Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Si fuit in priscis quicquid mirabile rebus,
Nunc quoque credamus signa dedisse Deum.
Dives ut Aegypti spoliis Hebraeus abiret,
Siccum iter in medio praebuit unda mari.
5Ut strueret Solomon templi sacraria celsi,
Mittitur a Rubro classis onusta Mari.
Hunc neque succedens fructum nec deinde secutus
Rex alius potuit classe tenere sua.
Et qui pontificum praesedit in ordine primus
10Porrectum staterem piscis ab ore tulit.
Sic tibi ne desint in Turchos bella gerenti
Aera quibus classes et quibus arma pares
Utque habeat miles victor tuus unde rebellem
Damnatumque hostem Marte premente domet,
15Prodit, inexhausto quae fervet alumine, tellus
Munera, pontifici quae dat habenda pio.
Aureus inde tuis ad centum milia gazis
Additur et certam tempore praebet opem.
Haec tibi servantur divinae munera dextrae,
20Haec venit e Tusco Lydia glaeba solo.
Nunc eat et fama celebris miretur Iberus
Credulus auriferi tarda fluenta Tagi.
Impiger e ramis Perseus, ut multa vetustas
Finxit, Atlanteis aurea mala legat:
25Quique prior ventis puppim commisit Iason
Colchon et auratae vellera poscat ovis.
Amissam mediis fleat Hellen Phrixus in undis
Aurea cum tergo ferret utrumque pecus.
Ducat ab Hispanis armenta tricorpore caeso
30Nec velit Alcides peccora rapta rapi.
Atqui nulla tuis iuncta est iniuria, praesul
Maxime, nulla tuis fabula rebus inest.
Cumque alii plorent cessantis damna metalli,
Solus habes nulli credita dona viro.
35Auri vena ferax iam pridem abstrusa Bohemis
Servat inutilibus nomina vana locis.
Hoc illis rabies civili sanguine foeda
Impiaque effecit in sacra templa manus.
At tibi tam mulcis non umquam cognita saeclis
40Quae latuere prius munera diva patent.
Si dubites posthac de sidere, Papa, benigno,
Non satis in superos gratus habendus eris.

1 ad Pium II Pont. Max.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: