Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ad Musam

Musa, Tridentinam (notum est iter) ibis ad urbem,
Ibis ad imperium, musa, beata, meum,
Divus ubi in solio sedet Inderbacchus eburno
Quo melius nihil est candidiusque nihil.
5Huic prostrata prius manibus dabis oscula sanctis,
Inde orans munus porrige, musa, meum.


divo Ioanni Inderbaccho antistiti

Dat rediens domitis nomen tibi Bacchus ab Indis,
Inderbacche, chori gloria Castalii,
Qui licet illustri Germanus ab urbe Vienna
Sis genitus, debet terra Latina tibi.
5Quid debet nimis o felix urbs ista Tridenti
Aurea quae sub te praeside saecla videt!
Lacteus unde fluens Athesis caput exserit unda
Ut dominum summa cernat in arce suum.
Naiades et satyri tibi se lucentibus astris
10Commendant calamo carminibusque suis.
Quid, quod et in viridi nuper cane lassa theatro
Fugerit in gremium damma recepta tuum?
Quid faciant homines, quos das, pater, esse beatos?
Quid faciat vatis musa Zovenzonii,
15Cuius Apollinea frondescunt tempora lauro,
Et duce te claris laudibus astra tenet?
Haec tibi primitias est hunc enixa libellum,
Quem damus attrito pumice purpureum.
ISTRIAS a patria sibi nomen habebit amata
20Quae Tergestinum claudit utrimque fretum.
Invenies teneris epigrammata missa puellis,
Stoicus et tetrica quae Cato fronte legat.
Et si forte voles morientem cernere Christum
In cruce, carminibus pendet et ille meis.
25Hoc tibi munus erit tanto pro munere nullum
Sed mentem capias ingeniumque, precor.
Vive, vale, nostri decus immortale libelli
Ioannes, columen deliciaeque meae.


genologia poetae

Interpres legum Romaeus dis genuit me;
Quae peperit mater Bartholomaea fuit.
Frater erat Gabriel, qui funere mersus acerbo est.
Vix ego te novi, bella Maria soror.
5Orta deo placuit Lucretia sponsa tonanti:
Illa fuit primo rapta puella die.
Ianiusto Ianfrancisco ne vivere lustrum
Contigit, o superis lilia nata polis.
Ultimus e tanto defluxi sanguine fratrum,
10Mox datus Aoniis erudiendus aquis.
Hic me Socratico praestans sermone Guarinus
Edocuit, Borso tunc duce Ferrariae.
Clara Chrysoneo sata sanguine nupsit amanti,
Et duo nos caelo spiritus unus alit.
15Ioannes princeps et gloria celsa Tridenti
Me vocat, ut lauri tempora nostra beent.
Ibimus: o nostris, superi, aspirate camenis,
Et date me domino posse placere meo.
Vos comites properate deae: nos plectra movemus.
20Caesar, eris nostrae fabula prima viae.


divo Friderico Caesari Augusto

Caesar, habes superos belloque togaque faventes
Paret et imperio terra fretumque tuo.
Ast ego si viridi caput hoc dignabere lauro,
Austria Thraicio carmine gesta canam.
5Cedet Fama tibi, tua gloria vincet Achillem
Angustusque tuis laudibus orbis erit.


Rabio scribae Augusti

Caesar Apollineis cinxit mea tempora sertis
Sex ego cum cecini carmina, docte Rabi:
Quae licet in nostris fuerint prius edita chartis
Nec recitata semel, nostra fuere, Rabi.


Paulo Veneto theologo

Munera magna decent magnos: sed quid dare maius
Carminibus, quaeso, quid mihi, Paule, potes?
Aurea vasa? graves gemmas? sacra regna? triumphos?
Haec abeunt, nobis carmina sola manent.
5Secula carminibus vivunt, sine carmine Troia,
Carthago, Babylon, Roma sepulta foret.
Carmina dant, adimunt animos, sibi carmina tigres
Et volucres, quercus, flumina, saxa trahunt.
Cerberus, Eumenides cantu cessere: quid ultra?
10Carminibus motos credimus esse deos.
Non igitur parvum munus te, Paule, dedisse
Dic, divina mihi carmina qui dederis.

in ludis Sixti pontificis maximi

Amphitheatrales non vis, Cato, cernere ludos,
Hos vis, quos Veneta Sixtus in urbe facit.
Non mirum est: illis homines solumque Catonem,
His spectatores cernis adesse deos.


Ioanni Hieroto

Qui serapellinas sub acuto frigore vestes
Exuis, et nudo das, Hierote, mihi,
Di tibi se faciles praestent, tua fama superstes
Sit cineri, et Musis sit cinis ille sacer.
5Cumque voles liceat thalamos intrare dearum:
Cum superis nectar dis Hierote, bibas.


Petro Lauredano Laurentii filio

Petre, cupidineas dono tibi mittimus artes
Pro quibus exilium Naso poeta tulit.
Mittimus et pariter saevi medicamen amoris,
Si qua negat voto dura puella tuo.
5Munera parva quidem nostris sed viribus aequa
Non spernes, Venetae spesque decusque togae.


libello suo

Parve liber, Ligurum quom te Regina tenebit
In manibus, nostri dic memor esse velit.


Victori Capello Venetae classis imperatori

Victor in Turcum propera: redibis
Victor: illustres tibi iam triumphos
Lata decernunt: Venetis faventes
Arma dabunt di.
5I, doma Medos: tua signa Thraces
Sentiant, Colchi pariter et Parthi
Sentiant, et quos glacialis ambit
Caucasus antris.
Mox lyra missa capiam superbum
10Orphei plectrum citharamque Phoebi.
Et tuas laudes recinens corymbo
Tempora cingam.
Interim faustae dare vela classi
Dux, iube: venti veniunt secundi.
15Te vocat Nereus, venerande Victor:
Vince, valeque.


Faustinae virgini

Parvula tractari cupiebas, parvula labris
Figebas tua labra meis: ego suggere linguam
Et pultare nates teneras: tu bellula risum
Innocuosque dabas morsus: maiuscula facta
5Me fugis, et dulces condis, Faustina, papillas.


in calumniatorem Sixti pontificis

Quisquis es, o demens, furiis agitatus amaris,
Qui vomis in Sixtum disticha Pontificem,
Te tua consumat rabies canis omnibus hostis:
Sit tibi pro summo munere posse mori.


Trilaceae virgini Tridentinae

Fingere si Pario Venerem de marmore vellet
Mentor, in exemplar tu, Trilacea, fores.
Spargeret hic humeris crinem quem condis in auro,
Bella, licet Phoebi vincat et ille iubar.
5Quis lapis hunc poterit frontis simulare nitorem,
Quae solet hibernas exsuperare nives?
Lumina quid referam quibus allicis ecce poetas,
Ut laudent, cupiant, te venerentur, ament?
Adde genis natum sub virginitate pudorem,
10Adde rosas labris purpureumque decus.
Colla heu quid memorem, quid eburnea poma, quid artus,
Quales nec Phrygius viderat ille Paris?
Nec talem posuit Polycletus in arce Minervam:
Credo equidem spiras nectar et ambrosiam.
15O felix facies quem virgo venusta parentem,
Cui dabis et gremio pignora nata tuo!
Et felix ego sum, cui te vidisse puellam
Contigit: o talis sis mea Calliope!
O quantum debes tu Mantua grata Tridento
20Quod tibi nunc talem donat habere nurum!
Iamque vale, decus Idaliae, valeantque parentes:
Quisquis es, o felix, tu quoque, sponse, vale.


Academicis abeuntibus

Marsus abit vereor mansurus in urbe Quirini,
Parthenopenque petit et mons Hermoleos:
Lippius expectat nullis haerere bacillis,
Ut petat agnigeri moenia celsa dei:
5Tribrachus Illyrias properat lecturus ad oras,
Nescio Pompeium quo sua fata trahunt.
Tu quoque discedis, sed quo, mea cura, Rutilli?
Felicem facient quo tua vela pedem?
Ite bonis avibus superi quocumque vocabunt,
10O vatis memores ite Zovenzonii.


Petro Veturio

Audio cantantes interdum, Petre, puellas,
Quae me saepe suis vocibus exanimant.
Illa petit dulcem cithara lugente maritum,
Illa dolet noctes vivere se viduas.
5Haec ait: Optatos tibi sum paritura nepotes,
Cara parens, lacrimis si moveare meis.
O duras aures, o ferrea pectora matrum,
Quas tantae nequeunt, Petre, movere preces!


epitaphium parentis piissimi

Tametsi properas, viator, audi:
Zovenzonius hac urna quiesco
Romeus: satis est: abi, viator.


in archetypam Gentilis Bellini pictoris

Dux Throne Nicoleos, Veneti nova gloria sceptri,
Te tibi Gentilis hanc, dicat archetypam.


in Crispum

Empta tibi fuerat virguncula, Crispe, tricentis.
Illam vende hodie, nemo ducenta dabit.
Ipse trecenta dabo, mea sit virguncula. Fallor
Non ego: nulla tibi, Crispe, puella placet.


Hieronymo Marcello Francisci filio

Sexcentis morbis sunt qui, Marcelle, laborant:
Tolle mihi Veneris crimina, sanctus ero.


divo Guarino

O decus eloquii, vatum clarissima lampas,
Pieridum clausae qua patuere fores,
Pol mea si nondum mortalia fata propinquant,
Cantabo laudes, magne Guarine, tuas.


Lyscae scorto nobili

Cum tibi sit turpis facies, sis caetera monstrum,
Cur tua tot celebrant limina, Lysca, proci?
Est quia tu magico medicaris carmine cunnum
Semper et intactae virginis inguen habes?
5Hoc mihi Tumaeon medicus narravit et ille
Qui decies gemino vespere te rapuit.


Gentili Bellino pictori

Gentilem Venetum Bellini sanguine magni
Progenitum coelo tollite, Pierides.
Vivit enim pictis quidquid facit ille tabellis
Deque suis (mirum) spirat odor violis.


Raemilio poetae

Disticha, Raemilli, do, das hecatonsticha nobis:
Hexsticha si dedero, quid mihi reddideris?


laus urbis Anconae

Vidimus excelsis cinctam te turribus Ancon,
Sublimes et in astra domos aedesque dearum,
Strataque coctilibus Parioque nitentia saxo.
Vidimus et Veneris portus, quos Ennosigaeus
5Thetis et ipsa manu proprioque tridente peregit.
Vidimus irriguos undis crepitantibus hortos
Ridentesque satis campos, laetamque Minervam,
Et Bacchum felixque pecus stellasque faventes.
Quid loquar egregios iuvenes quot et illa puellas
10Urbs habet illustres, quot sunt quae laude Sabinas
Praevertant? his adde, precor, mea musa, Senatum
Et prisca pietate viros: quales sacra quondam
Roma tulit, tales etiam tulit Attica tellus.
Hic ego te sileam crucis o Cyriace repertor?
15Qui celsa stans aede tuam, pater, aspicis urbem,
Aspicis et laetos pomis phaeacibus agros,
Felicesque viros tali quos nascier urbe
Contigit. O felix ego ter quater amplius ultra
Natus humo, si me conceptum Dorica mater
20Fudisset, meaque his vagissent oscula cunis.
Quod quia non fatum est superis, ego semper amoenum
Anconae imperium, portus et littus amabo,
Unde abeo: Cyriace vale, civesque valete.


Hermolao Barbaro poetae clarissimo

Hic Ganymedis erat cyathus, cum laeta Tonanti
Pocula purpureis ille dabat manibus.
Hunc meus Hermoleos Veneti spes rara Senatus
Possideat, nostrae pignus amicitiae.


Ioanni Bello Bellino pictori clarissimo

Qui facis ora tuis spirantia, Belle, tabellis
Dignus Alexandro principe pictor eras.


Isabellae virgini candidissimae

Bella mihi nimis es, nimis, Isabella, videris
Ad citharam niveos docta movere pedes.
Di tibi dent tenerum qualem cupis ipsa maritum,
Di faciant magni te Iovis esse nurum.


Danieli Zono corculo suo

Zone, Zovenzonii Daniel Raphaelis amice,
Sis memor usque mei, sum memor usque tui.


in calumniatorem poetae

Qui vexare sacrum tenebroso in carcere vatem
Ausus es, infestae sint tibi Pierides,
Cumque vocatus eris, surdas tibi praebeat aures
Liber, et id Phoebus, id quoque Pallas agant.
5Non satis est noxae sanctum lugere poetam
Lauriferasque satis dislaniare comas?
Non satis, heu, dulces rara cum coniuge natos
In sola flentes destituisse domo?
Pro dolor, in tantis etiam insultare querellis
10Saevior hyrcanis tigribus ausus eris?
Non scelus admisit tantum qui porsit Athenis
Pocula magnanimo nigra venena seni.
Quid tibi supplicii pro talibus imprecer ausis,
Cum furias secum carmina tanta trahunt?


in Naeviam

Naevia, quid faciem celas, male provida culum
Ostendis, quotiens, Naevia, mane cacas?


Vitali Lando iuris clarissimo consulto

Currite, Pierides, Vitali dicite Lando
Vivere me, sotiis et superesse meis,
Cum quibus heu dulci pro libertate perire
Mens fuit: at salvum me voluere dei.
5Si reducis vitae causam vos forte rogabit,
Ut celebret laudes, dicite, Lande, tuas.


Manliae piae filiae

Cum pia nata rogo mandaret membra parentis
Rupit in hos questus dilaniata comas:
Non potui tecum mortem, mea mater, obisse,
Crinibus in cineres ibis onusta meis.


epithalamium Ioannae Tergestinae

Formosam sponsam formoso iungite sponso,
Iuno, Venus, Charites, tuque Cupido puer,
His date fecundam sobolem, date Nestoris annos,
Sint grati superis, sit sua fausta domus.
5Favit Hymen votis, votisque favete puellae,
Tu Beronica decens, tu quoque Bella soror:
Vos quoque felices pariter gaudete parentes,
Gaudeat et si qua est parvula nata domi.


Buzacarino poetae clarissimo

Cum me donaret lauro: "Sacer esto poeta"
Caesar ait. Cur sim, Buzacarine, sacer?
Non ego Pierides vidi, nec Apollinis antrum,
Non ego libavi Bellerophontis aquas.
5Sit sacer Ascraeus vates, sit divus Homerus,
Virgilius, sis tu, Buzacarine, sacer.


Charidemo grammatico

Arrigis ad nostram frustra, Charideme, puellam,
Quippe fugit, nec vult candida virgo virum.
Si sapis, accelera sic fermentatus ad illas
Quae venale tibi prostituere femur.


Gregorio Tiphernati poetae clarissimo

Salve Pieridum decus Tipherna,
Quem nostrae Charites vocant alumnum.
Carmen vilius hoc meum saliva
Laudas pinguius et gravi suilla,
5Et quod Tarsus idem sacer poeta
Dignum podice rancidisque maenis
Ducit: sed caput huius est macellum
Depastum simul et rudem cloacam.
Tu mel Gorgonei vorans caballi
10Hausisti Latiis quod et Pelasgis
Donares pater et potens patronus.
At, ne forte tuas ineptus aures
Obtundat, mea mox chelys silebit.
Tu pulsans obiter tubam tigillo
15Pendentem numeros canes, quibus me
Dis reddes quoque posteris beatum.


ad Priscam

In quocumque loco, quotiens te, Prisca, per urbem.
Offendo, repetis te mihi velle loqui.
Et licet accelerem, sisto vestigia, tempus
Esse negas: nosco quid tibi, Prisca, velis.


Eutycho Modesto grammatico

Sit felix, fecunda, decens, pia, candida virgo
Intratura torum sponsa, Modesto, tuum,
Ante Philippeos numeret quae sedula pacem
Et castos mores perpetuamque fidem:
5Cuius in amplexu requies tibi parta laborum
Et videas qui te rite vocent atavum.
Tantisper nigros tua nesciat urna lapillos
Et superis ambo vos ferat una dies.


epitaphium Cicilidis virgunculae suae

Cicili, virginibus praestans Chrysona Latinis,
Cicili, melliculam deliciaeque meae,
Quae tibi crudeles ruperunt stamina Parcae,
Cicili, cum superis vivere digna deis?
5Nondum bis senos aetas tua neverat annos
Cum secuit dulces Iris acerba comas,
Quas tibi saepe comas optasti, Phoebe, per axem
Dum citus aethereos verbere cogis equos.
O facies qualem Pario de marmore Crispus
10Finxit, et huic similis Cynthia, dixit, erat.
Lumina quid memorem Veneris vincentia sidus?
Lumina nigranti laeta supercilio?
Adde genis mixtum niveo candore ruborem:
Qualia purpureis lilia mixta rosis.
15Os erat ambrosiam spirans, et eburnea nondum
Coeperunt parvo poma tumere sinu.
Proh dolor, hanc flammis dabimus? tantumque decorem
Audebis tristi rodere, flamma, rogo?
Ante ruat precor o madidis citus imber ab austris,
20In cinerem tantum ne sinat ire decus.
Nectare lota nitet mea Cicilis: ocius aurum
Corrumpi poterit, sardonychusque lapis.
Ergo agite, o Musae, mecum lacrimabile corpus
Tollite, quo felix pignore marmor erit.
25Et caelate suo, si fas est, distichon antro
Quod pia posteritas noverit esse sacrum:
Cicilis hic latet, heu, virguncula, qualis in auro
Gemma latet: lacrimans hinc bonus hospes abi.


Cosmo Medici

Te legit indignos Florentia, Cosme, libellos,
Pro quibus auctor habet vulnus, et in facie.
Non decuit talis tunc ultio, Cosme, Philelphum:
Non satyris, illo vulnere notus eris.


in Rufum Venetum

Di mittant furias in te, scelerate, tuamque,
Rufe, manum, quae sic pulsat et innocuos.
Hanc lupus, hanc avidaeque canes, hanc Cerberus horrens
Devoret, inque suum sit recidiva malum.


Eutycho Modesto grammatico

Dixi virginibus, Modeste, nostris:
"Venturum moror hospitem Priapum".
Illae deposito stetere vultu.
Mox venit vetus improbumque scortum
5Et dixit mihi: "Lysca sum, coronam
Hellespontiaco ferens Priapo".
Subrisi, simul et: "Matrona", dixi,
"Non est hic locus, hortus est sub urbe
Quo votum dabis istud, at memento,
10Ne frustra venias, diu Priapum
Effecit sibi Iuppiter spadonem".
Subrisit quoque Lysca, sed coronam
Calcavit pedibus, Iovemque dixit
Impurissima Lysca lyscicidam.


Iacobo Antonio Marcello equiti clarissimo

Clara Semiramiis Babylon, Marcelle, superbit
Moenibus, et nulli se putat esse parem.
Hine Rhodos illustri iactatur et illa colosso:
Da vocem, fiet vivus imago gigas.
5Gaudent centenas Thebaei claudere portas,
Urbs nova quae magni dicitur orbis opus.
Impia Pyramidum moles Aegyptus adoret,
Quas negat iratum frangere posse Iovem.
Mausoli regis rari monumenta doloris
10Extant, dis Cariae quae posuere manus.
Iuppiter in Libycis templum miratur arenis,
Hic ubi de sicco pulvere fecit aquas.
At tua Roma suo Capitolia celsa Tonanti
Construxit, superis invidiosa polis..
15Mira quidem sunt haec, sed cedunt cuncta sacello
Quod tenet Aspalatum delitiisque fovet.
Hoc veteres statuisse Iovi, Marcelle, putamus:
Credimus hoc coelo praeposuisse suo.


divo Guarino

Non credam, Guarine, mihi si iuret Apollo
Non habitare tuo pectore Pierides.


Faustino Bononiensi

Si, Faustine, sapis, tuam Lycorim
Linques Ferrariensibus lanistis
Aut cerdonibus Istriae brigantis;
Tu fontes Heliconis inquietos
5Exquiras, studii comes severi,
Ne te Sardanapalus exoletum
Reddat delicias docens suiles.
Te Florentia, te vocant Athenae
Quas nunc Argyropolei sophistae
10Divini sale condiunt Platonis.
I laetis avibus, memorque nostri,
Et si discipulos mei Guarini
Fors offenderis, inquies: salutat
Vester vos Raphael rudis cinaedus
15Olim, nunc Cato Socratesque factus.


Cantharae matronae primariae

Canthara, lascivas inter formosa puellas,
Canthara, zelotypo livida facta viro,
Non licuit tractare tuas mihi, dura, papillas,
Non dare purpureis oscula digna labris.
5Nunc te dirus habet teneram versatque maritus
Saepius et vultus verberat ecce tuos.
Ha, scelus, illustres etiam laniare capillos
Audet, et heu capiti frangere vasa tuo:
Barbarus, et scythicis de cautibus editus infans
10Cui fera lactenti tigris alumna fuit.
Adde quod hic decumo natus tibi consule canos
Pascit, et ecce vocant iam sua membra rogos.
Cantharam te viduam video, solare dolores,
Canthara, pullatis laetior in tunicis,
15Vel si nigra viro tristis mors prorogat annos,
Me pete, linque senem, Canthara, sandapilis.


divi Guarini epitaphium

Marmore, lector, in hoc divus iacet ille Guarinus
Quicum Pierides interiere deae.
In lacrymas Helicon vertatur, et areat omnis
Laurus : habent superi quem voluere. Vale.


Vitali Lando iuris consulto

Iam satis Illyricis vixi novus incola terris,
Omine iam liceat, Lande, redire tuo.
Nullus in his deus est scopulis, quem nostra corymbos
Musa petat: Venetis laus mea crescat aquis.
5Te duce Castalios ausim conscendere montes,
Te duce siccabo Bellerophontis aquas.
Iusseris, Orpheo Venetas ego carmine classes
Prosequar, et nostro, Turce, traheris equo:
Iusseris, Insubres populos devictaque regna
10Tyrrhenosque duces Sforcigenasque canam.
Spumantem cernes Scythico tibi sanguine pontum,
Ditescet spoliis litus utrumque suis:
Iusseris, augustae loquar incunabula gentis,
Quique tuis posuit moenia prima fretis.
15Stemmata Romano Venetos recidiva videbis
Sanguine, stirps magno de Iove Landa fluet.
Haec ego: tu scopulis obiter me, Lande, perosis
Expedias, facit hinc nostra carina pedem.
Tu meus a puppi ventus spirabis, adunco,
20Dente voret portus ancora nostra tuos.
Di quibus Illyricum vivit litus, usque valento,
Ad Venetos propero te duce, Lande, lares.


clarae Augustae Chrysonae coniugi rarissimae

Clara Chrysonae, sobolis superbum
Sidus, et nostri decus omne secli
Lacteis pectens humeris fluentem
Cinge capillum:
5Cinge, nam sacras mea musa lauros
Extulit, costum simul et virentem;
Quam recens donant Charites lacernam
Diva moraris?
Obvius pulcher tibi fit Cupido.
10Clara nox lucet face nuptiali
Nox, parens qua me mea fudit alvo
Alite fausta,
Quippe qui labris potiar pudicis,
Unde mel sugam potiar papillis,
15Arctius stringens hedera venustos
Virginis artus.
Cerne: quis limen puer obseratum
Succutit? quid stas, mea Lampra? venit,
Audio: cantat citharamque plectro
20Pulsat eburno.
Interim mensis preciosa sunto
Vina cum sertis redolensque nardum.
Ipse funali propero ... sed adsunt
Dique deaeque.


Omnibono Leoniceno rhetori primario

Omnibone, Aonii nemoris venerande sacerdos,
Cuius ab ingenio discitur omne bonum,
Quid virtute tua tibi nunc felicius optem
Quae dignum mensa te facit esse Iovis?
5Tantaque terrarum tua gloria sparsa per orbem
Ut felix sit qui viderit Omnibonum.
Ut felix ego sum, sed et immortalis habebor
Aeternusque mihi, si tibi gratus ero.
Iamque vale, decus Italiae, pietasque fidesque,
10Numen et Astreae virginis Omnibone.


in Brigidam Phoebi filiam

Brigida, nupsisti pro virgine Ceciliano
Corpus ut aspexit, Brigida, mater eras.


Leonardo Calbo patritio Veneto

Quid tibi pro reduci vita, Leonarde, rependam,
Exul adhuc cum sim, pauper, egenus, inops?
Carmina polliceor mea qualiacumque: quid ultra,
Calbe, queo? me vis? accipe mancipium.


Rutilio oratori primario

Disticha nostra probas, sed vis epigramma, Rutilli,
Carmina quod claudant mille: volumen erit.


divo Ioanni Inderbaccho antistiti

Rex meus in loculis habet Inderbacchus achatem
In quo spirantis vivit imago deae.
Flant zephyri: molem cernis motare capillum,
Credo equidem domino fatur et illa suo.
5Hanc ego mox Venerem dixi castamve Minervam,
Nomine sed lecto regia Iuno fuit.


Pyrrho Academico

Pyrrhus ait: Raphael, non venit Lippius ad te,
Quippe domi queritur claudus utrumque pedem.
"At carmen veniat". Carmen quoque claudicat, inquit,
Pentametron. Quid tum non facit hexametron?


Gallae Aemiliensi

Si te prospicio: rides, si, Galla, saluto,
Si taceo, rides: quid tibi, Galla, placet?


Ariadnae virgini eburneae

Carmen amatoris Lippi tibi retia tendit,
Si nescis, vitae spes Ariadna meae.
Respondes: Claudum metuam? - Sed mentula recta est.
Non sum rivalis, sed mihi virgo places.


Hermolao Barbaro poetae clarissimo

Barbare, quo Veneta nihil est humanius urbe
Doctius et nihil est, candidiusque nihil,
Siccine verberibus sacros, sacer ipse, poetas
Esse putas dignos? siccine verberibus?
5Quid tamen admissum est sceleris? "Quod carmina cudant
Nulla, sed unguento deliciisque fluant".
Durus es, ha, nimium, licet hoc tua dulcis imago,
Hoc casti mores ingeniumque negent.
Nulla Zovenzonio sunt ocia, Barbare, vati,
10Nec redolet cosmum nec mea mensa rosam.
Delector Samiis, nec habent chrysendeta rhombi,
Non aper in cenis, non acipenser adest.
Si natalis erit, conditum carne suilla
Fumat olus nobis, quod bona coxit anus.
15Sint tibi convivae testes Brunatius ille
Quique refert nostros Buzacarinus avos,
Lippius, et qui te tollit super aethera Crispus,
Pompeius, Chronicus, Cosmicus et Tribrachus,
Laudibus illustres cuncti cantoque superbo,
20Qui celebrant Latium martigenasque duces.
Crede viris tantis vel verbo, crede Rutilli
Qui putat Aonias te violasse deas,
Qui flagris facibusque virum, crudelibus uras
Qui sequitur Socraticamque domum,
25Qui docet assiduis iuvenes et corrigit horis,
Quoi fluit et nullum, Barbare, tempus iners.
Iam vale Hermoleos, Veneti spes certa Senatus,
Quodque facis crebro scribe, poeta, mihi.


Lamprae virgini lepidissimae

Vidi, Lampra, tuos ego personatus ocellos,
Quos licuit nulli cernere, Lampra, proco.
Crinis erat qualem castas gestasse Sabinas
Legimus: huic nodum vitta pudica dabat.
5Lactea frons, gemino radiabat sidere: dignum
Imperio fuerat dulce supercilium;
Labra genaeque rosas praestabant, vicerat Indum
Pectus ebur: felix caetera vestis habet.


Crispo Iustinopolitano

"Si quid habes veteris vel musti, Crispe, Falerni,
Si bona vis cudam carmina, mitte mihi".
Nectare potus erat Maro cum cantabat Alexin,
Cum cecinit segetes nectare potus erat.
5Arma virumque cano numquid sine nectare dixit?
Meonidem taceo: lumine captus erat.


epitaphium Marsi poetae clarissimi

Marsus in hac situs est vates clarissimus urna,
Quoius erat felix carmine posteritas.


Gorgidi Dalmatae poetae clarissimo

Gorgi, poetarum volt quisquis amarier a me,
Conflabit patriae carmina plena meae,
Laudabit positam lactis in collibus urbem
Tergestam, quae sub Marte triumphat avo,
5Laudabit pisces, pelagus laudabit amicum,
Laudabit niveos quos parit unda sales,
Laudabit nitidos vivo de pumice fontes,
Laudabit silvas, pascua, rura, pecus,
Laudabit dulces ipsis cum vitibus uvas,
10Laudabit pepones, phacia poma, nuces,
Laudabit pingues, divinum munus, olivas,
Laudabit dryades, Panaque capripedem,
Laudabit teneras vultu praestante puellas,
Laudabit pueros Andromachasque nurus.
15Postremo quisquis volt quisquis amarier a me,
Laudet Martigenas, Gorgi poeta, viros.


Laufellae servae formosissimae

Si te venalem dominus, Laufella, teneret,
Te nihil in toto carius orbe foret.
Pro te Crassus opes, pro te sua regna Philippus
Traderet, o capta pulchrior Andromacha.


epitaphium divi Guarini

Disce vel hinc parcas nulla virtute moveri,
Non Phoebi cithara. quippe Guarinus obit.


divo Ioanni Inderbaccho

Inderbacche, licet iam sim rediturus ad Istros,
Hic remanes nostrae maxima pars animae,
Quippe meis remanes decus et spes unica musis,
Quo sine posse negat nostra Minerva loqui,
5Et sine quo tristes caderent de vertice lauri
Et caderent digitis languida plectra meis.
At tibi nestoreos superi dent deprecor annos,
Corpore sis iuvenis, sis gravitate senex.
Et mihi si surdas non praestat Iuppiter aures,
10O tecum liceat vivere posse. Vale.


divae Lucretiae virgunculae

Dic age, virgo, venis supero, Lucretia, caelo,
Aut quibus in terris es dea nata mihi?
Ordiar unde tuas, age dic virguncula, laudes,
Qua nihil in toto pulchrius orbe nitet?
5Aspice flagrantem per eburnea colla capillum
Qui nescit radiis cedere, Phoebe, tuis;
Aspice divinam super aurea sidera frontem,
Sidera supremo suspicienda Iovi.
Quis color inficiat si vis cognoscere vultus,
10Aspice purpureis lilia mixta rosis,
Cerne, labella maris superant corallia rubri
Quae Veneris spirant nectar et ambrosiam.
Colla nives Scythicas et caetera corpora vincunt,
Turget adhuc dulci nulla papilla sinu.
15Adde quod ad citharam tanto movet ordine plantas
Ut celeres credas hanc superire notos.
Si fortasse suos in te coniecit ocellos,
Luminibus visis Gorgonis instar eris.
Non talis Pandora fuit, non candida Pallas,
20Cynthia non talis, non Cytherea fuit.
Parcite, Pierides, si vos Lucretia vincit,
Parcite vel vestro credite iuditio.
Quis thalamos sperare tuos audebit amator,
O Ganimedeo digna puella toro?
25Vive, vale, nostri decus et nova gloria secli,
Et valeant tecum divus uterque parens.


Petro Veturio patricio Veneto

Quatuor extulerat Feronia, Petre, maritos,
Uxores Priamus quatuor extulerat.
Iunxerunt pariter tedas dulcesque hymenaeos.
Quid dices? vicit femina, Petre, virum?


in Aeglam ancillam

Tota tumes, pendentque tuo de pectore mammae,
Et nihil est natibus pinguius, Egle, tuis.
At macer est vitulus, canis est macer, et macer est sus
Esto velim gracilis, sit mihi pingue pecus.


pro reditu Sibenico

Lector ad Illyricos veni, mercator ad Istros
Nunc redeo, qui tum mercurialis eram.


Ferrando grammatico

Uxorem, Ferrande, cupis, quae tempore longo,
Dedidicit venerem, sitque soluta viro:
Dumque rogo causam, dicis quia mentula raro
Tenta tibi: catus es, sed malus agricola.


Pio II pontifici maximo epicedion

Gloria pontificum Pius hic iacet ille secundus
Quo nihil in toto doctius orbe fuit.


Paulo Dandulo patricio Veneto

Radere squalentem non vis tibi, Dandule, barbam.
Dic mihi cur, nostrae fautor academiae,
An quia nos tristes sibi tristia tempora poscunt,
An quia non solitum risit amica tibi?


in Lyscam Gaditanam

Qui Lyscam putat esse Gaditanam,
Qui Lyscam putat esse vinolentam,
Qui Lyscam putat esse negligentem,
Qui Lyscam putat esse sanguisugam,
5Qui Lyscam putat eme sycophantam,
Qui Lyscam putat esse culilinguem,
Qui Lyscam putat esse menstruatam,
Qui Lyscam putat me bellualem,
Qui Lyscam putat esse matricidam,
10Qui Lyscam putat esse paederastem,
Hic verum putat, et putat quod ultro.
Si quaesiveris, ipsa non negabit.


divo Ioanni Inderbaccho antistiti Tridentino

Tercius hic agitur, si mens bene computat, annus
Ex quo non ad te carmina nostra dedi.
Desine mirari: tibi nam mea musa libellos
Tris peperit Clario qui placuere deo.


in Aeglam ancillam

Quid sibi vult macies uteri, tumor iste quid, Aegla?
Virgo mihi paries: non ego te futui.
Sola cubas: numquid pregnantem fecerit uxor
Te mea? quartus abest: tres sumus, Aegla, domi.


Sabino Istro

Audio te nostros mordere, Sabine, libellos
Sunt quia lascivi: quid tibi vis faciam?
Nolo, Sabine, legant epigrammata nostra Catones
Et tetricus censor: nolo, Sabine, legas.


Maureliae Venetae

Sollicitare meum didicit Maurelia limen,
Filia Chrysogoni, qui modo quaestor erat,
Quaerentique mihi causam, clam dixit in aurem:
"Nolo, Volo, nolo, nolo, volo, volo te".


Crispo Veronensi marmorario clarissimo

Marmore de Pario mortaria, Crispe, dedisti
Haec mihi: dispeream, ni tibi gratus ero.


Hieronymo Pisano patricio Veneto

Edemus nostros sine te, Pisane, libellos?
Et debent sine te carmina nostra legi?
Hoc scelus admittam? prius o prius urite quicquid
Lusimus, Aonides, et lacerate, deae.


pro victoria Anguis Perusini

Dis caput invisum fulgentibus Ister in armis
Abstulit hoc, laniansque artus inhumata reliquit
Frusta feris, victorque suum super obtulit ensem.


lectori suae Istriados

Iuravit dominus nulli me credere, lector:
Qui petit ut credat non timet ille deos.


in Marulam magam

Marula, turpis anus, magici non inscia philtri,
Te triviis hostem praedicat, Andra, meam:
Gaudeo si falsa est, et dignae digna parabo
Praemia. Dispereo, si modo vera refert.
5Hoc mihi tu risu vel aperta discute sanna
Ut poenas patiar, vel patiatur anus.


Lamprae virgini

Quam tibi mittit amans Ister, mea Lampra, salutem
Non habet, ergo rogat des, dabit ille tibi.


Basillae Tergestinae virgini

Uror, et invisae miser angor amore Basillae,
Istria quam vulgo praedicat esse deam.
Hanc mihi si frater Corydon effingit ad unguem,
Istria mentitur: pulchrior ipsa dea est.


epitaphlum Nicolai Chrysoni

Nicoleos iacet hic Chrysonae gloria gentis,
Cui virtus facilem stravit in astra viam.


in Baucidem lenam

Saepius obtundis quod sit tua filia virgo;
Baucis, ut es virgo, filia virgo tua est.


divae Lucretiae Veronensi

Cum praestes Venerem, sis et, Lucretia, virgo,
In terris nullum credimus esse Iovem,
Quippe tibi Danae pulcherrima cedit et Io,
Maior et australem quae fugit ursa polum;
5Cedit et ipsa tibi pariens Latona gemellos,
Et quae suppositam Leda rescivit avem;
Vincis et Europen, nullum tamen unda iuvencum
Devehit, o quantum dignior ipsa rapi.
Quid loquar Aeginam, cum caetera numina vincas?
10Huic licet accedat vel soror ipsa Iovis.
Certe nullus habet superas Saturnius arces,
Nullus in astrifero Iuppiter axe tonat.
Iuppiter ipse tuus veniam vel corpora plumis
Tectus, et aurata fronte iuvencus ero.
15Tu mea sceptritenens Iuno, mihi nectara nullus
Phryx puer, aut pellex ulla bibenda dabit.
Sola meos pasces sensus, mea sola voluptas,
Gloria, deliciae, balsama, turtur eris.


Gorgidi Dalmatae poetae clarissimo

Donavit lauro postquam mea tempora Caesar,
Ad me duxisti scribere, Gorgi, nefas.
Scribe, vel excutiam nostro de vertice frondes,
In quibus Orphei numen inesse putas.


Crispo Belgramonio

Si quaeris quid sim tibi, Belgramone, daturus,
Cum superis totum dis Helicona dabo.


Ioanni Inderbacco antistiti Tridentino

Rex meus illustri digitum mihi cinxerat auro
Aeternum nostrae pignus amicitiae.
Quod Malachar malus hostis, inexorabilis acer,
Pro dolor, eripuit, carius his oculis.


Petro Lauredano Laurentii filio

Tubera mitte mihi seu gleba, Petre, Sicana,
Seu Veroneis eruta iugeribus,
Lautius ut liceat miseris cenare poetis,
Noscere Romanis et gula quanta fuit.


Danieli Hieronymoque suis

Thesea Perithous miro dilexit amore,
Dilexit Pollux Castora mirifice,
Patroclusque puer puerum sibi iunxit Achillem
Et verum Pylades numen Orestis erat.
5Phitias et Damon duo corpora, mens tamen una
Vixit, idem vixit Nisus et Euryalus.
Et qui Romano stravit Karthaginis arces
Fulmine Scipiades Laelius alter erat.
Vincitis haec nostrae vos tempestatis amici
10Magnanimus Daniel Hieronymusque sacer,
Et si fas superum mensas optare poetis,
Si thalamos, vestri tertius o fierem.


Raphaelis Histri carmen ad Porcelium

Ille erit aeternus nulloque abolebitur aevo
Quem tua, Porceli, musa superba canet;
Ut qui nunc Latias nutu quatit anguiger urbes
Ingenio vivet, dive poeta, tuo;
5Vivet et ut patriis ingens Piceninus in armis
Quem gravis Hesperiae morte Minerva tulit;
Quique triumphali redoles, Alphonse, corymbo
Stabis honos regum et gloria Parthenopes,
Quique tui extabunt, Caesar Malatesta, labores,
10Et quantum vivet nomen, Isotta, tuum,
Tantum equidem vivam tantumque Hister in astris
Si te, Porceli, musa superba canet.


Porcelius Raphaeli Histro

Perplacuere sacro, Raphael, tua carmina vati,
Carmina quae placidi plena liquoris erant.
At me quod mira tollis super aethera laude,
Gaudeo, sed magno laetor amore magis.
5Quandoquidem tanto veneraris honore poetam,
Accipe devoti carminis ipse vicem.
Dum mea pallenti redolebit musa corymbo
Dumque meas cinget laurea serta comas,
Semper eris, vivent semper tua nomina fonte
10Digna caballino, carmine digna meo.


divae Lamprae virgini venustissimae

Thersitem forma quantum Venus aurea vincit,
Tantum, Lampra, tibi vincitur ipsa Venus.


libello suo

Parve liber, totum felix volitabis in orbem
Gestabitque suo te Cytherea sinu:
Ipse Cupido tibi violas, opobalsama, nectar,
Oscula, delitias ambrosiamque dabit.
5Nulla puella tuas cupiet non noscere chartas,
Negliget et qui te nullus amator erit.
Cum mea te capiet Nemesis, tunc spicula tende
Aurea per nostrum facta cruenta iecur.
Iamque vale capitique tuo mea musa corollam
10Texuit aeternum quae tibi munus erit.


de sanguine urbis Tergestae

Urbs Tergesta, Phryges cum te posuere coloni
Protulit altitonans talia verba deus:
"Libera perpetuis esto, mea terra, tyrannis
Et duret collo nulla catena tuo.
5Donec in Adriacis Iustus meus occidet undis
Civibus Hectoreis hic poliuchus erit".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: