Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

1 Tunc de calcagnis suspirum grande cavavit
Tognazzus, dicens: "Cordoium, Berta, dedisti,
Cum Bertolinam memorasti; o scannacorada,
Omnes plus tostum voluissem perdere vaccas,
5Quam Bertolinam, tamen excipiendo Bonelam.
Sunt iam quinque anni, passarunt forsitan et sex,
Quod Bertolinam sposavi mense Novembris.
Ayme, suos poterit quisnam laudare parentos,
Qui sunt de primis habitant in valle casadis?
10Sunt bene staghenti, multum bestiamen habentes,
Quo valeant plures terrae sboazare biolcas.
Illa suo sensu tam maturale tenebat,
Quod centum vaccas hora beverasset in una.
Haec quoque bella fuit, sicut iam, Berta, provasti,
15Cui pirontus erat vertex, aliquanto coputus,
Nasus distesus rampini more colabat,
Nec sua stricta fuit nimium bochina, quod ipsa
Quando gregnabat geminas toccabat orecchias;
Quam pulcros oculos habuit sua testa ficatos
20- alter gazzolus, niger alter, sguerzus uterque -,
Quos inficatos mihi quando tenebat adossum,
Non bene cernebam si me guardaret, an altrum.
Quantum docta fuit grassos componere gnoccos,
Tortas, tortellos, maccum, muliebre polenta ...
25Non biscurabo donec mea vita manebit
Splendentem manuum pellem digitosque politos;
Absque orechino nettare valebat orechias,
Longis namque ungis fecisset pectina corni.
At si narrarem totum, nimis esset afannus:
30Quando ricordor eam, meme disnembolo totum.
Tantos costummos habuit, quod quisque stupebat,
D eque suis membris stranium mittebat odorem".
2 Cingar vix simulat crepanti pectore risum,
"Est verum - dixit - quod talem perdere femnam,
35Deberes ungis propriis graffiare masellas;
Nam tua tota domus vadit sotosora, quod illa
Instrumentorum fuit una magistra tuorum.
Sed moruit: quidnam magis uitra flere bisognat?
Summe aliam quae te scaldet, Tognazze, morosum;
40Ne dubita, quoniam contato stamus in isto,
Quo genus asbaccum bestiaminis huius habetur".


2.

Tunc de calcagnis suspirum grande cavavit
Tognazzus, dicens: "Cordoium, Berta, dedisti,
Cum Bertolinae memorasti nomen amatae.
Cunctas pius tostum voiuissem perdere vaccas,
5Seu Brognolinam, seu Moram, sive Bonelam,
Quam Bertolinam, quae vaccas praestitit omnes.
Sunt modo quinque anni, passarunt forsitan et sex,
Quod Bertolinam sposavi mense Novembro.
Ayme, quis illius posset laudare saperum,
10Quae centum pegoras hora beverasset in una?
Heu, quam bella fuit, tu scis, tu, Berta, provasti,
Cui caput aguzzum Zenovae, cui fazza botazzi,
Cui nasus drittus rampini more colabat
Semper aquam roseam gozzantem supra menestram;
15Nec sibi stretta fuit nimium bocchina, quod ipsas,
Quando sgregnabat, geminas toccabat orecchias;
Sat pulchros oculos habuit sua testa ficatos
- alter gazzolus, niger alter, sguerzus uterque -,
Quos inficcatos mihi quando tenebat adossum,
20Non bene scernebam si me guardaret, an altrum.
Docta fuit grassos manibus componere gnoccos,
Tortas, tortellos, maccum, muliebre polenta.
Non ego scordabo donec mihi vita manebit
Splendentem manuum pellem digitosque galantos;
25Absque orecchino nettare potebat orecchias,
Longis namque ongis fecisset pectina corni.
At si narrarem tuttum, nimis esset afannus:
Quando ricordor eam, meme disnembolo totum.
Tantos costumos habuit, quod quisque stupebat,
30Deque suis pedibus stranium spirabat odorem".
Cingar vix simulat crepanti pectore milzam,
"Est verum - dixit - quod talem perdere donnam
Stat grandis iactura tuae, Tognazze, casadae;
Nam tua robba quidem vadit sotosora, quod illa
35Instrumentorum fuit una magistra tuorum.
Sed moruit: quid te plus oltra dolere bisognat?
Summe aliam quae te scaldet, Tognazze, morosam;
Ne dubita, quoniam contato stamus in uno,
Quo genus asbaccum bestiaminis huius habetur.
40O utinam semper sit tanta caristia panis,
Quanta fuit quondam, nunc est, erit inde donarum!"


3.

Tunc de calcagnis suspirum grande cavavit
Tognazzus, dicens: "Cordoium, Berta, dedisti,
Cum Bertolinae memorasti nomen amatae.
Cunctas plus tostum voluissem perdere vaccas,
5Quam Bertolinam, quae vaccas praestitit omnes.
Sunt modo quinque anni, passarunt forsitan et sex,
Quod Bertolinam sposavi mense Novembro.
Ayme, quis illius costumos dicere posset,
Stare pares dignos regis papaeque moeris?
10Mille quidem pegoras media beverasset in hora,
Docta fuit grassos manibus componere gnoccos,
Tortas, tortellos, maccum, muliebre polenta.
Non ego scordabo donec mihi vita manebit
Splendentem manuum pellem digitosque galantos.
15At si narretur tuttum, nimis esset afannus:
Quando recordor eum, totus disnembolor intus.
Tot bon costumos habuit, quot testa capillos".
Cingar vix retinet schioppanti in pectore milzam,
"In verum - dixit - femnam moruisse cotalam
20Est grandis codesella tuis, Tognazze, facendis;
Nam tua robba, domus vadunt sotosora, quod illa
Instrumentorum fuit unica mastra tuorum.
Sed moruit: quid te plus oltra gramire bisognat?
Prende aliam quae te scaldet, bonhome, putinam;
25Ne dubita, quoniam contado stamus in uno,
Quo genus ad plenum bestiaminis huius habetur.
O utinam semper sit tanta caristia panis,
Quanta est donnarum per totum copia mundum!"

1 Tognazzus

2 Cingar

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: