Diligier debet, quum nulla ex parte nocemus
755Factis aut dictis cuiquam, quum taliter ipsi
Viuimus, ut nemo merito nos carpere possit;
Quum sumus erga omnes blandi vultuque benigno
Quemque salutamus, laudamus, honorificamus.

Ipsum quando potes tu contra ulciscere iuste.
760Sin tibi non licet hoc, inclusum corde dolorem
Dissimula atque tace, ne deteriora subinde
Damna feras. Stultum est hostem irritare potentem
Atque malum maius tumidis sibi quaerere verbis.
Expectat tempus sapiens iramque coercet:
765Saepe etiam utiliter cedit, placidisque furentem
Demulcet dictis et dulcibus allicit hostem
Blanditiis, donec deceptum in retia mittat.
Callidus indomitum pullum sic vincit equiso,
Sic insueta boui sensim iuga ponit arator,
770Sic trahitis Cybeles torui sarraca leones,
Sicque ferae tigres Bacchi paretis habenis.
Nimirum magna est prudentia vincere blande
Atque animi ad tempus pressum celare dolorem.
Hoc aliud quoque seruandum est: quocumque manebis
775In coetu, laxes ne turpiter ora cachinnis,
Sed, quum opus est, parco moderatoque utere risu.
Nempe est inualidae mentis capitisque minuti
Indicium ridere nimis; contra esse seuerum
Semper inhumani est animi; fuge cautus utrumque
780Atque tene medium: medio sedet inclyta virtus.
Non volo te scurram, sed, si potes, esto facetus.
Iam videor dixisse satis, iam iussa peregi
Propter quae imperio matris descendimus ad te.
Nunc tempus remeare monet locaque infima mundi
785Deserere et superas volitando reuisere sedes,
Vnde ego tellurem soleo spectare frequenter,
Admirans adeo paruam minimamque videri,
Exiguique instar pomi pendere rotundam
Aeris in medio, fultam molimine nullo,
790Atque suo tantum libratam pondere; cerno
Inde etiam Oceanum totas circumdare terras,
Perque ipsas flexo, velut anguis, serpere cursu
Nerea coeruleum, modici sub imagine riui.
Inde Padus, Tanas, Ganges, Histerque videntur
795Agrorum fossae, quoties implentur ab imbre.
Quumque tua aspicio, quamuis ingentia, Nile,
Ostia tam longe, septem reor esse canales.
Saepe etiam video telis pugnare coruscis
Agmina, purpureoque undantes sanguine campos;
800Et stolidos Reges, bona dum fugitiua sequuntur,
Seque putant non posse mori, diuersa mouere
Praelia et insontes populos opponere morti
Tradereque inuitis spectacula tristia Diuis.
Inde etiam mutare locum freta, flumina, fontes
805Aspicio: fieri valles ex montibus altis,
Inque altos montes imas consurgere valles
Temporis anfractu longo et nemora alta secari
Vomeribus cultisque prius succrescere siluas,
Oppida transferri huc illuc et cuncta nouari.
810Felix cui talem speculam contingit habere,
Vnde Asiam mollem videat Libyenque ferocem
Europamque armis et fertilitate superbam,
Inque ipsis varias gentes, quos Carcinus urit
Aethiopas, primoque Indos sub sole iacentes,
815Getulos, Nomadasque agiles, Cilicasque rapaces,
Sauromatas, Parthosque arcu pugnare peritos,
Thuriferos Arabas, Thracas, validosque Arimaspas,
Hispanos, Italos, Gallos, frigidosque Britannos,
Totque alios populos, quos supra, quum rediit sol,
820Aut, quum decessit, radius illuminat infra.
Nonne illuc velles conscendere posse, liceret
Hoc si mortali cuiquam, nisi membra grauarent
Te tua? sed nobis tantum conceditur istud
Coelicolis, quibus est concretum ex aethere puro,
825Non elementorum primorum pondere corpus:
Vnde feras, donec tandem sit morte solutus
Spiritus. Interea valeas, iam separor abs te. "
Protinus his dictis me respondere parantem
Deseruit; nec non ventis velocior ipsis,
830Digrediens iterum coelestia templa petiuit.

1 Cancer

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: