1. in obitum Carbonis
Quid gemis extinctum Carbonis lumen in orbe,Parthenope? ecce alio lucet in orbe magis.
Carbo illustrauit terras, nunc sydus olympum;
Et superum lux est, qui fuit ante hominum.
2. de eodem
Flete pium vatem, Aonides, magnumque corusciCarbonis tectum marmore flete iubar;
Cuius erant mores, quales decet esse Poetae;
Uita nec a titulis ambitiosa suis.
5O quoties casto calefecit pectora uersu,
Et puerum Veneris reddidit Hippolytum.
Nemo nequitias est admiratus in illo:
Et potior semper carmine uita fuit.
Nunc cum tam nitidae pereat uirtutis alumnus,
10Uix credam superos morte carere deos.
3. de eodem. Philocalus in memoriam Viri Nobiliss. | atque amicissimi ueluti neniolam conscripsit
Vatis ad egregii Musam si saxa moueri,Si uaga constringi flumina posse putant,
Carbonem Phoebus tanto dignatus honore est;
Aonium docto dum canit ore melos,
5Ille graui toties discussit nubila caelo,
Ille procellosas carmine strauit aquas.
Lumine Carbonis Campania tota refulsit
Et coepit cultu Vesbius esse nouo.
Parua loquor: gelidis arsit Sebethus in undis,
10Parthenopeque iterum uixit et incaluit.