Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Si nihil in vita tanti est quam vivere recte,
Cur Victorino praeponam principe natum?
Quis tamen afirmat quod dixi? Nemo: adeo omnes
Desipiunt? Nemo. Nec tu, qui multa papiro
5Impingis fatue tecto laesisse molari
Doctus et astuto culpam suspendere ludo.
Franciscus Rabia mercatur, surripit, aufert,
Assem ob exiguum quidvis iurare paratus.
Ergo homines probat et faelices clamat avaros.
10Tu, cum sis Rabia fortassis nequior, audes
Deterrere malos? Qui ridiculus minus ac si
Ruffinum damnet Branchinus, Balda Lisen:
Sane, et enim id recte est, fateor; sed qui sapis euge
Optimus hic, et sinceri admirator honesti
15Obvius in tunica, qui quamvis de medio aufert
Quantum pregnanti quivis concedat honestus.
Tu tamen haud dubitas latus incussisse piselli.
Hic dices at mechorum notissimus idem:
Perge salutatum. Frugi est homo: sic puer unus
20E turba fies. Tu, qui paulo obvius ante
Cum paupertate et doctrina, ignobilis ito;
Idcirco, sodes, temet primum inspice, tum si
Crimina avaritiae, infames meretricis amores
Et quicquid vitiorum indulget caeca libido,
25Straveris ingenuus liberque et fortis et acer:
Scilicet in mores sum quidvis ferre paratus.
Incipias. Scortator erat Laurentius et se
Noverat: infaelix animi aspectusque virilis
Vitabat, tamquam signatum in fronte pateret
30Quicquid cum scortis furiosus gesserat ante.
Nec mirum hoc, quando incurvus multaque podagra
Perditus, incessu morbum fateretur et illi
Stillabant oculi graviter, saepe uda labella
Demorsus; vitii sibi conscius, ergo cavebat.
35Non tulit hic notum quondam de gente togata
Clamantem: "quis ne cruce dignior, aut miser aeque
Usquam hominum in terris? O, te censore, beatam
Urbem ait! O cives accurrite! Sed tamen unde huc,
Curata cute, procedis? Tonsore magistero
40Abrasus certe et fortassis balnea nuper
Existi, ut taceam reliquum. Me fornice quivis
Culpatum arguerit, dum non me insanior is sit.
Quod proprium est, teneo nomen mihi. Non sum ego, non sum
Corruptor iuvenum, nec dantur munera nostra
45Mollibus in pueris cultelli, frena, crumenae,
Nec, quod praeterea mirabere, nostra libido est
Permolere uxores alienas. Fiat adulter
Quivis, me nitidi facies scorti tenet, haec si
Coeperit emungi, sive haec male tu sciet heus tu
50Quaere alium, mulier, patronum, quando et enim scis
Inter nos olim convenerat et iubet hoc lex:
Quae placet accedat, quae non placet exeat, ergo
Tecum legittima racione et le gibus utor.
Lex mihi vivendi haec: nil fictum, quod sum, ego pando.
55Tu versipelle ingenium scis tendere, nequam
Ut populo des verba; en de virtute loquentem
Quae toga, sordiduli qui cultus, quique habitus ni
Ipse supercilium pinxisse foedaque narris
Improbitas liquidum violae traxisse odorem.
60Haec facis ut placeas cuinam, spurcissime? Quaere
Ex me quae dentis, que vultus cura: negabo
Scire quod albescat, nigri color atque rubella.
Quid gratum in facie vera ac manifesta loquentem
Fugit patricibus sibi conscius. Odi ego turbam
65Quorum simplicitas audet suspendere mores,
Cum faciant peiora. Ego quidvis ferre paratus:
Iudicibus sanis alioquin ferveat ira.
Haec tibi de libris sapientum disserti, ne
Stultorum in foveam caderes; mox plura daturus,
70Si iuvat hoc, alias. Immo et iuvat et prece te oro.
Sic saepe inter nos, siquid scribo aut ago demens,
Arripe tam pulchre, secernis honestum.
Nunc i, nostrorum sermonum splendide iudex.

1 Turpe est aliorum vitia reprehendere, oblivisci suorum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: