Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Caesaris invicti Fernandi dicere laudes
Aggredior, fasces veterum, partosque triumphos
Et decus Austriadum, celsae et primordia gentis;
Ac veluti nutu superum labentibus annis
5Maximilianus erit Caesar, quo vindice tandem
Excutiens poenas coelo Iovis ales aperto
Littore ab occiduo victor percurret ad Indos.
Quae iuga Parnassi, quae Phocidis arva tenetis
Cedite Pierides facilem mihi numinis auram,
10Et tu Phoebe pater coeptis illabere nostris,
Grandia quo possim moliri pondera rerum.
Lustra ubi tercentum sol, et bis quinque per orbem
Et quoque septenos cursu compleverat annos,
Quod Superum genitor mortales induit artus,
15Qui genus humanum Stygiis mortale tenebris
Solvit, et aeterno Superum ditavit honore;
Phoebus Echioniae victorem presserat Helles,
Cum glacialis hyems velamine tecta nivali
Diffugit, et cursus boreas compescit habenas,
20Fluminaque hyberno laxantur stricta boote.
Fama venit trepido rerum praenuncia motu
Per Latii terras, populos perque oppida passim,
Ultima qua regio gelido porrecta sub axe
Finibus Hesperiae tractu protenditur amplo:
25Quae retinet Iuli magnum, et memorabile nomen.
Talia dicta refert, tristi geminatque susurro.
Ecce iterum saevi genitrix discordia belli,
Hesperias postquam penetravit Carolus arces,
Perfurit, et late populos urbesque peragrat
30Europae, et procerum sedes, et limina Regum
Obsidet, et cunctos studiis furialibus explet.
Haec ait, his blandis populos hortatibus implet;
Numina quisque roget votis precibusque Tonantis
Qui velit Europae populis arcere furores.
35Inde ego prospiciens curarum vortice pressus
Tot mala, tot clades, et tot discrimina rerum
Affore, et ingenteis consertae caedis acervos,
Ad coelum palmas tali cum voce tetendi.
Omnipotens genitor, rerum suprema potestas,
40Cui mare, cui tellus, servit cui regia coeli,
Iam satis exhaustos duro sub Marte labores
Pertulit Europa, clades, tristesque ruinas
Pondere pressa gravi, tot iam volventibus annis,
Ne patiare duces studiis furialibus actos
45Christicolas rursus, collecto robore gentis
In sua districtum convertere viscera ferrum,
Ne ferus arctoo veniens Otomanus ab axe
Proferat Imperii latissima regna triumpho,
Atque suis totum submittat legibus orbem.
50Iam patet immensi quantum devicerit orbis.
Ipse Mycenaeas urbes Pelopaeaque regna
Traxit ad Imperium bello, Ciconesque Getasque,
Occupat hic Asiam, Lybiae et sitientis arenas;
Subiectique manent Syrii, Parthique fugaces
55Et septem gemino tellus circunflua Nilo.
Nec contentus eo celeri rapit agmina cursu,
Captivisque trahit gravidos pallentibus axes:
Et premit hic vastis oneratos colla cathenis,
Carcere et innumeros ferrato compede victos
60Detinet, et Christi totam subvertere gentem
Quaerit, et immenso tum frena imponere mundo.
O Pater alme tui populi miserere labantis,
Ne ruat in peius, sed viva resurgat ad auras
Alma fides Christi, totum diffusa per orbem,
65Praesidio firmata tuo, da numine dextro,
Ut cuncti unanimes sociali foedere iuncti
Magnanimi Reges, populi, terraeque potentes
In Turcam rapido convertant praelia motu,
Ut merito tandem poenas luat improbus hostis,
70Victus, et Imperii sublimi e sede revulsus
Det sua colla iugo, et Mahometia dogmata linquat:
Et Christi sacro laticis de fonte renatus
Perpetuo observet cultu tua iussa fidemque.
Haec ubi porrectis effudi ad sydera palmis,
75Phoebus ad Antipodas quatiebat lampada curru
Pallida, et humenti terras complectitur umbra
Frigida nox, atro coelumque involvit amictu.
Protinus aethereis Somnus delapsus ab astris
Me petit, et furtim tacitis subrepsit ocellis.
80Nec mora coelesti fulgor devenit ab axe,
Emicat inde poli demissus ab arce Tonantis
Nuncius alipotens, vultum faciemque notavi,
Constitit, et taleis effudit pectore voces:
Ipse ego Mercurius dictus, qui praepete cursu
85Coelicolum mandata fero, et Iovis aethere ab alto,
Qui paribus iussit proscindere nubila pennis,
Velocesque notos tenuemque per aera gressum
Moliri, et patriae his demum consistere in oris,
Teque vehi ad Superos altique sedilia coeli,
90Quo breviter possis facili conscribere versu
Quae capiunt animae coelesti gaudia vita,
Gentis et Austriacae titulos, memorandaque gesta,
Et decus heroum, qui tot rexere per annos
Imperii sceptrum, vitae quos laudibus actae
95Iuppiter evexit coeli melioris ad oras.
Iam Patris aetherei laetus pia iussa capesse.
Dux tibi fidus ero, donec pernicibus alis
In patriam referam, solitaque in sede reponam.
Talibus accensus dictis sic ora resolvi,
100Te sequar, en adsum summo parere Tonanti.
Unicuique licet mandata capessere Diuum.
Haec ubi dicta dedi, libratis aere pennis
Aliger ipse Iovis celeres me tollit in auras:
Carpit iter, bibulas scinditque per aera nubes.
105Ardua terrarum specto, camposque patenteis,
Littora, et immensi Neptunia regna profundi,
Ut Deus alternis sublimem sustulit alis,
Nubila sub pedibus cerno, ventosque furenteis,
Et vaga stellifero coelestia signa sub axe,
110Ipsa mihi incutiunt terrorem monstra ferarum,
Aurea praecipue minitantis cornua tauri
Vidimus, et claro fulgentem Oriona telo.
Scorpius hic longo protendit brachia tractu.
Aestifer inde leo coeli diverberat auras,
115Concutiens cervice iubas, et guttura pandens.
Portitor ipse mihi trepidanti e corde timorem
Excutit, et radiis monstrat qua Phoebus anhelos
Alipedes hortatur equos, qua dispare flamma,
Cynthia vecta polo currus molitur habenas,
120Ut latet, et crescit, faciem capit atque priorem,
Alternatque vices, nec corpore perstat in uno.
Post ubi convexi radiantia limina coeli
Contigit, emoto patefecit cardine postes
Qui sedet ante fores, pellitque ex arce nocentes,
125Atque pias animas aeterna in gaudia ducit.
Protinus ipse mihi intranti sic ore profatur:
Quo celerare paras? Aut haec cur regna petisti?
Limina nostra patent nullis nisi funere raptis;
Praecipue quis summa Dei mandata Tonantis
130Cura fuit servasse, tuum procul exime gressum.
Talia tum breviter divino retulit ore
Nuncius ipse Dei, non has sine numine sedes
Omnipotentis adit, duce me est delatus ad auras:
Nam Pater aethereas vectari iussit ad oras.
135Haec ubi dicta dedit, patuere ingentia coeli
Limina et immensi coelestia regna Tonantis,
Ingreditur, sic inde sequor per amabile regnum,
Procedo, et gressus sua per vestigia servo.
Per varios tractus coeli, et per amoena vireta
140Ducit, et immensi monstrat tecta aurea Olympi.
Largior hic puro diffunditur aethere campus,
Atque diem verno sol fundit ab axe micantem.
Floret amoenus ager, Zephyrique tepentibus
Permulcent variis depicta coloribus arva.
145Letiferi nec dira manent contagia morbi,
Nec canis ardenti furit hic violentior astro,
Sparsaque nec vitreis albescunt arva pruinis.
Nullum dira fames, nullum sitis arida vexat.
Non hic insidiae, caedes, nec avara cupido:
150At mera pax animi, requies et pura voluptas.
Omnia laeta vigent, aeternaque gaudia servant
Felices Animae, quibus est data copia coeli
Aeternas habitare domos, sedesque beatas,
Panditur inde Iovis medio bipatentis Olympi
155Regia tercentum nitidis fundata columnis;
Quae patet, et semper portis celebratur apertis,
Profulgent nitidis argentea limina valvis.
Ardua et immensum consurgit in aethera turris
Vertice sublimi, tot picta coloribus ardet,
160Quot variata nitet coelo Thaumantias Iris.
Tum patet excelsi spectabilis aula Tonantis
Concilio Divum residet qua Iupiter ipse;
Aurea convexi pendent laquearia tecti,
Quae caelata patent variis distincta figuris.
165Alliciunt oculos imitantes astra pyropi;
Hinc atque inde micant; operi decus addit honorem.
Non hic Pyrgotelis clari, Phidiaeque labores,
Nec miranda Scopas fixit quae mollius aere:
At Deus ignipotens tenui discreverat auro,
170Ut Superum rector prima sub origine mundi
Et chaos immensum, res et caligine mersas
Abscidit, et molem disiecta in membra redegit,
Ut superas celso dimovit ab aethere sedes;
Suspenditque igneis rorantia sydera coelo,
175Iussit et aeternum versari signa per orbem,
Ingentemque globum terrae compage ligavit;
Caerula et immensi diffudit brachia ponti,
Iussit et insano bacchari turbine ventos,
Flumina et obliquo prorumpere in aequora cursu.
180Utque feras coepit tellus, et piscibus unda
Contigit, et volucres iussit per inania ferri.
Post hominem rectum, cui subdita cuncta paterent,
Consimilemque sibi divino e semine fecit;
Et pariter vultus sublimia finxit et ora,
185Ut facie erecta coelum spectaret et astra.
Tunc ego deflecto laeto vestigia gressu,
Qua nitet, et claro consurgit vesper Olympo.
Hic erat, ut genitor leviori haud concitus ira
Terrigenas saeva prostravit caede Gigantes,
190Conatos vastis imponere molibus Ossae
Pelion, et magnum frondenti vertice olympum:
Et clarum aetherea depellere ab arce Tonantem.
Et Superum veluti Pater ipse Typhoea sedes
Sperantem vasto depressit pondere terrae.
195At parte ex alia tepidum quae vergit ad axem
Hic erat, ut coelo quondam delapsus ab alto
Iupiter humana lustravit imagine terras:
Vidit et incisas leges, et iura, fidemque,
Et regnare dolos, populosque innectere fraudes;
200Et velut ipse poli sublimia tecta revisit,
Ac genus humanum vitiis et crimine mersum
Obruit, et totum liquidis submersit in undis.
Et velut in toto qui manserat orbe superstes
Deucalion iactu lapidum cum coniuge Pyrrha
205Pristina tum vacuo reparavit secula mundo.
Tum gelidam flecto vestigia laetus ad Arcton,
Mulciber hic olim gemmis caelarat et auro,
Ut patrii currus Phaeton male rexit habenas,
Et Pater omnipotens coelo prospexit ab alto
210Undique terrarum contractos ignibus amnes:
Atque videns aestu cuncta incaluisse furenti,
Et pariter coelum summa nutare ruina,
Aetherea fulmen subito vibravit ab arce,
Praecipitemque illum patrio deiecit ab axe,
215Et Padus exanimum liquidis excepit in undis.
Inde Iovis sedes nitidis ornata lapillis
Emicat, excelsa resident in parte Pyropi;
Chrysolito et puro convexa adamante refulgent:
Beryllique tenent medium viridesque Smaragdi,
220Sardonyco splendet pars ima et iaspide fulva.
Haec ego prospiciens oculis dum singula lustro,
Iupiter ipse venit turba comitatus ovanti.
Mille tubae, longique chori, totidemque canora
Voce sonant litui, glomerataque signa sequuntur.
225Et superum postquam solio pater ipse resedit,
Ipsa venit blando mitis clementia vultu,
Ac gemitu incumbens sparsisque in colla capillis,
Talia verba refert magni Iovis ante tribunal.
Ecquis erit finis? Quae tandem meta laborum
230Iupiter Europae gessit quae bella tot annos?
Non satis exhaustum saevi certamine Martis
Supplicium est miserae? Quid nam committere tantum
Haec potuit regio magnis depressa ruinis?
En madefacta sinus atro fluidoque cruore
235Obvia Tisiphone stygiis emersa tenebris.
Conicit abruptos mediis e crinibus angues:
Haec furit, et medias errat vesana per urbes
In furias, ignemque rapit, simul omnia versat.
Saevit amor belli, caedisque insana cupido,
240Et fera per totum consurgunt bella per orbem.
Europae genitor fas est tibi parcere genti,
Et vultu spectare pio, me compulit ingens
Clamor, et effusae lachrymae, populique gementes
Ad solium tuum, conferre numenque precari,
245Ut genus eripias tristi de clade malorum.
Eia age chare Pater gelidum te confer ad axem,
Si dolor et pietas rerum te commovet ulla,
Ut videas caedes, inhumataque corpora terris,
Et toties fuso madefactos sanguine campos,
250Oppida et heroum magnis prostrata ruinis.
Parce pio generi, nec tu feritatis habere
Nomen in orbe velis, populis sed mitis adesto.
Dixerat, et largo perfudit lumina fletu.
Cui superum rector placido sic reddidit ore:
255Ipse equidem veniam, nec ego tua vota morabor,
Quo procul aspectem summo in discrimine belli,
An vitium quisquam scelus et malefacta relinquat,
Et mihi rite preces et sacri thuris honores
Deferat, et sancto celebret mea numina cultu.
260Iupiter his dictis solio consurgit ab alto,
Corripit inde viam, donec pervenit ad axem,
Qua patet Europae tellus, tot dissita regnis.
Aspicit hic primo spatiosa in Teutonis ora,
Rhenus ubi vasto perrumpit Nerea cursu
265Ingenteis equitum turmas, peditumque catervas,
Et veluti hastatas effudit Iberia gentes,
Gallia et undanteis diversa e parte cohortes,
Mollia cornipedum flectunt ibi colla Britanni.
Mars furit actus equis, acies atque agmina curru
270Proterit immisso, multa vi fervidus instat.
Hinc videt Ausonidum terras populosque furenteis,
Alta ubi septeno consurgit vertice Roma,
Nec procul aeratas acies, armataque campis
Agmina, et ingenteis motus, et proelia Martis,
275Turcarumque videt Thyrrheno in gurgite classem,
Quae furit, ac praedas Latio vectare recenteis
Incubat, et diro minitatur praelia caede.
Inde aciem vertens ad quae colit Insuber arva
Aspicit, ut flammae proceres dant semina dirae,
280Agmine et ingenti volitant, et spicula vibrant
Lucida, et innumeris circumtonat ictibus aether.
Hinc qua Pannoniae deflectit lumina ad oras,
Aspicit hic Turcas duro sub Marte trahentes
Christicolas captos, palmis post terga revinctis,
285Dum Pater Europae populos ardescere bello
Vidit et ingenteis acies, bellique tumultus.
Teutonicae supplex statim telluris imago
Audita est placido tandem sic ore precari.
Iupiter omnipotens, aeterni conditor aevi,
290Cui coeleste solum famulatur, sydera, et ingens
Quod mare, quod tellus gremio complectitur alto,
Europae in populos cur nunc tot pectoris iras
Fundis et ingenti concurrunt agmina motu?
Nunquid semper erit tantis exercita curis
295Hec regio infoelix quae tot perpessa labores?
Nonne satis genitor madefactos caede penates
Vidit, et obtritis albenteis ossibus agros?
Sat letho mortique datum, sat Marte furenti
In freta sanguineo penetrarunt flumina lapsu.
300Aspice Christicolas, et rite precantibus adsis,
Perque tuum quaeso coeli inviolabile numen
Iustitiae moderare tuae, fac protinus armis
Inter se positis Regum discordia cesset,
Ut pia gens sacras Panchaeis nubibus aras
305Repleat et tanto solvat pro munere grates.
Te precor hoc etiam, sic et tua numina, posco,
Ut mihi prospicias, rebus si flecteris ullis.
Quis poterit clades et tristia damna referre,
Quae graviora tuli tanto sub turbine rerum?
310Quo nam summe Pater nostri tibi cura recessit?
Nonne vides Genitor, totis ut viribus ille
Turca ferox nivei, qui colla ferocia habenis
Versat equi, cristasque gerit cervice comantes,
Et valido ingenteis convectat milites praedas,
315Effera bella movet, quaerens confinia nostro
Imperio domitare suo atque excelsa Viennae
Moenia et agresti campos nudare colono.
Si Pater ulla meae tangit te cura salutis,
Aspice me miseram, finemque impone labori,
320Divus ubi nostro decessit Carolus orbe,
Applicuitque tibi mentem parere Tonanti.
Da precor Imperii decus et fastigia sceptri,
Alter ut excipiat studiis et fortibus ausis,
Et premat infestas acies saevumque tyrannum,
325Qui furit exultans, geticoque excurrit ab axe
Pannoniae, et victum latis expellat ah oris,
Quo Patriae expulsi profugi confinibus hoste
Barbarico, laeti repetant sua tecta laresque,
Et tuus imperium foelix qui protegit ales
330Pervolet, auspiciis laetis, et numine dextro,
Qua vagus oceano sol aureus exit et intrat.
Audiit omnipotens, ac vota facessere pergit.
Ut rediit tandem, seque in sua tecta recepit,
Concilium summa Divorum convocat arce.
335Tecta Dei subeunt portis bipatentibus, ipse
Iupiter excelsa residens sublimis in Arce
Concilio fari roseo vix coeperat ore,
Cum superae tremuere domus, cumque aethere toto
Coelicolum siluere chori, mox talia fatur.
340Vidimus Europae clades, urbesque gementes,
Sedibus eiectos populos, eversaque regna,
Effuditque preces dives Germania luctu,
Ut post tot clades, post tot discrimina rerum
Gentibus Europae bellorum pondere pressis,
345Et sibi prospicerem, populisque vocatus adessem,
Alter ut imperii rectas moderaret habenas,
Qui daret optatam requiem, partamque quietem,
Carolus imperii postquam decessit ab oris,
Et patrias sedes, et bethyca regna revisit.
350Iam satis Alecto gemina comitata sorore
Intulit Europae caedes et tristia terris
Funera, et in populos sparsit furiale venenum.
Tot decet aerumnis finemque imponere bello,
Et placidae tandem deducere secula pacis.
355Haec ubi dicta dedit, Superis vox omnibus una;
Deligere insignem multis e millibus unum,
Europae qui ferret opem et medicamina pesti.
Multa inter sese vario sermone volutant
Coelicolae, imperii tantum qui munus obiret.
360Tum Pater omnipotens: Praesenti cedite curae,
Sit labor iste meus, mea sint haec munia, dixit.
Rex pius Austriacis residet Ferdnandus in oris,
Romulidum qui sceptra gerit: quo maior in orbe
Nemo fuit, Superi, studio pietate fideque:
365Quem colit et celebrat pulcherrima Teutonis ora,
Fidaque Pannoniae gens, et Saturnia regna,
Quaeque patet tellus gelidos Aquilonis ad axes,
Hic coniuratas acies, inimicaque signa
Pacabit, cupidos alterni sanguinis hostes
370Iunget amicitiae nodo, poteritque superbam
In quaecunque volet deducere foedera gentem,
Et dare supremo felicia tempora seclo.
Dignus hic Imperio, summi et moderamine sceptri:
Hunc ego decerno rerum ditione potiri,
375Ut pia Teutonidum gens et fidissima tellus
Prospiciat tandem laeto sub tempore rerum
Me fovisse preces, gemitusque audisse precantis.
His breviter dictis superi assensere Tonanti,
Qui tum Mercurio profudit talia voce.
380Eia age nate celer per inania labere pennis,
Hesperias donec fueris delatus ad urbes,
Caesar ubi placidam statuit deducere vitam,
Haec mea dicta refer, postquam sanctissimus heros
Nec decus imperii, fasces, nec curat honores,
385Ipse velit rerum summas concedere habenas
Imperii ducibus, quibus est data summa potestas.
Dixerat, hic summo cupiens parere Tonanti
Aurea subnectit geminis talaria plantis,
Hinc abit, et summo descendit ab aethere cursu.
390Praeterit Actaeos colles, et Phocidis arva,
Oppida et Ausoniae terras, et Gallica regna,
Donec Iberiacas cursu pervenit ad urbes,
Laetus ubi Caesar residet, cui iussa parentis
Et rerum series atque ordine singula pandit.
395Ipse Iovi postquam placidis haec auribus hausit,
Laetus agit grates sublato ad sidera vultu,
Quod Pater exolvat tantarum pondere rerum.
Protinus insignem gemmis auroque coronam,
Imperii decus, atque insignia cuncta remittit,
400Quae subito unanimes coelesti numine Divum
Septeni proceres, studio et popularibus auris,
Romano cedunt delecto ex ordine Regi.
His propere exactis paribus Cyllenius alis
Pervolat, et coeli sublimia tecta revisit.
405Detulit inde Iovi positis e corpore pennis,
Ut Caesar facili mandata peregerat ore,
Et fuerat plausu numero delectus ab omni
Ferdnandum procerum, quibus est data cura legendi
Ad decus Imperii, supremi et fascis honores,
410Et quod fama loquax totum compleverat orbem,
Ultima qua Thule Nabathaeaque Memnonis ora,
Et quod Christicolae plausu studioque secundo,
Queis dedit omnipotens populos et iura tueri.
Haec nova laetifico celebrabant gaudia plausu,
415Atque inter proceres Latii terrasque potentes,
Quae sedet Adriaco virgo pulcherrima ponto
Consiliis factisque potens, terraque marique
Extulerat vultus laetos, faciemque serenam,
Atque Panomphaeo grates et vota Tonanti
420Solverat, ingenti plausu summoque triumpho,
Quod sacri imperii moderamina ad alta, fuisset
Ferdnandus tandem merito sublatus honore:
Qui pius, et clemens divini numinis instar
Sedaret rabiem, caedes, et corda furentum,
425Et daret optatam populis per saecula pacem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: