Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Tu quoque Coelestes imitans Apolonia nymphas
Includi Heroo non indignabere cantu.
Et quanquam nostro maior tua gloria plectro
Missa sit in terras omnes et in omnia longe
5Aequora, stellatos etiam vulgata per axes,
Non vanus tamen iste labor, nec enim tibi famam
Cogitat, est aliud quod nos in carmina traxit.
Nam tua maiestas nobis mortalibus ingens
Praesidium, celebri veneranda in saecula cultu,
10Obsequium sibi nostri operis, sibi vendicat oris.
Virtuti debetur honor, licet inclyta et expers
Noctis et umbrarum per totum effulgeat orbem.
Ante Deum lychni in amplis, funalia ad aras,
Non ut clara dies fiat lucentior, ardent:
15Verum ut coelituum patriam splendore nitentem
Aethereo, et semper versari in lumine divos
Significent, ubi nulla diem contaminat umbra.
Diva, vides animum sublimen, et grandia corda,
Ingenium vero tenebrosum, exangue, sepultum
20Segnicie, et lentum vitio torporis et oci.
Ergo ades, et caligantem sacro affice sensum
Lumine, quod divorum oculis clarescere nunquam
Cessat, et aeterni retegit penetralia mundi.
Roma potens rerum variis, et adultera coniunx
25Dum natura recens crescentes adiuvat annos,
Principibus nupsit, quorum sine numine et omni
Pars maior pietate fuit. Rarissima virtus
Semper, ut hybernis Hysperionis aura diebus,
Cum niger invaluit Boreas, cum nubila regnant.
30Hi simul ac sceptrum aggressi regnoque potiti,
Exibant de sede Erebi teterrima monstra,
Tisiphone, furiaeque aliae multo angue comantes
Afflantesque suis illos nidoribus intra
Intima tartareum spirabant corda furorem.
35Quippe quibus dominabantur Plutonides umbrae.
Sic male persuasi coelos attollere contra
Non poterant vultus, et nil perpendere sanctum.
Sed versi in terras oculos, et more ferarum
Praecipites quorsum legem indignata libido
40Ostendisse iter (tam nil pensi atque pudoris
Menti inerat) superis scelus admirantibus ibant.
Quum primum in terris pietatem exurgere, et ortam
Cognovere Dei sobolem, ne perderet orcus
Imperium usurpatum annis tot milibus, arma
45Arma exclamarunt, Christique imbelli regna
Perdere conatum nil detestabile et atrox
Praetermisit inops lucis genus. Ecce superbus
Aeneadum de gente Nero. Viden ora cruenta?
Atque odium truculentae animae per lumina rumpens?
50Primus hic addictam coelo disperdere gentem
Ausus, et infausto divos invadere bello.
Obiectare feris homines, accendere viva.
Corpora consuevit, nocturni ad luminis usum.
At postquam in sanctos longas exercuit iras,
55Ipse sua sibi fata manu consciscere adortus
Transtulit afflictae moerorem in gaudia Romae.
Altera, contemptor divum, dominumque Deumque
Imprudenter agens, crudelia protulit arma,
Germanus, Tite sancte, tuus neque te neque patrem
60Iustitia referens, ideo lacer atque cruentus
Caede sua Stygias tandem raptatus ad umbras.
O stulta impietas, incauta audacia, praeceps
Iudicium, imprudens et vana superbia regum
Romanorum. Audet superos incessere et astra,
65Cui grave muscarum est et formidabile rostrum.
Hic etenim si vera ferunt aestate volantes
Per thalamum muscas (manifesta insania) ferro
Zetus ut Harpyias, est insectatus et arcu.
Ite animae pessum, indignae quibus almus Apollo
70Ostendat vitale iubar, quibus ignea mundi
Ornamenta ferant nocturnam sydera lucem.
Indignae, quas dicat opus moderator Olympi
Esse suum, dignae hospicio Phlegethontis et orci.
Tu quoque censeris (verum illa iniuria longe
75Detestanda minus) Traiane in crimine tanto.
Iussisti cohiberi enses parcique piorum
Relliquiis, sanctae exhorrens tot funera gentis.
Sed maior Veri impietas et acerbior ira,
Atque immane magis facinus, tunc orta repente
80Fulgura, Romanas cum Marcomanica castra
Cinxissent acies Veri extinxere furentem
Saevitiam, et flagrans odium minuere parumper,
Opportune alto radiantia fulmina coelo.
Sed furor insanus, rabiesque infrena Severi
85Intumuit, velut excitum mare flantibus austris,
Cum fremitu horrifico spumans procul aestuat unda.
Et tua castrensi properans ad regna tumultu
Maxime, genus Gothicum, dira illa libido,
Virus olens canis inferni, grassata per omnes
90Christigenas velut inter oves ieiunia luporum
Ingluvies. Post te paulum regnante Philippo
Relligio secura fuit, millesimus urbis
Annus erat renovata decem post saecula Romae.
Mox velut e latebris sinuosa volumina solvens,
95Umbrosus coluber Decius, furiale venenum
Expuit in sanctos: ignes extinxit ad aras.
Templa cruentavit, tormenta immania passim
Protulit, et membratim homines in frusta secavit,
Durior Eurysthaeo, Busiride crudior ipso.
100Quid memorem te Auguste senex, qui praeda fuisti
Bellica, Persarum regi, quia sanguine sacro
Foedasti fora, templa, vias, et numina contra
Nil veritus bellare, Deos simulacra putasti?
Sed nil proficiens tua caeca protervia tandem
105(Nimirum et caderes tanto graviore ruina)
De splendore pari superis, de culmine celso
Imperii, tanta de maiestate redacta
Extemplo ad servile iugum, squallente senencta,
In pedore, situque iacens gravibusque catenis
110Tabuit, ante obitum aeternas depulsa sub umbras.
Non laesura minus furor Aurelianicus arma
Protulit, indicto cum facta licentia bello
Praedandi plebem insontem, passimque necandi
Coelestes impune viros, et fantia nondum
115Ora trucidandi, atque Deum ludibrio habendi.
Ecce alius mihi sese offert tuus ille cruentus
Maximiane comes, cui postquam polluit orbem
Caedibus innumeris, Romani purpura regni
Visa gravis, riguos ideo secessit ad hortos
120Littore in Adriaco, rapidos ubi temperat aestus
Aura frequens, gelidos ubi mitigat unda decembres,
Unda maris tepidi non consentanea Brumae.
Sed veluti decimus, quotiens irascitur aequor,
Irruit in nautas maiori turbine, fluctus:
125Sic decimi vis illa ingens et longa tyranni
Altius intorquens telum exitiale, ministros
Sacrorum enecuit, templa et sacraria flammis
Abstulit, ex adytis divina volumina in ignes
Corripuit, lunaeque uno bis dena recursu
130Milia Christigenum, tanta inclementia, tantum
Irarum pelagus, Roma indignante peremit.
Et tandem gelido vitae insidiante veneno
Iam senior, iam defectus, iam sanguine adempto
Frigidus, hiberno qualis iactet anguis in antro,
135Vita eiectus apud Proavos sepelitur in orco.
Quo rapior mea diva? Rotis errantibus ultra
Metam agor, et longo in gyrum praetervehor actu.
Ad Decium torquendi axes, ea tempora coelum
Implevere animis illustribus, aula Tonantis
140Facta frequens, auctae in campis coelestibus urbes.
Nam coelum veluti tellus habitatur, et amplas
Rerum opifex divum populos distinxit in urbes.
Hi iuga summa colunt, illi depressius ortum
Versus et occasum retinent sua moenia longe
145Et late sparsi ad fines Aquilonis et austri.
Cum venit e terris aliquis super aethera, consul
Temporis illius reducem cui destinet urbi
Explicat, et civem aeternum decernit in illa.
Certa magistratus illis ut et urbibus istis
150Iura ferunt certi, nec enim sine lege putandum
Esse polos, leges patiuntur, et ordine regnant.
Mundus hic exemplum mundi coelestis, in illo
Exactum est, quicquid fragili modo nitimur orsu.
Discimus hic artis documenta, implebimus illic.
155Ergo laborantem Decio sub principe mundum
Dum regeret stygius proles Saturnia Pluto,
Dii scelerum quibus est studium, coiere frequenti
Concilio. Venus ante alios maga docta, iuventae
Et levibus praefecta annis. Faber ante Deorum
160Vulcano cui nomen erat, Cyllenius Hermes
Ingenio ac sermone potens, et maxima frugum
Mater, Eleusinis olim celebrata colonis.
Aeolus, et Thethys, et splendidus ora Cupido.
Tu quoque quem Graii veteres dixere bimatrem
165Bacche, Mimallonides fusis in terga capillis,
Maenades et Satyri tecum, temulentaque turba
Bassaridum, quibus officium tentare bibaces,
Atque ciere sitim, Veneremque accendere potu.
Est specus in campis Libyae, Carthaginis altae
170Non procul a pelago, specus intra viscera terrae
Missus, opaca nemus densum facit ostia, magno
It longe spelunca sinu, domus apta colubris,
Sole per aestatem Libycos torrente colonos.
Hic, ut fama refert, quondam Sidonia Dido
175Et pius Aeneas, declinavere procellam.
Haec Venus antiquae fraudis memor eligit antra
Texendis bona visa dolis, ac talibus infit.
Dii consanguinei, dii quod ego semper amavi,
Ac colui, sine quis mihi nil foeliciter unquam
180Fas fuit ordiri, dudum deprenditis orbem
Terrarum a nobis dilabi, et quaerere Christum.
Hec nova credulitas quasi quaedam incendia ventis
Flantibus, it flagrans, semperque adolescit eundo.
Vester honor passim, vestri reverentia pessum
185Labitur, indecores sine maiestate, sine aris
Mox eritis, nisi contra hostes attollimus arma.
Quos si forte aliquis contra obiectaverit, actum
De nobis sine spe, nec eundum sydera contra,
Dicite, num nuper, ne tempora prisca revolvam,
190Num licuit caeso Decium praeferre Philippo?
Num licuit nobis ipsa intra moenia Romae
Principe Alexandro, cuius contraria nobis
Mater erat, tanti residens in culmine regni,
Caeciliae vexare domos? Ipsamque virumque
195Cum Tyburte, licet claris natalibus omnes
Prodierint, gladiis invito extinguere Christo?
Num regnante Pio, cuius clementia nostro
Est aequata Iovi, duce me Ptolemaeus ad aram
Isidis, ut sacros divis accenderet ignes
200Tractus? Et ut sprevit Christum abiurare, peremptus?
Hoc nostrae potuere manus. Matertera Iuno
Mecum erat, et coniunx, et cum Mavorte Minerva,
Coniurati omnes opus id concorditer ausi.
Vos quoque Dii magni, Christum vexare potentes.
205Quid sopita iacent corda illa ingentia, quondam
Coelo, Erebo, terrae, et pelago dominantia, cur nunc
Sic oblita sui? Longa fortasse senecta
Genua labant? aevo forsan cecidere lacerti?
In venis cruor intepuit? Cum tempore corda
210Defecere? graves animi minuere cerebrum?
Tollite praestantes animos, non omnia Christus
Eripuit, nostri superest pars maxima regni.
Nec minus ille potest, sed vos, ut cernere promptum,
Degeneri ignavoque animo timidi atque fugaces
215Terga datis, superaturi si vertitis ora,
Si in commune bonum nostra omnia mittimus arma.
Titanes genus illus atrox quia fortiter ausi,
Terrorem incussere Iovi, si Iuppiter illo
Tempore segnis erat (scit qui stridentia in Aethna
220Pro divum imperio cudebat fulmina coniunx)
Isset in aeternum exilium: quia fortia contra
Agmina, terribili contorsit tela lacerto,
Vicit, et oppressi bello iacuere gigantes.
Nos quoque dum somnum sectamur et ocia inertes,
225Nil mirum si deserimus, si nostra per orbem
Regna infirma labant, si surripere omnia Christus
Audebat, et fragiles in nos armare puellas.
Vincimur a scortis, pudor est tam grande fateri
Dedecus, illudunt nobis puerique nurusque
230Causa mali usque adeo absurdi atque ignominiosi
Nil nisi de nostro veniens ignavia somno.
Quo pacto Romani orbem, nisi grandibus ausis
Edomuere? tenax curae sententia at alti
Propositi, Senones Capitoli a vertice Gallos
235Trusit, et obsessae Poenos a limine Romae.
Non erat Alcides Antaeo fortior, artus
Cernenti, aut Turno Aeneas, aut Hectore, Achilles,
Aut Tydeus Lycophonte, animo veniebat ab acri
Illa potens virtus et inexpugnabile robur.
240Vis igitur revocanda animi. Victoria pendet
Ex animo, maiora facit qui fortius audet.
Sic Venus, accensi comites sermonibus istis
Obsequium spondent alacres, animosque resumunt.
"Ite omnes - Venus - ite - inquit - dum in cardine res est,
245Ite, magistratus Deciumque invadite noctu,
Atque opportunis componite somnia formis.
Me in primis, e nanque putant (quod saepius una
Risimus) Aeneadum matrem, Vestamque iugales
Horrentem thalamos, et cum genitore Quirinum
250Indigetesque alios, ac tutelaria Romae
Numina, quae nulli fas est audire profano,
Fingite praesenti de tempestate dolentes
Multa queri, ingratis multa exprobrare latinis,
Multaque pro cultu promittere, multa minari
255Pro impietate, Deos recolant posse omnia in omnes.
Et studeant ritus veteres, et templa Deorum
Antiquo de more coli, Christum orbe fugari.
Utpote qui terrarum orbem subvertere, et ipsum
Romanum imperium velit extirpare, Deosque
260Et se pro cunctis unum regnare, suosque
Nescio quos de sorte hominum turpique nefanda
Collectos pro consulibus, pro patribus urbis
Ingerat, extinguens nomenque decusque latinum.
Pontifices etiam paribus regemque sacrorum,
265Praefectosque epulis, Salios, Titiosque sodales
Irritare modis, et idonea tempora nacti
Invigilate operi, rebusque vacate gerendis.
Mox ubi conclusi fuerint, indagine et astu
Capti homines vestro, coeptis adhibete Megaeram,
270Et socias, quae sollicitent Deciana superbo
Corda odio, et faciant ira excandescere atroci."
Haec via, et his dictis ad res abiere gerendas.
Nona dies aderat, cum tota excita repente
Factio pontificum sese longo agmine ad aulam
275Proripit, alituum linguas et somnia docti
Conveniunt, et qui fumantia consulit exta.
Qui rimatur aquas, et qui considerat ignes,
Qui pluvias, specula, et pelues, nitidasque secures
Inspicit, et temere descripta in pulvere signa
280A tellure trahens nomen, qui intelligit auras.
Qui lemures orco ciet, et genus omne magorum,
Cogitur, ac Decio intenti sua somnia narrant
Commendantque Deos patrios, et numina avita,
Quae pater Aeneas post diruta Pergama secum
285Vexit in Italiam, quae observavere Latini
Albanique patres, quae antiquae moenia Romae
Fundavere, quibus domuere authoribus orbem.
At Decius cui corda pari tumefacta veneno,
Quanquam animum cohibere velit, tamen aestuat intus
290Incomposque sui, dum vult componere vultum
Fingereque aequanimem, torvam truculentia frontem
Asperat et similis tauro cum murmure rauco
Ire in bella parat, premit alta mente Philippi
Regna invisa, novos ritus, quibus ille solebat
295Observare Deum, veroque litare Tonanti.
Cogitat illius placita et sancita refigi,
In nihilum redigi decora, et monumenta, minatur
Et cineri, delere ipsam deliberat urnam.
Fraenari ulterius nescit furor, imperat omnes
300Christigenas ad sacra trahi Romana, negantes
Aere catenatos, cruciari, in frusta secari,
Ablegari, uri flammas, et in aequora mergi.
Nuncius ad Gallos, ad Iberi fluminis arva
Ultima, ad Hybernos, Neptuniculasque Britannos,
305Ad Graios, ad Cappadoces, ad Caspia regna,
Usque Melachlaenos, usque ad pictos Agathyrsos,
Usque ad Amasonias urbes, Asiamque per omnem
Cis Taurum, Romanus ubi coniungitur Indo,
Ad Maurum, Numidumque domos, Getulaque rura,
310Ad Lybiae campos, ad arenivagos Garamantas
Pervolat, ad Nili demum flagrantia rura,
Et Memphitis agros, ubi regna antiqua Deorum.
Hic erat, ut fama est, atavis sata regibus inter
Niligenas forma praestans Apolonia Nymphas,
315Splendida maiorum titulis, in murice et auro
Et magnis nutrita opibus, clara inclyta fama,
Docta novas leges, hominem sotera Deumque
A teneris confessa annis, syncera, viriles
Nunquam passa manus, nunquam passura pudorem
320Perpetuum summo custoditura Tonanti.
Clausa domi cum matre viam praecluserat omnem
Delitiis, viduali habitu contenta, lavari
Nescia, nil thermis debens, nec odoribus ullis.
Non capiti nardum, non instillabat amomum,
325Nec Hierichuntinae redolebat balsama silvae.
Mensa brevis, condita fame, vulgare legumen
Esca, vel hortenses herbae, frigentia lymphis
Pocula, producta inferam ieiunia noctem
Sepius, et semper victus sine viscere simplex.
330Lucifer aurorae socius, qui caetera vincit
Sydera, iuravit nunquam vidisse iacentem.
Luce labor tota, noctu labor, ocia quantum
Ad vitam naturae opus est, implumia strata,
Et duris tormenta toris, patientia rebus
335Optima in adversis, semper comes, innuba semper
Virginitas, nec non mater prudentia morum, et
Regula virtutum pietas, ancilla Tonantis
Relligio, quae templa colit, quae praesidet aris.
In lare secreto mater, regnante Philippo,
340Exiguam curvo sub fornice fecerat aram,
Cum labro lustraris aquae, cum lampade, et igne
Perpetuo, divos ubi sola orare solebat.
Hic superum simulacra, quibus custodia gentis
Et tutela domus. Puer aureus, aurea virgo
345Aurea lactenti quae porrigit ubera nato.
Aureus ad laevam Simon, Romana futuras
Signa tenet clades, fulvum levat aureus ensem
Paulus, et ad dextram stat missa in pectore barba.
Huc veniens mane ante diem sero ante cubile,
350Terrestres animo curas, ceu nubila quaedam
Importune aciem mentis prohibentia sursum
Cernere, paulatim meditando abigebat, et ultra
Sydera prospectum attollens, videt alta polorum
Culmina, in excelso divumque hominumque parentem
355Contemplata throno cum maiestate sedentem
Illa infinita, quam circonfusus, adorat,
Ingens spirituum populus, cui tartara curvant
Tam longinqua genu, mira dulcedine languet.
Ambrosiam nectarque bibit, terrena voluptas
360His collata epulis taxum sapit, atque aconitum.
Nec iam vivit, eunt omnes in sydera sensus,
Visus abit, fugit auditus, trahit omnia secum
Mens sublime volans, fugiunt super aethera vires.
Et fit iners animi appendix et inutile corpus,
365Terrigenum coelo quorum est succedere, multi
Serta manu formata Dei lauro atque Amarantho
Texta gerunt, sed in his ardet rosa, lactea in illis
Lilia resplendent, violis vernantia quaedam.
Laureolas dicunt, veterum monumenta laborum,
370Horum autem genus est triplex, qui fortiter hostem
Et tormenta ferunt, primi: quos nulla voluptas
Inquinat, et Veneris furias domuere, secundi.
Tertius aut gravibus scriptis aut ore docendo
Surgit honos. Alii quanquam sine fine fruantur
375Elysio, nullis decorati insignibus errant
Aetheris in campis, ut plebs sine purpura et auro.
Sicut enim Romae quondam, dum antiqua manebant
Regna, senatores primis, equitesque secundis
Stabant in gradibus, post quos ignobile vulgus
380In modicam lateque patentem implebat arenam,
Sic amplas coelorum urbes populosque frequentes
Ordinibus variis pater omnipotentis Olympi
Digerit, et proprios meritis dispensat honores.
Ex tribus his igitur duo prima insigna virgo
385Perceptura brevi, turbam non cessat egentem
Pascere divitibus donis, et prodigit aera.
Seminat in terris quod in aethere colligat aurum
Sedula, vicatimque inopes explorat et aegros.
Iamque propinquabant magno fatalia motu
390Tempora, Nile tuas celerans Proconsul ad urbes,
In quibus, ut fama est, priscus regnabat Amasis,
Navigat Ionium senis cum fascibus aequor.
Iamque superba tenet victo quae condidit orbe
Moenia Alexander, graditur IOve plenus, et alto
395Lumina circumfert Pellaea per agmina vultu,
Martis equo similis quotiens per Thracia rura
Sub Domino gressum moderans incedit, et ore
Terrifico accensus, populos iubet aere canoro
Cogere, et hortari cives ad sacra Deorum.
400Christigenas vero Romani nominis hostes
Clamari, si sacra negent Romana Tonanti,
Atque rebellantes candenti ardere camino.
Ut solet obscuros laqueis circundare saltus
Venator, canibusque feras excire latentes,
405Ac premere excitas latratu in retia magno:
Sic ad templa pios missis qui lora ferebant
Urget, et exorto fremit inclementia bello.
Ipse sedet celso in solio stipatus utrinque
Fustibus, et gladiis, et habet pro legibus arma.
410Plebs levis et rerum semper studiosa novarum
In fora turmatim rapitur, cupidumque videndi
Tristis per vicos ruit ad spectacula vulgus.
Ecce catenarum nodis onerata cruentis
Truditur ex laris patriis Apolonia, regum
415Progenies, lugente domo, sub pondere aheno
Vix graditur, longaeva parens in flumina solvit
Larga genas, totum in gemitus consumitur aegrum
Pectus, inardescens dolor intestina piamque
Crudeli laniatu animam discerpit, euntem
420Nata oculos sequitur, quantum licet, utque recedens
Paulatim ex oculis elabitur, elevat ora
Cum clamore vocans natam, suspiria natam
Ingeminant, querulo nihil est nisi filia in ore.
At postquam est penitus sublata ambage viarum,
425Ac si animam maternam abiens secum ipsa tulisse,
Concidit, et gelidos pallor superinduit artus.
Commiserans casum luctu vicina magno
Solvitur, et totis resonat querimonia tectis.
Sola satellitibus truculentae innoxia turbae
430Praeda datur virgo. Tandem veniat ante tyrannum
Romano fastu inflatum, totoque tumentem
Dite. Puellari poterant praecordia forma
Iudicis accendi, tantus fulgebat in ore
Virgineo splendoris honor, nisi dira Megaera
435Et Venus, et Veneris proles versuta Cupido
Id veriti contra insanos medicamen amores
Fecissent stygio corda implacata veneno.
Continuo intorquens flammantia lumina consul
Vociferat torvum, et vultu sacra imperat atro.
440"Quid faciat populo in tanto sub iudice tali
Certa mori virgo viridi vix nubilis aevo?"
Stat veluti tepidis errans ab ovilibus agna
Inter mille lupos, aut inter mille leones
Caprea, quae tenera producere cornua fronte
445Incipit, aut aquilas inter philomena rapaces.
Coelicolae qui rem scierant longe ante futuram,
Tempus adesse vident quanquam sine tempore degant,
Mobilitas ubi nulla, dies quae fecit et annos.
Curritur ad coeli speculas, aperitur Olympus,
450Et superi ex alto scelus id tam immane tuentes
Horrescunt animis, stratique ante ora Tonantis
Auxilium tenerae aetati concorditer orant.
"Tunc oculis divum pater indulgentibus, aegram
Prospiciens, quae nostra - inquit - clementia divi,
455Quae fuerit pietas, si, dum servare puellam
Nitimur, et vitae paucos adiungimus annos,
No dubitamus eam gemina fraudare corona,
Et duplex auferre decus: resecabimus ergo
Quem fecit natura metum, natura beatos
460Ignorans post fata dies, satis ista superque
Auxilia in casu tanto, nam poena dolorque
Non, ut caeca hominum putat ignorantia, mors est,
Quam modo falcatam fingunt modo arundine et arcu
Terribilem, metus est mortem qui fecit acerbam."
465Sic ait, et magnos animos inspirat ab alto,
Qui ferre arma queant, et contra stare tyrannum.
Extemplo advertit mentem coalescere Virgo,
Lustrari ingenium, rediviva calescere corda,
Et sua nescio quid divinum in pectora labi.
470"Fit facunda nihil trepidans, sicque ore locuta est.
Perdere nos frustra, consul Romane, laboras,
Nam velut in sylvas decisa repullulat arbor,
Et multi ex una veniunt radice nepotes,
Sic nostrorum uno centum de funere surgunt.
475Mors mea natalis multis ex agmine tanto,
Quos mihi sufficiet pater, et me in regna sequentur
Transmundana brevi. Terrena colonia coelum est.
Diis vero, Romane, tuis de marmore ductis
Ponere sacra nego, quia ponere sacra nefandum."
480Haec ubi dicta, fremens consul. "Pertundite, clamat
Impia praeduris pertundite cotibus ora.
Ne irritare deos Romanaque numina pergat,
Nec mora, corripiunt silices, manibusque levatis
Virginis audaces caput invasere ministri."
485Ut visi excusso labi cum sanguine dentes,
Fit clamor populo insignem miserante puellam.
Vimque inferre parat lictoribus ore minaci
Turba ferens graviter tundi tam immaniter ora
Virginis, et tanto impietatis turbine civem
490Innocuam perdi. Serpit late orta repente
Seditio, et tanquam subito freta consita cauro
Fluctuat iratum magno cum murmure vulgus.
Ut flagrare anim, pugnaeque accingere totam
Pene urbem, strictosque enses rutilare per auras
495Prospicit, infectis rebus subit atria consul.
Et glomerata cohors raptatam in tecta puellam
Detrusere cavi horrentem sub carceris umbram.
Nox erat, et magna coelum vertigine quaedam
Sydera tollebat, quaedam inclinabat in undas
500Oceani, et pleno lucebat Cynthia cornu,
Cum celer a summo coelorum elabitur axe
Nuncius, ingrediensque locos ubi saucia virgo
Orabat gelidi residens super aspera saxi
Dorsa, repentina humentem luce abstulit umbram
505Atque ait. "O studium superorum, o cura Tonantis
Unica, coelituum sedes habitura superbas,
Fer magno tormenta animo, tibi crastina palmam
Est latura dies, flammis abolebitur omne
Quod mortale geris, nec erit tibi flamma dolori.
510Impete nanque uno vitalem incendia sensum
Surripient, animam membris labentibus ipse
Protinus educam, veniensque in sydera mecum.
Atque triumphato capies nova regna tyranno,
Neu dubites membra haec, quae nil nisi testea quaedam
515Sunt animi vasa aeterni, deponere mentem
Scito reversuram nunquam ad sancta illa piorum
Concilia et coetus superum, nisi pondus et umbram
Diluat, ac fiat sine mole essentia simplex.
Nunc se oblita gravi cubat in tellure sepulto
520Ingenio, atque alienato velut ebria sensu.
Res mira, ut fuerit tandem sibi reddita, surget
Tota oculus, tota ingenium, pertaesa cloacam
Corporis, exhorrens tam obscura oscoenaque claustra.
Functa paroxysmis curarum, exuta protervos
525Omnino affectus, laeta, et nihil indigna rerum
Terrenarum, igni levior, pernicior Euro,
Et semper sine nocte vigil, sine lumine lumen
Semper habens, sine luce videns, impune per ignes,
Subter aquas impune means, ignota, nec ulli
530Visa noctuque vias, fora, templa, peragrans
Pro arbitrio, subiens etiam penetralia tecta,
Et quaecunque putent homines arcana subintrans,
Nil mortale timens, hominum quoque fallere sensus
Et mutare potens, et persuadere quod optat."
535Denique sufficiens sibi sola, simillima divis,
Sic ait, et placidis afflatam leniter auris
Integrat excutiens hesternam a pectore caedem.
Continuo apparent variis sub vultibus ora
Plurima divorum in vacuo pendentia coelo.
540Multaque de superum patria, de principe divum
Fantur, et hoc languentem animant sermone puellam.
Consulis hesterno rabies perterrita casu
Roditur, et similis colubro, qui vulnere tardus
Haeret humi sese intorquens, iram atque dolorem
545Concipit, et duplici corda irritata veneno
Nec frenare potest, nec opus differre nefandum.
Egerat insomnis noctem mala plurima volvens
Quae sanctis inferre parat, mens perdita languet
Quod nequeant peiora dari. Considerat ignes,
550Vincla, cruces, gladios, et verbera, concipit omne
Quod torquere potest, Siculorum antiqua revolvit
Gesta Tyrannorum, nunquam intellecta eorum
Callidus interpres meditanti Athlantius offert.
Mille modos grassandi aperit, Aphrodisia mille
555Progenies, totidem Mars et Tritonia, diro
Nil satis est odio, de tot cruciatibus iram
Nil explere potest, bilem nihil aequat acerbam.
Dumque animos agit in gyrum vesana libido,
Surgit, acervarique iubet prope littora ponti
560Ligna strue ingenti, mox de squallente barathro
Per postica trahi facit ad tormenta puellam,
Moenibus occlusis, ne seditione cruentum
Perderet excita rursum, velut ante, laborem.
Ipse satellitibus properat stipatus, et armis,
565Et Meleagraeo quam mox furibundior apro
Atque Calydonii facie truculentior ursi
Imperat accendi porrectam in sydera misso
Igne pyram, fraudum artifices scelerumque magistri
Divi adsunt, iram stimulis odiumque cientes.
570Ventipotens subito lictoris imagine sumpta
Aeolus adductis correptam follibus auram
Comprimit, et fauces adiungit follibus amplas
Pronus humi, buccisque tumentibus incitat ignem.
Mulciber in speciem prunarum evadit, et ardens
575Ligna subit, flammamque levat per inane volantem.
"Tu, foedos vertens oculos, et in ora puellae
Censuliens cilio adducto, semel elige clamat
Aut viri, aut nostris libamina ponere divis.
Illa autem sursum verso paulum ore morata est
580Oranti similis, mox se convertit ad ignes
Subridens, vultuque hilari dissolvite - dixit -
Vincla pedum, manuumque graves auferte catenas,
Consulis ut mandata sequar, tum protinus illam
Expediunt laeti properare ad sacra putantes."
585Ipsa nihil dubitans postquam vestigia sensit
Libera, praerapido subit alta incendia cursu.
Flammarum subito circum ora volubilis unda
Fluctuat, et bibito cessavit anhelitus aestu.
Exanimum corpus veriti consumere numen
590Assistens sensere ignes, circumfluus ardor
Lambere contentus tanquam daret oscula sacra
Relligiosa cuti, membra inviolata reliquit.
Christigenae noctu dubitant inferre sepulcro
Relliquias, vario inter se sermone loquentes.
595Ambiguum tandem pietas animosa timorem
Vicit, et egressi in littus rapuere cadaver
Syncerum, quod nulla avium, quod nulla ferarum
Attigerat morsu, sine signo ardoris, amomum
Ad cyprum redolens vultu venerabile pulchro.
600Illatumque urbi scalis ad moenia missis,
Fonte lavant tepido, myrraeque liquoribus unctum
Dant tumulo gemebundi omnes, multoque rubentes
Fletu oculos, totamque trahunt in funere noctem.
Mens suscepta choris superum tranare volatu
605Incipit excelso rubri super aequora ponti
Alitis in morem, Riphaea cacumina laeva,
Aethiopes dextra videt, oceanumque calentem.
Trans Arabes fugit, et Persas, Carmanica regna
Transit, et Indorum fines, ubi labitur Indus
610In mare multivado cursu, procul aspicit amnem
Gangis, et in tumultum veniunt, ubi magnus Hiarchas
Dicitur agrestes olim docuisse sophistas.
Hic intermisso paulum requiescere cursu
Diis visum, gelida palmae residere sub umbra.
615Tum veteres animo volvens Apolonia curas
Sic fatur. "Quae mortales amentia divi
Tanta premit, quae lux oculos perstringere, quae nox
Usque adeo obcaecare potest, ut cernere non sit
Fas longos quae aerumna dies, quae damna sequantur.
620Tempora nec videant sibi noxia, corpora olentes
Esse sepulturas, terrena negocia saxum
Sisiphia cervice cadens, undamque sororum
Pertusis labentem urnis. Ixionis orbem,
Esse metus, esse insidias, esse anxietates,
625Quae torquent roduntque animos fallacia, poma
Et mendacis aquae fluvium quem Tantalus ore
Insequitur, spes invalidas, sudataque frustra
Vota hominum temere audentum, cum corpore vinctam
Ferre animam, quicquid poenarum ascribitur orco
630Prosequitur, mirans itidem mortalia corda
Sic horrere necem, quam si dignoscere fas sit,
Sponte sibi asciscant, naturae arcana videndo
Gaudet, et exultans oculis circumlegit orbem
Terrarum, pelagi stagna alta, volubile coelum.
635Unde lacus amnesque fluant, quae fontibus undam
Suppeditent causae, cur terrae immobile pondus
Pendeat, et cur tot saeclis flagraverit Aethna.
Cur caret semper pluvius, cur flumine tanto
Aestuet Aegyptus, Nilique intelligit ortum.
640Quid moveat molem undarum, qua lege ferantur
Aequora, qua volucres veniant ab origine venti.
Quas maculas luna ore gerat, quid sydera verset.
Quot coeli, quot eorum axes, an in omnibus unus,
Num sint corporei, num sint sine corpore divi.
645An mundus sine fine capax, an limite certo
Clausus, et an vivant, et sint animantia coeli,
Omnia mente capit, nihil est quod scire volentem
Effugiat, nihil est rursum quod habere volenti
Deficiat, secura necis, secura dolorum.
650Taliter affectae superi quid perdimus, aiunt,
Tempora? Divinorum operum si tanta voluptas
Scire genus, quid scire Deum? praesentiaque ora
Cernere? Nil aliud potis est sperare voluntas
Altius. Huc cursus, nostris haec ultima votis
655Meta, quid hic terimus verba inter plurima tempus?"
Ergo iter ingressi seque in sublime levantes
Praetereunt Indos, iam nil nisi pontus et aurae
Sub pedibus, superant ignes, in aperta feruntur
Atria coelorum, tenebrarum expertia, nocti
660Invia, vix tellus (tam parvo includitur orbe)
In mediis apparet aquis, iam sydera gaudent
Contrectare manu, vadunt qua tempora veris
Inchoat et gelida Titan descendit ab urna.
Astra supergressi iuga summa ardentis Olympi
665Tandem ineunt, ubi divorum domus atque Tonantis
Curia, et nostro requies non cognita mundo.

1 Baptistae Mantuani carmelitae theologi | sextae parthenices Divae Apolloniae, agon.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: