Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Flaminii Manes, instar mihi Numinis Umbra
Flaminii, haec campis cernis ab Elysiis?
An tibi, quae nostri fuerat tam fervida cura
Cocytus nigris eluit amnis aquis?
5Tu solitus Priulique ausus compescere inanes,
Et molli versus frangere voce truces.
At nunc ille malo Galateum carmine vexat,
Et sanctum nobis pellit ab Urbe virum.
Tu ne ausus, Priuli, Galateum pellere ab Urbe,
10Asperaque in dulcem dicere verba senem?
Tu ne auctor Romae montani ut munera vici,
Fumosi ut curam praeferat ille laris,
Aureus ille senex, vitae cui licia Parcae
Intacta ducunt candidiora nive?
15Qui nec Principibus, Urbi nec scilicet aegrae
Formidet medicas adplicuisse manus;
Quemque adeo nemorum custos, pecorisque magister
Mandarit sacro summus adesse gregi,
Hinc eat, et fuscas ignoti ad flumina Melphoe
20Pascere cum vili coniuge pergat oves?
Quid si animis iuvenumque senumque est illius aeque
Dulcior Hybleis alba senecta favis?
Quid si illum retinent quicumque Amaryllida curant,
Huius ad exemplum peccet ut illa minus?
25Uxorem hunc tamen ad vetulamque humilemque releges,
Frigida ut in viduo ne cubet illa toro,
Quae puras pridem didicit perducere noctes,
Et monitis casta est, et proba facta viri?
Sed tu Flaminii potius iam nobilis Umbra,
30Et multum insigni conspicienda lyra,
Ni te caeca huius caepere oblivia lucis,
Cum tibi mors avidas intulit atra manus,
Huc ades, et Priulum compescas: nam male nobis
Iamdudum insolito versus in ore sonat.


2.

Ut capta rediens Helene cum coniuge Troia,
Lento homine atque animi lenis nimiumque remissi
Incidit in caedem ipsam, et funus forte sororis,
Quam praeceps miseri virtus iugularat Orestis,
5Succisam de more comam missura sepulto
Germanae cineri, fertur dempsisse capillo
Vix tandem e summo paulum, ne forte placeret
Tonsa minus metuens Spartanis improba moechis:
Haud aliter, Galatea, malis erroribus actus
10Nuper ego, et Phrygios nautas, Paridemque secutus
Aufugi longe: atque idem, rediit tamen ut mens
Ad sese peregre nimium remorata, protervae
Ornamenta fugae sensim lenteque repono:
Parvi etenim refert Venerisne cupidine, ut illa,
15Incensus, pulchra vel saucius ambitione,
Tramite declinem recto, violemque pudorem.
Debueram dudum crinem secuisse decorum;
Hoc est argentum, comites, et stragula, coenas,
Lususque, et Musas missas fecisse loquaces,
20Intrepidus nuper curatae mentis, et acer
Corrector: sed enim pravus populi pudor obstat;
Hunc propter pavidi phaleris amicimur ineptis,
Nec sicci madidam audemus, veriti bene potum
Convivam vulgus, collo dempsisse coronam.
25Dedecus ambitio pulchrum est, vitiumque faventis
Laudatum populi studio: I bone quo tua virtus
Te vocat; i pede fausto, et nomen laudibus auge.
Aequales aiunt comitesque piique propinqui:
Quod si natura, aut ratio virtutis habendos
30Germanas, propriasque notas evincat honores,
Publice ut aes signant, extemplo ut noscere, nummus
Quanti quisque siet, possint; per turbida Ponti
Curramus rapidi maria, et gelidas properemus
Ipsa hieme in media tantum ad decus ire per Alpes,
35Obliti podagrae nervos urentis et artus.
Nunc pravos inter tituli discrimen inanes,
Atque bonos nullum signant; saepe et toga pectus
Candidius multo, et maius pulla arctaque texit,
Quam laxi Tyrioque infecti murice amictus:
40Nam si legitimum nobis virtutis inurant
Fasces et tituli signum, mercetur honores
Ipsa vel vita, informis ne prodeat, inque
Excusus, Priulusque bonus, simplexque Faernus,
Prudens et verae virtutis cultor uterque,
45Vitrea quos numquam titillat gloria, febris
Purgatos huius. Nos quamvis cesserit horror,
Atque aestus, sani nondum tamen usque valemus;
Sicque animus positam reminiscitur ambitionem,
Vulnus ut obductum prurit tamen, haeret asello
50Ut nudo clitellis nonnumquam ulcus in armo.
Vos agite, aureolum tondete a vertice crinem
Lascivo huic capiti, atque domi cohibete severi,
Non Menelaus uti, erronem me tu, Priulusque,
Utroque et melior Polus (quod dicere vestra
55Pace mihi liceat), nitidaque extrudite Roma
Restantem: ut duri mulam quandoque cerebri
Luctantem in trivio, atque equiti parere negantem,
Sibilo agunt primum et magnis clamoribus; inde
Prosiliunt longis armati fustibus: illa
60Nixa diu, tandem plagis deterrita currit.


3.

