Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Nil admirabor populos si clamet Hiberum
Furem, zelotipum Tinearchum et litigiosum
Franchinum Rabiam: tristi rumore feruntur
Per turbam. Tu, si te praetereunte susurrant
5Quod sis patricius, populus ne parcat, opinor,
Iratus tecum, duddum stomacharis, amice.
Non nostri populum. Populus hac profluit atque hac,
Plenus rimarum est, nil continet. Ergo cavebis
Iudice sub populo ne quid deliqueris usquam.
10Non parcet tibi quod claro genitore, quod olim
Gens tua Teucrorum classes exusserit igni.
Hi linguas acuent tituli. Ne, quaeso, triumphos
Aut proavos numeres, populo si teste notatus.
Graecus Alexander quociens potabat amicis
15Plus aequo, populus magni convivia regis
Ridebat. Quid enim faceret rex? Iudicii expers
Nec sapiens populus: fateor. Sed cum tibi mentum
Raserit, insurget misero non una cicatrix.
"Quo pacto effugiam cultros, effare". Cavesis
20Non solum a vitio, verum, ne te inquinet olim
Peccati mala auspicio, causas fuge. Talis
Abstinuit Ruffus velut a serpentibus affris,
Et tamen infoelix lusoris nomn habebat,
Insanos solitus ludo servare sodalis.
25Infami quid enim distat, si sobrius omni
Laetus per cenas et per convivia currat?
Si non scortator lenonum dedecore emptas
Servet amicitias? Si aversus foenore migret
Cum Rabia. Vetus est: si non vis lupus haberi,
30Pellem deponas. Paulatim rusor inuret
Nomen rusoris, quamvis latus integre addas.
Multos saepe bonos etiam et peccare timen tis
Corrupti in vitium mores traxere sodalis.
Si res discernas, vitiorum plurima cum sint
35Ardua vitatu, necui pravo latus addas
Difficile est. Quidni? Sed cum periurus, adulter,
Fur tibi notus erit, fugitivus, leno, homicida
Sanguine pollutus (neque enim dignoscere longi
Temporis), admoneas puerum, si forte domi te
40Quaesierit, dicat testem te in iura vocatum.
Quod si te offendet, dicas non esse tui te
Iuris, finge negozia, litigio implicitum dic;
Ne veniat renue, remque officiosus omittat.
Sic semel atque iterum illusus cessabit, opinor.
45Hec Victorinus pureo serranda canebat:
"Cactus amicicias ineas; qui dignus amari
Dudum animo libra, ne mox aliena tibi sint
Dedecori vicia". Admonuit puerum otpimus idem
Credere quatenus ignoto ratio velit, et quo
50Virtutem ignoti puncto laudemus amici.
Hic Victorinus crebro qui personat auris,
Quem totiens laudas? Est sane. Dic igitur: plebs
Huic favet, an aliquid mendosum garrula dictat?
Quaerit et in scirpo nil inventi improba nodi.
55Sed durum clamat, vitiis non parcat, et acri
Bile insectetur; nil cuiquam dixerit unquam
A vero, si mendosus non plaudat amico.
Huic tamen assurgit, solus licet ambulet, atque
Virtutem veneratur. At hoc non cesset, opinor,
60Si posset. Faleras demens miratur et aurum,
Nec parcit regi; virus venerabilis illi,
Et tamen in medio virtutum quaerit ubi alte
Impingat stimulos ignominiosa cruentos.
Me quociens dixit plebes ignara superbum,
65Quod fugerem turbam, paucis contentus amicis?
Non te seducunt nummi, nec luxuria amens
Aegrum sollicitat, secretis nec mala repit
Ambitio venis, mentiri absentem in amicum
Te nemo vidit, iudex bonus atque senator.
70Caetera contemnas: populos quid dicat omitte
Quaerere, si recte vivas. Terrore mei sunt
Versiculi Ruffino; audito carmine, pallet
Franchinus Rabia. Satyram contemne dicacem;
Si bonus es, numquam falsum te dixero testem.
75Si non es, numquam mendacem, nec quod amore
Insano scorti flagres pueri ve. Quid ad te
Quod latret canis ad postes? Cum nolis aperta
Deportare domo, si possis, quippiam et horres
Alterius tetigisse aliquid? Si is non potes esse,
80Qui nihil omnino pecces, natura rapit quae
In vitia, ut laxes aliquando; at gnaviter ut non
A quovis videare. Pudet, veniamque mereris
Si facis occulte. Stultum est commettere quicquam
Turpe, quod in te ipso potes occultare sodali.
85Quem pudet alterius, pudet et peccasse licenter,
Paulatim durat frontem, qui fassus amico
Delictum. Sed te, quoniam plura addere nolo,
Dum potes, accersas moneo funemque reducas;
Aut age ne incusa populum. Dico nam ego, qui me
90Esse alium a vulgo, et certe sum, iudico secum.
Nam ferit interdum veris rumoribus auras.

1 non posse quempiam linguas vulgi, | nis bene vixerit, cohibere

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: