Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


200. ad amicam

Ille semel qui te, rerum o pulcherrima, vidit,
Ille suis totum optavit inesse oculis;
Verba semel qui te sensit mellita loquentem,
Totum aures petiit se bibulas fieri.
5At qui saevitiemque et inexorabile pectus
Teque impacatum norit habere animum -
Pace tua dictum - se se oderit ille, voletque
Nunquam habuisse aures, nunquam habuisse oculos.


201. oda ad Cadidum Urbinatem

Te puellarum chorus omnis ardet,
Candide, et Nymphae tibi serta texunt;
Lygda suspirat, tibi ridet uni,
Te colit unum.
5Ter quater f<o>elix: in amore lunas
Ducis insomnes vigilesque soles,
Dum toro argutus recubas amato
Gaudia miscens.
Invidet tristis tibi turba amantum;
10Ipse rivalis lachrymat Carinus:
Ille quem nosti b<ene> mentulatu<m>
Rumpitur hostis.
Ergo tu votum Veneri benignae
Gratus exoluas prope Caprianae
15Fertiles colles, Cypria revinctus
Tempora myrto.


202. ad virginem Laureti pro salute | Iuliae uxoris ode

Virgo Laureti, dea quae benigno
Ore mortales pia prospicis res,
Certa languentum medicina et orbis
Sydus amicum,
5Non vides quanto coquat igne febris,
Quanta vis morbi populetur artus
Iuliae uxoris mala sub decembris
Tempora aquosi?
Illa te votis vocat ut salutem
10Pristinam reddas: prece te puellae
Nocte quam longa et redeunte terris
Sole fatigant.
Vera si phama est, liquidum per aequor
Olim - inauditum! - volitasse templum,
15Nereo mirante stupentibusque
Thetios undis;
Moxque firmatum, duce te, sacellum
Littore externo, calet ara multo
Igne ubi aeternum innumerisque pendent
20Vota tabellis,
Iuliae aetatem miserere acerbam,
Neve divelli patiare charo a
Coniuge, aut illam viduari amatae
Lumine vitae.
25Namque me prole innumera beatum
Reddidit, me unum colit, unicum ardet
Perdite, et casti inviolata servat
Foedera lecti.
Hac lares nostri sine fluctuarent,
30Navis amisso veluti magistro
Huc et huc ventis agitata fertur
Aequore praeceps.
Subtrahe hanc fati manibus severi:
Per tui obtestor fera fata nati
35Omne qui humanum scelus expiavit
Sanguine fuso.
Casta te tangant sacra liberorum
Et preces mixtae lachrymis mariti:
Ah domum et prolem numerosam in uno
40Corpore serves!
Tunc tibi Minci prope flexuosi
Fluminis ripam statuam sacellum,
Virgines discent ubi luce certa
Dicere laudes.


203. ode de reditu Clesii | cardinalis Tridentini

Clesius externo nobis quod redditur orbe
Diis grates referamus, amici.
Nunc decet innumeris cumulare altaria donis
Et Syrios adolere liquores:
5Absint tristitiae et pungentes pectora curae,
Quicquid et est animo molestum;
Ingeminent choreas Nymphae sub nocte serena;
Nos pateris certemus ovantes.
Desipere est mihi dulce: severi ignoscite vates,
10Si numeris sine lege vagabor.
Liberiora decet nunc solvere vota Lyaeo
Ob reducem patriae patronum
Qui redit Arctoas reges comitatus in oras
Qua Rhenus secat arva bicornis,
15Cuius consilio dederunt bona numina terris
Nec maius graviusve quicquam.
Ille redit qui tuta meis facit ocia Musis:
Nunc Sarchae prope littus amoenum,
Dum nitidi fulgent soles, dum vere tepenti
20Auricomum caput exerit arbos,
Aut Ferdinandi fractos virtute Gelonos
Quique bibunt tumidum Choaspem,
Aut partam Italiae referam post tristia bella
Caesaris auspiciis quietem,
25Arma etiam qui nunc Arabas meditatus in hostes,
Delectos ita fatur amicos:
"Ibimus, o proceres: tellus sacra nos manet et nos
Turrigerae Babylonis arces.
Illic immensos pro relligione labores
30Ferre mari terraque decorum est.
Illic victrices aquilas et figere signa
Est animus, superis secundis".


204. ad Paulum Iovium

Venisti, bone Paule, Paule amate
Quantum ullus potis est amari amicus,
Qui mecum Ticini ocio beato
Soles condere candidos solebas
5Argutis salibus facetiisque.
Venisti: o sine fine me beatum;
O lucem nitidam; o diem auspicatum,
Dum iucunda adeo allocutione,
Dum te perfruor ac tuis libellis
10Excultis, lepidis et eruditis!
Annales voluo laboriosos,
Illustres lego foeminas virosque
Quos das perpetuo manere saeclo
Praeclara in monumenta posterorum.
15Quanta, Iuppiter, arte, quo labore
Proelium lego Parthicum inchoatum!
Nam Germania te modo et Viennae
Viderunt iuga maximi parantem
Certum scribere Caesaris triumphum
20Victoremque tuis sacrare chartis.
Parthorum at tibi sit male, o tyranne,
Qui foeda subito fuga avolasti,
Non tam Caesaris invidus trophaeo
Quam aeternae Iovii mei papyro.


205. ode ad illustrissimam | Veronicam Corrigiae dominam

O diva, blandae quae citharae potes
Mulcere iunctis carminibus feras,
Cui tantum inaccessos recessus
Pieridum penetrare fas est,
5Non te tacebunt invida saecula
Vivam nec atris nox tenebris premet
Post fata, at aeternum virenti
Fronde comam religata vives.
Vives: sonora fama canet tuba
10Dotes honesti pectoris et bona
Queis tam nites praeclara quam orbe
Sol nitidus sine nube opaca;
Vulgabit ut tu caelibe secubes
Contenta lecto; ut, Pallados artibus
15Exculta sacris, nil profundum,
Nil nisi te meditere dignum;
Mox ut, triumphum dicere Caesaris
Aggressa, Mellae ad flumina patrii
Et templa et immanes columnas
20Caesareis oneres trophaeis.
Haec condat altis pyramidum iugis
Moles caducas; haec Babylonios
Instauret incassum labores,
Mole sua ruitura tecta;
25Illa et securri certet Amazonum,
Dorso fugacis vecta super feri,
Aut cursu inhumanos fatiget
Marmaridum in syluis leones;
At tu perennes fertilis ingeni
30Vena fluenti fundis opes tui:
Tu, casta Musarum sacerdos,
Ex adytis numeros reportas.
Quid iam moraris cingere duplici
Frontem corona, quando etiam tui es
35Victrix, triumphatosque sensus
Subiicis et sapiens coherces?
Erroris expers, fraudis et inscia,
Vulgum et protervas invidiae minas
Terrasque despectas iacenteis,
40Alta petens rapido volatu:
Regina qualis cum volat alitum
Vicina caelo nubila dividens
Nec curat insanam furentis
Vim Boreae nec Apeliotae.


206. ad Manto ut doceat hospitium | Cornelii Agrippae Germani

Manto, dic, rogo per deos deasque,
Qua Cornelius in domo hospitatur?
Quis patrem fovet eruditionum?
Nam, si non mihi falsa nuntiantur,
5Apud te hunc fore Caesarem secutum
Accepi. Hunc ego gestio videre:
Proh quanta, deus, osculatione,
Quanto illum excipiam ioco atque risu!
Corneli alloquio fruar beato;
10Corneli lepidos legam libellos
Confectos per iter laboriosum
Dum viam vorat essedo volante.
Nam semper meditatur ille quicquam
Dignum perpetuo manere saeclo.
15Quare dic, rogo, dic, benigna Manto,
Contubernia candidi poetae:
Quamprimum sciero, repente ad illum
Parthica citior fuga advolabo.


207. ad illustrissimum Federicum | ducem primum Mantuae ode

Neu te, Federice inclyte,
Ingrato taceant saecla silentio,
Parvis te referam modis
Quamquam magna tibi carmina postulas.
5Fors et grandia tempore
Venturo accipies: nunc sine me tuis
Haec praeludere laudibus.
Nunc libare sat est: pauca ego seligam
E multis, tenui pede
10Percurrens. Ticini te pavidae nurus
Matresque attonitae undique,
Pressantes pueros ad teneros sinus;
Te, suspiria nobiles
Dum ducunt tremulo pectore virgines,
15Vix lanugine primula
Umbrante<m> roseas et teneras genas,
Videre intrepidum ducem
Tutantem Helvetio moenia ab impetu
Quassata horribili globo.
20Te non laethiferi glandis aheneae
Nymbi concutiunt neque
Tempestas crepitans grandine plumbea.
Omneis tu pedes anteis:
Ah, vitae nimium prodigus et necis
25Comtemptor, toleras famem;
Nocteis atque dies pervigil excubas,
Mavortis genus et decus,
Sub dio et gelido lumine Cynthiae,
Certus quicquid erit pati
30Ut lapsum Latii robur et Itali
Surgat gloria nominis
Praefersque ipse tuis commoda publica.
Quin tu saepe gregarii
Indeffessus obis munia militis,
35Ut praesens animes viros
Acrem more tuo militiam pati.
Paucis denique copiis
Matres et pueros et tibi creditas
Servas, dux bone, virgines
40Gallosque Helvetiosque innumeros fugas,
Sic virtute potens tua
Aedes praeda onerans barbarica deum.
Olim olim, hanc recolens fidem
Infractumque animum rebus in arduis,
45Te iunget socium sibi
Caesar, sive petet Massagetas feros
Bello, seu Babylonias
Deiectum ire volet fulmine Martio
Turres. Te duce nobilem
50Romano imperio restituet Rhodon
Parthus: tu inferias dabis
Regi Pannonio sanguine barbaro.
Iam iam classibus aequora
Compleri video; iam strepitant tubae:
55Armis Occeanus nitet;
Victrices aquilas Italus explicat;
Hispana approperat manus
Germanusque ferox, impavidus necis.
Sed quo me furor hic agit;
60Quo me, quo temere raptat amor tui?
Audax comprime barbiton;
Audis? Te cythara Delius increpat
Parvis ut tenues modis;
Non est, Melpomone, phas tibi grandia
65[***]


208. in effigiem eiusdem

Federici effigies Mantoi principis haec est,
Quem sibi tam similem picta tabella refert:
Haec, quando abs<i>entis mihi non datur ora tueri,
Praesentis fatiem numinis instar habet.
5Hanc veneror, seu nox terras circumtegit umbra,
Seu roseo Phoebus provehit axe diem;
Hanc veneror medium cum sol tener aureus orbem
Aut cava dilectae Tethyos antra petit.
Vere rosas, fructus autumno, aestate ligustra,
10Huic hyeme aeternum florida serta fero.
Aeternumque precor vivat foelicibus annis
Alter ab Augusto qui mihi Caesar adest:
Qui mihi nil umquam gratum acceptumve negavit,
Qui me devinxit omnibus officiis,
15Tum tranquilla meis dudum facit ocia Musis
Et me candidulos donat habere dies
Aspectuque hylari levat omni e pectore curas:
Omnia acerba et amara, omnia mente fugat.
Ut si iucundo orbatus quis lumine, tandem
20In lucem medica restituatur ope;
Candida luminibus detergi nubila gaudet
Paulatim et solis sustinuisse iubar:
Sic mihi gratum animo vultum aspexisse serenum
Pro quo vel media sol mihi nocte micat.
25Nec quicquam magis optarim quam ostendere posse
Huic animi et fidei pignora certa meae,
Factaque magnanimi plus uno extendere saeclo,
Carmina si tantum vivere nostra queunt.
Nunc ego - quod saltem possum - prope littora Sarcae
30E patrio templum marmore constituam
Et titulos qui Federici testentur honores
Inscribam auratas sedulus ante fores.


209. ad dextram, lachrymas et capillos | divae Mariae Magdalenae

O, vivacibus explicanda chartis,
Divae, dextera, Magdali patronae,
Quae sacrum Domini liquore nardi
Unxisti caput integello amore
5Atque incredibili fide excitata;
Ebriis patris ignibus superni
Ubertim lachrymae profusae ocellis
Immo pectore ab intimoque corde,
Quae in morem tepidae et fluentis undae
10Largo rore pedes Heri abluistis
Atque una facilis notam iuventae;
O culti, o nitidi sine arte crines,
Instar lintheoli, comae beatae,
Quae terstis sacra crura queis deorum
15Rex caelum premit Inferosque calcat!
Tam pii officii Deoque grati
Aeternum monumenta erunt in aevum.
Cui dextrae, lachrymis, quibus capillis
Aut tantum licet aut licebit unquam?


210. ad Gablonetam

Gabloneta, mearum ineptiarum
Ex usu assiduaque lectione
Si quicquarn tibi dulce comparasti,
Aut si nil mihi, nil tibi molesti
5In sodalitio tuo meoque
Unquam contigit accidetque nunquam,
Mitte, oro, his genialibus diebus,
Mitte, oro, lepidi et venusti Agnelli
Carmen quod gravibus iocis refertum
10Dicunt et s<al>ibus Catullianis.
Nam phama est - ut amas bonos poetas,
Ut doctas colis eruditus arteis -
Olim illius et hinc et inde sparsum
Collegisse poema, ne periret,
15Concivemque tuum pati nequisse
Situ aut tempore carpier maligno.
Quare, dum vacuus domi quiesco - ,
Praestantque indutias malae podagrae,
Seposto studio severiore
20Hos pro tempore perlegam libellos,
Et cultos lepidosque suaviabor.
Tu vix credere, ego explicare possem
Quam me arteis iuvat ingenique fructus
Suspexisse Bianoris nepotum.


211. lachrymae in Paridem Caesareum

Caesareum Paridem si quis me iudice norit,
Hic qui compositus parvo iacet ossa sepulchro,
Extinctum dicat quicquid sapientiae ubique est:
Secum omneis dicat virtutes esse sepultas;
5Secum omneis animi dotes, secum omnia dicat
Contumulata bona, et terris quodcumque beatum est.
"O miseram Minci ripam atque Bianoris urbem"!
Ingeminent cantus moribundo gutture cycni.
Quando alius postac naturae arcana latentis
10Occasusque ortusque astrorum pandat, et altas
Scrutetur causas rerum eventusque futuros?
O miseram Minci ripam atque Bianoris urbem!
Quis postac pluvias atque impendentia caelo
Nubila prospitiat longe stellasque secundas,
15Pleiadas Hyadasque atque ensiferum Oriona?
Quis melius soles praesaga mente futuros
Agricolis aut spem dubii aut mala iudicet anni?
O miseram Minci ripam atque Bianoris urbem!
Gramina quis melius pratis aut montibus altis
20Aut quae muscosi surgunt prope litora fontis
Usu observatas longo dignoverit herbas,
Dictamum helleborumque atque insuavem panacaeam
Totque peregrino advectos ex equore succos,
Ipse laborantes morbo queis saepe levabat?
25O miseram Minci ripam atque Bianoris urbem!
Quis postac nitidum argentum, quis decoquet aurum
In liquidam lymphae spetiem, aut elementa reformans
Nil intentatum ingeniove artive relinquat,
Cantelmae unde etiam morienti proroget horam
30Vitalem, inspirans invita morte vigorem?
O miseram Minci ripam atque Bianoris urbem!
Qui non pastorum pulsarunt sidera luctus?
Pastores illum Eridani flevere propinqui,
Custodes ovium sacri pecorumque magistri.
35Illum etiam lachrymasse ferunt salices frondosas
Et late auditis nemora ingemuisse querelis;
Maesta repercussis conquesta est vallibus Eccho:
"O miseram Minci ripam atque Bianoris urbem"!
Vos igitur, si qu<e> est pietas, reverentia si qua<e> est
40Amissi herois, super astra extollite cantu; '. "
Huc, huc accelerate, novos superaddite versus, .
Mantoi vates: sacris intexite chartis,
Ne Paridem tenebris nox ulla involvat opacis:
Tunc Minci ripa, tunc Mantua laeta futura est.


212. ad Aloysium Gonsagam epistola

Me Capriana tenet, me collibus ardua planis
Aequora: populea iuvat hic captare sub umbra
Felices somnos; iuvat hic sentire canoros
Concentus volucrum et rabidum mulcere calorem,
5Quercus ubi propter gelidi sacra procubat unda
Fontis. Ut ipse libens fugio mala murmura vulgi
Atque aulas regum trepidas et principum honores
Ambiguos! Nullae hic pungunt mea pectora curae
Nec metus aut spes ulla animum in contraria versat.
10Felix terque quaterque, Aloysi, si haec bona noris
Fortunatorum nemorum rurisque beati;
Foelix si mecum studia intermissa revisas
Musarum, insanis urbana negotia linquens!
Ipsa licet formosa superbo Mantua luxu
15Defluat, assurgant licet alta palatia caelo,
Non tamen huic dubitem parvi praeponere ruris
Commoda divitiasque humiles et agrestia tecta,
Dum procul invidia, procul ambitione scelesta,
Sanguineas mori baccas maturaque fraga
20Seligimus, mixti Faunis, dum colle propinquo
Aut deturbamus leporem fortive molosso
Nocturnos fures arcemus ovilibus altis.
Nec tamen interea studiis cessamus amoenis
Et nos - quicquid id est - audemus texere carmen
25Victurum forsan, mihi si promittere tantum
Numina dextra sinunt nec vana inspirat Apollo.


213. in Paulum Magnolum iambus

Inepte et execrate Paule Magnule,
Quis tam benignus atque mitis ingeni est
Ut possit insolentiam tuam pati
Et verba tincta felle, mista toxico?
5Inepte Paule, mostruose homuntio,
Amabo, Brixiana bellua insolens -
Locutione ut eloquar sodallium -
Quae te tulere syluae reconditae,
Quae te tulere montium cacumina,
10Nivosa et alta montium cacumina?
Nam te patres tulisse nec bonos putem,
Cum sis superbus, arrogans et helluo.
Quae nutriere te ferae: an vorax lupa,
Informis ursa fovit horrido sinu?
15Proh dii, quod invenustum, inelegans caput:
Quae membra belluosa, magne Iuppiter!
Quae labra, mulae quae voraginem ferunt
Meientis, unde pestilens flat halitus!
Qui vultus iste, gentium omnium stupor?
20Quis haec videndo nauseam coherceat?
Saecla infaceta, quid fovetis hanc luem?
O dissolute mascula libidine,
Culo sodalis immori expetis tui:
Id te negant negare literae editae,
25Papyrus exarata propria manu
Testatur istud, irrumator inclyte!
Eon' Latina, Graeca sic doces modo:
Ea est, magister efficax, scientia?
Taces, nec ullus inficit genas pudor,
30Rubor nec ulla conscientia arguit?
Ten' ille magnus erudivit Hercules,
Spes certa Phoebi, et ille flos Bianoris?
Ten' erudivit optimus Calepius?
Has imbuere literas Britannici?
35Vides, miselle, quo regurgites freto,
Quod te superstet imminens periculum,
Quae te manet ruina, qualis exitus:
Ut expiabis haec nephanda crimina,
Ut hanc scelestus igne dilues notam!
40Abi hinc, proterve, neu meam inquines domum;
Auffer cacata scripta pestilentia,
Libros, male ominate, tolle pessumos;
Venena tolle lecta, tolle scrinia
Iacere digna sub palude concava.
45Pete, impudice, ad ultimi maris sinum:
Vola, prophane, ad Occidentis insulas!
Abi, execrate, monstruose homuntio!


214. ad Caesarem lyricon

Invicte Caesar, quo ferus auspice
Tandem arva Mavors Itala deserit
Vastata terdenos per agros
Cum miserae Italiae ruina,
5Olim triumphos nec Iove dispares
Fractosque reges iustaque praelia
Devicta contexam perenni
Carmine, nec renuente Phoebo
Dicam aucta regnis tot patrimonia.
10Mox, grandiori aggressus opus tuba,
Dicam pharetratum tyrannum
Usque ad Hyperboreos fugatum,
Si Noricorum servitio gravi -
Namque omnis in te spes sita - vindicas,
15Si nos retrectantes benignus
Respicis imperioque firmas.
Gens illa nostris invidet ociis:
Nos indecorum mittere sub iugum -
Ni, Caesar, avertas ruinam-
20Dissimulato odio laborant.
Tentant iniquis conditionibus
Decreta maiorum et tua deleas:
Proh saecla inauditaeque leges
Atque hominum truculenta facta!
25Tu membra solvi nobilis Imperi,
Tu ne hanc nepotum perniciem feres:
Ah, saeva contundas furentum
Consilia et temerariam vim!
Te liberorum tot moveant preces,
30Te vota tangant et querimoniae.
Per sceptra, per sacrum precamur
Caesarei genium decoris.


215. ad Marcum Antonium Flamminium

Audio te dudum Veronae vivere teque
Addictum fore servitiis antistitis almi
Giberti, quo nil dederunt bona numina terris
Sanctius aut gravius, dum, publica relligionis
5Munera pertractans, reficit labentia templa
Et mores renovat decretaque prisca parentum,
Iamdudum antiquata, sacrosque instaurat honores.
Gratulor ergo tuis partim succedere votis
Omnia: quod liceat tranquillam vivere vitam
10Optatumque diu studiorum carpere fructum
Musarum in gremio et Verona altrice virorum,
Quam placido labens Athesis praeterfluit alveo;
Parte alia absentem doleo, quod non licet uti
Colloquio assueto, teneat vicina licet me
15Mantua - populifer miserum me Mintius audit
Saepe tua argutis clamantem nomina ripis,
Saepe repercussis iterantem vocibus Eccho:
Eccho iterat vallesque cavae sylvaeque loquuntur
"Flaminium" - te Felsinea quod saepe solebam
20Urbe frui, cum fulgebant foelicia caeli
Sidera, cum laeto radiabant lumine soles:
Mecum partiri curas, mecum ipse solebas
Propter aquam parvi componere carmina Rheni
Et mecum gelidis captare in vallibus auram,
25Sidere cum rapido coqueret sol fervidus agros.
Ipse, sodalitii nunc immemor, aut vaga mente
Sydera percurris vel - ut audio - sacra parentum
Evolvis monumenta et Graium scripta virorum
Frastorumque audis reserantem arcana deorum
30Antiquasque artes atque omnigenam naturam,
Parte tui ut meliore voles super atria caeli
Inter honoratos coetus manesque beatos
Foelicis Turri atque inter loca clara piorum.
Nonnunquam te Vida tenet, tua maxima cura,
35Carmine qui intacto doctas permulceat aures,
Virginis insuetos partus et dum canit ortus
Legiferi herois mirandaque facta recenset.
Tu tamen, ah, veteres ne dedignere sodales:
Expectate, veni, et socios solare querenteis!
40Nonne audis veluti gemitu suspiret amaro
Laelius et Strozza absente intabescat amico,
Dum lachrymas nostris iuvat immiscere querelis?


216. lachrymae in catellam

Sabellina catellula,
Qua non promptior altera
Mellitum imprimere osculum:
Qua non altera doctior
5Manus lingula eburneas
Herae lambere amabilis
Aut pedem tremulum dare
Modo hunc, hunc modo et illum,
Alternas iterans vices
10Sponte sive petita:
Ad vocem dominae procax,
Incitare sueta
Ludum, ludere pertinax:
Ad blandum digithi sonum,
15Ad nutum quoque prompta
Lapsum lintheolum dare
Blandis morsibus adpetens:
Vale, amata catellula,
Herae delitiae meae!
20Te morsus rabidae canis
Oppressit: canis effera
Momordit tenerum pedem.
Illo vulnere saucia,
Nulli blanditias facis
25Et lympham refugis tremens
Nec somnum capis aut cibum.
Tantum humi aegra recumbis
Aut fota in gremio aut toro
Herae molliculo iaces,
30Triste nescio quid gemens,
Oblita innumeros iocos:
Tandem perpetuo - scelus! -
Claudis lumina somno.
O fatum lachrymabile!
35O factum male et impie!
Ergo quae modo ludicrum
Praestabas dominae, iaces
Parva condita in urna.
Hoc solatiolum tamen
40Sit, misella, tibi necis:
Quod nusquam occubuit canis
Quam tam bella puellula
Cum desyderio arserit,
Pro qua splendidi ocelluli
45Turgidas modo roscidis
Rigarunt lacrimis genas.


217. ad Lydiam ex Sannazario

Lydia, me quoniam crudeli is perditum amore,
Tecum Tartareos cogar adire lacus.
Nec proprii me illic affliget cura doloris,
Sed te tam infaustum conquerar isse locum.
5Hic dum pascam oculos, in te dum fixa tenebo
Lumina, nulla mihi est poena futura gravis;
Unum hoc supplitium est aeterna in nocte timendum:
Quum invitos cogar claudere, vita, oculos.


218.

Baiarum dum forte capit sub mollibus umbris
Fessus Amor somnum, murmure captus aquae,
Ipsa facem accurrens gelida celavit in unda,
Ut veteres flammas vindicet, alma Venus.
5Quamprimum liquor ille aeternos concipit ignes:
Igne novo - quisnam crederet ? - arsit aqua.
Accensis igitur fumant haec balnea lymphis
Quod facula una omnes vincit Amoris aquas.


219. in Boream pedagogum Mantuanum

Si quisquam superum tandem miseratus ab alto
Mantoa Boream pellat ab urbe procul,
Cernet odoratam lauri succrescere sylvam
Mintius et myrthos fronde virere nova,
5Quas olim rabidi metuentes frigora venti
Aut fugisse procul vel latuisse reor.
Cernere erit violasque rosasque et amoena vireta,
Prataque vestiri gramine quaeque suo.
Cernere erit sine nube dies fulgere serenos
10Vicinisque albas montibus ire nives.
At contra si Mantois perflabit in oris,
Afferet arboribus pernitiem atque satis.
Quid gravius? Latiae tenebras et nubila linguae
Obducet flatu pestifer horribili.


220. in Pincium Bononiensem

Pin<t>ius ipse facit puerilia carmina. Quidni?
Ingenium bimuli vix pueri instar habet.


221. ad Iacobum Calandram ode

Quid ferox Parthus meditetur, aut quid ,
Caesar; aut rex concipiat Britannus
Anxia desiste precor, Calandra,
Volvere mente.
5Si lubet, paulum posita altiorum
Mole curarum, Cererem canamus,
Arva dum lustrant pueri canentes
Ter bona dicta.
Huc ades, nostri decus orbis et spes
10Certa Musarum sobolesque Mantus
Clara, nec trivisse labrum pudor sit
Fistula agresti.
Hic Canis vitare licet calorem,
Hic sub umbrosis licet esculetis
15Tute dormire ad fluvii labella
Rauca sonantis.


222. ad Ioannem Fruticenum

Hoc tibi carmen, Fruticene, habeto,
Quod cupit Velsi celebrare laudes,
Attamen frustra: graviore dignus
Namque cothurno est.
5Tu lege, utcunque est, et ut olim amasti
Sole iucundo potientem et aura,
Nunc piis Velsi placidam quietem
Manibus opta.
Ipse ego illius, memor atque gratus,
10Pectori infixum retinebo nomen:
Summa me donec tenuem in favillam
Verterit aetas.


223.

Si te communis tangit iactura dolorque
Caesaris et miserae Mantuae et Italiae,
Federici tumulum sicco ne lumine transi:
Caesaris hic sita spes, Mantuae et Italiae.


224. ad Lauram ex Francisco Petrarcha

Non Ticinus, Tibris, Padus, Amus, Nilus et Hermus,
Eufrates, Tygris, Sequana, Danubius:
Non Athesis, Rhodanus, Tanais, Maeander et Hebrus,
Alphaeus, gelidis nec Medoacus aquis:
5Non abies, possetve meum lenire calorem
Quicquid sylvarum, quicquid et est nemorum.
Ardenti una meo superest medicina furori:
Laurus amor Phoebi, laurus honos Dryadum.
Quam fovet ardorem trunco, tam mollibus umbris
10Mulcet et ardorem quem facit ipsa levat.
Sic laurum vitreis riget undis perpetuus fons
Meque tegat densis laurus opaca comis.
Sic semper laurus duplici potiatur honore,
Et regum et vatum; tollat in astra caput:
15Illius ut nostros inscribam cortice amores
Et crescat laurus maxima, crescat amor.


225. ad Madrutium

Hesterno male me mero obruisti,
Madruti, pater omnium leporum:
Bissenos calices bibens relevi;
Sulcavi insolita ebrius carina
5Euxinum Ioniumque Caspiumque.
Hinc dens me assiduo premit dolore,
Torquet me mala tussis et gravedo
Nec sat officium suum facit mens.
Decrevi tamen advolare Thennum,
10Ut stem pollicitis fidemque servem.
Quid sodalitio hoc magis beatum est?
Men' relinquere tam bonos sodales?
Hos si inter moriar, lubens peribo:
Hoc sodalitium nephas cavere est.


226. ad Lymphas Sarchiadas

Lymphae Sarchiades, nimis rapaces,
Furaces nimis invidaeque lymphae,
Heu quot carmina bella, quot lepores,
Gemmis carmina cariora et auro,
5Nu<m>quam lecta satis, relecta saepe,
Incauto et misero mihi abstulistis:
Quae mi Matrutius meus, revisens
Antiquam Paduam et bonos sodales,
Servanda attulit et sinu fovenda!
10Dum verso et teneo manu, recurrens
Doctorum monumenta per virorum,
Nil usquam mihi tale cogitanti,
Fato nescio quo malo et sinistro
Immerentia ponte decidere.
15O pons, o fluvii male ominati,
Undae ipso Eridano rapaciores!
Num vos Lazari epistolam eruditi,
Num sacros rapidis pudet sub undis
Docti volvere Velii labores
20Et lusus lepidi Logi venustos?


227. divo Ferdinando in obsidione | Viennae ode tricolos tetrastrophos

Tandem, fugato principe barbaro,
Duces triumphum, maxime principum,
Divisque persolves benignis
Tute pio meritos honores.
5Templis reportans exuvias novis
Moestos replebis laetitia patres,
Queis corda perculsit ferus Mars
Sanguineum quatiens flagellum,
Quum Parthus atrox Pannonios sinus
10Vastaret armis et ferus Austriam
Hinc inde discurrens, Viennae <u>t
Cingeret obsidione muros.
Proh quanta matrum corpora, quot viros
Demisit Orco, quot pueros sinu
15Matrisque divulsos lacertis
Ense truci secat immerenteis!
Nullis pepercit- proh scelus! O pudor! -
Templis, nec aris abstinuit manus:
Illum cruentatum videres
20Conscelerare deum ministros.
Sparsit piorum relliquias patrum,
Manes verendos, atque reconditas
Ignique consumptas edaci
Congeries tenuis favillae.
25Incendit agros et crepitantibus
Flammis adurit spes veterum domos:
Bacchatur insanus furitque
Depopulatus opes Quiritum.
Fertur luporum more rapacium
30Quos egit altis dira fames iugis,
Quum non repugnanteis capellas
Dente petunt avido protervi.
Iam iam timore invaserat omnia;
Iam spes salutis, iam deerat fuga;
35Iam cuncta sentires furentum
Quadrupedum resonare cornu.
At non inultus talia prospicis,
Deliberatus quippe mori prius
Quam triste spectaclum videre
40Et patriae mala luctuosae:
Fretusque Clesi consilio patris -
Quod restat unum rebus in asperis -
Nullos recusasti labores
Imperii ut proceres coirent.
45Invicta bello deligis agmina,
Heres aviti roboris et memor,
Nec te retardarunt pericla, haud
Degenerem patrio vigori.
Quae non secuta est te regio ducem;
50Quis non amicas consociat manus,
Ut victor aeternos honores
Pan<n>onio adcumules triumpho?
Adsunt Suevi, cedere nescii,
Quosque aestuosis Rhenus aquis rigat:
55Iungitque victrices phalanges
Terra ferax hominumque equorumque,
Assueta bello, fida Moravia,
Parere prompta, utcu<m>que eques impiger
Tendas pharetratos in hostes,
60Sive pedes metuendus hasta.
Hoc tu Viennam milite liberas
Forti, paventem supplitium grave.
Non ipse frustratam relinquis,
Spe refovens potiore amatam.
65Quid dicam ut hostes finibus Austriae
Solo repellas nomine? Qui tuam
Sensere virtutem, et repente
Terga Scythae profugi dedere.
Undavit atro Danubius prius
70Tot barbarorum sanguine decolor
Ensesque inauratosque currus
Purpureis agitavit undis:
Miratur aequor scuta natantia
Pictasque vestes et clypeos leves;
75Thetis reformidat, cruore
Dum freta Danubius colorat.
Non auspicati Pannonias Getae
Sedes relinquunt: iam trepidos piget
Tentasse Germanum vigorem, <et>
80Illachrymasse ferunt tyrannum.
Rex, cura divum es. Dii bona dant bonis:
Ut tu ipse divos et colis et times,
Haec regna victorem manebant,
Tot titulis tibi destinatis.
85Postac superbus discet Arabs tibi
Insueta supplex tendere brachia
Et te perhorrescet nivosum
Qui Tanaim bibit atque Tigrim.
At nos, saluti barbarico metu,
90Propter sonantes Sarchiadas aquas,
Victoris augustos honores -
Fas modo sit -lyricis canemus.


228. ad Pyrrhum

Pyrrhe, novus vates nostris surrexit in oris,
Qui dudum miles sub tua signa fuit,
Assiduoque puer dulces meditatur amores,
Callimachi ut sacrum crediderim isse nemus:
5Pignora seu collo recitat dirrepta puellae,
Livida cum impresso dente relicta nota est,
Seu canit illecebras nocturnaque praelia amantum
Sive cupidinei dulcia furta ioci,
Sponte fluunt faciles versus et lene iocatur.
10Illi, Pierides, cingite fronde comam,
Et vos, Sarchiades, crescenti applaudite vati:
Texite et e patriis mollia serta rosis.
Hic canit arguti propter buxeta Brioni
Leucothoes maestis tristia fata notis,
15Quam pater exarsit vitreis Benacus ab undis
Dum repetit patriae littora nota suae.
Saepe illum Trimilo scopulo persensit ab alto
Ingentem ex animo tollere ad astra sonum;
Saepe illum nautae pura sub nocte canentem
20Sensere et variis ludere carminibus;
Ut vidit nantis tremulas fulgere papillas,
Pendere et summis pectora eburnea aquis,
Pubetenus mergens liquido aequore suspiravit
Fixit et in solam lumina Leucothoen.
25Dumque legunt sociae pictas in littore conchas
Et perluciduli dona ferunt lapidis,
Colludens saxo salientes percutit undas
Et longe a tuto littore progreditur.
Quo properas, malesana? Immittes effuge lymphas!
30Ah, nimium ignoto credere, stulta, mari!
Si nescis, dudum formosis unda sepulchrum est:
Unda etiam miseram perdidit Arsinoem.


229. de Furio

Furius est tenuis. Quidni, qui tot mala totque
Patravit scelera atque impia flagitia?
Et sapiens sero est: nunc cogitat ipsum
Ultorem esse deum tot scelerum, et Furias.


230. ad Turcum

SI sapiens esses, morereris, Turce, libenter:
Vita homini infami est mors alia atque alia.


231. in Quintianum

"Arma, virum turmas vexiligerasque catervas"
Ponit, si quid avet ponere, Quintianus;
Et "Ferrugineum - corvino gutture - ferrum"
Ad Mellae ructat littora Quintianus.
5"Exoritur clamorque virum stridorque rudentum":
Illius hoc semper carmen in ore sonat.
Damnat avum patremque, illi qui nomen ineptum
Imposuit; dici vult mage: "Quirtiarus".
Sive docet pueros, frendit dente, ore labrisque:
10"Sidera dira ruant; cornibus antra rigent";
Sive orat, cum defunctum vespillo sepulchro
Condit, et extructo stat Libitina rogo,
Obstrepit er stiridulus. Dicam, Iovio auspice: "Semper
Errat Quirtiarus, Pieridum obprobrium".


232. ad Tabarellum

Scias, mi Tabarelle, me esse navim
Deprensam in medio mari aestuoso
Quam circumtonat Aphricus procellis,
Quam saevi Boreae et furentis Austri
5Flatus percutiunt et hinc et illinc.
Quod ni maximus ille Ferdinandus
Illam sustineat diu labantem
Ut portu stabilita conquiescat,
Illidet scopulo <et> fatiscet.


233. ad Alexandrum Thienum

Quod tua distuleris promissa hucusque, Thiene,
Es mihi suspectus nomine perfidiae.
Certa loquar: certe <cecidisti> pectore nostro; .
Namque ego non vitium hoc credideram esse tibi
5Ut vitam tali synceram labe notares:
Id non est animi, quod facis, ingenui.
Quare quod scribis, venturum te mihi paucis
Luciferis, rapidus ventus et unda tulit?
Seu Ferraria te retinet, quam maxime amare
10Dicis prae cunctis urbibus Italiae,
Seu Verona magis - nam te exardere puellam
Nescio quam rumor non bonus obloquitur -
Debueras saltem car<i> meminisse sodal<i>s
Turpiaque a te ipso crimina reiicere:
15Aut mihi te purgare, aut fictas nectere caussas,
Aut mihi te cupido restituisse magis,
Quamvis te precibus multis revocaret euntem
Haec atque illa puella, atque alia atque alia,
Dulciaque exerta geminaret basia lingua
20Iniiciens collo brachia lenta tuo.
Numquam igitur posthac credam tibi: dicam ego cunctis
Saeculaque hoc noscent postera flagitium.
Nam spernit superos et fanda nefandaque miscet
Audet pollicitam qui violare fidem.


234. in Patelanum Pintiomastigem ode

Quid virum vexas, Patelane, amicum
Pintium, oblatrans veluti canis qui
Inferus sonteis animas trifauci
Territat ore?
5Quem Tridentinae stupuere gentes
Olim et orantem et pueros docentem,
Quem modo Ocnaei celebrant nepotes,
Stulte, lacessis?
Laurea quem ornavit Apollinari
10Caesar invictus, meritisque frondem
Fronte quaesitam posuit deditque
Esse poetam,
Naviger quem tot titulis beavit
Ille, Musarum decus Italarum,
15Quem flet erreptum Venetus diuque
Flebit ademptum?
At nihil morsus rabidosve rictus
Pintius curat pedagogi: obaudit
Ille latratus miserorum ineptasque
20Unius assis
Aestimat nugas. Caput infacetum,
Saevis incassum, velut unda vasti
Frangitur circa scopulum profundi
Profitiens nil:
25Illa non saxum labefactat haerens,
Excitet spumam licet atque firma
Illius radice tonet, minaci
Flamine pulsa.


235. querella virginis deiparae iuvenis composuit

Talia clamabat, pectus percussa pudicum,
Virgo hominem et mistum quae tulit alma deum:
"Heu pietas, si qua est pietas! Mecum omnia plorent
Indignis Domini tristia supplitiis.
5Quo raperis; quo, nate, meae spes unica vitae?
Cur te devinctum saeva columna tenet?
Mollia cur duris creduntur terga flagellis,
Unde sacro Solymam sanguine tingis humum?
Circumstat te turba ferox, impastus ut agnum
10Insontem rabido circuit ore lupus,
Oraque percutiunt manibus caelestia diris:
Expuit in fatiem gens truculenta piam.
Heu heu, languentem video pallescere vultum,
Pungere et immeritum spinea serta caput!
15Nate, sitis: tibi fel tristi miscetur aceto
Et te ludificant, unica nostra salus.
Pectore purpureos video praerumpere rivos;
Tandem alta affixum te cruce, nate, mori.
At matris gladius pertransit corda, profundus
20Tam sit ut iste dolor quam mihi summus amor".


236. de adventu Caesaris Caroli Quinti in Italiam

Caesaris adventu tellus subridet et aer;
Iuppiter ipse dies candenti sole serenat;
Vestiri ante diem miratur frondibus arbos.
Haec illi ostendunt vernanti in flore iuventae
5Aeris imperium et terrae contingere habenas
Atque immaturae insolitos aetatis honores,
Olli parturiant qui aeterna laude triumphos.
Ergo Parthorum exuvias et parta trophaea
Cernere erit referentem illum, et victricia signa
10Ponentem Solymis faelici sidere terris;
Insignemque Rhodon Romanis arcibus addet
Imperiumque ultra Tigrim Tanaimque locabit.
Sic erit; hoc certo praedixit carmine Phoebus,
Conscia et ipsa suo arisit Venus alma nepoti.


237. ad Pretum

Dulci, Prete, periculo,
Dum deformis hyems riget,
Ludis: namque, choro iunctus amabili
Nympharum, facili saevitia volens
5Vinci, vel niveas manus
Tractas aut pede comprimis
Illarum teretes pedes
Et collo spolium detrahis aureum.
Illis virgineus pudor
10Tingit purpureas genas.
Felix terque quaterque, dum
Has noctes tibi candidas
Curru noctivago Delia provehit.


238. ad Alexandrum Thienum

Te retinet curis vacuum Caprina, Thiene,
Vallis et aestivo tempore amoena loca.
Illic exerces doctorum more Camoenas:
Illic te studiis incubuisse iuvat;
5Infidi nec te pungunt fera spicula Amoris,
Nec dulces somnos aera canora fugant.
At me patria sollicitum tenet; uror amore:
Ingenue fateor dicere quod miserum est.
Hic crudelis Amor me transdere in ocia quaerit
10Et me Musarum sevocat a studiis.
Olim ego liber Amore et cura exutus ab omni
Omnem animum ad Musarum ocia contuleram:
Nunc ego despitio Musas - ignosce fatenti -
Despitio sotios, quod magis est miserum.
15Illo me vacuum conspexit tempore Amor, cum
Exilii fleres tempora longa tui:
Cum miserum a cara flesti discedere amica
Et me es solatus dulcibus alloquiis.
Tunc ego quas lachrymas, quae non suspiria fudi!
20Ut fuit illa mei prima ruina mali!
Ure alios, queso, puer impiger: aut quibus ardens
Est animus Martis castra cruenta sequi,
Aut quibus est curae dites agitare rapinas
Atque aurum terrae quaerere visceribus.
25Tu sine me phamam venturis tradere saeclis
Et grave demissa tollere corpus humo,
Ut me Sarchiades celebrent post fata Napaeae,
Et fiam patrii laus ego prima soli.
Felix Flaminius, quem nulla puella nec ignis
30Est potis a sancto seposuisse choro:
Hic canit avectam Europam, admirantibus undis,
Tergore taurino molliter impositam,
Utque illam magnus fallaci Iuppiter arte
Luserit <et pariter> transierint maria:
35Cum venti circum fluctus maris alludebant,
<Surgente ad> niveos veste fluente pedes.
Quod mihi [si] liceat paulum has extinguere flammas
Et lenire meo vulnera fixa animo,
Ipse ego Parthenope<m> visam studiosus amaenam
40Claraque Syncero littora culta seni.
Illic est animus vos exercere, Camenae,
Doctus ubi cecinit pascua Vergilius.
Hic ego te, Syncere, sequar; Syncere, tuo mi
E sacro fas sit fonte levare sitim.
45Tu canis Arcadici pastor pineta Lycei;
Sebethi propter flumina pascis oves;
Scribis et oscura cantantem nocte Lyconem;
Dilectae defles Phillidis interitum;
Prothea divino mulcentem carmine phocas,
50Vertis et in salices pectora Naiadum.
Virginis ut celebras partum graviore cothurno,
Cedite, Mantoi carmina Vergilii!
Felices sylvae quae te sensere canentem,
Quae audivere tuos aequora pulsa sonos!
55Seu te Pausilypus, seu candida Mergiline,
Seu retinent carae litora Parthenopes,
Ipse sequar: modo tu non dedignere sequentem,
Nec timeam iratum te duce adire fretum.
Hoc si contingat, dominae spernentur amores
60Et regum summae despitientur opes.


239. elegia in Marcum Antonium Turrium Veronensem

Ecce iterum vocat ad luctum me Turrius, et iam
Dudum intermissas postulat inferias,
Carmina et antiqui offitium testantia amoris:
Quisnam illi ingratus munera digna neget?
5Me iuvat iccirco chartis mandare dolorem
Quem pia non sicco lumine Laura legat:
Laura decus Nympharum, olim dilecta poetae,
In cuius clarum nomine fecit opus.
Illa quidem, Turri, postquam te fata tulerunt,
10Quantos languenti corde dedit gemitus:
Cum tantum fleret quantum, viduata marito,
Virgo, lares tristis cum redit ad patrios,
Frigida deserto dormire coacta cubili
Et sola in vacuo pervigilare thoro!
15Ah, quoties letho optavit finire dolorem
Atque inter cineres compositam esse tuos!
Ah, quae moesta tui discessu verba locuta est,
Cum stillanti oculis rore maderet humus!
Iam prece Persephones et coniugis implorata
20Sensibus erreptis excidit ante rogos
Et secuit flavos formoso e vertice crines
Et quae ludebant per rosea ora comae.
Haec tulit infelix nigrae munuscula morti;
Haec dedit exequiis tristia dona tuis.
25Ex illo nitidos non carpsit tempore flores
Nec perluciduli fluminis hausit aquam,
Nec quisquam Assyrio fragrantem hanc sensit odore,
Nec dulces posthac fundere ut ante sonos;
Nec potis est quisquam verbis lenire dolentem:
30Et iam aestas una atque altera praeteriit,
Cum tua honorato donavimus ossa sepulchro
Et tibi fraternae iusta dedere manus.
Illa gemit, seu nymboso sedet Apenino,
Seu fertur celeri per maria alta rate;
35Et cum sol vestit terram et cum mergitur undis,
Ingeminat luctus et magis atque magis.
Ah quoties dixi: "Iam tempus solvere luctu
Lumina: iam lachrymis satque superque datum est;
Debita, Laura, viro iam munera persoluisti:
40Desine iam tantis te cruciare malis"!
Non tamen assiduo cessat tabescere fletu:
Turgiduli aeterno rore madent oculi.
Ut foliis tenerum caput inclinant hiacynthi
Cum pluvia emolles forte gravantur aqua,
45Et iam purpureus languet depressus humi flos
Nec templa exornat candida caelicolum:
Sic lachrymis ubertim effusis extenuata est
Nec priscum retinet languida facta decus.
Nunc etiam veteres mecum officiosa querellas
50Integrat, antiquo moesta sedens tumulo.
Audiit hos gemitus Verona ex collibus altis;
Miscuit huic lachrymas lene fluens Athesis.
Heu, Verona, tibi iucundum lumen ademptum est,
Cum bello exardens ferveret Italia!
55Illa tempestate malis deperdita fatis,
Clamabas surdos in tua vota deos.
Infelix bellum urgebat, lachrymabile bellum,
Bellum hominum et virtutum aspera pernicies.
Heu, Verona, olim flos Europaeque Asiaeque,
60Unica doctorum mater amata virum!
Tu non frigidulum fovisti corpus alumni,
Sed quae Benaci fluctibus alluitur
Ri<p>a, viro felix, illius clara sepulchro
Quem miseri nautae numinis instar habent:
65Cum venti circum adlatrant spumantibus undis,
Illius puppis numine tuta volat;
Aspirant placidi iucundo murmure venti,
Suspirat Zephyrus leniter horrificans.
Benacus pater huic assurgit sedibus imis
70Cum mare pacatum saepe supervehitur;
Illum circumstant Benacides admirantes
Et se prae invidia fluctibus increpitant.
Iccirco tumulo sacras pendere tabellas
Vidimus, et templo multa corolla nitet.
75Stant myrti amplexae tumulum laurusque virentes,
Quas memor assiduis Laura rigat lachrymis;
Sponte sua insurgunt citri superimpendentes:
Illas non aestas, non fera adurit hyems;
Vidimus hoc violas passim vernare sepulcro:
80Vidimus hyberno tempore hiare rosas.
Has inter lachrymas fundit medicina tepenteis:
Nam medicina tibi quando parem inveniet?
Quod ne hoc officium pertranseat illaudatum,
Te medicas artes instituisse ferunt.
85Nam quis te melius succos cognovit et herbas?
Quis naturae arcana altius explicuit?
Te quoque cantantem sylvae sunt saepe secutae;
Ipse Athesis tacita pone secutus aqua est.
Te Ticini Nymphae audierunt paeana canentem
90Propter iucundi fluminis hospitium.
Cantabas, memini: querulae tacuere cicadae,
Nec strepuit rauco sylva refracta sono.
Olim cum caneres, quae praemia digna tulisti,
Cum te arctis carum amplexibus exciperet
95Laura, tibi iucunda! Et sidera nocte serena
Fulgebant tremulis conscia luminibus.
Illa in te dulces furtim argutabat amores,
Libans mista pudore oscula virgineo,
Et modo gaudebat Veneris conferre loquellas:
100Vocibus in vestris mutuus ardor erat.
Sed, quoniam casu te sors oppressit acerbo,
Laeta recordari tempora nunc miserum est.
Nam quis te invidit nobis deus: an quia amantes
Stare diu unanimes impia fata vetant?
105Invida te nu<m>quid rapuerunt numina terris
Ut caelum ornarent lumine conspicuo?
Certe dignus eras caelo fulgere sereno,
Esse Ariadneae stella propinqua comae.
Sed quid plura loquar? Tantas dum scribere laudes
110Exopto, scribendo anxius invigilo.
Ergo, Flaminiae gentis decus, edite Musis,
Marce, renascentis unica spes Latii,
Ingrati vitio ne temporis oscuretur,
Illum aetas docto in carmine longa legat:
115Na<m>que sibi tales fieri mandavit honores
Doctorumque pet<i>it scripta diserta virum.
Ille tuo dignus laudari carmine: nam tu
Antiquos doctis versibus aequiperas.
Mi sat erit lachrymas cineri dare semper amici,
120Quo sine iam non est vivere dulce <meum>.


240. ad Calandram

Queis nam ego te verbis consoler, amice Calandra,
Iamdudum meditor, cum sim solandus et ipse
Morte immatura Hippolyti fatisque severis,
Errepti ante diem, cum iam virtutis odorem
5Spargeret et sapiens patrui redoleret honores.
Ille quidem magis hoc uno nihil exoptabat
Quam domino placuisse suo, quam industrius esse
Officio thalami addictus: iamque ille Calandrae
Spes columenque domus. Fles ergo et pectora tundis,
10Nec lachrymis sinis esse modum: sic liquitur altis
Vere ineunte iugis nix, Phoebo tacta sereno,
Quam deformis hyems sub sole coegit iniquo.
Hoc ne virum decet edoctum et sophiae documentis
Instructum, qui cum terras et quicquid in orbe est
15Quod lunam et caelum subter mortale repostum
Esse sciat, causa mortalis materiai,
Corruptum atque luthosum atque omni ex parte caducum?
Forte tuos gemitus coelo deridet ab alto
Mortalesque hominum curas et gaudia spernit,
20Caetera laetus, at hoc tristis: quod raptus acerbe
Offitia in dominum exoptata explere nequivit.


241. ad virginem ex Francisco Petrarcha

Virgo, decus caeli, terrarum sidus amicum,
Phoebeis frontem radiis praecincta serenam,
Quam pater ipse deum tanto est dignatus honore
[***]


242.

Alphonsus Davalus marchio vasti
Moriens immortalitatis suae testes
Caesarem et Caesaris hosteis reliquit.


243. ad solem de illustrissimo Matrutio

Matrutio pastore potes quid temere maius?
Ipso nii melius cernere, Phoebe, potes.


244. de eodem

Incustoditas linque, o Galathaea, capellas;
Incustoditum, Tityre, linque pecus.
Matrutius custodit oves: custodit et agnos
Pastor, et a stabulis iam lupus omnis abest.


245. ad eundem

Si mater tibi nascenti dedit ipsa galerum,
Illum, Madruti, quis neget esse tuum?


246. de eodem illustrissimo principe

Nescio quid maius Iano qui cernerre gestis
Madruti videat principis ora mei.
Ille bifrons, canam hic iuvenili in pectore mentem:
Inque uno aetatem corpore utramque gerit.


247. ad hospites de imagine illustrissimi | ducis Federici Mantuae

Haec quam cernitis, hospites, imago
Magni Federici est decora imago,
Quae noctis comes et comes diei est.
Quam cum prospicio, mihi beatus
5Et diis par videor: dies sereni,
Tersi nubibus omnibusque ventis,
Et noctes mihi candidae refulgent.
Recordatio tunc subit beata:
Vultus, lumina principis recursant,
10Nec quicquam est adeo grave atque acerbum
Quod cor discruciet meum vel angat
Quin non leniat haec benigna imago.
Haec curas animi levat molestas
Conspectuque beat suo videndo.
15Quod si picta tabella talem habet vim,
Amabo: quid erat videre vivum?


248. de Wargnano

Propter Mysonis fontes et Dallidos undas
Ipse Lomasinis flores selegit in hortis
Vargnanus, variaque sibi de fronde corollam
Texuit, ut famam patriaeque sibique pararet
5Perpetuam et nunquam moriturum in saecula nomen.
Ergo Mysonis fontes et Dallidos undae
Faelices, floresque aeterni aeternaque serta:
Hii qui illum audierunt, haec quae ornavere poetam.


249. aliud

Floribus ornatum variis et suavibus herbis,
Instar apis, conflavit opus Wargnanus, ut inde
Vargnani aeterno pubescat vinea foetu
Et niteant tumidi nativa e stirpe racemi.


250. Annae Rhegiensis puellae a patruo interfectae | et non vitiatae

Ne morerer, volui periisse: at vita perennis
Servatae pretium virginitatis erit.


251. aliud

Virgineam patruus zonam dum solvere tentat,
Me necat et vita dat meliore frui.


252.

Iuppiter incaluit Violant<h>idis igne Valentae;
Auriferam quondam si simulavit aquam,
Convertit nunc se in fulmen: descendit, et inde
Illius hyberno est tempore tacta domus.


253. unde "unitas" Clesii cardinalis

Iustitia atque fides profugae et prudentia terris
Quas colerent sedes consuluere diu;
Tandem animo insedere tuo, Clesi, optime princeps:
Hinc tribus ex illis unio facta tibi est.


254. de adventu eiusdem

Non tam laeta fuit Partho fugiente Vienna,
Barbaricum metuens fida subire iugum,
Adventu quantum Clesi plebs laeta Tridenti est,
Pro quo adolet sacris tot pia tura focis:
5Et merito, quoniam, redeunte hoc principe, quicquid
Iustitiae est, quicquid pacis in orbe redit.


255. Maximo Ripensi

Intermissa iterum cur, Maxime, carmina tentas
Atque aetate gravis mollia plectra moves?
Nil cum causidico est sacris commune poetis:
Diversum est, ut