Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


17.

1 Quaenam causa fuit tibi sic odisse Catonem,
Scipio? cur illi sic odiosus eras?

18.

2 Livor edax nostras letalis passio mentes
Invasit nullo tempore passa pares.

19.

3 Tu, Cato, si livor fuerit da noscere; nam vos
Pollutos tali dicere labe pudet.

20.

4 Sit licet hoc crimen, non sic dixisse nefandum
Censeo; nam species utilitatis habet.

21.

5 Porci Cato pater, hac in re subdivide quid sit
Utile, quid sumas in ratione mali.

22.

6 Si delatorem rigidum cuiusque reatus
Ante oculos videat quisque, resumo bonum.
Candida victoris virtus immixta timori
Punica romano subdidit arva iugo.
5Sit licet in camo parens agilisque celerque,
Fit melior tunc cum stigma resentit equus.
Casta licet fuerit quantum Lucretia coniux,
Fit magis arguti sedulitate viri.
Et fuit, et fateor, pudeat nisi vera referre,
10Terror honestatis plurima causa meae.
Quoque magis timeo quoquam de crimine vinci
Hoc mihi plus alios corripuisse placet.
Quae mihi convicto poena est crudelis in actu,
Vincenti est animo gloria magna meo.
15Gaudet in obiectam speciem splendescere virtus,
Non nisi certanti parta corona fuit.
Victus ab Aeacida longo memorabitur aevo
Hector et Aeneae gloria Turnus erit.
Legeris antiquae si multa volumina vitae
20Perque tuos memores singula gesta dies,
Nusquam terra fuit sive urbs seu villula qua non
Sit dare certantes de paritate duos.

23.

7 Dicite, Corneli romanae Scipio palmae
Auctor, habent veri talia verba fidem?

24.

8 Ista licet vulgus lateant, sunt certa Catonis
Verba; tamen prohibet dicere vera pudor.


28.

Exagitant vigili quem publica commoda cura
Quemque pudenda movet patriae concordia litis,
Aspice, ne, populi tua dum solertia voto
Discrepat, offendas partem studiosus utramque.
5Insanos inter sanum te velle videri
Est furor, et nimiae virtutis gloria sordet.
Pax, simulata quidem, pax est: simulatio saepe
Assequitur verum. Paullatim deficit ignis
Non subito magnus: patrios defendere fines
10Est animis cunctis; salis at iactura creandi
Parva placet Patavis, gravius ne forte periclum
Mergat eos: cedit merito pudor ipse timori,
Nec lusisse pudet sed non incidere ludum.
At tu si tali turbaris, amice, pudore,
15Dissimula potius. Vulgi compescere mentes
Tunc decuit cum sceptra dabas, nunc gaudia vultu
Pacis habe, vanum si curas plebis honorem,
Nec cupias digito monstrari et dicier: hic est.


29.

Exagitant vigili me publica commoda cura
Atque pudenda movet patriae discordia litis
Insanos inter sanum me velle videri
Opto nec eximiae virtutis gloria sordet.
5Pax simulata quidem est non pax: simulatio numquam
Assequitur verum. Paullatim accenditur ignis
Non subito magnus: patrios defendere fines
Quamquam animis cunctis, salis est iactura creandi
Magna nimis Patavis: ipsi fecere periclum
10Nempe sibi: cessit vario pudor ille timori.
Nunc lusisse pudet, pudet et discedere ludo.
Tristis ego tali conturbor, amice, pudore,
Quod male dissimulo. Vulgi compescere mentes
Non potui cum sceptra dabam, nunc gaudia vultu
15Non fero: si vanum curarem plebis honorem,
Monstraret vulgus noster te et diceret: hic est.


30.

Ecce Timavigenas populos patiente colonos
Nexuit undivago pacis iunctura Liburno:
Exulat armorum strepitus: iam tutus arator
Arva colit, tuto scindunt freta remige nautae.
5Iam neque ruricolae vertentur in arma ligones,
Ancora nec celeres pariet mutata sagittas,
Quodque modo calido fumabat sanguine ferrum,
Vomere se putres gaudebit scindere glebas
Inque pios usus et inermia facta redibit.
10Scis bene, ne longis onerem sermonibus aures,
Quae solident nostram concordia pacta quietem:
Scis etiam quali cupiebam torque resolvi
Dissidium, Pyliae quo pax foret aequa senectae.
Dic igitur, sapiens veri scrutator Aselle,
15Nam potes et socium posco non digna negari,
Dic precor, an voto videatur consona nostro
Pax ea quam cernis num famae salvet honorem
Partibus an neutri vel soli detrahat uni
Et cui; nam vereor ne pars magis altera pacem
20Suscipiat quam det, vereor ne foedere turpi
Saucia libertas litis sit causa secundae.
Libertatis enim, quae se dolet esse coactam
Arbitrio non ire suo, natura requirit
Carceris effugium, nec vult oppressa teneri,
25Nec se contemni patitur viresque resumit
Indocilis servire diu stimuloque latenti
Incita mordaces exercet acerbius iras.
Adde quod et cogens metuit ne sorte gravatus
Se velit ulcisci: quem qui formidat, oportet
30Hunc odiat: pactos odium non servat amores.


31.

Asseris Illyricos natis Antenore iunctos
Pace nova, positis bellis et in otia versis:
Quod faciat stabilem foedus durabile pacem
Quodque labet, certis exponis carmine causis.
5Deinde rogas utrum quicquam hac in pace sit utri
Detractum parti cuique, id quod iurgia linquat
Et sit dissidii radix et causa futuri.
O bone, quam paribus votis concurrimus! illa
Censeo quae censes. Optabam foedera pacis,
10Qualia tu semper, sine vi, sine fraude dolisve.
Pax bona, pax simplex medium non accipit ullum:
Instar amicitiae est, in qua nil quaeritur ultra
Consimiles animos, vota immutata, secundos.
Ah Lupe, non est sic! votis, carissime, nostris
15Distrahimur: perimunt spes infortunia nostras.
Sic puto, fata ferunt, populum Deus ipse superbum
Non patitur rebus tantum indulgere secundis;
In se namque furit divisus et omne sinistrum
Damnat ob alterutras in se contingere culpas.
20Discordes igitur victi succumbimus hosti,
Olli terga damus, veneto parere tyranno
Cogimur: heu nostrae citra confinia terrae
Iam patriae fines et dulcia linquimus arva
Terrasque tractusque maris pro pignore pacis.
25O vivax odium, pignus mortale! minaces
Instigant animos reditura in proelia pronos.
Proinde ulula qui dulce soles ululare, Lycaon,
Unice mi curas comes et solamen in omnes;
Dic age: res patriae soli plorabimus ambo,
30An simulemus eas taciti, virtute relicta,
Ut reliqui cives, turbae et numeremur inerti?
Erige me dubium, certo quoque robore firma.


32.

Quisquis es, o qui sic currentia fata reclamas
Oreque grandiloquo, turbine Martis, hias,
Cedere non notis humanis sensibus unquam
Causarum vicibus, cedere disce Deo.
5Nos mortale genus, super inclinantibus astris,
Utimur arbitriis deficimusque datis.
Permittet, retrahat solio sublimis ab alto
Mundi fraena regens imperiosa manus?
Iratus Ninivae mutata mente pepercit;
10Sospite Loth, Sodomas obruit igne Deus
Proelia venerunt summi de culmine coeli,
A quibus inferior semina mundus habet.
Tu permitte Deo coeli terraeque rotatus
Ut iuvet et vivas noscere pane tuo.


33.

Anxia caesareas sese convertit ad arces,
Romulidum veteres occubuere patres.
Suspicis Adriacis dominantem fluctibus urbem?
Praemia castalio sunt ibi nulla deo.
5Occidit in terris si quis fuit emtor Agavae
Et Maecenatem non habet ulla domus.
Territus effugio pennati stagna caballi:
Iudicat infirmas has Galienus aquas.
Cumque vetet princeps immunes esse poetas
10A Tritone rubri me trahit unda Tagi.
Frons, Henrice, meae satis est incomta camenae,
Lecta tamen veri nuntia fida soni.
Et mihi grata tamen; saltem quia reddet amicum
Me tibi, sulcandum iam bene stravit iter.


37.

Musa, Bonincontro tot fer trasmissa salutes
Iuxta quod libris sunt elementa suis.
Dirigat hanc latii sublimior arbiter aequi,
Quique regit nomen patria floris habet.


38.

Sunt Subsolanus, Vulturnus et Eurus eoi;
Circius occasum Zephyrusque Favonius afflant;
Deque die medio Notus exit et Africus, Auster;
Sed veniunt Aquilo, Boreas et Chorus ab arcto.


39.

Sacrum pingue dabo nec macrum sacrificabo:
Sacrificabo macrum nec dabo pingue sacrum.


40.

Agnus es et cornix, vulpecula, rustice caute;
Nec tecum possunt saevi contendere nautae:
Agnus es aera petens, cornix resonante crumena,
Solvere dum cogeris fraudis vulpecula plena.


41.

Facta manu Patavum quondam Rhodigia tellus
Desierat, functis alia ditione colonis,
Usibus illicitis dominae parere priori.
At tandem, versis longo post tempore fatis,
5Sub titulis quaesita novis velut advena venit
Ad matrem quae tunc reducem suscepit alumnam:
Tradidit Estensis proles sua iura suique
Insimul haeredes, invitis gentibus, omnes.
Mille trecenta Dei tunc cum september ab ortu
10Octoque musta dabat plenis fecundior uvis.


56.

Cum quater alma Dei natalia viderat horrens
Post decies octo mille ducenta caper,
Extulit haec praeses Paduae, cui nomen olivae,
Cognomen circi, patria floris erat.

1 P.

2 Scipio

3 P.

4 Cato

5 P.

6 Cato

7 P.

8 Scipio

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: