Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Non tam prepetibus captabant ethera pennis
Gnosia iam dudum fugientes litora, duro
Quos mirabantur scindentes vomere terram
Agricole, cum tanta fuit vecordia nato,
5Ut male tentantes agitaret ad astra volatus
Invisoque daret functus cognomina ponto;
Quam qui Cyllenos insultat turbine colles,
Nuper et in tenera molitur carmina bucca,
Carmina pastorum claro cantata Maroni.
10Quo tamen is truncum dimittat gutture murmur
Imperfecta sonans, veluti puer ubera care
Nutricis poscens, cui nondum plena labellis
Verba cadunt, nescire iuvat: nam claudicat omne
Ordine per metrum verso, symphonia discors
15Implacidum flavit dulci resonante cicuta.
Quod postquam notum fecit Meri ipse Menalcas,
"Quid faciemus?" ait "forsan, tentamur, agendum est
Cantu, quo nostrum non infitietur honorem
Dux gregis infausti, quem pinea silva coronat
20Flamineas secus valles, cui menia parent
Iam confecta situ et sancto interfusa cruore,
Quique regit portus, colitur qua sacra Cybelle
Equoris Adriaci prospectans litore classes".
Tunc sic ille quidem, recolo, nam pangere cepit
25Qui Siculos quondam Lilybeis vallibus hedos.
Plura tamen cecinit subque umbra tectus acerna;
E quibus hoc unum memini, dum fronde saligna
Iam saturas silvis studeo revocare capellas.
Mira feram: rigidas flexare cacumina quercus
30Sponte sua, nullis tandem impellentibus auris,
Atque aspras cautes silicesque et saxa moveri
Aspexi et solitos compescere flumina cursus.
Quodque magis stupui, modulantis carmina plectri
Menala traxerunt pecorosaque dorsa Lycei:
35Taliter, ut fama est, pulse testudinis heros
Dirceus, celsas cum sepsit menibus arces,
Conceptu gravidas devexit ad ardua molles.
Sic se sicque suos numeros modulamine probans
Arguit alterius forsan tentamina: Musis
40Hoc placuit ne qua ledatur voce loquacis
Fama viri, meritos servat cui laurus honores.
Finis erat; solitos repetebant cuncta recessus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: