1
Gloria magna tibi, Medices, est parta per orbem,
Quod doctos omnes Marsiliumque colis.
Nuper erant Bassi tristes laceraeque Camenae,
Nunc renovas vultus, Politiane, tuos.
5Nuper sensisti, Domiti, Laurentia dona,
Bilbilidis dubios solvere, docte, locos.
Saepe tuis opibus laetata est est Musa Philelphi,
Munificus Naldus semper habendus eris.
Nuthius in lucem per te proferre nepotes
10Incipit et Schala nobilitate genus.
Per te candenti redimitus tempora mitra
Gentiles celebrat numina tanta Iovis.
Per te florescit studium laudabile Pisis,
Urbs posito veteri iam nova facta situ.
15Tempora nunc tandem per te Saturnia, surgunt,
Transcendunt veterem saecula nostra Iovem.
Ergo quibus Musa est cordi fidibusque canoris
Aptare antiquis carmina ficta modis,
Este alacres, nam post tot nubila tempora tandem,
20Post multos imbres emicat una dies.
Nunc surgunt artes, nunc sunt in honore poetae,
Nunc redit in faciem Calliopea suam.
Desine, quid tantas audes contingere laudes?
Num furis? Hic aliam poscit Apollo lyram.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Laurentio Medici
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.