Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Illa hesterna ruens Baldi de vertice grando,
Fortunate, fuit nobis innoxia (divis
Gratia nostrarum quibus est custodia frugum)
Sed, veluti ex illis veniens ait Harculus oris,
5Veronensem agrum, pecudes et ovilia sic est
Demolita, casas et pastoralia tecta
Sic evertit, ut agricolis spes nulla supersit.
Agricolis etenim pecus est substantia, et arva
His subiecta malis; grandi thesaurus in arca
10Civibus est quem nulla queat contundere grando,
Nulla pruina, gelu nullum, nullae aeris irae.
3 Nescio quis ventos tempestatesque gubernat;
Id scio (sed neque si scio sat scio, sed tamen ausim
Dicere - quid? vitane ideo multabor in ipsa?)
15Numina si, ut perhibent, orbem moderantur ab alto,
Extimo nil duros hominum curare labores.
Aspice quo tenuem victum sudore paramus,
Quot mala pro grege, pro natis, pro coniuge pastor
Fert miser, infestis aestate caloribus ardet,
20Frigoribus riget hibernis; dormimus ad imbrem
Cotibus in duris vel humi; contagia mille,
Mille premunt morbi pecudes, discrimina mille
Sollicitant, latro insidias intentat ovili
Atque lupus milesque lupo furacior omni.
25Ut manus assiduo detrita incalluit usu,
Squaluit os, barba obriguit, cutis aruit aestu,
Una repentino rapit omnia turbine grando.
Hoc Superi faciunt quibus inclinamur ad aras
Et quibus offerimus faculas et cerea vota.
30Nescio quae pietas et quae clementia tantis
Cladibus involvat pastores omnium egenos.
4 Fortunate, scelus nobis haec omnia nostrum
Ingerit; aetherei sententia Iudicis aequa est.
5 Quod scelus? an fuimus Christi vitae insidiati?
6 35Iurgia, furta, irae, Venus et mendacia, rixae.
7 Quid meruere boni? nec enim scelus orbruit omnes,
Et tamen una omnes pariter pessumdat Erinys.
8 Heu nescis male de Superis sentire nefandum?
His igitur quae scire nefas, nescire necesse est,
40Posthabitis curas iterum repetamus Amyntae
Quas sumus experti, quas ignorare negatum est;
Res vulgaris amor, studium commune iuventae.
9 Maeror et affectus alii de cardine mentem
Saepe levant; animo sermo venit aeger ab aegro.
10 45Intellecta licet pro re, pro tempore fari
(Sic habitus Cosmas sapiens) incognita numquam.
11 Fauste, sapis; notos igitur repetamus amores.
Restat Amyntaeos postrema in fata furores
Ducere et in misero lacrimas impendere casu.
50Praeteriens illac parvo post tempore rursum
Insanire hominem video et miseratus amantem
"O," iterum dixi, "mens inconsulta veneno
Ebria fatali. populo iam fabula factus
Non resipiscis adhuc, et adhuc in amore sepultus
55Te ruis atque tuos, pecus atque mapalia, tecum
Ut quondam moriens rapuit secum omnia Samson.
Cum senio curvatus eris (si forte senectam
Fata tibi dederint) quis sustentabit inertem,
Somnolentum, inopem, cum iam defecerit omne
60Robur et ingenium, sensusque recesserit omnis?
Haec tibi cuncta feret (nisi mors praevenerit) aetas.
Esto domi, vigila, observa, super omnia semper
Prospice quo tendas, et quo venisse dolendum est
Ire cave. discerne vias hominemque memento
65Non ad delicias, non ad muliebria natum
Blandimenta levi tam perniciosa iuventae.
Ipse ego cui pecudes, cui lac, cui caseus, aegre
Vitam ago; tanta agros omnes invasit egestas,
Tot duri rerum eventus, incommoda passim
70Tanta, tot adversis totus convolvitur orbis.
Accipe rem non auditam, non tempore factam
Praeterito, sed quam lux haec mihi protulit ipsi.
Ut mos, autumno pecudes crescente totondi.
Mane foro exposui lanae venalia pondo
75Sexaginta hodie, grande aes conflare putabam;
Vix vitam gregis eduxi, vix pabula possum
Mercari hibernis nivibus; quo cetera pacto
Sit victura domus nondum mihi constat, Amynta.
Quisquis amat dominae munuscula mittat oportet;
80Tu vero cui vix tectum fortuna reliquit
Sub quo luce habitat, sub quo pernoctat egestas,
Quid poteris cupidae gratum donare puellae?
Mittere mala decem satis esse solebat amanti,
Purpurei flores et raptus ab arbore nidus,
85Gramen odoriferum, memini quo tempore magnae
Credebantur opes; ventum est a gramine ad aurum.
Regia res amor est hac tempestate; recessit
Mos vetus et quaedam mala lex inolevit amandi."
Talia suadenti torvo mihi rettulit ore:
90"Si cupis optatam mihi, Fortunate, salutem,
Da quod amo; nostro haec una est medicina dolori.
Cetera quae memoras mihi sunt tormenta. revelli
Ex animo furor iste nequit; mea pectora imago
Virginis obsedit, mecum est, mecum itque reditque,
95Excubat et dormit mecum; caput, ossa, medullas,
Cor complexa potest cum sola excedere vita.
Ac veluti quotiens aliena ex arbore secto
Surculus inseritur trunco, natura duorum
Iungitur et mixto coalescit corpore virga,
100Sic dominae dilecta mihi se immersit imago
Et fecit duo corda unum, duo traxit in unum
Pectora; sensus inest nobis et spiritus idem.
O me felicem, si, cum mea fata vocabunt,
In gremio dulcique sinu niveisque lacertis
105Saltem anima caput hoc languens abeunte iaceret;
Illa sua nobis morientia lumina dextra
Clauderet et tristi fleret mea funera voce.
Sive ad felices vadam post funera campos,
Seu ferar ardentem rapidi Phlegethontis ad undam,
110Nec sine te felix ero, nec tecum miser umquam.
O Dryades florumque deae Nymphaeque decentes,
O nemorum Silvane pater, servate (precamur)
Collibus in vestris gelidisque in vallibus omne
Silvarum rurisque decus; circumdate saltus
115Saepibus et prohibete pecus, ne floribus obsit;
Ista (precor) dominae servate in funera nostrae.
Tunc omnis spargatur humus; redolentia serta
Texite, quae circa tumulum supraque iacentem
Componantur heram. tristes ad busta puellae
120Pierides arderunt et lamentabile carmen
Ore canent madido signataque verba relinquent
Ista sepulturae relegenda nepotibus olim;
HIC TEGITUR VIRGO CUI NIL QUIN DIVA VOCARI
DEBUERIT DEERAT, NISI DURA FUISSET AMANTI.
125O virgo, si te tantus consumeret ardor,
Per centum Scyllas ad te, per mille Charybdes,
Tranarem laturus opem; tu saevior Hydra
Me fugis. at culpae nihil est in virgine, nam me
Nescit adhuc; si sciret enim, succurreret ultro,
130Nec puto sub miti tam ferrea pectora vultu.
Signa tamen vultus fallacia; sub cute molli
Mens fera, sub blanda sunt corda immania fronte.
Alloquar et faciam nostros intellegat ignes.
Si tamen illa meos vultus averterit, ibunt
135In lacrimas oculi, triste in suspiria pectus.
Oderit illa licet semper fugiatque sequentem,
Ista tamen, quocumque ferar, me cura sequetur.
Ite procul medicae, non sum sanabilis, artes,
Ite procul magico qui (quod nec credere dignum est)
140Carmine pallentes animas revocatis ab Orco,
Ite procul vanis precibus qui flectere divos
Creditis; adversum est et inexorabile caelum.
Me rapit impatiens furor et iuvat ire per altos
Solivagum montes, per lustra ignota ferarum."
145Talia iactantem verbis conabar amicis
Flectere, sed vulnus nihil insanabile curat.
Illum per campos nox intempesta silentes,
Illum exorta dies inter dumeta videbat
Insomnem semper, raro silvestria poma
150Carpentem et potu contentum simplicis undae.
Post longos gemitus exhaustaque lumina fletu
Assiduo, post lamenta et convulsa frequenti
Pectora singultu, moriens finivit amores.
Exanimum corpus tumuli sine honore relictum
155Nocturnae absumpsere ferae volucresque diurnae.
12 Heu funesta lues, fatalis machina passim
Corda venenatis penetrans humana sagittis,
Aequiperans hominem pecudi. quae pocula Circe,
Quae peiora umquam potuit dare philtra Calypso?
160Quae Styx, quis Phlegethon gravior? quae maior Erinys?
O stulti, quicumque deum dixistis Amorem.
Num natura nocens deus est? ubicumque locorum
Sit deus, est homini clemens, innoxius, aequus.
13 Heu miserande puer tenera sublate iuventa,
165Quae tibi nascenti luxerunt sidera? quae tam
Noxia pars caeli est, ut te nil tale merentem
Laeserit et primis infortunarit ab annis?
Nec tamen omnino caelum tibi defuit; omne
Carmen et argutis quidquid modulamur avenis
170Doctus eras. nisi te mors immatura tulisset,
Dignus eras hederis, dignus Parnaside lauro;
Nec melius cecinit pugnas ac tristia bella,
Hordea et agrorum cultus et pascua noster
Tityrus a magno tantum dilectus Alexi.
175Namque tui praecox animi sollertia nobis
Cognita iam pridem magnam producere frugem
Coeperat, et specimen tuleras virtutis et artis
Non vulgare tuae; poteras iam gloria dici
Ruris et aetatis decus indelebile nostrae.
180Te Padus et noster lugubri Mincius ore
Cum Nymphis flevere suis, ut Thracius Hebrus
Orphea; te tristes ovium flevere magistri,
Ut Daphnim luxisse ferunt; te pascua et agri
Undique; et audita est totis querimonia campis.
185Spargite, pastores, tumulum redolentibus herbis
Atque sacerdotum cantus ac tura quotannis
Ducite, et aeternam requiem cantate poetae.
14 Tu tamen arva tenes patriae melioris et altum
Incolis Elysium; nos hic te flemus, Amynta.
15 190Flendum hodie nobis fuerat; nam tristia nocte
Nescio quae maestis cernebam insomnia formis.
Sed iam Vesper adest et sol se in nube recondens,
Dum cadit, agricolis vicinos nuntiat imbres;
Cogere et ad caulas pecudes convertere tempus.

1 de insani amoris exitu infelici

2 Faustus

3 Fortunatus

4 Faustus

5 Fortunatus

6 Faustus

7 Fortunatus

8 Faustus

9 Fortunatus

10 Faustus

11 Fortunatus

12 Faustus

13 Fortunatus

14 Faustus

15 Fortunatus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: