Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. queritur quod cum parum prudenter patriam deseruit | nunc absentis Candidae desiderio maceretur

Me cremat absenti procul hinc nova Thestias igne
In Meleagreum se nimis ulta caput.
Uritur accensum fatali stipite pectus,
Deficiunt rapida viscera tosta face.
5Saevit in exhaustas tabes Nessea medullas
Laesa nocet quaedam Deianira mihi.
Dii male quod tanto non ulla est meta dolori,
Ad nova sed Tityi vulnera surgit hepar.
Amphitryoniadae mors exorata quietem
10Attulit Oetaeo post mala multa iugo,
At mihi cum totos virus letale per artus
Serpserit invitum vivere fata volunt.
Materies gratae superest amplissima morti,
Aegra tamen vivax spiritus ossa fovet.
15Saga Cyteinis nunquid me cantibus ausa
Perdere Colchiacis fascinat ulla modis?
Carmen habet vires, si quidem descendere curru
Carminibus vincto Luna coacta potest.
Frigidus ignivomo nihil officit anguis hyatu
20Arte, retro ad fontes vertitur unda suos.
Caerula turbato decedunt nubila caelo
In medium pluvias fundere iussa mare.
Proposito rapidum torquetur fulmen ab ictu
Notaque diffugiens deserit arva Ceres.
25Forsitan hic aliquo morbus mihi carmine surgit
Et meritum, ut fatear, tanta ruina premit.
Nanque ego cur patria potui discedere terra?
Hos animos profugi cur habuere pedes?
Cur Silis Adriacum placidus me vexit in aequor
30Perfida nec mediis mersa phaselus aquis?
Scilicet Ausonias tanti est errare per urbes
Ut mea restarit Candida sola domi,
Romanis oculos tanti pavisse ruinis
Ut mea lux fuerit destituenda mihi.
35Urbis ut immitem sibiit me cura petendae
Debuerat Lachesis ponere nostra colum.
At quoniam fuerat nobis irata puella
Lentus et in segni corde tepebat amor,
"Cesserunt" dixi "solitae de pectore flammae",
40Quam fueram visus laetior esse mihi.
Cymba cito Venetam me remige duxit in urbem
Protinus et miserae cuncta parata fugae.
Longum iter hinc celeri Picena per oppida passu
Molior ad muros, Martia Roma, tuos.
45Nec mora: praeteritum vulnus male sana cicatrix
Integrat et magnam caeca favilla facem.
Candida tum maerens in somnis coepta videri
Securum vetuit ceu prius esse torum:
Et modo virgineo resolutis more capillis
50Visa mea est misere de levitate queri;
Et modo blanditiis animos mulcere feroces
Ut fieret placida lenior ira prece;
Et modo devoto capiti mala multa precari
Quae pia surda utinam negligat aure Venus.
55Nocte vigil solitam gemitu excutiente quietem
Ieiunus coepi temnere luce dapes.
Mox iterum macie primos adimente vigores
Pallida funereus venit in ora color.
Nota licet reditus celeres via praestet ituro
60Quoque fui raptus tramite detur iter,
Dedecus est nulla ductum ratione reverti
Hoc mihi ne temere proposuisse puter.
Adde quod infausto veteris neglecta recessu
Forsan amatorem deperit illa novum.
65Ut semel aurato furit icta Cupidinis arcu
Femina, perpetuum vulnus amoris habet:
Alter adest subito vix dum cedente priore
Antiqui memorem qui vetet esse proci.
Felix successor nobis quicunque fuisti,
70Spirabit velis mitior aura tuis.
Tristis in indomita iactabor naufragus unda,
Ridebis casus tutior ipse meos.
Illa suos nostro minuit moderamine fastus
Ne cadat exemplo spes tibi forte meo.
75Tu cupiare olim ne tali errore cavebis
Exemplumque trahas a bonitate mea.
Mollis amor quanquam memores ulciscitur iras
Arbitrio iustas quas putat esse suo,
Cui quia servieram puerili miles ab aevo
80Incorrupta fuit continuanda fides;
Longa forent quanvis dominae fastidia durae,
Non tamen iccirco destituenda fuit.
Squalida vidisset lachrymas super ora fluentes
Ismara ceu tepido vere per alta nives.
85Est aliquid luctu confectos cernere vultus,
Rebus enim pietas tristibus acta patet.
Ferrea quod si non potuissent corda moveri,
Moribus ut quaedam sunt in amore feris,
Finissem gladio miserandae taedia vitae
90Felicem poenis constituente modum.
Verum fors aliter statuit mea, morte perenni
Angor et est species haec mihi vita necis.
Sum velut exanimum concreto sanguine corpus
Et vacua obtusis sensibus umbra volo.
95Iam nihil arva iuvant petrae me florea fictae
Aut sita in apricis vitea rura iugis;
Non castella placet tumulis surgentia laetis
Molliter arridet qua Perusinus ager,
Non mihi Gymnopodas nemoroso in monte propinquos
100Consulis aut celebrem visere caede lacum;
Aegrotum exhilarant animum non Thessala Tempe
Gratus in adverso est nullus amore locus.
Cum procul absentem nil cura domestica tangat
Debitus et patriae sit mihi vilis amor,
105Cum retrahat fratrum me gratia nulla piorum,
Invitum in patriam Candida sola rapit,
Nititur Haemonias seu me revocare per artes
Et magicis Stygiam viribus orat opem,
Sive recordanti veteres absentia casus
110Excitat, ut quod abest poscere quisque solet.
Fallitur Eoos fugiens qui migrat ad Indos
Pulsus ut e sana mente fugetur amor.
Parvus et exigua sub imagine pingitur infans
Cui paret lato quicquid in orbe vides:
115Illo ne pereat lecti quaesita docente
Humanum didicit vincla subire genus,
Illo quadrupedes latebras stimulante iugales
Et volucris nidos optat habere pares,
Mutua squamigerum sociant incendia vulgus
120Flamma nec aequoreas illa veretur aquas.
Credideram volucres humeris quatientibus alas
Humano solitum corde volare deum:
Has gerit ut toto fugientes orbe sequatur
Carpere longinquum neu vereatur iter.
125Quis nisi destiterit cito tam pernicibus uti
Mors mihi perpetuum sola levamen erit.


2. ad dominum Antiochenum suum

A superis capiunt cuncti primordia vates,
Materiam tractat pagina si qua gravem.
Invocat hic Phoebum coeptis castasve Sorores
Quo melius faustum progrediatur opus.
5Ast ego non superos caelesti sede ciebo,
Imploranda dei numina cuique sui.
Ergo tuum fuerit magno pro numine nomen
Praescriptum chartis, Antiochene, meis.
Qui si forte leves non dedignabere nugas
10Inspicere, a studio dum graviore vacas,
Nempe ego vix malim summo placuisse Tonanti
Quando mihi est uni cura placere tibi.


3. ad Ioannem Terdonensem

Illa dies prorsus niveo signanda lapillo
Contigit alloquium quae mihi dulce dedit,
Foedere quae geminos tanto coniunxit amicos
Pirithoum videar nactus ut esse mihi.
5Ille refert priscas hac tempestate Camenas
Solus et in lingua doctus utraque viget.
Praeterea sacras leges tam novit ut illi
Protulerint paucos saecula nostra pares.
Huic igitur, Musae, totum me tradite: dote
10Insignem tanta cogor amare virum.


4. Pauli amantis ineptia

Paulus habet nummos, urbana palatia, villas:
Paulus homo est bellus, Paulus amore perit.
Omnia cum teneat sola careatque puella,
Nil sibi vesanus Paulus habere putat.


5. ad Cynthium poetam

Tam faciles nugis doctus modo Cynthius aures
Praestitit, intentus tam fuit ille meis
Ut mihi Phoebeis videar contendere cycnis
Syrenasque mea vincere posse cheli.
5Threicii blandas vatis superare querelas,
Carmen Arioniae dulce referre lyrae.
Sed licet hoc vates solus sit Cynthius aevo
Qui merito Phoebi nomen habere queat,
Fallitur et cum sim corvus me credit olorem:
10Causa, quod est nimio vinctus amore mihi.


6. aetatis celeritas

Me miserum, praeceps aegris mortalibus aetas
Labitur, ut rapidi Thybridis unda fluit,
Ut Scythica Boreas properat brumalis ab Arcto,
Ut suprema levis fumus in astra volat.
5En ego, quem puerum cuncti paulo ante putabant
Signaque cui vultus nulla virilis erant,
Immutor possint ut me vix nosse sodales,
Haerebat lateri quae modo turba meo.
Insolitam traxit facies obducta figuram
10Surgit et hirsutis hispida barba pilis.
Sic modo qui laeti fuimus iuvenilibus annis
Crastina decrepitos efficit hora senes.
Sic demum incauti post haec deducimur omnes
Illuc, unde aliquem fata redire vetant.


7. ad victorem Delphinum apostolicum protonotarium

Certus eram, Delphine, tuos venerande penates
Visere cum primum littera lecta tua est.
Et quod debueram servus si quando vacasset
Decreram domini limen adire mei.
5Invidit fortuna meo contraria voto
Implicitum curis detinuitque novis.
Nos modo pontificis longinqua palatia summi
Saepe galeriti detinuere patres.
Interea placidae dum venerit hora quietis
10Musa geret nostras officiosa vices,
Quaeque diu Aonia iacuit sopita sub umbra
Incipiet rosidis fila movere lyrae,
Praecipue vires animumque habitura canendi
Si modo se gratam senserit esse tibi.


8. ad Bernardinum Cyllenium Veronensem

Iam prope Castalidum virtus antiqua sororum
Lethaeo roseum merserat amne caput
Nostraque Cirrhaeis Phoebo dilectus in antris
Qui coleret vates numina rarus erat.
5Horrida Parnasus nullo dumeta colente
Pythia deformem traxerat aula situm.
Ne foret infelix tanto sine lumine mundus
Crediderim magnos consuluisse deos.
Exstinctam revocat nostro Cyllenius aevo
10Quo vix Pieria clarior arte viget,
Qui licet ediderint multos haec saecula vates
In toto quemquam vix habet orbem parem.
Antiquum Latio solus revocare decorem
Creditur, obtundit cetera turba deas.


9. Chalciadis Cyllenii commendatio

Chalcis ut eversos Turco populante penates
Vidit et hostili cuncta cremata face
Indoluit, non quod crudeli caede maderet
Foedaque civili tota cruore foret,
5Sed verita est celebrem Lethaeo gurgite phamam
Mergere, in ignotum postmodo versa nemus.
Nam neque ceu veteres prisci cecinere poetae
Casibus his quenquam ferrea saecla dabant.
Consuluit noster damno Cyllenius isti:
10Desine de nobis, urbs miseranda, queri.
Ille tuas cecinit victuro carmine clades
Et tibi perpetuum nomen in orbe dedit.
Si quid enim Aonii valeant praeconia coetus
Lugebunt casus tempora sera tuos,
15Troiaque ceu nostros phama duravit in annos
Fabula venturae posteritatis eris.


10. ad Michelem episcopum Terdonensem

Muta diu tacuit sopito nescia cantu
Cui caneret laudes nostra Thalia duci.
Nam licet assiduo celebrarit carmine multos
Praemia de magno parva labore tulit.
5Excitat hanc Terdona regi quo praesule gaudet
Inter pontifices gloria summa pios.
Phama volat tota clari Michelis in urbe
Et rarus meritis creditur esse prior,
Quem praestet Musis hac tempestate favorem
10Unus et abiectas non sinat esse deas:
Quo modo Fulginium rexit moderamine laetam
Praecipuum populus quem vocat ille patrem;
Qualibus ornatam lustravit dotibus urbem,
Moenia restituens, atria, templa, forum.
15Huic etiam nuper Campania credita fertur
Quam regat exemplis instituatque suis.
Quod si digna manent virtuti praemia tantae
Clara galerigerum purpura cinge caput.


11. paedagogorum duorum controversia

Arguit indoctum Graii sermonis Achillam
Martius, accusat Martion ille rudem.
Mendaces non esse solent ideoque coactus
Mentiri neutrum credere iure velim.


12. ad Nestorem Malvicium equitem Hierosolymitanum

Tanta tibi est, Nestor, generosi gratia vultus
Quilibet ut mores colligat inde tuos.
Fronte superciliis pulchre coeuntibus apta
Gloria Malvicii sanguinis alta patet
5Et facies risu semper distincta sereno
Indicium verae nobilitatis habet.
Dii iubeant igitur Pylios serveris ad annos
Nomen ut a vera sit tibi sorte datum.


13. iocus pusilli hominis

Manus et a gruibus tenues rapiendus in auras,
Ut mereat veram fabula nota fidem,
Certam Pygmaea sobolem de gente ministrum
Imperat ante suos callidus ire pedes,
5Ne si non potuit grandes aequare gigantas
Si mirum, maior pomilione suo est.


14. ad Ponticum urbem ne petat

Iugera quod pauper genitor tibi pauca reliquit,
Exiguas nullo fenore nactus opes,
Insurgit patrios nova linquere cura penates
Et procerum fastus pontificumque sequi.
5Rara sed ut longis fortuna laboribus adsit
Multa feres homini vix patienda prius.
Esuris, at stomachus domini cenare recusat:
Expecta hesternas concoquat ille dapes.
Mille propinaris varii cum cymbia Bacchi
10Quaesierit dederis quot gula saeva dapes.
Vaticana bibes, non haec a Thybride tuta;
Opprimet indomitam parca suilla famem.
Est opus insomnem famulos traducere noctem
Pervigiles, toto dormit ille die.
15Illius ad nutum labentes protrahis annos
Et ius addictum corporis omne tui est.
Haec si ferre potes multo et graviora, paternam
Pauperiem melius, Pontice, ferre potes.


15. ad Tibullum Raimundum Cremonensem poetam

Dum me carminibus tuis requiro
Et felicibus inseras libellis,
Respondes "Faciam libens" roganti.
Fidum fallere si nephas sodalem
5Istud dic "Faciam libens" precamur.
Quae lux afferet? Hora quaeve tandem?
At ni solvere debitum recusas
Iam quaeso propera, Tibulle, nostros
Ut cum Mulciber ederit libellos
10Aut blattae tineaeve perforarint
Nugas insipidas, rudes, ineptas
Saltem carmine sim tuo perennis.


16. ad Hieronymum Flavium Blondi historici filium | decanum Caesenatem

Aemula facundi soboles notissima Flavi,
Pectora cui patria dote referta vigent,
Contemnis tenuem nisi, docte Hieronyme, Musam
Quem canat in nostro carmine primus eris,
5Utque sacrum Vates Latii coluere parentem
Tu mihi non aliter iure colendus eris.
Ille triumphantem felici tempore Romam
Scripsit ut antiquas Livius alter opes.
Nec satis historiae cultus renovasse vetustae
10Contulit aetati sed quoque multa suae.
Dinumerat latis Italas a finibus urbes
Ausonis et quicquid nobile terra fovet.
Debuerint igitur nostrae tibi iure Camenae
Sacraque te tanquam Pythia deinde colant.
15Tu quoque vel si non alia ratione moveris,
Cogeris saltem nomen amare tuum.


17. aetas praeceps

Primas quam cito rettulit Kalendas
Ianus praecipitem remensus annum!
Quam cursu properans nimis citato
Bissenos agit hinc et inde menses!
5En Florae subitam rosam merenti,
En flavam Cereri damus coronam
En dulci fluitant lacus Lyaeo,
En amnes rigido gelu laborant!
Ver, autumnus, hyems idemque messis
10Ut Thybris rapidum fluunt in aequor.
At tu, quandoquidem statutus ordo
Hic est temporibus ruuntque fata,
Laeto, Iane pater colende, vultu
Saltem quotquot erunt beatiores
15Certatim refer annuas Kalendas.


18. ad Criticum, quis bonus poeta censendus sit

Optimus et priscis aequandus vatibus audi
Qui tibi censeri, Critice, iure queat.
Este procul nimium nitidi nimiumque togati
Et quorum digitis aurea gemma nitet.
5Nulla domus, vel, si fuerit, sit parva supellex,
Ornet Amyclaeam gloria parva casam.
Cantarus urceolique duo Samiumque toreuma
Sint satis, ut quisquam lautior esse velit.
Sera nec in summam ducat convivia lucem,
10Sufficiat stomacho sobria cena levi.
Sed nec equo tumidus, si quo volet ire, vehatur:
Longum iter est, pedibus se ferat ipse suis.
Apta nec aestati vestis nec commoda brumae,
Conveniens neutri tempus utrunque tegat.
15Indigeat semper parva stipe: si quis abundat
Divitiis, nostros polluit ille choros,
Aonidum manibus temerat pia sacra prophanis:
Pauperies studium est atque poesis idem.


19. ad Corriolanum de pauperum poetarum egestate

E media vatem si vis cognoscere turba
Quaere magis tritam, Corriolane, togam.


20. in perversos poematum censores

Difficile est aliquod laudari carmen ubique,
Iudicium lector non habet omnis idem.
Quod facile est quidam nimium vulgare vocabit,
Obscurum quod erit qui putet esse grave.
5Molle quod est tetrici dicent enerve Catones,
Nugax multivago flore quod uber erit.
Grandiloquum resonet magno par paene Maroni
Ille ait: "Hoc scriptor cyclicus ore tumet".
Ista magis docti iactant vel talia, nomen
10Dum proprium vitio ponere cuique volunt:
"Nescio quid, ne non tendat rude vulgus eodem,
Nescio quid turpis carmen id" inquit "habet".
Scriptores phamam quid iam speremus inanem?
Quoslibet absentes livida turba notat.


21. in calumniatorem

Nescio quid resonat (inquis) mea carmina turpe,
Nec scis quid resonent dicere turpe Cato.
Ignoras nomen culpae dum sic ais, et dum
Nescio quid pecco, nescius ipse loqui es.


22. in civiles discordias Tudertinorum

Non satis est hostes invadere tristibus armis
Et varia humanum caede perire genus?
Dilaniant miseri sibimet sua viscera cives
Inque domos patrias bella nephanda gerunt.
5Tecta tremant flammis ultro captiva suasque
Externas tanquam depopulantur opes.
Templa prophanato temerantur milite foeta,
Hic furor intactos ne sinat esse deos.
Heu miseras hominum mentes animalia caeca
10Privata saltem nescia pace frui.
Poenorum feritas quanvis immensa leonum
Non tamen a Lybicis est metuenda iubis,
Torva nec Hyrcanas tigris grassatur in oras,
Ursorum in latebras nec furit ira suas.
15Quod rabidis sic ergo feris natura negavit
Ipse sibi damnum stultus adoptat homo.


23. idem

Non erat urbs Umbra modo laetior ulla Tuderto
At nunc afflictis tristior est Danais.
Ense ferox valido grassatur in oppida Turcus
Graia, quod imperio sint inimica suo:
5Ista suum fundit civili Marte cruorem,
Quoque magis credit vincere, victa iacet.


24. quod Tudertum fuerit Tuder antiquitus appellatum | et Tifernum Tyberinum castelli civitas

Urbs Tuder antiquis fuerat, nunc illa Tudertum est
Estque Tudertinus qui fuit ante Tuders.


25. ad Ioannem Antonium Campanum | praesulem Aprutinum

Phama prius latum de te vulgata per orbem
Rettulit ingenii munera larga tui:
Fons tibi Castalius quales expleret hyatus
Extingui cuperet cum tua forte sitis,
5Te solum veteres hac tempestate Camenas
Neglectosque diu restituisse choros.
Mox data Pierium tua sunt redolentia nectar
Plurima quae doctum carmina vulgus habet.
Ex illo gemina fueram ratione coactus
10Campani merito nomen honore sequi,
Quem sua, quod rarum est, viventem saecla probarent,
Emeritum livor nec laceraret edax.
Sola mihi cernenda tui restabat imago,
Cui tanquam Phoebo tura sabea darem,
15Quam nunc in medios praeceps licet hora tumultus
Attulerit, nec me solvere vota sinat.
Quae sacros potuit nobis ostendere vultus
Nimirum felix illa vocanda dies.


26. se ipsum alloquitur in castris

Quid miles rigidis onustus armis
Ad laetos solitus venire lusus
Incassum totiens deas lacesso?
Totis sollicitem licet diebus
5Scribentique precer velint adesse,
Horrent belligeros adire casus,
Castrenses fugiunt procul tumultus.
Expectem satius reor, cruentos
Ut victoria comprimat furores
10Felix, omnibus expetenda votis.
Sixto pareat insolens Tifernum
Nostris cedere viribus coacta,
Obstet factio nec Vitelliana,
Laetus Anthiochenus et per urbem
15Devictam praeeat meus cohortes.
Nobis tunc erit otium canendis
Molli conveniens lyrae triumphis.


27. ad Gerardum Ferrariensem domini cardinalis | sancti Petri ad vincula secretarium

Castra Tifernates dum perterrentia muros
Iam ferme exacto mense, Gerarde, colis,
Tangeris invidia chari fortasse sodalis
Quod procul a nobis bellicus horror abest,
5Concita quod tenues nequeunt tormenta per auras
Ulla vel incautum laedere tela caput.
Me canibus densos positis circumdare saltus,
Me gelida cervos pellere valle putas.
Falleris, o consors studiorum clare meorum,
10Ignoras vitae taedia quanta gravis.
Scis quid agam? Lateo Perusinis sonus in antris
Haud procul undisonus fluctuat unde lacus,
Desertisque locis aegrae solacia menti,
Si qua capi possent, te sine nulla iuvant.
15Quandocunque igitur seiungar longius a te
Vivere me vellem non ubi certus eris.


28. viatores percontatur ex castris venientes

Ecquis adest castris veniens modo miles ab illis
In quibus assidue mens mihi fixa manet?
"Fare, age, quid geritur? Dubiis quis casus in armis?"
"Strenua letifera cuspide bella cient".
5"Nuntia cui palmam praesagit phama futuri?"
"Pontifici Sixto laurea certa datur.
Urbe Tifernates possunt ne exire recepti?"
"Obsidio muris insidiosa vetat".
"Dicitur inclusae Cereris quae copia turbae?"
10"Parva nec Augusto mense futura satis".
"Consilio cuius res est ductoris agenda?"
"Huic operi princeps Anthiochenus adest
Quem dea sollicito sequitur victoria passu
Sive gerat terra proelia sive mari".
15Cedite livores, iam vicimus: ergo triumphans
Emeritum virtus est habitura locum.


29. ad dominum suum Anthiochenum

Suscipiant omnes superi tua vota, sed unus
Tu mea suscipias, Anthiochene, sat est.


30. ad Paulum Marsum

Redditur incolumis Veneta mihi Marsus ab urbe:
Pierides, meritis solvite vota deis.
Impia vexatum longo quartana labore
Liquit et est illi quae fuit ante salus.
5Aonis eloquitur posita raucedine lingua,
Purpureo verus flagrat in ore color.
Ferra (quod timui) quem si mihi fata tulissent,
Ut mihi sic multis vivere triste foret.


31. ad Domitium Calderinum pro Flacco habendo

Scire velim domito moles velut acta profundo
Audax Peliaco remige carpsit iter,
Ut Scythici tumidis innavit Phasidos undis
Quaeque Apona genitus cetera narrat humo.
5Quicquid amicorum tota quaesivimus urbe
Si qua foret vatis copia, nulla fuit.
Solus at innumeros ut multa latentia nosti,
Sic tua prae reliquis bibliotheca decet.
Quae tenet egregium, Domiti, si forte poetam
10Ne nimis exorem iam scio, noster erit.
Maior at hoc meriti continget gratia tanti,
Promptius optatum quo mihi munus erit.


32. ad Dominicum Gallum apostolicum secretarium

Si qua Palatinae vacuo dant otia curae
Intentum paucis, Galle, tenere velim,
Cum tibi Castaliae dederint opulenta sorores
Munera quae paucis et dare parca solent.
5Cogor Apollinei sanctum mihi vatis amorem
Quaerere quo quicquam gratius esse nequit.
Debuerat, tenuit solus pudor ante volentem,
Officio fungi nostra Thalia suo.
Quod mea rusticitas ne sit culpabilis ultra
10Dona quidem meditor qua tibi grata feram.
Obstrepat arguto sed ne rudis anser olori
Sic timet ut rauco nesciat ore loqui.


33. ad Franciscum Salviatum archiepiscopum Pisanum

Ut tibi successu votorum laeta suorum
Plaudit ob adiectum Martia Roma decus,
Laetitiae cupidum studio ruit indice vulgus
Figat ut in puras oscula sancta manus.
5Hic cumulet coeptos orat tibi summus honores
Iuppiter, et Pylio vita sit aequa seni;
Ille preces magno largas fudisse tonanti
Ut cito tam felix hora veniret ait.
Temptantem varia exornat facundia quenque
10Qua fieri possit gratior arte tibi.
Nonne igitur muti culpanda silentia vatis,
Praetereat si te nostra Thalia, forent?
Cuius ut optarem si mens arcana pateret
Nulla foret simplex laetaque nulla magis.


34. ad Cyllenium pro Horatio restituto

Vates Aeolii carminis inclytus,
Qui primus Latiam transtulit ad Lyram
Plectro Lesbiacam barbiton Apulo,
Transcriptus celeri denique dextera
5Aeternae repetat scrinia Chalcidos
Cyllenique decus perpetuum mei,
Tantum Maeonia cui tribuat tuba
Dictis Euboicae casibus insulae,
Quantum multimodis ipse tulit sonis
10Molles vel Glycerem vel Cinaram canens.


35. ad ludi magistrum

Hoc quoque ne fieri possint epigrammata versu
Auctor nemo vetat, tu quoque dicis idem.
Talia sed varius, respondes, nulla Catullus,
Talia nec vates Bilbilitanus habet.
5Bili parce, precor, ludi stomachose magister:
Quod vetitum non est iure licet fieri.


36. ad Baptistam Moronium Reatinum | scriptorem apostolicum

Exigis Aoniis aliquod tibi munus ab antris
Afferat inventi nostra Thalia novi,
Atque utinam sinerent curae quibus acta laborat
Segnia sopitae fila movere lyrae!
5Exul Apollinea rursum temptaret in aede
Amissa veteres edere voce sonos.
Nunc quia diverso fortunae fluctuat aestu
Ulla nec in portus semita monstrat iter,
Sic stupet ut proprii nostrique oblita decoris
10Negligat assueti ferre laboris onus.
Forte aliquis maestam consolatusque iacentem
Suadeat ut vires colligat aegra suas.
Sensisset surdos sed si delphinos Arion
Mutus et ingratis ille fuisset aquis.


37. de incommoditate scribendi

Non mea pervigiles consumit Musa lucernas
Integer est fessa sed mihi nocte sopor.
Sollicitas nequeo studiis traducere luces
Anxietas animum plurima semper edit.
5Quaeritur has igitur fundam quo tempore nugas
Cum rapiat varius tempus utrunque labor.
Tum celeres manant rivo properante Camenae
Libera sumendo cum datur hora cibo.
Tum mihi si qua subit vacuae sententia mentis
10Scribitur impigra praecipitata manu.
Otia nunc essent sed quae quandoque fuerunt
Ingenium nobis, quod fuit ante, foret.
Quo cecini teneros iuveniliter ictus amores
Et mea quae patrium cetera vulgus habet,
15Eiusdem vatis sed non et temporis ergo
Illa vel haec quisquis legeris esse refer.


38. ad illustrissimum Phredericum | domini Ferdinandi invictissimi regis Neapolitani filium

Regia progenies, genitoris grande verendi
Germen et Ausoniae nobile sidus humi,
Virgineo quamvis timeat suffusa rubore
Iudicium tanti Musa subire ducis,
5Nota tamen pietas generosi principis illam
Tollit, et audaci me facit ore loqui.
Illa verecundae vires animumque Thaliae
Praebet Apollineae non aliena lyrae.
Inter enim fereris virtutum rara tuarum
10Munera Castalias excoluisse deas.
Publica sic totum volitavit phama per orbem
Te dea dum celebrem reddit utraque plaga,
Scilicet hac series et aviti sanguinis ordo
Inclytus excelsa dote carere nequit.
15Ne qua tuis summae titulis pars laudis abesset
Haec quoque divinis gratia mixta bonis.
Magnanimos sileam proavos ne longior ordo
Fiat ab antiqua nobilitate mihi.
Praeteream partos diverso ex hoste triumphos
20Et tot Aragoniae prisca trophaea domus.
Belligero mihi cura satum Mavorte parentem
Sola sit invictum commemorare ducem,
Qui seu pace opus est positis mitissimus armis
Itala secura regna quiete regit,
25Seu fera pro patrio sunt bella gerenda decore
Non nisi perdomito victor ab hoste redit.
Martia non illo sapientius agmina quisquam
Dirigit hostiles insidiasque cavet.
Quo duce Caudino si circumsessa tumultu
30Usave Cannensi tempore, Roma, fores,
Non hostile iugum miles subiisset inermis,
Corpora non Lybico caesa tot ense forent.
Parthenopen sceptro domitam tenet ille superbo
Totaque quot populos Graecia maior habet.
35Imperio dubites an prole beatior extet
Fortuna tantum iuris utraque tenet.
Regnum habet immensis extentum finibus amplum
Oenotriasque suo numine versat opes.
Praeclaram genuit sobolem cui rector Olympi
40Stellantis cupiat maximus esse pater,
Quam dea Gradivo malit peperisse feroci
Prole Venus formae conveniente suae.
En tibi quae facies! roseo qui fulgor in ore?
Ambrosias ambit gratia quanta genas!
45In te divini maiestas sacra parentis
Integra ab attonita gente colenda viget.
Miramur sacros humano in corpore vultus
Intonsum possint qui decuisse deum.
Dii faveant igitur coeptis, quas tendis ad oras
50Sidera longinquum fausta sequantur iter
Cumque tui reditus felix advenerit hora
Incolumis cupido restituare patri.


39. ad Franciscum Auximanum | domini cardinalis sancti Marci secretarium

Nobile Picentis inter novus Auximon urbes
Nuper, ut accipio, scriba necesse petat,
Cumque locus Latio rarus sit amoenior orbe
Laetior aut pinguis fertilitate soli,
5Digna quidem sedes fessis ea visa Camenis
Quam cupiat vates quilibet esse sibi.
Haec tibi pro patrio veluti suscepta decore
Cura laboranti quam potes affer opem.
Te duce par longis pelagi iactata procellis
10Consideat tuto litore nostra ratis.
Delige Palladia Tiphys velut alter in Argo
Quo pateant flanti tempore vela Noto.
Expectat cauti monitus intenta patroni
Illa, nec iniussum provida carpit iter.
15Ergo age, solliciti tutatus iura clientis,
Otia da musis protinus ista meis.
Commodus est patriae tibi vir, Francisce, petendus
Apta quies nobis: effice utrunque simul.


40. ad Marianum Cordubensem

Frigora cum gelidi tantum mirere decembris
Et tibi pro monstro sint, Mariane, nives;
Arentis mirere simul quod tempore iuli
Torridus exustos aestus hyulcet agros.


41. ad Geliam Romanam

Cum referas priscam facie praestante Lacoenam,
Gelia, sit similis nulla puella tibi,
Nupsisti foedo tanta cum dote marito,
Informi et corvo clara columba data es.
5Nimirum culpant omnes, sed cauta fuisti:
Nullum etenim nuptae dedecus esse gravi.


42. iocus de Iulia ex Macrobio

Ederet Agrippae similes cum Iulia natos
Altera Vulcanum fallere docta Venus,
Quaerenti causam respondit callida: "Nam sum
Vectorem plena tollere nave memor".


43. in Licinium temere fortunam increpantem

Esses dum tenerae magis iuventae
Et lanuginae delicatiori
Suffusas, Licini, genas haberes,
Quotquot tunc voluisti erant amici:
5Nullum tunc hominem tibi putabas,
Nullum posse tibi deum nocere.
Ostrinam tumidus togam cinaedus
Centum splendidus anulis gerebas
Formae praemia foeda prostituae.
10At nunc Gallica quod lacerna pingui
Artus obtegit aridos amictu,
Nulli commoda tempori, nec aestum,
Brumam tollere frigidam nec apta,
Monstraris digito miser, nec ulli
15Iunguntur lateri tuo sodales.
Fortunam quereris tibi sinistram,
Insontemque, puto, deam lacessis:
Invasere pili tuam iuventam.


44. ad Cyllenium de reditu in patriam

Heu patria veniens chari mihi fratris ab urbe
Nuntiat indignam littera maesta necem.
Accelerem domus esse suo spoliata magistro
Increpat, haec unum pondera cui det habet.
5Interea profugi, Cylleni dulcis, amici
Impia quem vexant sidera, sume vale.


45. iter ex urbe in patriam

Ducat in Euganeas Latiis a finibus oras
Quae via sit melius carmine nota velim,
Humanas penetrat carmen quia promptius aures
Admissum memori nec cito mente fluit.
5Sunt quibus Hetrusca libeat regione vagari:
Mons ibi, planities me magis aequa iuvat.
Ergo tibi in primis urbs Castellana petenda est
Quam veteres Veios incoluisse putant.
Cernere erit Manli dictos de nomine muros
10Quos habet in summo terra Sabina iugo.
Inde ubi vicino Tybris sese obiicit alveo
Te cito trans altas navita sistet aquas.
Ostriculum celso prospectans Narnia colle
Nomen et a fluvio praetereunte ferens,
15Reliquiisque ponti adhuc clara superbi
Narquinum prisco nomine dicta fuit;
Tum quae sulphurei riguos interiacet amnes
Naris, et e causa quam bene nomen habet,
Praestat ubi antiquo Tibereia gloria saxa
20Cursum conspicuis ac epigramma notis;
Spoletum camposque rigans Clitumnus amoenos,
Fulginiae niveos quae facit unda boves
Occurrent priscae spatiis distantibus urbes
Fluminaque antiquas nota per historias,
25Qua bene progrediens incommoda nulla reportes
In patriam ut tutas experiare vias.
Moenia Fulginiam subito Nucerina sequentur,
Proximus est Gualdum Segeliumque labor.
Hinc Costazanum, Calium Qualania vico
30Hospitia in celebri non fugienda petes.
Seu libet Urbinum Frederico principe clarum
Atria magnanimi visere et alta ducis.
Eximios spectabis equos librosque, paravit
Quos bonus ille armis, quos bonus ille toga.
35Deducet recta vicus Qualaneius illuc,
Tendere seu properas liberiore via
Protinus occurrens miro penetrabilis arcu
Flaminium rupes continuabit iter.
Fundamenta premunt rapidum qua prisca Metaurum
40Semproni iuxta flumen id adde Forum.
Attigimus Fanum fortunae, cymba Pisauro
Protinus Adriaco te vehet acta mari,
Seu tibi fluctivago tellus magis aequore grata est
Tendere Ariminea tutius urbe potes.
45Excipiet dictus Caesenae nomine portus
Eminet urbs alto colle videnda procul.
Indiga lympharum divesque Ravenna Lyaei,
Hinc Padus, inde Athesis traiiciendus erit.
Clodia seu pelago Venetam deducet in urbem
50Contentum terra seu Patavinus ager.
Tarvisium tangens nativis nobile lymphis
Longinquum facilis sic via claudet iter.


46. recessus ex urbe

Molior aerias, superi, transire per Alpis
Ut repetam patrios aeger ab urbe lares,
Qui modo me, facinus, Romam visente relicti
Funditus eversa pene ruere domo.
5Frater enim, fuerat quo tuta domestica vivo
Res, obiit pondus destituitque pium.
Ergo sacros aequum si vos servare poetas
Saxa mihi tutae sint per iniqua viae.
Arduus inclinet caput Appenninus, et aequo
10Ad Venetos rectum tramite monstret iter.
Tranet equus rapidi tutus vada crebra Metauri
Rapta nimis cursus supprimat unda suos,
Ut Tarvisanas ubi venero sospes in oras
Suspendam meritis munera digna tholis.


47. mora Pisaurensis

Advehar ut Venetam pelago velocius urbem
Cymba Pisaurensi litore sumpta mihi est.
Ecce furit Scythica Boreas violentus ab Arcto
Iactatas rapido flumine miscet aquas.
5Altera sic cogit discedere causa, morari
Altera, sic quid agam nescio nec quid ago.
An quoque caeruleae carmen Nereides optant
Quo precer insani desinat ira freti?
Movit Arionium delphinas nempe recurvos:
10Hinc reor aequoreos carmen amare deos,
Cumque nihil toto sit mundo suavius, expers
Neptunus tanti noluit esse boni.
Aeolus Adriacis Aquilonem immitteret undis,
Impediat cursus iussit ut ille meos.
15Insidiis quid opus, rex ponti, talibus in me?
Dedicat arbitrio se mea Musa tuo,
Cum mare reddideris placidum factura merenti
Non sit ut invidiae Iuppiter ipse tibi.


48. trium formosissimorum fratrum | domini olim Alexandri principis Pisaurensis | filiorum mira concordia

Prisca Theranneos stupuerunt saecula fratres
Corpora in unanimi mente fuisse duo,
Nec minus egregiae florem mirata iuventae
Candida cui poterat cedere victa soror.
5Tempora sed maius specimen modo nostra tulerunt:
Conticeat priscum fabula vana decus.
Tris simul en facie similes et amore, Pisaurum,
Cernis, Alexandro de genitore satos.
Ergo cum Pylium gestis felicibus aevum
10Aequarint Lachesi continuante colum,
Iuppiter, ut Geminos supera regione locasti
Sideribus meritos tris simul adde tuis.


49. aula a domino Constantio | illustri Pisaurensium principe condita

Inclytus Augustam nobis Constantius aulam
Caesarea tangens sidera mole dedit.
Principe quo nimium felix laetare Pisaurum:
Quod potuit decori praestitit ille tuo,
5Restituit privata prius collapsa novasque
Erexit vacua civibus urbe domos,
Templa, vias, muros, turris, fora, compita, portas
Struxit, et in formam cuncta redacta novam.
Composuit mores quorum nunc unicus ille
10Cultor in Ausonio creditur esse solo.
Nunc etiam viridi post tot bene gesta iuventa
Magnanimum tetigit cura suprema ducem.
Tollere Tarpeio parat aemula tecta tonanti
Quae medio cernis surgere celsa foro,
15Quae super aereo licet aurea culmine tendant
Sidera, sunt domini mente minora tamen.


50. ad Nysam amicam

Sponte prius dederas, poscenti, Nysa, negasti
Deficeret longa cum mihi lingua prece.
Tanta sed illata est ex hoc iniuria fastu
Ut te vix salvam deinde videre velim.
5Nulla fuit, seu parva quidem, quae contigit ultro
Gratia, nunc odium te renuente grave est.
Disce sed, ut fatuos melius modereris amores:
Quod rogo da, sed quod non rogo, Nysa, nega.
Gratior est quaecunque venit votiva voluptas,
10Insperata minus gaudia nempe iuvant.


51. somnium felix ex Candida

Dii superi, regina Venus, pharetrate Cupido,
Quam subiit felix hac mihi nocte sopor!
Qualia sopitum mulserunt gaudia pectus,
Quanta quies votis saepe petenda meis!
5Somnus enim lassos placidus perrepserat artus
Cum foret exactum iam prope noctis iter.
Visa iacens nexis circum mea colla lacertis
Candida iam fastus paenituisse trucis.
Mille dehinc tremula figens mihi basia lingua,
10Mille modis animam dilacerare meam,
Ense velut blandis traiecto corde susurris
Seminecem nimio cogere amore mori.
Magna fuit, non vera quidem nec plena voluptas,
Candida quam vultus obtulit umbra tui.
15Quod si te dederis vera sub imagine tandem
Unus ero felix et deus unus ero.


52. expurgatio superioris lasciviae

Molles scribere me nimis libellos
Iactat Zoilus et Catoniana
Versus fronte legit parum severos.
Sit vobis male, pessimi Catones:
5Nunquid creditis esse me spadonem?


53. epitaphium Thaddaei medici fratris

Hic tegor undecima nec adhuc trieteride raptus
Thaddaeus miserae prima ruina domus.
Temptarunt diversa pii medicamina fratres
Usque et inexpertum praeteriere nihil.
5Denique letalis vicit vis invida morbi;
Caelum animam, genitrix terra cadaver habet.


54. Ioannis fratris poetae

Quod mea tam celeres secuerunt stamina Parcae
Atque intercisos praecipuere dies,
Proposita nobis nil est ratione dolendum,
Principiis partes restituere suas.
5Deterior cessit matri pars ossea terrae
Spiritus auctori redditus estque Deo.


55. Bernardini medici ac poetae fratris

Immortale mihi nomen statuere Camenae
Lataque Paeonia pluribus arte salus.
Condidit insigni pietas fraterna sepulchro
Elysia felix umbra quiescit humo.
5Sed mea quod tetricae ruperunt fila sorores
In me iam poterunt iuris habere nihil.


56. Bernardini Cyllenii obitus

Occidit ille meus viridi Cyllenius aevo
Quo mihi non Romae iunctior alter erat.
Rumor ab infausta veniens ita rettulit Urbe:
Divinum iuvenem pestis acerba tulit.
5Atque utinam mendax tenues vanescat in auras
Et fuerit populi fabula vana levis!
Utque prius Marsum falso periisse relatum est,
Sic careat vera nuntius iste fide.
Si tamen hoc tetricae scelus admisere Sorores
10Atropos et stamen rupit iniqua tuum,
Quod pro te possum, comes o iucunde, precari
Sancta quies animae sit sine fine piae.


57. epitaphium eiusdem

Verona est genitrix, nomen Cyllenius, urnam
Roma dedit, phamam Chalcias; astra colo.


58. Alexandri et Ioanne fratre nepotuli | in infantia demortui lamentatio

Blande nepos, teneris patruo praerepte sub annis
Nestoreos infans vivere digne dies,
Quis deus invidit mihi te? Quae sidera? Quae fors?
Heu quam praecipiti cor mihi morte voras!
5Parcius hoc obitu fraterno nempe dolebam
Extincti pignus quod mihi fratris eras.
Et quanvis eversa domus radicitus esset
Sperabat vivo te tamen illa satis.
Dura sed invidit mihi te fortuna, quod unam
10Materiem vitae cerneret esse meae.
Tris prius abstulerat quanquam saevissima fratres,
Terna tamen forti vulnera mente tuli.
Praeteritas propior curas iactura recenset
Sola, vel ut desint cetera magna nimis.
15Ingenium fuerat patrius tibi, parve parenti,
Dona Bononigena non aliena domo.
Forma decens, animus mitis, facundia dulcis,
Omnia quae Phoebo digna parente forent.
Quae quia crudeli mors immatura ruina
20Sustulit et spes est omnis adempta mihi.
Elysio manes patrios scrutare sub antro:
Cum reliquis illic fratribus ille sedet.
Hi quid agam quaerent si quis post funera sensus
Restat, et extincto corpore si quid habent.
25Fratribus orbatum charis censuque paterno
Me dices aegre vivere, malle mori.


59. se ipsum alloquitur istorum temporum | mores increpitans

Verte animos molles et vivere disce, Bononi,
Huius ut aetatis saecla nephanda petunt.
Dissimula simulaque dehinc quaecunque loqueris,
Quicquid ages, ficta simplicitate vafer.
5Omnibus arride, nulli convicia dicas,
Crimina censura nulla reprehende gravi.
Oderis, at verbis inimicum affare benignis,
Indicet affectus semita nulla tuos.
Nemo tibi tanto iungatur amore sodalis
10Pectoris arcanum norit ut omne tui.
Ista parum servare tibi est ut publica fortis
Esse animi credat turba paremque sibi.
Quod si forte audes animo maiora virili
Concipere atque aliquod nomen habere cupis?
15Falle, rape, insulta, viola, furare, tonantis
Fulmina, caelicolas neu vereare deos.
Sacrilegus, homicida, latro, periurius, adulter
Nullum intemptatum postmodo linque nephas.
Nil tibi praeteritos actum probitate per annos
20Adversis pietas offuit ista deis.
Protinus ut tales servare assueveris artes
Succedent votis cuncta petita tuis.
Divitias, sublime feres ita nomen, honores:
Eia age, quid cessas? Vivere malo miser.


60. ad Ianum

Me mala iocundo commisit lingua sodali,
Iane, palam nostros exposuitque iocos.
Acriter inde mihi charus succenset amicus
Inque eadem pariter suspicione sumus.
5Expurgata mea est iniuria, dum tamen omnes
Concordi comites voce loquamur idem.
Fac pateat stolidus nugarum protinus auctor
Nostra nec ut fuerint seria verba refer.
Sic facile innocui veniam nos, Iane, feremus,
10Ille sua poenas pro levitate dabit.


61. ad magnam Helenam amicam

Visa repente mihi nec opino territa casu
Magna meos Helene concidit ante pedes,
Altaque sublata clamans ad sidera voce
Se miseram, exanimem terque quaterque vocat.
5Signa verecundi sunt haec manifesta pudoris,
Virgineo micuit talis in ore rubor.
Nunc mihi magna Helene, nunc digna videris amari,
Sic utinam videar dignus amore tuo!


62. ad dominum Ioannem praesulem Valadinensem | invictissimi Matthiae Pannonum regis legatum

Regius advenit nostras legatus in oras
Campanos fines Parthenopenque petens,
Pannoniae sequitur pubes quem laeta potentis,
Magnanimo pompa conveniente duci.
5Nuda per intonsi sparguntur colla capilli
Vincat Apollineas ut decor iste comas.
Longior accedit talos hinc vestis ad imos
Purpureo antiquae murice tincta Tyri.
Pars autem vernis harum viret aemula pratis,
10Pars violas habitu versicolore refert.
Delecti praeeunt proceres, maturior aetas:
Miratus dicas; "Caesar hic, ille Cato est".
Quos superans gravitate omnes Valadinius heros
Ornetur dubium est ornet an ipse magis.
15Dispositas tali mirum spectare cohortes
Ordine, distinctas dux ita quisque regit.
Quid referam similes tibi, Cyllare? Quemque peremptum
Rex Macedo in nomen transtulit urbis equos.
Felix o tantis coniux ducenda triumphis
20Stirpis Aragoniae dulce, puella, decus,
Lucina egregiam sobolem paritura favente
Magnanimus cui rex gaudeat esse pater,
Utque feros acri Turcos Mavorte fatigat
Intrepido in pugnam cominus ense ruis,
25Ingenuos ex te felix Regina nepotes
Suscipiat patrias qui tueantur opes,
Materni memores qui sanguinis atque paterni
Imminuant vires, trux Othomane, tuas.
Quo feror? Hoc humero pondus maiore levandum,
30Regius a magno vate canendus Hymen:
Nos sumus exiles nec tanto munere digni,
Numina sunt paribus magna canenda modis.
Contigerit votiva dari cui gratia Phama
Victurum priscos auguror esse choros,
35Quaeque Dicearchis regi regina tremendo
Nupserit, ore frequens posteritatis erit.
Interea nostrum placido, pater inclyte, carmen
Excipe quo vultu talia dona capis,
Naiadumque moras fontana lentus in urbe
40Dum trahis irriguum Tarvisiumque colis.
Sume meas tibi se quae dedunt ecce Camenas,
Magnanimae parvum munera mentis opus.
Croesus opes aurumque ferat, det carmina Codrus,
Munera fortunae qualiacunque suae.
45Haec tamen antiqui coluerunt munera reges
Magnorumque hederae cura fuere ducum,
Perdomito si quis remeasset victor ab hoste
Crediderat partum nil sine vate sibi.
Ergo Scipiadae magno rudis Ennius haesit
50Dum canit heroa bella Latina tuba.
Dive nec aeternum sprevisti, Auguste, Maronem
Carmine dum proavos conderet ille tuos;
Dumque sub Hispano victas Stilicone cohortes
Concinit et fusos Claudius ire Getas
55Inclyta mandari laetatur Honorius acta
Pieriis princeps non peritura modis,
Et merito, cum sacro nil carmine maius
Aeternumque magis maximus orbis habet.
Consulibus quid bella forent pugnata vetustis
60Ennius antiquas ni canat urbis opes?
Quid nunc Troia foret Troiaeque ab origine Caesar
Ni fera cantasset bella virumque Maro?
Bella per Emathios plusquam civilia campos
Edita Lucano scire docente datum est.
65Silius arma quibus caelo se gloria tollit
Aeneadum et durum concinit Hannibalem,
Flaccus prima deum magnis freta pervia nautis
Aesoniumque ducem fatidicamque ratem.
Efficiunt igitur sacri, pater alme, poetae
70Perpetui vivant fortia gesta ducis,
Quaeque sat exiguum fuerant peritura per aevum
Contempta valeant vivere morte diu.
Ergo quod officium sacri laudabile vatis
Perpetua est huius phama futura viae,
75Et cum Pannonias remearit sospes in oras
Daunias incolumi te comitante dea,
Per Venetas magis atque magis celebraberis urbes
Nomen et Oenotrio vivet in orbe tuum.
Matthias domitor Turcorum vivet et omnem
80Fusa per Italiam gloria regis erit.
Nec minus Herculeae virtus notissima dextrae,
Tendere qua ad superos dicitur ille polos.
Forma, genus, regnum, caelesti numine digna
Humano clausum quod puto corde gerit.
85Quo male fidentes pedibus suadente phalanges
Turcorum fundens oppida Mysa capit.
Non eget haec aliquo praeter victoria teste,
Ante oculos Itali Martia praeda datur.
Cernite captivos regique applaudite Turcos
90Qui nos a saevo non sinit hoste premi.
Id tamen exiguum si cui maiora parantur,
Certa domi virtus degere nescit iners.
Confestim maiore feras molimine gentes
Opprimet, hostilem depopulatus humum,
95Additus et patribus Venetis comes, intima Thracum
Viscera temptabunt ulteriusque solum.
Oppida victrici vastabunt classe marina
Imperium lati qui tenuere maris,
Augebuntque novis Veneti iam parta trophaeis
100Sic valide est terra res et agenda mari.
Clarius haud Liber devictis nomen ab Indis
Aurea cum peteret sidera nempe tulit,
Non ferus Alcides saevae cum monstra novercae
Vicerat ambobus quam nova palma dabit.
105Interea faustis avibus regina petatur
Coniugium cupiens regis adire sui.
Deinde iter in patriae felicia regna remensum
Sit leve, sint votis astra secunda tuis.


63. queritur Candidam suam fidei datae immemorem | alteri nupsisse, quod cum lenae consilio factum putet, | malum in eam precatur

Pierides, vestri casus lugete Bononi:
Traditur indigno Candida nupta viro.
Illa meam demum fallax spem fecit inanem
Et mihi femineis sunt data verba dolis.
5Illa meos alii donavit perfida crines
Quos totiens auro diximus esse pares.
Sideribus geminis oculos conferre solebam,
En oculos alii tradidit illa meos!
Me sine muneribus tantis ergo iste fruetur
10Et sine dilecta coniuge solus ero.
Oscula nectareis igitur feret iste labellis
Rapta nec hyblaeis inferiora favis.
Rustica Mygdonio connectet brachia collo
Felicisque feret gaudia prima tori?
15Ast ego perpetuas fundam sine fine querelas,
Accipient luctus noxque diesque meos.
Longa per insomnes ducam suspiria noctes
Praedaque erit rabidae nostra puella ferae,
Quae totiens nobis sanctam testata Cytheren
20Pollicita est: "Coniux tu mihi solus eris.
Ante canes rabidi lacerent mea viscera, tellus
Vulneribus fiat sanguinolenta meis,
Dilecti numeris dudum cantata Bononi
Candida quam vatis desinat esse sui".
25Ecce leves rapiunt promissa per aethera venti,
Rupit femineam mobilis aura fidem.
Quam levis in putri vibratur canna palude
Siccaque veloci cedit arista Noto,
Et quam populeae ventoso murmure frondes
30Quamque procellosae diripiuntur aquae,
Tam cito solvuntur muliebris foedera linguae
Firma nec in sancta permanet ulla fide.
Heu mihi, nocturnis quid profuit ire tenebris,
Quid caput innumeris exposuisse malis?
35Quid tolerasse famem ieiuno corpore longam,
Astarem clausas dum vigil ante fores?
Quid foribus capiti demptas posuisse coronas,
Carmen et in media continuisse via?
Quotiens timui rabido latrante molosso
40Latratus causam ne mala nosset anus!
O quotiens ausus medios transire per hostis
Evasi strictas in mea fata manus!
Ibam nocturnis vitam positurus in armis
Ut peterem dominae limina surda meae.
45Audaces iuvat alma Venus, non ulla verebar
Vulnera collato cominus ense pati.
Si mihi per pluvias fuerat ventosque petenda
Candida, non venti, non gravis imber erat.
Si Phaethonteis arsisset in ignibus aether
50Flamma rapax nostrum non tenuisset iter.
Deucalionei sprevissem nubila nimbi,
Nulla foret coeptam causa morata viam.
Gaudia sperabam post tantos quanta labores!
Obstitit, heu, votis fors inimica meis.
55Felix qui potuit nitidos contemnere crines
Sensit et aligeri vulnera nulla dei!
Illa potest somno longas consumere noctes
Atque hilari gratos ducere mente dies.
Illum nullus amor longinquos mittit in agros,
60Nec miserum aestivis solibus ire iubet.
His ego liber ero, patiar sed plura, nec ullus
In patria iuvenis tristior alter erit.
Conquerar insano primae vix nota iuventae
Tempora veloci praeteriisse pede.
65At cum sacrilegae repetam periuria linguae
Et velut inviso nupserit illa proco,
Femineas dicam victuro carmine fraudes
Et mala quae caeco raptus amore tuli.
Interdum Musis illam coluisse pigebit
70Atque auro croceas praeposuisse comas,
Sithoniis similes nivibus dixisse lacertos
Labraque Paestanis aequiperasse rosis.
Sed neque paeniteat faciem laudasse superbam
Itala cui nunquam protulit ora parem.
75Sola mihi sagae nocuerunt verba malignae,
Ingenium praestans virginis ante fuit.
Illa nephas tantum nunquam fecisset at, heheu,
Assidua movit callida lena prece.
Lena, precor, meritas tanto pro crimine poenas
80Impia des rabidis dilanandia feris.
Tristibus at