Si te cura vigil Sophiae delectat, et acre
Ingenium vires si sufficit, utere porro
Munere tam claro Divum: sic rectius, atque
Commodius multo, longeque decentius aevi
5Quod tibi cumque neant Parcae victurus amicae.
Nec de te plebis quae sit sententia, magni
Securus pendas: ignarum pleraque vulgus
Pravo metitur modulo; tu neglige, et isto,
Qui nunc te exercet, fugias decedere campo:
10An populi arbitrio quisquam, plebisque, bonorum
Posthabeat sanus plausum, quem iure feres tu?
Quandoquidem cunctos, quicumque feruntur eisdem
In spatiis, iam recto nimirum, ac sapiente
Iudice praecurris Bembo: cum hic interea nos
15Desidiae arguimur populo, ne forte probari
Credideris genus hoc vitae simplex; etenim ad res
Versiculis missisque iubent accedere nugis,
Ex umbra et tenebris in solem exire diemque;
Et gnavi me segnem culpant. Altera blando
20Pars animum integrum queritur me dedere amori
Per luxum, et patrui verbis obiurgat acerbi:
Qui simul ac stomachum, quamquam permulta ferenti
Ut placem, norunt; regero graviora receptis.
Ut proprium servas auri sceleratus acervum
25Undique congestum, neglectis, iura fidemque
Exponis tota venalem, legibus, urbe:
Cum miserum atque inopem deiectum rure paterno
Deseris, atque adeo prudens nummisque redemptus
Prodis; et emunctum producta lite clientem
30Usque adigis, dum aedes etiam proscribat avitas.
Turpiter aut ultro servis, plerumque furentis
Mancipium domini: manibus ten' ferre catinum
Coenanti ingenuis? Aliam ten' sumere mentem
Deterioris heri ad nutum, atque aliam? haud animo par
35Est generi, quicumque suos apud ortus honeste
Imperio abiectus paret, trepidusque ministrat.
Quid quod amicitiae, caro dum cuncta lucello
Metiris, cultus tu nullos, nullaque nosti
Officia; anormique decor concinnus inepto
40Quid distet nescis? Pecudis nae nos cute tectam
Naturam inspicimus: quid publica cum geritur res
Per te, si furtis quo sit locus, atque rapinae,
Bellorum causas iussus praecidere, nutris?
Desidiae, aut tu me censor culpaveris oti?
45Flagras ambitione, ardesque cupidine saeva
Purpurei, haud vitam hanc moresve decentis, amictus.
Uror amoris ego haud me dignis ignibus; esto
Quando ita me insimulas: quid tum? peccamus uterque;
Nil est cur tu me prior incuses, graviora
50Offendens multo, et nimium distantia recto.
Nam qui vel parvo conductus peierat, et qui
Tamquam turbata victum sibi quaeritat unda
Piscator, pacem bellis ubi miscuit, idem,
Iudicium atque crucem si demas, ire latrones
55Inter iam velit, et iugulare homines: sua quisque
Defendunt lenes vitia, et minuunt; aliena
Carpere plerique austeri, nimiumque severi.
Adde quod incurata gerens, serpentiaque intus
Ulcera, corrupto tandem pulmone peribis;
60Purgandum illius cum te committere morbi
Non medico studeas. Annus non unus, et alter
Imminuat quidquam: pulchris macrescere captum
Divitiis frustra tantum doleamus amici.
Me mea post paulo febrisque reliquerit ultro
65Frigidior veniens morbum cum leniet aetas,
Intereaque veternus non animum gravis urget.
Me tamen insequitur populus: quid si nihil omni
Est actum in vita nobis, quod laedere quemquam
Possit? non ego rem, mihi sollers quam pater auxit,
70In Venerem effundam, neque lite petitus amator
Iniusta, omittam fundumque laremque tueri:
Nec fuerim, mimam quo sit mihi laxius unde
Munerer, usquam inopi nimium contractus amico.
Denique non mos, non aetas alienior: adde
75Ille etiam laqueo statuit qui nectere collum
Auratane trabe, an de putri pendeat ulmo,
Si quicquam referre putas, quam ego honestius, ac tu
Intereo; seu me Musis et Apolline claro,
Seu quis me pulchro captum culparit amore:
80Me tamen insequeris, colloque ac faucibus anguis
Indignum clamat fucos, segnem malus urget.
At tecum siquis sic egerit: Itur ad Urbem
Europa ex omni, credo, ut vestigia summo
Inspiciant veteris veneranda in colle Quirini,
85Sive in Aventino Romae: ac non perditus exul
Expes ut quisque est, huc sese contulit, ut si
Bargulum ad Illyricum dicas, latrociniumque
Concessum, nimium merito dicatur acerbus,
Oderit et rabidum populusque patresque venenum.
90Non ego: nec vulgi si irritor vocibus, hoc nunc
Immeritum quemquam latrarim: possum ego multos
Eximere e numero, turpis contagia morbi
Quos nulla attigerint, sanos recteque valentes;
Sincerum ut Molsae pectus, lavere salubres
95Pierii quem fontis aquae, puroque Camoenae
Curatum cantu servant; studioque referti
Spectatus dudum tanto plausuque theatri
Ubaldinus, inops agrique larisque paterni,
Virtutis locuples: populo spectante Quirini
100Hunc non donatum scaena decedere turpe est.


4. in mulieres nuptas Hippolyti. Ex Euripide

Concinnum in auras luminis hominum malum
Cur protulisse dixerim te faeminas,
Iuppiter? etenim erat si serendum hominum genus,
Haudquaquam oriri debuit de faemina;
5Sed emere liberorum oportuit sibi
Semina genus mortalium, ferens tua
In templa tantum aut aeris, aut auri gravis,
Ferrive, quanti unus foret quisque pretii,
Domosque habere faeminis sine liberas.
10Nam nunc in aedes vehere cum malum parant,
Extemplo opes pro eo rependunt patrias.
Atque hoc liquet malum esse magnum faeminam;
Namque ad alienos pellit hanc ex aedibus
A se pater prognatam et eductam suis,
15Additque dotem, ut liberet sese malo:
At ille contra, stirpem in aedes noxiam
Qui ad se recepit, laetus est cum pessimam
Pulcherrime ornat statuam, et auro et purpura
Certat, beatas sumptibus miser domos
20Exhauriens, atque haeret: etenim splendidis
Affinibus gavisus uxorem asperam
Perfert; proba at si ea, sed propinqui futiles
Evenerint, bono miseriam comprimit.
Verumtamen commodius evenit, quibus
25Nullius uxor sedet in aedibus preti,
Ac fatua: nam sapientem ego odi faeminam;
Meae nec intra venerit limen domus,
Quae, quam mulierem sapere par est, plus sapit.
Facilius etenim perspicaces edocet
30Astutias, dolosque Cypris improba:
At fatua mulier ob stoliditatem sapit.
Penetrare nempe ad faeminas oportuit
Nulli licere familiarium, simul
Sed beluarum includere rabiem domi
35Loqui insciam, sermonem ut inferre alteri
Ipsae nequirent, nec alii illas adloqui:
Nunc facinora, intus quae malae mala cogitant
Dominae, foras haec familiares efferunt.


5. cum ab urbe profectus, Venetias iret

Humida Tyrrheni fugientem flamina venti
Caelumque pestilens Lati,
Me Venetum excipient mitissima littora, et aurae
Salubriores, putribus
5Iam membris senio, et podagra turgentibus acri,
Quae flare suerunt nec mala
Imbutae tussi, neque in ipsis fluctibus udae,
Faerne, mireris licet.
Prorsus, qui Romam liquit, rerum ille carebit
10Pulcherrimo spectaculo;
Nec coetum aeque illustrem hominum, nec Palladis aeque
Instructa pectora artibus,
Terrarum ut cunctas lustret circumvagus oras,
Offendet usquam gentium;
15Fragmina nec muri aspiciet maiora vetusti
Non diminutis urbibus:
In primis Bromii latices, et frigida siccis
Requiret idem faucibus
Pocula lympharum sub terras condita opacas,
20Aut fossa Lucanam in nivem.
Ipse ego, ferventi delapsam ex imbrice lympham
Nuper, nec altos in scrobes,
Et vappam, salices inter quae nata palustres
Caeni saporem patrii
25Potanti offundet, mediis fervoribus, ardens
Arente fauce traxero.
Ast idem hospitibus placidos, et dulcia pacis
Impertientes commoda
Mortales cernam, et locupletem civibus urbem
30Dispar probantibus nihil:
Cernam loricam violentam, ensemque superbam
Inermibus suffragiis
Constrictum, et dirae execratum caedis amorem
Longe exulantem gentium.
35Illic cum cano prudentia sera capillo
Paret vicissim, et imperat:
Illo se nusquam propendens contulit Aequum
Bonae comes concordiae,
Fraudibus Hesperia ut pulsum est, timuitque rapacis
40Uncas licentiae manus.


6. de Ubaldino Bandinellio

Tam caro capiti iam nimium diu
Munus, Melpomene, lugubre naeniam
Debemus: querulam prome, puer, lyram.
Siccis non ego te genis,
Moerore aut vacuus pectora lurido
5Laudabo; neque desiderium morae
Nostrum diminuunt, aut hominum atterens
Furtim tristitiam dies.
Te morum studium, te sapientiae
Cura, et nobilium fecerat artium,
Ubaldine, quies gnava, operosaque
Musarum otia divitem
10Non auri, pavidis addere mentibus
Mordacem validi sollicitudinem,
Non ostri, experiens quod reparat Ligur
Nobis merce superflua.
Irritet, fugiens pauperiem, aequora
Iracunda levi navita palmula;
15Aestatem Libyae perferat igneam
Idem, idem Aemonias nives
Vestigans lapides, faemina quos petit
Vel flavo capiti, vel tereti decus
Collo. Mentibus Atlantiades Deus
Calcar subdere inertibus
Ludens dum cuperet, fertur inutile
20Prompsisse aurum, acuens illo hebetes, uti
Exercet puerum non vegetum nuce
Mater sedula futili.
At fortes (quoniam robore stat suo
Virtus, Peliaca ut quercus, et aequoris
Saxum Carpathii) nec famulae decet
Auscultare pecuniae,
25Nec firmos fragili fidere: defluit
Fortuna, ut subitis auctior imbribus
Extemplo aret aquae rivus inops suae,
Nimbos si pepulit Deus.
Tu dulcem es Latii copiam adeptus, et
Graium divitias, et dominam urbium
30Artem: quo mihi nunc, et patriae occidis
Multo flebilior tuae?
Arni moeret enim fluminis accola,
Florens ingeniis accola fluminis
Arni, tot te animi compositis diu
Thesauris, tacitum mori.
Ut navim pelago praecipitans Notus
35Vertit, quae remorans largiter alveum
Implerat spatiosum: illa Arabum ferens
Gazas, illa ebur Indicum,
Et gratum redolens thus Superis ferens,
Et pexa e foliis vellera sericis,
Aetnaeae Cereris plenaque frugibus,
Portus strenua patrios
40Ditaret, populos et procul oppidis
Effusos studio ad se raperet lucri:
Nunc saevi arbitrio volvitur Adriae
Caecis obruta fluctibus.
At tu, progenies aurea fulmine
Gaudentis Iovis, o desere ne meum
45Carmen, Musa: diu sed vigeat sacri
Custos pagina nominis.
Hic me Castalii tramitis arduos
Flexus, Aeoliae hic me docuit Lyrae
Ictus: o nebulam oblivio, et arceat
Furvam a nomine splendido
Noctem! ne volucris filia temporis,
50Ne rubiginis atrae admoveas meis
Dentem carminibus, neu nigra nubibus
Condas Italiae decus.


7. ad Hannibalem Oricellarium nepotem: | diligentissime cavendum esse ab adulatoribus

Mentem blandiciae perdere credulam
Norunt, non secus ac mortiferas malae
Multo melle novercae
Olim cum medicant dapes.
Viro imbuta malo dulcia murmura
Mendacis fuge linguae, et teneras neque
Falsis laudibus aures
Admoris, cupidus puer
5Verarum, bona ni decipit indoles;
Et tete excutias, tinniet improba
Nugas cum modulans vox,
Quas atro rapidi ferent
Cum fumo boreae, et pulvere sordido;
Ni quicumque libens dicier audies
Verbis, te labor illum
Rebus finxerit arduus.
Sensus ut iuveni pellicit intimos
10Virgo candida, cum turgidulas tegens
Nulla veste papillas
Molli illum recipit sinu;
Sic laudes animum vera ubi concinunt,
Permulcere solent: nec mulier tamen
Ut cantu sine dulcis
Spernit psallere tibiae,
Sic virtus, populus si taceat, sedens
Cessabit: nihilo nec minus obsita
Noctis ferveat umbra,
Et deserta silentio,
15Quam cum per medias inclyta ducitur
Urbes, et celebris voce faventium
Direpta hostibus arma
Affigit foribus Deum.
Cum laudis faciem sumpserit impudens
Fraus, affinxerit et cum tibi non tua
Blanda nomina voce,
Et dulcem illecebram struet;
Ne te praecipitem trudat amor tui,
20Ne nugis capiare, ut volucris solet
Dulci parvula cantu
Tecti vepribus aucupis.


8. ad fortunam

Expers consilii, quae pede lubrico
Incedis, zephyris mobilior Dea,
Et fluctu Ionii incertior aequoris;
Te, cum laeta sinum pandis, et uberes
5Fundis divitias, ac miseris ades
Improvisa, boni progeniem Iovis
Dicunt. Tu ratio, tu sapientia,
Servatrix eadem crederis urbium:
Virtutisque sedens in solio nites.
10Sed mox torva domos Regum ubi concutis
Et congesta diu munera, turribus
Deiectis, subito turbine dissipas;
Vanae te comitem stultitiae ferunt
Deliram. Immeritum tu, titulo bonis
15Dempto, nobilitas; frena superbiae
Atris tu manibus detrahis ebriae
Successu, et ruere hanc sic temere ad suum
Rides arbitrium, mox humilem truces
Vultus deposituram. O utinam meae
20Oblita ostiolum praetereas domus;
Seu tu sanguineis oppida territans
Bellis, ingrederis per Latium fera,
Seu pacemque gerens, et populus beans
Pennis involitas versicoloribus!
25Nam sic instabilem visere te meos,
Vel laetam atque hilarem, pertimeam lares.


9. de Francisco Tornuno Cardinali

Quo tollor pavidus? quo feror insolens?
O quae Castaliis fontibus aureos
Crines, osque lavis virgineum, genus
Magni Melpomene Iovis,
Cruri purpureos indue candido
5Soccos; nam iuga transmittimus alpium
Soli: unus enim est mi comes argui
Mendaci metuens pudor.
Vatem, Diva, tuum tu moneas viae:
Si pure colui vestra puer sacra
Fervens mente nova, si senior tua
Nunc vestigia persequor
10Quercus umbriferas inter, et ilices
Quaerens aerias. Non ego divitum
Vanis edidici perstrepere auribus
Empto carmine: non ego
Corruptus pretio nunc meditor parum
Castae ducere te ad vestibulum domus.
15At tu prome, puer, prome age barbiton
Cessantem nimium diu.
Spartanus veluti, per nemus asperum
Dumis insidiantem ut pecori lupum
Egit, cum fremitu et laude faventium
Pagorum redit ad gregem,
Villorumque globos sanguine sordidos
20Fert rictu generoso, ex iugulis feri
Vulsos hostis: aquas sic repetit sui
Tornunus Rhodani, bene
Defensa Hesperia clarus, et impigri
Compresso celeber militis impetu,
Bellonae ancipitis numina militis
Horrere immemoris diu.
25Alternae sedenim ille admonuit ferum
Fortunae, celeri vertere turbine
Gaudentis vacuum corpus, uti choros
Lascivae iuvenes ubi
Ducunt, et Zephyris huc agitantibus
Atque illuc, Phrygio Sidonias acu
30Illusas chlamydes, instabili citae
Lustrant atria poplite.
Directa ingrediens passibus Aequitas
Ad normam paribus, nec modulo sibi
Maiore, atque aliis commoda dividens,
Quorum non dubia est comes:
Illos aere micans non peditum cohors,
35Non saevis equitum turma frementium
Horrens cuspidibus terreat, aut mari
Vectae caeruleo rates;
Nam recto favet, et iustitiam bono
Plerumque aequus alit Iuppiter exitu,
Obscuram et tonitru et fulmine territans
Fraudem, atque implicitos dolos
40Nudans. At vigilem fallit amabilis
Acrem simplicitas, et super aeneas
Accersita fores, et super ardua
Pernix maenia transilit.
Hanc puro retinens in gremio fovet,
Sincere Italiam et diligit hospitam
45Tornunus, patriam civis uti suam,
Natorum, et memor aureae
Civis coniugis: hunc purpureus pudor,
Elutisque fides candida sordibus,
Et presso digitis ore silentium
Arcanum insequitur, neque
Infandumque nefas ense domans Themis
50Districto comitem se negat inclyto
Impolluta seni, mundave veritas
Albo lucida pallio.
Ergo permadidos felle animos nigro
Regum diluere est ausus, et aspera
Permulcere manu pectora turbidae
Plena irae, intrepidam struens
55Pacem, quae manibus sanguineis diu
Attrectata, magis post niteat, velut
Fulgentes lapides aerave lucida
Cum tergere volunt, luto
Conspurcant; id agens egregius senex
Celtarum procerum sanguis, et oppida
60Firmans obtinuit Marte labantia
Quassante, et miseris suas
Urbes restituit civibus, impigram
Pacem, tela cruenta inter et asperos
Procudens sonitus ferri: etenim gelu
Torpens quam peperit timor
Pacem, serviet illa, horrisoni simul
65Bellonae strepitus ingruerint ferae,
Imbellis. Sedenim desine fervidos,
Dulcis Melpomene, modos;
Nam nec cuncta pudor fert, neque veritas
Cum lucro alma decorum explicuit caput
Semper: tum melius tecta silentio
Virtus invidiam latet.


10.

Sunt qui versiculo minutiore,
Verum pernitido, atque perfluenti,
Tamquam Palladii liquore olivi
Complures properent linire chartas:
5Atque, araneoli angulos domorum
Ut tela tenui solent replere
Quantumvis facile, ore fila parvo
Nentes longa, ita compleant libellos
Totos versiculo minutiore:
10Hi vatum in numero anne sint habendi
Vulgus viderit, atque siqua vulgo
Pars vatum est similis, quibus Thalia
Flacci sordeat, optimi poetae,
Quod is versiculo minutiore,
15Atque perfacili, atque perfluenti
Totas spreverit occupare chartas.


11. de Margarita regis Gallorum sorore

Heu mos, ut atris saepe coloribus
Contaminatus purum animum inquinas
Vix eluendis sordibus per
Taedia solliciti laboris!
5Me vitreis et fontibus, et coma
Silvae virentis laetum, et amabile
Ruris silentium sequentem
Aoniae puerum Camoenae
Mersere sacri gurgite fluminis,
10Intacta ut essem candidior nive:
Immunda sed mox polluit me
Roma luto nimium tenaci,
Quod longa nec dum discutiat dies,
Sacri nec amnes hactenus abluant;
15Quin horret et me, et ora caeno
Faeda nigro refugit Thalia.
Vulgus venenis vertere Colchicis
Plerasque mentes aptius, eripit
Sensus priores, atque mutat
20Alba nigris, maculisque gaudet:
Impurus atra quem populus manu
Tractarit, ille et decolor et niger
Erit diu, obductamque faecem
Vix iterans removebit annus,
25Notam relinquens: at mihi candidae
Mandanda virgo est regia paginae,
Farnesio iubente, bacca
Purius illa nitens Eoa,
Intaminato digna cani, Deae,
30Est ore, Lucis Castaliis Deae
Quae vulgus arcetis profanum,
Et nitido prohibetis amne:
O tetra tandem consilia haec bonae
Oblivioni tradite turbidae;
35Labemque nobis rore sacro
Abluite, illuviemque vulgi.


12. deflet mortem Horatii Farnesi

Te flebimus, flos Hesperiae puer,
Madente multis carmine lacrimis;
Et debitam laudi Thaliam
Naenia lugubris occupabit:
5Ille, ense pectus qui tibi candidum
Traiecit, iisdem vulneribus Lati
Cecidit et spes, et virescens
Italiae decus ense carpsit,
Horati, eodem. Non ego sauciam
10Ictu Parentem mortifero tuam
In lacrimas culpem ruentem,
Nec viduae gemitus puellae
Compescere ausim carmine: lugeat
Immo illa dulces funere nuptias
15Miscens amaro, nec sat umquam
Te misera illacrimata flerit.
Iam nec capillo parcere, nec genis
Aequum puella est regia: lacrimis
Efflagita Martem cruentum
20Uberibus, pueri cadentis
Dulces ocellos, et tua gaudia,
Quae conciderunt exorientia:
Ut stella, quae vix dum coorta
Hesperium occulitur sub aequor.
25Non ille avorum, nec soceri immemor,
Dulcique flagrans igne tui, neci
Ultro obvios gressus superbos
Intulit, intrepidumque pectus
Obiecit hosti, qua violentius
30Bellona nigris faeda cruoribus
Est visa Martis saevientis
Sanguineas glomerare turmas.
Nunc laetus umbras vulnera nobiles
Ostentat inter pulchra, nemus tenens
35Beatum, ubi Hectorque, et Latini
Sunt veteres, Rutulique Reges.
At, Thespiis o grata sororibus,
Obliviosi pellere temporis
Idonea umbram atraeque mortis,
40Gloria, vulneribus mederi;
O trade Musis, et Polyhymniae
Custodiendum nomen Horatii
Clarum, et domum Farnesiorum
Hanc, Latii Italiaeque lumen.


13. in Petrum Victorium

Nobis, Calliope, magnum alienum aes superest vetus,
Nam pridem ratio scripta mihi est pectore in intimo.
Tu quaeso patere a te solvam quidquid id est, Dea.
Non Victorius est exiguis versibus, aut lyrae
5Aptandus tenui: vester amat Phoebus eum, neque
Ulli plura bonum munifica crediderim manu
Largitum: uber enim sicut ager ruraque pampino
Mitis florida Iacchi, et Bromio et frugibus oppida
Circunt plena hilarant; muneribus dives Apollinis
10Etruscos populos ingenii fruge bona bonus
Ille enutrit alens. Sic senior vertice Pelii
Olim Phyllirides frondifero semifer uberi
Graios nobilium seminio dicitur artium
Ditasse. Ille dies e medio tollere qui potest
15Ritu Cecropio scripta tibi clara volumina,
Victori, eripiet roriferis sidera noctibus,
Idem subtrahet et piscibus, idem aequora nantibus.
Contages populi te tetigit lurida morbidi
Numquam, te ambitio curriculum praetereuntium
20Obliquis oculis aspiciens nec pepulit; neque
Illi roboris hoc attribuit Iuppiter, ut sacrum
Phoebo discutiens commoveat pectus, originem
A Caeo licet et Porphyrione a valido trahat,
Conatis solium Coelicolum scandere fratribus.
25Non res, cui cumulus semper abest, cunctave metiens
Aurum te pupugit; te nitidum Musa salubribus
Fontis, Castalii lavit aquis candida; tu meae
Es lumen patriae percelebris: sat mihi fructuum
Ignava haec tulerint exilia in montibus asperis
30Quaesita, argueris desidiae ni tibi debitum
Carmen, nive inopis quod citharae dinumerem modos,
Acceptum id mihi te ferre neges, iureque respuas.


14.

O quae terrificos vicina e turre cietis
Tot nocte aera sonos tinnula, totque die,
Si mihi venturae noctis dormire licebit
Per tot tinnitus particulam misero,
5Nec cum defessos iam iam continget ocellos,
Vos metuet subito, diffugietque sopor:
Ipse ego cras vobis ultro tortique rudentis
Spiras, et firmo e robore fulcra dabo,
Tutius ut sonitu boreamque lacessere saevo
10Possitis posthac, et maria, et tonitrus.


15.

Cum cinctum nimbis, et nigra nubem sedentem
Deficient olim flammea tela Iovem,
Cum sueta in Pontum plenis decurrere ripis
Praecipitem sistent flumina prona pedem,
5Fluctibus et raucis Siculum pertundere littus
Ionii cum iam desinet unda Maris:
Tunc quoque vicinis suspensa in turribus aera
Cessabunt bombos edere raucisonos.


16.

Cum Mare nec fremitus edet, nec sibila venti,
Nec nimbi, abruptis nubibus igne, sonum;
Et cum nubigenae Thaumantidis ora sinumque
Deficiet croceus purpureusque color;
5Cum Pontum nitidi pisces, cum littora pictae
Conchae, cum densum deseret umbra nemus:
Turre tua tunc, Corneli dulcissime, raucos
Tinnula cessabunt aera ciere sonos.


17. ad Germanos

Quod vos apud, Germaniae humanissima
Gens, culpor, atque turpioris flagitii
Ornasse dicor, nescio quid, laudibus,
Impuro id est ab homine confictum, et levi:
5Testisque tellus omnis est mihi Itala,
Tantum me ab omni abesse turpitudine,
Quantum ille ab omni laude semper abfuit.
Annis ab hinc triginta, et amplius, scio,
Nonnulla me fortasse non castissimis
10Lusisse versibus; quod aetas tunc mea
Rerum me adegit inscia, et semper iocis
Licentius gavisa, concessu omnium,
Iuventa: quod fecere et alii item boni.
At nunc abit iuventa, lusus permanet;
15Et carmini illi nomen adscribunt meum
Idem, quod ante erat, nec adscribunt diem
Eandem, erat quae quando id olim lusimus:
Sed quod puer peccavit, accusant senem.
Verum hoc utut tamen sit, obscaeni nihil
20Scripsisse me scitote: namque tum quoque
Festiva nos a turpibus secrevimus,
A mollibusque impura: cumque versibus
Laudavimus Furnum, haud mares laudavimus
(Quod ille ait per maximam calumniam)
25Sed faeminas plane, ut videre carmine
Ex ipso adhuc potestis: atque moribus,
Industria, pudore, continentia,
Lasciviam nos carminis correximus
Illius, emendavimusque seriis
30Iocos, boni quod literis quam plurimi
Testantur; inter quos senex ille optimus
Est Bembus: is me versibus lectissimis
Ornavit, is pedestribus sermonibus,
Cum maxima esset dignitate praeditus,
35Et splendide habitare in mea dixit domo
Virtutem, homo gravis, senectute ultima.
Eburnea tu, Flamini, me concinis
Lyra, et libellos dicis aureos meos.
Victoriusque candidus me laudibus
40Complexus omnibus, vereri vos vetat
Quid turpe de me. Non ego possum infici
Calumniae caligine ulla turbidae,
Quando tuetur fama me consentiens,
Constansque vatum, totaque testimonio
45Et acta pure vita luce in urbium
Clarissimarum. Diligit me civitas
Beata Venetum, ut diligit cives suos.
Quid, clariorem habere quod me neminem
Se dictitat flos Patria urbium mea?
50Quid nobile oppidum Bononiae, artium
Caussa bonarum, cognitum vobis quoque?
Equiritote, amabo vos, quid sentiat
De me: mea illa civitas nutrix fuit;
Namque erudivit illa nos a parvulis.
55Quid ipsa Roma? praedicanti ignoscite
De me mihi; non tota nos complectitur
Amore, mater liberos uti sinu
Complexa gaudet? quare habere transfugae
De me fidem nolite perditissimo:
60Sed enecate in dies magis siti,
Paedoribusque, et esuritionibus:
Quod belle adhuc fecisse vos existimo,
Virtute Natio, et fide, atque industria,
Et literis clara, ingenique gloria.


18. Ioanni Francisco Iunio, summo inter Florentinos | loco nato, cuius ardens in patriam caritas scelerata | sicariorum crudelitate extincta est

Multa tui a se viventi tibi debita cives
Extincto hoc parvo munere persoluunt.
Accipe ab exilii sociis, fortissime, bustum
Et scito patriae vulnus id esse tuae.
5Quique tuum saxo condunt cinerem hos tua corde
Condere sub memori fortia facta puta.
Non cives fraenant pro libertate ruentes
Caedes sanguineae et vulnera sed stimulant.


19. in G. Salvagum

O cadavere tabido
Foetens, Salvage, tetrius,
Nigris foedior anguibus,
Obscaena occule te, miser,
5Urbis Romuleae pars.
Cernis! plaustra fimum velut,
Si gerentia venerint
Casu civibus obviam,
Qua tu iter facis, illico os
10Avertunt aliorsum.
Namque est stercoreus tibi,
Latrinae velut halitus:
Fundunt quem ora, velut nates
Aegroti senis, arida,
15Podex dentibus auctus.
Ah prodire die cave:
Urbis, Salvage, dedecus,
Gentique opprobrium tuae,
Obscaena occule te, miser,
20Urbis Romuleae pars:
Nigra nam velut inguina,
Deformesque nates palam
Denudare probos pudet,
Sic tu, Salvage, de die
25Cum prodis, pudet urbem.
Cum bubonibus ambula,
Noctuisque ululantibus,
Vespertilio ubi evolat
Furvus, umbra ubi manium
30Prodeunt inhumata.
Aversatur enim, mali
Sicut ominis alitem,
Occursum populus tuum.
Ah prodire die cave,
35Tantae dedecus urbis.


20. ad dominum Petrum Bembum epistola

Humani vim, Bembe pater, miramur et artem
Ingenii, cui pene nihil reperitur inausum,
Nil intentatum. Studuit miracula rerum
Indagare, genus varium, caussasque latentes
5Quaerere, et aetherei penetrare recondita caeli.
Admiranda nimis sollertia prisca virorum,
Qui res occultas, certis rationibus acti,
Explicuere: ac si quondam censoribus illis
Usa foret natura parens, dum conderet orbes
10Sidereos, Caelique globum suffigeret astris,
Et circumfuso firmaret in aere terram.
Sed postquam rerum series, quas mistica nobis
Abdiderat natura, hominum patuere sagaci
Ingenio, et primae explorata potentia caussae,
15Turpe nefas visum est vili recludere vulgo
Viscera naturae. Quare prudentibus illa
Tradentes noscenda viris, texere quibusdam
Figmentis, vulgusque adyto exclusere profanum.
Hinc Phoebum intonsum crines dixere; sororem
20Phoebi Dianam veloci indagine terras
Cingentem, nunc per montes, nunc per depressas
Venantem valles. Hinc et finxere Camoenas
Esse novem, palmamque uni tribuere canendi
Calliopae: dicuntque illam superare sorores,
25Et suavi cantu, et dulci modulamine vocis.
Quid memorem ulterius, Divosque, Iovemque vocatos
Oceani cultoribus ad convivia? amatam
Diti Persephonem, Pani Siringa? catenam
Caelitus in terras iussam pendere; Minervam,
30Iam sterili Iunone, Iovis de vertice natam,
Aegide Gorgonio munitam pectus; inanes
Aeolidum insultus, et semiambusta Typhoei
Membra sub Inarimes aeterna mole sepulti;
Proiectos Pyrrhae lapides; simulacra Promethei
35Molli ficta luto; Saturnum parva vorantem
Corpora natorum; succisa virilia Caeli,
Et quae plura manent vatum figmenta, latentes
Naturae caussas simili servantia nodo?
Nimirum prout haec rerum miracula prorsus
40Divini fuit ingenii reperisse; figuris
Sic eadem variis texisse fatebimur artis
Eximiae. Hinc priscos vates meruisse putandum est
Iure hominum laudes, et conciliasse favorem
Naturae, tecta quae gestit imagine cerni.
45Nescio quos vates haec tempora nostra protervos
Educunt, Latii qui haud argumenta leporis
Vulgantes, recti sermonis dogmata fraudant;
Pierios laniant numeros; sacrasque Camoenas
Foedant, prostituunt, nudantque: Numenius olim
50Sicut Eleusinas nimio temerarius ausu.
Hi plumis tentant pavi vestire coracem;
Anseris et crepitosa imitari voce canori
Concentum cycni; suibusque reponere gemmas
Immundis satagunt, et ludicra carmina condunt,
55Quae canat ad limen iuvenis malesanus amicae,
Aut magis in mensa referat parasitus herili,
Et recitent mimi, scurrae custosque tabernae.
Forsitan inquires quid nos iuvet esse Latinos,
Quid iuvet ampullas et sesquipedalia verba
60Cogere carminibus Latiis, et claudere sensus
Arcanos paribus numeris, cum qui legat ista
Vix unus, aut alter erit? Sed aperta Poesis
Illorum rudibus dominis plebique placebit,
Illorum et magnas volitabit fama per urbes.
65Malim vel segni mentem torpere veterno,
Aut mea deformes tunicas dare carmina scombris,
Quam laudes umquam vulgi captare laborem;
Aut scribam, indoctas aliquid quod mulceat aures.
Tonsorum, et nugis lippos delectet Etruscis.
70Laudentur vulgo, signentur et indice: verum
Hectoris exemplo (ut memorat, dum scenica ludit,
Ennius) optarim potius de classe proborum
Contingat nobis rarus laudator. Habere
Quod si contigerit nullum, tunc conscia recti
75Mens aderit saltem sibimet pulcherrima merces.
Id sedet in primis animo felicis Olympi
Affectare viam, et rupto de carcere currum
Quadriiugum ad spatii summas impellere metas,
Et prohibere, iecur viva ne tondeat ales
80Terrigenae; neu Sysiphii fallacia saxi
Torqueat; aut lapsura silex, similisque cadenti
Immineat; mensaeque negent alimenta paratae;
Neu rota praecipitet; neu fusilis unda fatiget.
Cui dabitur vitare sinus Acherontis amaros,
85Stagnantem Styga Cocyti lacrimabilis undam,
Ardentes Phlegetontis aquas, oblivia Lethes,
Is vivens meritis Divorum aequabit honores.


21. ad Thespiam. Allegorice

Vernantem errabat mea Thespia comta per hortum,
Ut daret ornatis florida serta comis.
Narcissi florem floremque legebat acanthi,
Albaque purpureis lilia cum violis.
5Sed dum forte rosas pulcri decerpit Adonis,
Spina repercussam laesit acuta manum.
Hinc lacrimis suffusa oculos, alimenta malignis
Non dabis ulterius, prodiga terra, rosis,
Dixit, et excisas imo de stipite plantas
10Exussit, flammis sedula suppositis.


22. de Quintia et Salio

Quintia Romanae mulier bene cognita plebi
Haec, quam custodem fornicis esse ferunt,
In quam vicinis tentigine concita ab agris
Exercet validum rustica turba latus:
5Quamvis nec longum arguitur cessare per aevum,
Sedulaque in lustris nunc quoque praestat anus:
Victa tamen Salio concedit; et ut videt una
Tot nocte hunc cupidos emeruisse viros,
Hunc lectum, hanc (ait) exiguo cum lumine sellam,
10Arma meae melior, tu puer, artis habe.


23.

Plaude, Anime, Domino. Quam Tua est, Deus meus,
Evecta in altum gloria!
Laudem, et decorem indutus, et clarissimo es,
Ut veste, amictus lumine.
5Tu extendis, ut tentorium, Coeli plagas;
Aquisque summa eius tegis.
Tu nube, ceu curru, uteris. Tu praepetes
Inambulas ventos super.
Mentes solutas, igne radiantes choros
10Tibi administros comparas.
Tu brutam humum firmissimas super bases
In tempus aeternum locas.
Hanc vastus humor, tamquam amictus, obtegit.
Insederint iugis aquae;
15Si tu increpes, refugerint, vocis tuae
Tonitruo perterritae.
Montes supini, concavae valles, eo,
Quem statuis, haeserunt loco.
Tu terminos immobiles figis Mari,
20Ne fluctibus Terram obruat.
Tu emittis in convallibus fontes vagos
Media inter ima montium.
Huc sese agrestes conferunt potum ferae:
Sitim hinc onagri temperant.
25Aeriae aves in editis agunt locis,
Per saxa, qua rivi strepunt.
Superne montes irrigas. Opera Tua,
Tellus repletur ubere.
Foenum pecoribus, multiplex herbae genus,
30Obsequium ad humanum, creas.
Frumenta terra educis, et mortalia
Quod corda vinum mulceat.
Et ora olivum laeta reddens unguine,
Ut panis intus roborat.
35Alis alta campis robora, et Libani arduas,
Quas ipse sevisti, cedros;
Passerculi illic nidulantur: et vagae
Abies domus ciconiae est.
Dant tuta cervis lustra montes editi;
40Cuniculis cavi specus.
Dirimenda Lunam Tu creasti ad tempora:
Sol novit occasum suum.
Tenebras parasti, unde extitit nox, confragas
Qua permeant sylvas ferae,
45Scymni leonum in praedam hiantes, ut suam
Sibi a Deo escam quaeritent.
Orto vicissim sole, turmatim sua
Conduntur in cubilia.
Tum vero ad artes, atque culturam soli
50Homines diurnam prodeunt.
Quanta opera, Domine, sunt tua! omnia affabre.
Plena opibus est Tellus tuis.
Magnum hoc Mare, immensisque tractibus patens,
Vi piscium innumera scatet:
55Insunt pusilla animantia, insunt grandia;
Illac carinae permeant.
Inusitata vastitate Belluam,
Finxisti, ut illic luderet.
Haec cuncta ab uno Te expetunt, suo sibi
60Ut tempore escam praebeas.
Te dante capiunt: Te manum ditem Tuam
Laxante, complentur bonis.
Vultum Tuum si avertis, haerent; spiritum
Si iis adimis, in cinerem fluunt.
65Afflante rursum spiritu existent Tuo;
Faciemque renovabis soli.
Domini perennet gloria: Ipse fabrica
Se Dominus oblectet sua.
Labefacta cuius Terra conspectu tremit,
70Montesque tacti fumigant.
Cantabo Domino vitam in omnem; quandiu
Fuero, Deo psallam meo.
Oratio illi grata sit quaeso mea.
Dominus meum sit gaudium.
75Tollantur e terra impii, ut ne sint quidem.
At tu, Anime, Domino plaudito.


24.

Ante alias, quas Terra colit, quas alluit Aequor,
Quasque Polo videt ex alto Sol aureus Urbes,
Urbs Venetum mediis pulcherrima surgit ab undis,
Regia Neptuni, statio dulcissima Nymphis,
5Humida cui Thetys assurgit, et arida Tellus.
Illa cavo fundata Mari, caput ardua Coelo
Molibus insanis, et celsis turribus aequat
Moenia, quae tutos, et propugnacula reddant
Indigenas: stant Templa Urbem cingentia circum,
10Summo erecta Deo, Divumque hominumque Parenti,
Omnia, et una omnes sub relligione per annos.
Illa loci munita situ, Terraeque Marique
Imminet, et lentis Orbem moderatur habenis:
Namque opibus pollens terrestribus, imperat undis;
15Undarumque animos mollit, Pelagique furorem;
Et stans mole sua, suspenso caerula nutu
Regna premit, Pontique immensum temperat aequor.
Classe potens, Nerei coniux, Regina profundi
Puppe sedet celsa, et ventorum flamina longe
20Observans, summa cum maiestate minatur
Gentibus, et trepida formidine littora complet,
Et quatit assiduis totum terroribus Orbem;
Fortunata, Deumque Italis data Numine Regnis.
Illa eadem se laude nova super aethera tollit.
25Ex illo, quo Terra die septa aere pendet,
Non fuit in latis Res unquam publica terris,
Nec Regnum, quod perpetua ditione tot annos
Floruerit, dederitque suas sua iura per Urbes:
Iam tempestates, iam dura pericula passa est;
30Non unquam summersa tamen; nunc altior auras
Carpit, et invicta sulcat freta vasta carina,
Contemnens imbres pariter, ventosque furentes.
Et iam tempus erit, tantae quo viribus Urbis
Parebunt Terraeque omnes Undaeque repostae:
35Sic Genius, sic Fata loci, sic Numina mandant,
Sic et bellandi poscunt, populosque regendi,
Quas clari retinent artes Patresque Civesque,
Ipsis ingenio Diis immortalibus aequi.


25. ad Pompilium Amasaeum

Ne tu immerentes, ne muliebribus
Manes paternos urge ululatibus,
Neu tinge dulcem, qua fruuntur,
Ambrosiam lacrymis amaris,
5Amice: Vixit non ita Romulus,
Ut iure luctus, vel querimonia
Post funus illum subsequatur,
Dura velut mala contigissent
Vita cadenti. Respice, respice,
10Qua mente virtus sit Patris inclyta
Latura natum sic remissum, et
Turpiter in lacrimis iacentem.
Idem tribunal nos manet, urnaque
Omnes; beatus quem minimae premunt
15Culpae; absolutum et rite Iudex
Mittit ad Elysiam quietem:
Qua dum ille laetus perfruitur, Deos
Frustra lacessis fractus et impotens;
Et voce compellas acerba
20Fata tuis inimica votis.
Non Diis amicum est, optime Pompili,
Ut quidquid illis est placitum semel
Nos improbemus; non ea nos
Lege putres capit ima Tellus.
25Scelus nefandum caeca Promethei
Aggressa mens est, dum nova corpora
Effingit ex limo, minaci
Iuppiter ore, fremensque dixit:
At non inultum: dira necessitas
30Armata vinclis, et iugo aheneo
Instabit illis, sive sceptra,
Sive graves tulerint ligones:
Nec Lethi aduncas effugient manus
Collo imminentis, sive perambulent
35Telluris oras, sive turgens
Per mare, navim agitante vento.
Haec Ille, iurans per Stygios lacus,
Futura dixit: frustra igitur fero
Quaeris reluctari Deorum,
40Quae melius patiare, iussis.


26. eloquentiae laudes. Ad Cornelium Mussium | episcopum Bitonti

Non marmor Parium, non ebur Indicum,
Nec quidquid Lybicis conditur horreis,
Non auri rutilans lamina, clavibus
Asservata tenacibus,
Corneli, Superum nos rapit ad Choros,
5Aut miscet liquidi pocula nectaris,
Idaeus iuvenis qualia dat Iovi,
Flavescente nitens coma.
Fortunae siquidem munera barbarae,
Ut gliscens Pelago Carpatio Notus,
Ignavos animos ocyus obruunt,
Fortes disiiciunt ita,
10Ut nunquam a tumidis fluctibus enatent:
Non si Peliacae praesidio ratis
Nitantur, potuit quae Mare turgidum et
Robur vincere Colchicum.
Sed quae nos beat, est divitis ingeni
Vena, et posse graves pectoris edere
15Partus, Mercurio dextro, et in omnium
Mentes, non sine Gratiis,
Furtim mellifluos serpere rivulos.
His olim rigidos artibus Orpheus
Demulsit lapides, et docuit feras
Iunctas ludere quercubus.
His et Thebaicae conditor arcis est
20Dictus, qui ad strepitum ducere tibiae,
Atque Urbis potuit saxa sequentia
Circumponere moenia.
His Heros Pylius corda potentium
Inflammata Ducum, fata sub Ilii,
Sedabat quoties dissidio gravi
Inter se, ut maris aequora,
25Certabant, Zephiris acta, reflantibus
Euris. His te, ut olorem prope cernimus,
Linquentem fluvii prata Caystrii,
Verno tempore, lucida
Pennis praepetibus tangere sidera,
Et dulci sonitu magna palatia
30Perreptare Deum, sive tu ab arduis
Vibras fulmina pulpitis
Verborum, et stupidis auribus ingeris
Temet, sive agili mente sacros choros
Divorum penetras, sanctaque numina,
Et mysteria non prius
Sic expressa, stylo non homini dato,
35Nec quali manus est usa Promethei,
Ignem quae aetheriis sedibus abstulit,
Hic mortalibus exprimis:
Tanti est vis animi, et spiritus igneus,
Quo nil Di melius, nilque salubrius
Concessere homini; stet modo, nec nimis
Auda mole ruat sua.


27. ad Galeatium Florimontium

Ex animo, Galataee, tuis, suavissime, chartis
Gratulor, et longum victuras auguror aevum:
Nam tractant de virtute, et de moribus almis,
Sermone egregio, ampullis nugisque relictis,
5Queis aliquis fretus, tumidusque audaxque iuventa
Pervolitat titulos veterumque excerpta Sophorum;
Cumque haud percipiat quicquam, improbat omnia demens,
Et libros facit ipse novos opprobria saecli.
Tu vero, Galataee alba venerande senecta,
10Quae tecum ipse diu versasti pectore in imo,
Assiduo studio prisca exemplaria volvens,
Nunc promis tandem, atque in librum digeris aureum:
Quem docti plausu excipiunt releguntque libenter;
Praecipue magnus Polus, quo doctior alter
15Non est, aut melior, nec erit [...] tempore longo.
Ipse tuo Polus iusso, Galataea, libello
Ad mensam recitari, in coelum laudibus effert.
Ergo iure tibi, atque tuis, Pater optime, chartis
Gratulor, et longum victuras auguror aevum:
20Cumque illis nomenque tuum, et tua gloria vivet.


28.

Si quis, Olimpiacae miratus dona palestrae,
Alipedi contendat equo, celerique quadriga
Declinet metae compendia doctus habenis;
Vel iuvet immani potius decernere caestu;
5Vel collimet avi; rapidis vel cursibus Euros
Provocet; aut volucri spumantia marmora cymba
Pervolet; aut audax fulva luctetur arena:
Dulce illi est viridi redimitum tempora oliva
Efferri populi tergis, plenoque theatro
10Si victor super astra volet rumore secundo.
Si clypeos tractare libet; si Martis amore
Incensus, rapiaris equo per tela, per ignes,
Per densas acies, Getulis qualis in arvis
Impavidus fremit ore leo, ferrataque vasto
15Agmina venantum aggreditur, frangitque cruentus,
Excutiens cervice comas, hostilia tela:
Dulce est post caedes, capitis post mille pericla,
Post ferro domitas acies, populosque rebelles,
Quadriiugo curru gemmis spectandus et ostro,
20Per populi plausum roratis undique nimbis
Florum, si scandas Tarpeias victor in arces;
Si videas duci, demissa fronte, Tyrannos
Ante tuum currum, populoque undante, quadrigae
Segnius ire rotas, et equos consistere turba,
25Armorumque strues, victoque ex hoste trophaea.
Si cui pacato risit Sapientia vultu,
Illius et doctos si non expalluit haustus:
Dulce est occultas rerum cognoscere causas;
Qua coeant elementa fide, qua sidera lege
30Aeternis defixa globis immota pererrent;
Quae vigil aethereos concinnet cura rotatus,
Temperet assiduis et decedentia certis
Tempora momentis, Solis Lunaeque labores;
Quo latices veniant fonte, et cur flamina volvant
35In mare praecipites undas; quo carcere clausa
Sollicitent Pontum; teretes qua grandinis orbes
Parte Poli crescant, rores, gelidaeque pruinae.
Quid referam quantos accendit laudis amores,
Palladias rixas ubi miscuit aemulus ardor?
40Si quem blanda iuvat docilis facundia linguae,
Magna parens Latiaeque Togae mitisque Senatus;
Seu libet aetherei laude extollere civis;
Seu libet audentes lingua terrere minaci,
Et rapidas, fonti puroque simillimus amni,
45Mulcere eloquio commoti pectoris iras:
Dulce est suspensas mentes, lacrimisque rigantum
Ora videre virum, fixumque in corde dolorem:
Aut si Pegaseis liquidas e fontibus undas
Hauriat, et plenum Dircaei flumen Oloris
50Ebibat, aut latices melior qua Mincius errat ...


29. ad Apollinem

O Iovis Magni soboles decusque,
Crineque intonso et pharetra superbe,
Applices aures precibus benignas,
Pulcher Apollo.
5Arte tu sanas medicus salubri
Corporum morbos; tibi nota quaeque est
Herba; tu sortes regis, ac futura
Praecinis Augur.
Tuque dum longe iacularis arcu,
10Territas Divos hominumque caetus,
At tuae Matris tacitam pererrant
Gaudia mentem.
Tu novem Caeli moderaris orbes,
Syderum Princeps, obiensque circum
15Et mare, et terras, nitidoque Olympum
Lumine lustras.
Sic novem praestans cithara Camaenis,
Dum vagis plaudunt pedibus choreas,
Dulcia aeterno modulata plectro
20Carmina dicis.
Sic refers, nigraque diem relatum
Nocte celas, scilicet ut quiescat
Fessa mens curis hominum, et diurno.
Membra labore.
25Tum tuis contra radiis refulgens,
Candidam lunam mediis tenebris
Luce perfundis; nitet illa gaudens,
Splendet et una.
Lenta per te pampineis racemis
30Uva dependens coquitur, rubetque
Purpurae certans; tibi plurimum ipse
Debet Iacchus.
Quaeque mortales miseros aratro
Prima defixo docuit movere
35Arva, et immensi dare spem laboris
Semina sulcis.
Concipit per te genitale semen
Terra, mox alvum gravidam relaxans
Parturit fruges, variosque flores
40Faeta ministrat.
Hoc sciens a te gravidas aristas
Expetit multis precibus colonus,
Ut queat natos teneros, senemque
Pascere matrem.
45Supplices audi miseros agrestes,
Ne fame heu dira pereant, situque
Horreat campus, penitusque cesset
Fructus aratri.
Tu quoque in Thracas metuendus arcu
50Bella age, et morbos procul hac ab Urbe,
Ut malis rursus redeant fugatis
Tempora in aurum.
Imminet pestis Latio, et ruina;
En ferus Mavors ruit huc cruore
55Italo aspersus, nisi nos ab alto
Aspicis aequus.
Eripe e tanto Italiam periclo;
Iulium serva innumeros in annos,
Cui data est rerum merito sacrarum
60Summa potestas.
Huc ades lauro caput implicatus;
Nos tibi sacras statuemus aras
Compotes voti, dabimusque sanctos
Thuris honores.
65Taurus et lento redimitus auro,
Cui modo erumpit tibi fronte cornu,
Pastus et campis Latiis nitentes
Imbuet aras.


30. in Cosmum Mediceum

Tyranne saeve, proditor nequissime,
Invise Tuscis, Italis et omnibus,
Quis te furor modo impulit, iacentia
Silente membra dum sopor nocte occupat,
5Senam evocatis aggredi cohortibus?
Num posse fraudibus capi hanc putaveras
Pro qua vigil fidusque Gallus excubat
Massylus ut tuens draco mala aurea?
Non te parantem proelia haec deterruit,
10Quod maximus suam recepit in fidem
Servatque liberam, fugato Caesare,
Tremendus omnibus potenti dextera
Henricus? ausus tu hunc lacessere insolens
Velut Gigantes, improbum Genus, Iovem,
15Disiecti ut illius corusco fulmine
Poenas darent immanis olim audaciae?
Non te tuorum dira clades admonet?
Quos stringis enses et struis dolos, tibi
Moesta esse funera et triumphos hostibus
20Exosis fastus impiae tyrannidis
Non cernis? Heu prorsus tibi (auguror sciens)
Mentem eripit Rhamnusia, ut turpissime
Depulsus ex regno tuisque sedibus
Abiectus exules, inopsque limina
25Superba lustrans, sicut ille, flagites
Stipem Corinthi, qui auro abundarat prius,
Aut, ne tot aerumnas diu feras graves,
Mortem furens tibi ipse consciscas miser
Placesque eorum umbras tepenti sanguine
30Quos nunc premunt per te interemptos Tartara.


31. ad genium Catulli

Dum Venus et Veneri positis Mars gratior armis
Gramineo fessus dormit uterque solo;
Irrepsit tunicas divae formica labentes,
Et teneras rigido vellicat ore nates.
5Icta Venus clamat, somno Mars excitus arma
Corripit, et nudo nescius ense micat.
Adspiciens caelo qui conspicit omnia Phoebus
Est ratus in Venerem stringere tela deum.
Advocat auxilio Superos, descendit Olimpo
10Iuppiter armatus, Pallas et alma Ceres.
Territa securo formica reconditur ano,
Atque iterans morsus spernit ab arce Deos.
Flet Venus, abducit morsu formica cruorem;
Viscera purpureo sanguine tincta rubent.
15Quid facient Superi? Sunt ignea tela Tonantis
Irrita, gradivi nil opus ense Dei.
Ecce Priapus adest, solus tulit ipse salutem,
Apta ministerio mentula