Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hic meliore lyra, maiori hic carmine Clio
Adsis, sancta, precor; Nam parvi magna movemus,
Atque Deum pariter trinum cantamus, et unum,
Qui terram regit immensam, ventosque, fretumque,
5Et iubar, et currum solis, lunamque nitentem
Stellarumque poli flexum, et sublimia tecta,
Qui demum ingentes mundi moderatur habenas,
Hic neque nascendo cepit, neque desinet unquam,
Sanctus, et aeternus, nullo mutabilis aevo,
10Non hic a puero tulit incrementa pusillo,
Non longo exhaustum spacio, tristemque senectam
Persensit, quem semper habet, servatque vigorem
Mendaces homines quorum facundia fuco
Desuper inducto credi vel falsa coercet.
15Ipsa sed in primis mentita est gnosia crete
Idaeo commenta Iovem crevisse sub antro.
Si deus ut grai perhibent, erat ille deorum
Tempora non varios illi distincta per annos,
Decurrunt, qui cuncta simul praesentia cernit,
20Nescius occasum, postremo nescius ortum,
Hic pater, hic magni solus dominator olympi,
Sed patrem nemo certa sine prole vocabit,
Mens igitur, nec parva loquor, foecunda parentis
Germen ab aeterno, atque ante omnia saecula natum
25Maiestate parem genuit: qui sensile corpus
Consilio patris archano, et mortalia sumpsit
Ora sibi, atque hominum concretos induit arctus,
Scilicet ut primae commissa ab origine gentis,
Contractamque sua labem cum morte piaret.
30Nuntius id propter coelo demissus ab alto:
Qui castae divina tulit mandata puellae,
Unde ea concepit, nostros mysteria sensus
Alta dei superant, quare non singula sector,
Sed quasi de pleno quaedam lego lilia campo,
35Et Christum peperit dictu mirabile virgo:
Virgo alias ante omnes foelicissima matres.
Tum vero imperium mundi Romanus habebat,
Tum dirae lites, tunc horrida bella tacebant,
Tum tranquilla quies, tum pax erat alta per orbem.
40Coelestem in terris expertem crimine vitam
Inter mortales deus immortalis agebat.
Qui licet exemplum feret et pietatis imago.
Ac opera efficeret magnas miranda per urbes:
Ut tamen ad iugulum nonnumquam ducitur agnus,
45Et tener innocuo respergit sanguine terram:
Sic quoque vir sanctus morte est affectus acerba
Usque adeo est hominum genus ingratumque nocensque,
Huius ad interitum iniustum, caedemque nefandam
Signa dedit manifesta quaedam atque horrentia mundus
50Maximus extemplo tonitru concussus olimpus,
Inque die medio tenebris nox atra profundis
Horruit, et nullo fulserunt sydera coelo.
Talia ne clarus spectaret crimina titan
Deficit vultusque suos lucemque negavit.
55Cum neque tunc ullae turbarent aera nubes
Aurea nec phoebe prohibiret lumina fratris,
Ipsa quoque immensis subito commota cavernis
Horrendum intremuit sublato murmure tellus,
Quin etiam lapides ingenti mole feruntur
60Sponte sua scissi, sanctorum multa virorum
Rursus in antiquam redierunt corpore vitam,
Interea manes Christus descendit ad imos,
Atque animas insontes multorum inde recepit.
Ferrea non ipsi portarum obsistere claustra
65Evaluere deo non ullum occurrere robur
Ut magno occursum Alcidae qui dicitur olim
Tartareas adiisse domos infernaque regna,
Si sacra cum rebus sunt admiscenda profanis.
Ille sed in vitam rediit post funera victor
70Tertia cum latum lux effulsisset in orbem,
Cumque Palestina sese monstrasset in ora,
Tandem immortali conscendit corpore coelum.
Hic pater aeternum spirans, et natus amorem
Aequalem sibi.
75Hic est ille Dei vigor, hic et spiritus ille est
Purior et flammis volucri et pernicior aura,
Qui solet in sanctas mentes et pectora labi,
Quinque per electos est vates saepe locutus,
Unde sit et numen trinum credamus et unum,
80Sed miseri simulacra deum qui vana colebant
Et quibus obscura et tetra caligine caecis
Contigit auctorem prorsus non noscere rerum
Qui tantum vere est, cum vere caetera non sint
Ex alio vitam quae nanciscuntur et ortum.
85Namque quod est verum semper, quod semper et unum
Idque sua quod sponte manet, propriaque viget vi
Quod simplex, summeque bonum summeque beatum.
Tantopere humanis quaesitum mentibus hic est,
Qui mortale genus terrena mole caducum
90Fecit, et aeternas caelestia semina mentes,
Qui duo nascentum statuit primorda namque
C ipio altricem sylvam rerumque parentem
Quae generum in sese caperet simulacra creavit,
Edidit et speciem quae cum prestantior esset
95Afferret pariter vitam rebusque decorem,
E quibus hoc coelum, et quae nos elementa vocamus
Corpora sub nostros demum venientia sensus
Condidit, ac miro iunxit discordia nexu,
Ipsumque omnigenis redimitum animantibus orbem
100Fecit ad exemplum mundi melioris et instar.
Quem postquam exacta perfectum reddidit arte
Vim dedit ex illo produci caetera possent,
Nam duo magna deus praefecit lumina mundo,
Altera quae noctem curarent, altera lucem.
105Multiplices lunae cursus lampada solis,
Per duodena rotae gradientem limite signa,
Cuius ob accessus varios, variosque recessus
Certe alii menses aliae vertuntur et horae:
Et Cererem tellus atque ipsa animantia gignit:
110Hinc pecudes animal mutum, rationis et expers,
Hinc oriuntur aves, genus hinc atque omne ferarum
Et quamcumque trahunt magno sub gurgite vitam,
Hinc etiam stirpes quarum pars altera campos
Pars iuga praetextu viridi montana coronat.
115Hinc simul argenti fiunt aurique metalla,
Quae genitor rerum magni moderator et orbis
Scilicet ut maneant aeterna luce procurat.
Cuius et iniussu folium non excidit unum.
Non equidem credo nec plane assentior illis
120Qui minime curare Deum mortalia dicunt,
Nam ni cura vigil caelestrum cuncta gubernent,
Mox peritura petant discordia semina litem.
Ergo Dei imperium immensum atque immensa potestas
Qui coeli quotiens specula despectet ab alta
125Et mare quod magnum est, et terras ordinis imas,
Tartaraque a longe solo movet omnia nutu,
Et licet invicto superentur caetera fato,
Solus at ipse tamen pessum tenet omnia fata,
Horribilesque suo compescit numine parcas.
130Nec dubium qui cuncta deus dissolvere possit.
Et coelum et pelagus, simul et quas condidit auras
Si velit ac globum penitus convellere terrae.
Sed pulchrum conservat opus pulcherrimus auctor
Talis hic et tantus totum complectitur, atque
135Cum sit ubique tamen dictu mirabile nusquam est.
Nunc neque mortali fas quemquam cernere visu,
Nec perferre potest acies humana tuendo.
Illud in exhaustrum et non aspirabile lumen
Quo nihil est melius, certe maiusve putandum
140Sed furor est animo si quis comprendere sumit
Posse Dei secreta putat vel promere lingua.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: