Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lugubri fletur Clivensis carmine pastor,
Ferturque ut probris vita beata vacet.


1 Ergone praesenti potuit Mors improba mundo
Tam saevum patrare nefas et crimen amarum,
Pastorem ut tulerit Clivensem funere acerbo?
Heu, magnum diro pastorem sustulit ictu
5Monstrum terrificum quod demetit omnia falce
Quodque labris frendens commiscet sacra profanis.
Phoebe, tuo capiti maestam compone cupressum,
Candida, Pieriae, vos lilia ferte, sorores,
Tritonis prudens Peithoque, accedite; vester
10Fulgor erat, nomen vestrum hoc effertur in auras.
Percelebres lugete viri, lugete cohortes
Magnatum, vestrum pastorem flete sepultum.
O Mors Gorgoniis circum stipata colubris,
Cur das ut tales depromam voce querelas?
2 15Quid luges, nostrum specimen, generose Niverne?
Anne doles hoc te natali degere campo?
Indubie has sedes nequaquam habitare Thalia
Erubuisset ovans, nec ovantum turba sororum.
Sed quid de Fabiis dicam aut Pisonibus ipsis
20Ac aliis quibus imposuit res rustica nomen?
His certe campis cupiissent ducere vitam,
Si datus iis rerum delectus rite fuisset.
Fertilius pratum nusquam, nec mollior herba.
Erumpunt rigui hic fontes et flumina molles
25Vivificant herbas, facilis quoque singula terra
Parturit ad victum, qua non est pinguior ulla.
Felix prole virum, nec non fecunda metallis.
India lanigeris lucis se tollit ad astra
Iactat eburque suum, nec non Panchaia harenas,
30Effert Aegyptus sese ob septem ostia Nili,
Africa plus pavone sibi placet ubere glaebae,
Suavia gaudentes mittunt sua tura Sabaei;
Ast haec indubie tacto omni munere gaudet,
Dicitur has ob res fortunatissima tellus.
35Haec tua rite valet miracula temnere, Memphi.
Illi Francorum regni pulcherrima pars est,
Hic Clivense decus superat miracula mundi.
Si te infelici volvit Fortuna rotatu,
Aequa fac mente hanc sortem patiaris iniquam,
40Magnaque si tu sis passus discrimina rerum,
Non tamen est fortis tantos depromere questus
Nec fragilem diro vitam consumere luctu.
Magnanimi est semper duris obsistere rebus.
3 Si hic esses, aliter ferres incommoda nostra.
45Heu nimis urgentum praegrandi pondere rerum
Opprimor, et damnum nullo reparabile saeclo
Ipse equidem doleo ac crebris deploro querelis.
4 Eia age, luctificos educ de corde dolores;
Dic age tantisper, dum nostra armenta vagantur.
5 50Ne cogas quae sit rerum sors ferre mearum,
France, velim, nec me iubeas revocare dolorem.
Dum longam meditor seriem meminisse malorum,
Nostra recrudescunt maiori vulnera morbo.
O te quam faustum, cui nullus pectore maeror.
55Pro dolor, excruciat me Mors haec invida nostris
Temporibus, solita est hominum quae parcere nulli.
Haec (hei) commiscet clarum cum paupere regem
Nec sane quemquam magnum diadema tuetur;
Atque id contingit, quod sit Mors omnibus aequa.
60Mortales nos ista docent monumenta virorum;
Haec telo truncat quidquid Natura creavit.
O utinam tam dira foret demersa sub undis
Bellua Tartareis et nigro carcere clausa,
Quo minus ad fatum mortales praecipitaret.
65Primiparae o damnum, cuncto lacrimabile saeclo!
Cum vetitos palmis ausa est decerpere fructus
Prima parens, nostrum tunc Mors accessit in orbem,
Tunc celeres diris armis innexuit alas
Gestans tela manu Lernaeo tincta veneno;
70Inde per hunc orbem miserum furibunda cucurrit.
Iam vero terras omnes omnesque pererrat
Pagos, et crepitans claras circumvolat urbes.
Indubie non est homini sollertia cuiquam
Quae durae valeat praecludere limina Morti.
75Horrida Mors veniam non dat virtutis alumnis;
Quid facient igitur laeti peccamine solo,
Talia cum tolerent mortis discrimina iusti?
Quid, quaeso, faciet qui se effert more leonis?
Infelix quid aget terrestris vermibus esca?
80O quantum studuisse volet molimine toto
Menti, quam vellet pulsos de pectore fastus!
Et qui tot missis iactatur faenore nummis
Dives, qui tot habet camporum iugera quique
Non numerare potest aurum tellure repostum,
85Heu quam divitias cupiet tempsisse fluentes!
Formidatne suae tempus lacrimabile mortis
Quem spurcae Veneris titillat saeva libido?
Dentatum labris mordere edentulus ardet,
Ast hic Pascomidem duram teret atque lupatum.
90Ventripotens molli qui nutrimenta palato
Dat, volet illecebras quantum sprevisse fugaces!
Numina qui dictis superum terrere videtur
Impatiens missas voces meminisse docebit.
O turpem quem segnities damnosa moratur,
95Nonne videt vacuos semper discedere menses?
Excutiat vecors sordens a mente veternum;
Nulla dies abeat quin quid feliciter edat.
Turpe quidem molli vitam consumere somno;
Gliscet post mortem segnis tempsisse sopores.
100Sed doleo, quod Mors claris non parcere norit.
Non potuit Samson, cui tanta potentia quondam
Concessa est, duras Mortis depellere vires;
Vivaces Mortis telis periere Sibyllae.
Si dives pugnet, veteres periere monarchae;
105Mortuus est Xerxes, et mortuus ille Darius.
Non prodest luxus nec tam scelerata voluptas
Nec Venus aut Veneris petulans ancilla Libido.
Praemollem luxus quid iuvit Sardanapallum?
Quique tulit maestum quid profuit ille Neroni?
110Quidnam nobilitas duro cum robore iuncta?
Omnes Herculeo superata fuisse labore
Plurima monstra ferunt; nam pressit flore dracones,
Dura Molorchaeum compressit clava leonem,
Compulit aeripedem cervam molimine duro,
115Stymphalidas vicit volucres, extractus ab illo
Cerberus effertur metuenda ex sede Barathri,
Vis Erymanthaeum praecellens contudit aprum,
Raptis percelebres devicit Amazonas armis,
Augeae constat stabulis impensa laborum,
120Expulsum magno domuit luctamine taurum,
Sunt Diomedis equi saevo cum rege perempti,
Geryonis caesi portat victoria palmam,
Hesperidum victo tulit aurea mala dracone.
Quid colubros referam Lernaeos igne necatos?
125Amphitryoniades superavit magna labore
Monstra; sed haud clava praedura tale subegit
Quale per has nuper visum est discurrere terras
Monstrum terrificum; Mors ultima linea rerum.
Haec rapit ex mundo quidquid Natura creavit.
130O Mors horrenti multo crudelior ursa,
Parcere quae numquam nosti virtutis alumnis.
6 Siste, velim, lacrimas finemque impone dolori.
Non minus indubie tristis mea pectora maeror
Exegit, verum discussi carmine luctus.
135Quare age siste, precor, fletus sermoneque deduc;
Nam sermo comis depellit corde dolores
Ac gravis anxietas alterna voce levatur.
7 Cum satagas nostri luctus dignoscere causas,
Incipiam, ac primo planctus ducetur ab ovo.
140Interea lapidis sortire sedilia mecum.
8 Perplacet haec sedes; si nunc iuvet, occipe fari.
9 Heu heu, dum volvo facinus lacrimabile, obortis
Parcere non possum lacrimis nec sistere fletus.
Ipse ego nostrates agros in pace colebam
145Curabamque greges pingues, et sedibus hisce
Cottidie mulctram complebam lacte recenti.
Noster primaevo pastor tum flore nitebat.
Hic Clivensis erat Carlus, de sanguine regis
Gallorum cretus; nulli sollertia maior.
150Ast horrens vultu Mors, quae secat omnia, magno
Illi pastori vitales abstulit auras.
Huius in acerbam mortem istaec carmina prompsi:
"Insignem pietate virum lugeto caterva
Pastorum; magnus Clivensis ductor obivit".
155Huius ob abscessum quam dura Nivernia passa est.
10 Si foret Elysio lacrimis revocandus ab orbe,
Aspiceres lacrimis haec nostra scatentia obortis
Lumina; sed quoniam nulla est revocabilis arte,
Siste, precor, fletus; nostros simul accipe casus.
11 160Incipe, France, prius quam sol declinet Olympo.
12 Ah lacrimis memoranda meis nigroque lapillo
Designanda dies, qua Mors et tristis Erinnys
Inter pastores maioris stamina vitae
Bis seni numero disruperunt Lodovici
165Francorum. Cuius laudes aequare loquendo
Non opis est nostrae, si tot quot dicitur Argus
Luminibus vidisse loquar linguis. Pius ille est
Qui gregis haud haesit mortem pro pace pacisci;
Nosti rite lupos quanta virtute fugarit.
13 170Novi equidem, sed mors est dudum temporis acti.
Effera non pridem nostrum Mors abstulit orbe
Propter quem maerent pecudes pictaeque volucres.
Pastores, functo hoc incommoda quanta tulistis.
Occidit ille decor cuncto memorabilis aevo
175Qui poterat nostras res nosque beare Nivernos.
Quales percelebris functi coniunx dedit ore
Fletus, pastoris dum mortem crevit acerbam,
Et quales lacrimas dedit, et qua voce piavit!
Aera nunc omnes igitur complete querelis,
180Tundite nunc pectus, nunc laxos vellite crines,
Tristia nunc largis perfundite fletibus ora.
O claris inimica viris atque invida Fata,
Num facinus vobis hoc debuit esse scelestum?
Cur segnis potius plebs et ignobile vulgus
185Facta feris manibus non sensit vulnera vestris?
14 Ille ego qui tueor pecudes pecudumque magistros
Haec ipsis ventura cano; iuvat edere fata.
Vos Galli, vos praecipue gaudete, Niverni;
Pastores gaudete mei. Licet omne vagetur
190Ipsa per arva pecus, praedator ovilibus ullas
Non feret insidias, nec laedet dente rapaci.
Scilicet ipse Deus qui librat singula lance
Adventare sinet quod constituere futurum
Fata. Novus namque ex Francis rex, qui fuget istam
195Turcarum subolem, surrexit origine pulchra,
Ne sinat aerumnis mundum tabescere tantis.
Est Maria illustris princeps Carlo viduata
Qui Clivensis erat, quorum de sanguine cretus
Franciscus superat, quem caelica numina servent.
200Horum annis repetet mundum squalore situque
Cana Fides posito, nexas dabit impia palmas
Post tergum Bellona suas, privataque telis
In sua torquebit male sanos viscera dentes;
Aurea cum grata remigrabunt saecula pace.
15 205Sublimi Panos veneremur numina voce,
Ac ea quae nobis Deus obtulit ore canenda
Promamus, gracilique sonos meditemur avena.
16 Clara Nivernorum laetetur rite caterva,
Atque Deo missus contingat sidera clamor,
210Laetaque commonstret praeclarus gaudia paean.
Nostris temporibus commigrant aurea mundo
Saecula, sortita est Pax instaurata tribunal.
Dallebreta excedat tempus cuiusque Sibyllae,
Franciscus cervi Clivensis tempora vivat.
215Numina quidquid agant fortunent caelica nutu,
Meque inter parvos dignentur scribere mystas.

1 Nivernus

2 Francus

3 Nivernus

4 Francus

5 Nivernus

6 Francus

7 Nivernus

8 Francus

9 Nivernus

10 Francus

11 Nivernus

12 Francus

13 Nivernus

14 Pan

15 Francus

16 Nivernus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: