Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Maximus interea mundi pater, omnia parent
Cui; caelum, terras, terrasque obeuntia magna
Aequora qui fecit; qui certo et numine torquet:
Haud ultra est rabiem passus procedere tantam
5Impune ad quaestum; nam dum rex improbus omni
Fraude refert fidei misteria, dumque timeri
A Teucro simulans quaerit; ridetque benignum
Pontificem, cruda rapitur sub tartara morte.
Haeresis et princeps Marcus manifesta rependit
10Supplicia; exemplum cunctis; nam putrida vivus
Pectore concepta ut mendacia fuderat olim
Foeda, nefasque omne tetro eructaverat ore;
Sic moriens, quibus ora suus defluxus ad una
Ventris erat corrupta vomit per pectus anhelum
15Mansa, et sic stomachi tetro internectus odore est.
O vere immemores graii, o virtutis inanes!
Non igitur clarum vobis pro crimine poenam
Infando hanc habuisse fuit; non terruit et te
Constantina polis genus hoc dum videras horrens
20Mortis inauditae. Christi infensissimus hostis
Impius, et pestis mundi, mysteria contra
Crimina commentus fidei, dum perstat, et acri
Audacique nimis verbo convellere certat
Arius fundata Dei incommota potenti
25Fundamenta manu, verae sanctaeque per orbem
Relligionis hians, Christum dum pernegat ipsum
Esse Deum, fusa effluxerunt viscera tota,
Et corpus vacuum mansit vitalibus, ut quis
Infandum usque unum reserata per ora videret,
30Quem natura dedit cursu tamen hauriit alvum.
Hic contra horribili poena, quod sumpserat ore
Per multosque dies victum revocavit ab alvo
Corruptum, vomuitque animam tetrum inter odorem.
Dux Teucrum extemplo intellecto funere regis,
35Mittit ad exanimo trepidantes principe Graecos,
Qui partem imperii poscat sibi tradier. "Haeres
Iustus ego sum", inquit, "parva vel parte parentis
Filius ut regis vestri sum saepe vocatus,
Et pater ipse fuit dictus mihi, sicque suorum
40Pars mihi iure venit; tantum quae proxima nostris
Navigiis habilem praestet super aequora cursum
Ex Asia Europae merces portantibus, opto
Heracleam opidum Propontidis. At nisi detur
Quod petitur placide, discetis quid mea possint
45Arma: lacessitum frustra lugebitis." Horror
Corripuit cives trepidos. Spoliantur, et audent
Nil contra verbum, tradunt quaecunque iubentur.
Defuncti interea successor frater achivis
Constantinus adest aegris, cognomine dictus
50Ex belli virtute, Draco; ob sua fortia gesta
Magnanimus. Quondam fuerat bellator, et armis
Consiliisque potens: Teucros et fuderat hostes
Cum Pelopis regnum antiquum ditione tenebat.
Ausus quin etiam fines exire sub armis
55Hostiles popularis agros, vique oppida multa
Expugnare, tulit magnum virtutis honorem,
Et laudem bello insignem. Sed murus ut ingens
Concidit amissus, populos qui solus achivos
Hostibus illaesos servabat, numinis ira
60Tum graviore quidem, pars ne impunita maneret
Graiorum, infelix semper fortuna secuta
Abstulit huic animos, gestorumque immemor, ausus
Nec facinus clarum; veteris nec extulit illum
Laudis amor. Magno circundatur undique ponto
65Insula vix Pelopis. Tantum sex millia terrae
Hepirum efficiunt. Aditum perhibebat ad astra
Arduus hunc murus fossa munitus, et alto
Aggere, distructis et fortis turribus. Illum
Forte Draco argivum multis cum millibus ipse
70Servabat Phrygios contra, qui bella gerebant
Obsidione gravi sub murum. Sanguine nullo
Custodes liquere locum, trepidique propinquos
Ad montes fugere, metu statione relicta.
Tunc Pelopis campos irrupit victor apertos
75Teucer. Dirupuit lateque per arva colonos,
Urbibus in praedam plenis, opidisque potitus.
Et pueri, matresque, vivi, innuptaeque puellae
Servitum Phrygibus rapiuntur. Clausit achivum
Tres dominos urbis Spartanae, et moenia cinxit
80Morattus. Terni fratres ea regna tenebant
Partiti inter se concordi forte. Mycenas,
Regis troianum qui regnum evertit Atridae,
Sedem olim primam: tunc phryx obsederat, altis
Montibus, et fortem, generosamque aere, Corinthum.
85Tunc ipsi amissa fratres spe libera posse
Regna tenere, pares ineunt consilia pacis.
Constantinus erat primus: Demetrius alter:
Tertius et Thomas. Quartus regnabat in urbe
Iohannes natu maior, nomenque fovebat
90Imperii. Bellum his Morattus lege remisit.
Regnaque restituit pelopeia; foedere certo;
Promissaque fide sibi sacra lege quot annis
Nummum auri Venetum Teucro sunt millia bis sex
Pendere polliciti; murumque instaurare cadentem:
95Qui dum staret, eum ingressu prohibebat Achaiae,
Sunt vetiti: sed humum deiecit ad usque patentem
Morattus, pavidos bello ut minitante ruinam
Frenaret dominos. Ex illo tempore fractus
Constantini animus fuerat. Sed grandior aevo
100Ex fratrum numero clavos accitur ad urbis.
Vix ingressus, habet se circum semina morbi
Qui patrii infundant; spirent dirumque venenum
Paullatim, studeantque in apertam ducere fraudem
Et patriam, et regem. Quos inter primus adhaeret
105Assidue affixus lateri dux Notarus: instat
Cum Phrygio pacem in primis optare tyranno:
Temnere spes italas: quicquam, nec pluribus ipsis
Gratius, aut populo fieri testatur, et omni
Clero; iam frangi coeptam si frangere ipse
110Hanc alacer legem, Eugenio quam Graecia Papae
Pollicita accepit servandam. Notarus amens,
Dux magnus vacua dici gestiebat in urbe.
Ibat ovans, vento tumidus, famamque petebat
Clausus, et obsessus semper, columenque vocari
115Graiorum imperii per vulgus, et ora volebat.
De quo nil praeter vacuam superaverat urbem.
Hanc quoque sic miseram crudelia germina cives
Depasci inter se certabant, atque iacentem,
Luctatamque diu congesta mole premebant.
120Non secus, ac tigres immanes sanguine matris
Implebant cupidi ingluviem. Sibi quisque quot annis
Fructibus ex miserae capiebat millia nummum
Auri, aut argenti, vano cognomine laetus
Principis, ex illo turpem traducere vitam
125Segne, atque ignavum fuci genus. Altera mores
Haud tales tulerat tellus. Non nobilis ille
Esse putabatur, Fiscus cui non daret aera
Publicus, aut quem non damnosus viveret urbi.
Otia quisque sequi summum ducebat honorem:
130Sic fugere obscoenum: turpem se vivere vitam
Si labor, aut virtus victum daret. Alea curas
Iam patrum intrarat, tabulae studiosa senatus
Invigilare domi ludo, nec cedere nocti
Iam mediae. Tandem fessi, somnoque gravati
135Inde redire domum tristes, vultuque severo.
Non aliter quam si de rebus maxima agendis
Concilia egissent, aut si lux crastina cogat
Dicere, si Teucro bellum sit forte movendum.
Cogere in omne nefas scelerata peccunia Graecos.
140Iura magistratus venumdare: non locus ullus
Iustitiae. Obscoena sanctae pietatis in urbe
Nec species, nec forma fuit, nec gratia recti,
Nec virtutis amor. Sanctis celebrare diebus
Consuevere fora, et merces tractare nefandas
145Cerdones, populusque omnis. Sacrataque templa
Numquam, vel raro visebant: omnia primo
Ante Dei cultum peragebant. Talibus urbem
Deformem maculis, et contagiosa senatus
Ulcera comperiens; non tantum afferre salutem
150Afflictis rebus curat; sed languida colla
Rex laqueo praebet. Sequitur quocumque nefandi
Dextra vehit luce, et similis quicumque fuisset,
Proximus aut illi, de sacris nomina tolli
Pontificis patitur summi. Iam tardior annis
155Eugenius vita mortali excesserat, alto
Reddideratque animam, capturus praemia gestis
Digna suis. Equidem gavisa est barbara tellus.
Sic Deus hoc melius vidit. Nimis alta Dei sunt
Iudicia, atque homini non intellecta. Cadenti
160Haud illo inferior rebus delectus agendis
Eugenio succedit; agit fortuna secunda
Quem subito ad meritos Quinctus Nicolaus honores,
Seu Pater ipse, oculis qui conspicit omnia iustis.
Ante unum hoc laudis numquam speraverat annum;
165Qui privatus erat, facilis Deus affuit illi.
Namque gradum ut primum tetigit; mora nulla; tulerunt
Fata illum rerum celeri super ardua saltu.
Cui vario ex orbe actutum misere fideles
Christicolum reges magni, populique, ducesque,
170Qui se se referant proceres parere, suisque
Mandatis praestare fidem, nec defuit ullus
Officio. Phoebi primos quae conspicis ortus
Insolitas per rura nives, glaciemque veloci
Sistentem cursu fluvios, pigrosque teneri
175India miratos mittis; nec terruit illos
Longum iter; et saevos tuti venere per hostes.
Mittunt et solem cernunt qui sera cadentem,
Qui canere et frustra testantur ficta poetas,
Phoebum percipiti dicunt descendere curru,
180Quadrupedesque iugis pabulo refovere solutos
Ambrosio, et liquidas Thetios demergere in undas;
Et penitus nostro quae cedunt orbe britannas
Oceano in medio terras, qui habuere iacentes.
Quique brevem solis radiis rutilantibus umbram
185Noctis habent, positi gelida et quicumque su Arcto
Taedia longa serant noctis; celerique rotatu
Queis coeli exiguo spatio sub nocte videtur
Lucifer aurorae praecursor tectus opaca.
Quicquid sacra Dei per mundum gentis adorat,
190Altitonumque colit Christum, mandataque servat,
Legatos mittit Romam; summumque fatetur
Pontificem in terris dominum sanctumque salutat.
Cessas sola, licet duram impendere ruinam
Iam tibi conspicias; Teucrosque fremiscere saevos,
195Constantina polis trepidas dum cernis, et illi
Quem dominum, patremque pium pia predicat omnis
Relligio supplex, cervicem flectere non es,
Iam Teucri passura iugum, dignata superbam.
Pontificis quamquam mentem percusserit ipsa
200Graiorum improbitas, non ille oblitus amoris
Est tamen, atque sibi commissi ponderis omni
Complexus cura seriem pater optimus, instat
Conaturque sua Danaos devertere mente,
Mollitosque piis studet associare Latinis.
205Romae erat insignis pater Isidorus, habebat
Praesul qui populos sacro sub iure ruthenos
Olim Graeca secans iam dudum dogmata, postquam
Errorem novit, cupiens reparare salutem,
Sprevit opes (magnis opibus gaudebat) honesti
210Captus amore pio sua pulsus limina liquit
Patria, pro vero vanos contempsit honores.
Quem pius Eugenius collegit. Talibus illum
Pro meritis dedit esse suum ad pia Sacra ministrum,
Et iussit populis illum praeesse sabinis.
215Hic patriae antiquum servans pietatis amorem,
Nam genus is magna Danaum ducebat ab urbe,
Sollicitus revocare suos erroribus, urbem
Threyciam ad magnam tendit: regemque, senatumque
Urbis adit: mandata ferat quae pandit; et ultro
220Quae Papae Eugenio iurarunt foedera, poscit
Observare pie; tabulis, quae scripsit in amplis,
Quique manu, aspiciant: ruptae ne crimina legis
Dira clade luant. Deserta ad signa redire,
A quibus errarunt iam dudum, hortatur: at illum
225Ut Danai in longum duxerunt arte Pelasga,
In suaque ut dextras verterunt viscera vafri
Ridentes, nullamque datur sperare salutem;
Urbem Romanam repetit Legatus: habenda
Quae sit spes rebus memorat: durataque corda
230Graiorum exponit. Pulsat qui nuncius aures
Pontificis, cumulatque graves sub pectore curas.
Manserat ast populi curae, cui Graecia tota
Credita erat, Patriarcha ingens Gregorius: omnes
Promebat vires vigilans noctesque, diesque,
235Pontifici quo detur honos, mundique parentem
Observent graii, atque suum revocentur in agmen.
Hic monachus, civisque fuit Byzantius: olim
Errorem patrum tenuit: sed cognita veri
Argumenta, pater Danaos dum iunxit in unum
240Concilium Eugenius, testatus cuncta Latinis
Edidit, per firmam servavit conscius una
Relligione fidem. Senior gravis pius, idem
Moribus ornatus castis, vitamque gerebat
Coelestem in terris. Patriam dum flectere cordi
245Hic habet, amissam cupit et revocare salutem,
Cogitur irrisus patria decedere terra
Exul, et ipse petit Romam. Pastore fugato
Constantina polis furiis agitata cruentis
Bacchatur, laxis princeps portatur habenis.
250Morattum ecce ducem Phrygium sub immania Ditis
Tartara morte ferunt, stygiaque ivisse sub undas,
Capturum scelerum paenas. Cui filius annos
Bis denos per quinque gerens succedit, et haeres
Sceptra capit primis Machmettus parvulus infans.
255Huic frater fuerat, medium cui cedere patris
Iura dabant regnum. Solus Machmettus ut ipse
Imperet ad se se puerum portarier, angi
Se spectante iubet per servum guttura fratris
Infantis teneri, donec vi spiritus ora
260Interrupta fugit; frigens, corpusque relinquit
Pulsa anima. His duris Machmetti moribus atrox
Vita fuit + diffundi corpore vasto:
In facinus quodcumque rapi de more ferino:
Credere nil vetitum, placitum quodcumque licere,
265Ducere nec turpi quicquam discernere honestum:
Quod brutis natura vetat non turpe putare.
Iustitiae infensus, pietas sibi nulla fidesque,
Sed fraudes inerant animo: non foedera firma
Noverat, incertus promissis, perfidus, asper,
270Periurus, fallax, furibundus, fervidus ira,
Terribilis, cupiens cunctis dirusque videri,
Gaudere a teneris humano sanguine, multa
Caede virum laeto pasci super omnia vultu.
Venerat in mentem quicquid fervebat obire,
275Si crudele foret, ferro sibi cuncta domare
Sperans: hostis erat pacis, fera bella placebant
Semper et infensum Christi sub pectore nomen
Impius imprimis gentili more ferebat.
Moribus his regno potitur, sceptroque paterno.
280Circuit et populos, regnatus iussit, et urbes
Iure, magistratuque novo munit, refecitque
Praesidio instaurans. Celeris pro pace petenda
Constantinus agens in regia tecta Senatum,
Machmetto edicit legatos tendere; amorem
285Antiquum genitoris, erat qui maximus illi
Cum rege, atque urbis populo, memorare iubentur.
Gratenturque illi, magno qui filius haeres
Successit patris imperio. Vestigia amoris
Servare, inque fidem simul acceptare precentur
290Quos habuit charos genitor suus. Optima pacis
Signa orent, reddique petant Propontidis urbem
Heracleam; e vita regem cum parca Iohannem
Abstulit, inviti quam concessere parenti,
Iram dum fugiunt trepidi saevam. Haud mora lecti
295Portantes mandata secant ad moenia gressum
Adria, quae ducibus Teucris immota manebat
Imperii sedes, ex illo tempore primum,
Quo freta, devicta iam Asia, transmittere in agros
Europae innumeros ausi sunt; Sestus Abydum
300Qua videt adversam terrae contermina Troiae
Classe viros, graiumque suis tenuere sub armis
Moeniaque, et magnas urbes, regnoque fugaces
Exegere amplo. Machmettum, limina prima
Obsessa armatis, postquam linquere, sedentem
305Sublimi, Phrygioque thoro, cui tempora fulgens
Arte laboratus Phrygia, redimebat, et auro
Parvus apex, bysso tenui quem plurima circum
Volvitur, atque iterum circundat candida tela,
Conveniunt. Lateri pendebat lucidus ensis,
310Aureus ornabat capulus quem, ac tecta superbo
Argento, atque auro vagina; et plurima iuxta
Agmina servorum steterant, stratisque sedentes
Claudebant hinc inde ducem, quos improba vitae
Conditio extulerat, quae turpes corpora in usus
315Foeda suis dederat Dominis, ea gratia primos
Fecerat; inque loco procerum firmaverat. Ipsi
Maxima Teucrorum belli pacisque gubernant
Munera; consiliisque regunt, armisque tuentur.
Hunc simul ut fandi concessa est copia, donis
320Quae tulerant a lege datis, velut exigit usus
Gentis, erat melior qui lingua, et grandior aevo
Sphrancius alloquitur; promitque has pectore voces.
"Maxime Teucrorum, genuit quem maximus idem
Morattus genitor, belloque, ac pace superbus,
325Cui te nunc voluit clarum succedere, tanti
Spes patris, inniti et solio Deus ipsius alto,
Eiusdemque manu sceptrum gestare, benignus
Ut populis des iura tuis, optataque regi
Munera concedas, quicumque est viribus impar
330Vel populo, quicunque tuis confinia regnis
Iura habet: hac noster tua nos ad limina mittit
Iustitia fretus rex, magno haud inscius olim
Quanta tua fuerint genitori insignia amoris
Exiguis urbis rebus, regique Iohanni,
335Qui simul ac fratri, tunc et successit amori
Fraterno. Sic tu patrio succedis ut ipse
Imperio: antiquum serves rex factus amorem,
Tantum orat, pacemque petit, pacisque futurae
Pignora des poscit, nostramque Propontidis urbem
340Restituas, nostroque frui, dux magne, precatur
Iure velis: nullo quod nos in marte coacti
Perdidimus. Tali firmes hoc munere nobis
Foedera: quam petimus, maneant haec pignora pacis."
Sphrancius his dictis orabat: voce secuti
345Suplice laudabant alii; veniamque petebant.
Quos placidis mulcet dictis Machmettus, et atrox
Corde malum intexens ficto sic pectore fatur:
"Stat, Danai, ut fiant nobis pia foedera. Vestro
Prae cunctis opto pacem cum rege perennem:
350Vicinosque mihi socios ascire Pelasgos,
Maiores quos ante mei sensere faventes,
Et meus ante omnes primus pater. Omnia ferte,
Quae petitis, vestro pacemque referte tyranno
Optatam, stabilemque: illi fore semper amicum
355Me, dum vita erit, hoc et spe promittite certa.
Argenti nummum viginti millia dono
Insuper, in pacis monumentum, et pignus amoris.
Nec metuat fraudem. Coelum quod condidit altum
Numen, quod terras, magnum quod continet orbem,
360Testor; ad haec veterumque animas, quot millia patrum
Sanctorum, primisque mei caput hocque, meamque
Hanc animam, dextramque meam, quae saeva movere
Arma potest, pugnaque valet; fidumque coruscum,
Quo cingor, gladium (nomemque adiunxit inane
365Machmetti, quem vana colit, magnumque fatetur
Teucria prophetam) pacem hanc, et foedera per me
Inviolata fore, et longos infracta per annos."
Dixerat, atque Asprum viginti millia iussit
Continuo tradi numero, cunctosque remisit
370Vestibus ornatos Phrygiis: nec mora: sua regi
Mittit dona. Auctutum alacres, per blanda vicissim,
Legati responsa ferunt, pacemque reportant,
Et nummos promunt, dederat quos Teucer, ovantes.
Machmettum extollunt ingenti laude per urbem
375Insani. Curant nil iam de gente Latina.
Quin Teucris melius dicunt servire, fidemque
Sub pedibus calcare Dei, quam Christus in omnem
Intonuit mundum; quam Papam audire, suumque
Esse gregem dici, septo quam claudier uno.
380Heu miseri, quae tanta animos insania vexat?
Quo ruitis caeci? Quid parva pecunia victos
Iam subigit servire hosti; atque favere tyranno
Infenso precibus iuvat; et iam spernere amicos
Nil pudet: excidii tempus ne accersite vestri.
385Detulit hoc Romam celeri sublata volatu
Fama malum, Phrygium Danaos iactare tyrannum
Foedere seductos ficto: iam lumine captos
Mentis, Pontificis penitus velut hominis atri
Nomen habere. Canes ipsum, cunctosque vocare,
390Qui sibi divino praestant de numine honorem.
Protinus hic graviter rumore indoluit acri
Perculsus: missos qui sed risere priores
Legatos, ultra vanum transmittere quamquam
Esse putans, tali scribit diplomata versu
395Ad Danaum regem Nicolaus, et instruit illum.
"Me postquam mundo summum voluere creari
Pontificem pia fata Dei, tibi sedulus, esses,
Constantine, tua cum gente ut vinctus honesto,
Quem Deus populo, et pastore sub uno
400Non lupus errantes ut oves laniaret ovili,
Curavi. Solvas nobis et debita frater,
Quae Papae Eugenio, cuncti monachique, patresque
Insignes fidei quibus, et sapientia sacrae
Polliciti, et quorum stant puris fixa tabellis
405Scripta manu propria: veram, sanctamque putare,
Credere nec dubiam, quam curia predicat orbi
Romana, esse fidem; primumque decere putari
Pontificem Romanum Christi qui nomen adorant
Omnibus esse caput, Petro qui solus habenti
410Successit Claves, servanti et limina Coeli.
Sed cum durus amat promissis tempora longa
Germanus, ducitque moras, et commoda quaerit
Imperio his tantum componere; publica ne vult
Tantorum decreta patrum, nec pacta suorum
415Expromi; vitam iustus Deus abstulit illi.
Lex eademque fratrem olim dum vita manebat
Continuit, te nunc eadem sub iussa remittit.
Iurato imperio succedis: legibus isdem
Arctaris, quibus ille idem se obstrinxerat ante.
420Sed fac nulla prius iuratum foedera fratrem
Haec graium imperium, sacroque ex ordine patres
Exigimus quae nos servari talia numquam
Pollicitos iurasse! Feret, quis sanctius urbi
Consilium et melius vestrum quam iungier illis
425Unde errare nefas, vosque invitantibus, et vim
Iam victis renovare, feros, qui pellere Teucros
Finibus ex vestris, quos dudum tempore ab illo
Graecia, quos nostras ausa est contemnere leges
Oppressere armis, optant et solvere duro
430Colla iugo. Turpi iam iam desvescite tandem,
Solvite vosque metu. Infensos accingite in hostes,
Armetisque manus irati, et summite poenas.
Eia age, quae unanimes tot sacri examine facto
Decrevere patres, iubeas in publica prodi.
435Praeterea in sacris solennibus, ante quod ultro
Servavere pii patres, monumenta ferantur
Pontifici Romano, et pro illo fundet ad aram
Diptycha dum fiunt sacrata in veste sacerdos
Christicolum de more preces, regemque supernum
440Coram oret populo: hunc morem serventque nepotes.
Scis nempe imperio fuerit quae gloria vestro,
Quid decus armorum, status, et qui maxima nomen
Urbis Roma dedit, Romano et nomine felix
In populos, gentesque feras felicia gessit
445Bella, ingens totum late dominata per orbem
Roma nova: amissis restatque sola trophaeis
Debellata videns, et desolata suorum
Moenia, direptosque pati crudelia cives
Barbara iussa, trahique loca in diversa colonos.
450Tum fugit amplexus charae genitricis, et audax
Pastorem linquit gregis aspernata fidelem.
Si te velle iterum contempta ad septa redire,
Hocque sedere animo, populus dicaris ut unus
Nobiscum, audiero; misceri barbara cernes
455Agmina, turbarique metu, venientibus ad vos
Graios, qui redimant opibus, totamque receptent
Europae partem, premitur quae capta sub ipso
Teucrorum domino, et componant pace quieta.
Sin vero scelerata magis, mensque impia vobis
460Grata erit, infandumque sequi si forte iuvabit
Consilium, nullo ut vivas in iure, negesque
Esse gregis nostri, non tanto nempe furore
Victus agar, dulces possitis carpere somnos
Securi, cupiam vos nostro sanguine tutos,
465Ingratos tradamque viros in vulnera nostros
Insontes, quicumque cadant, superentve sedentes
Spectetis vulto laeto, nec vulnera nostra
Vos tangant." Talis lecta est ut epistola regi,
Ingemuit rex in discrimina debita posci.
470Iam dudum Graecas artes, atque irrita novit
Verba fore, extremi ventum esse ad tempora voti.
Pareat aut dicto, vel rem in discrimina ponat.
Quid faciat, varius circum sua pectora versat.
Conscius hinc rapitur recti compulsus honore,
475Pontifici servare fidem, atque audire iubenti.
At timor impellit: linqui in certamine solum
Et Phrygiis arbitrio metuit, si iussa recusat,
Et parere negat. Machmetti proxima terrent
Arma quidem. Iuvenem incertum, nec iura volentem
480Nata sibi secus esse pavet, studiisque furentem
Armorum, nec adhuc pressus licet undique curat
Corda tumens lenire; gerit sed vulnus adactum
Corde magis, rapiuntque graves, urgentque minaces
Eumenides piceis facibus, dirisque colubris;
485Nec donant animo requiem sentire. Salubre
Non cupiunt furiata, malisque absumpta veniens
Pectora consilium, propriam nec linguere sedem
Causa movere potest. Humilem indignatus haberi
Tres vocat ad se se, quorum sine mente gerebat
490Nil penitus, Lucam, geminosque Cantacusinos,
Iohannem, Andronicumque, quibus tradiderat urbem,
Seque ipsum ignavus. Tunc illis missa recludit
Scripta sibi, et poscit quaenam sententia constet
Hoc super, atque animus maneat, quae pauca locuti
495Verba viri inter se, regem secludere curas
Hortantur: dicunt his optima, sanaque rebus
Consilia invenisse ipsi, spondentque quietem.
At Constantini tunc illis forte diebus
Venerat haereticus quidam boemius urbem,
500Solus qui sociis ustis evaserat ignes.
Monstrum hominis, rapidumque lupum velabat ovina
Pelle tegens. Claudi totum qui aspexit ut orbem,
In quoscumque locos pergat, se digna daturum
Supplicia exhorrens, latebris concedere tutis
505Sperans, ad graios tamquam ad vivaria currit,
Et portum scelerum graia intra moenia quaerit.
Qui Monachum primos adit, et se pectore toto
Pontifici infensum Romano monstrat: et ultro
Impia collaudat graiorum dogmata, nec non
510His eadem sentire probat. Carpitque malignas
Confingens culpas, et crimina falsa parentem
Pastoremque pii populi. Schollarius illum
Excipit haereticus, martis post horrida fata
Quem Danai extulerant, et primum erroris habebant,
515Haereseosque ducem. Hic epulis peritura procaci
Membra fame reficit: dehinc magnis laudibus affert
Foedum hominem, claustrisque tenet penetralibus. O gens
Perfida graiorum! Quae vos distraxit Erinnys
Tam dira; in praeceps vexatque tanta casuros
520Tisiphone, o graii cives; fodiatis ut, in quem
Et patriam, charasque domos, cum coniuge natos
Prodatis, laccum! Satis indulsisse furori
Non vobis visum fuerat, nec crimina digna
Exitio admisisse: prius sprevisse parentem,
525Ac totiens violasse fidem; nisi desuper ultro
In medio haereticos templi vulgare Latinos
Impia gens cogas turbam. Succumbere culpae
Qui peccat simili reor, et qui crimina laudat
Haud perhibens dum possit, ego, pro perdita supra
530Perdita corda hominum, foedos, moresque sinistros.
Iam currunt Monachi ad templum; laicosque prophanos
Invitant: iam iam iussos praeparare protervi
Quinque ruunt non tam vinalia festa frequentes
Sollicitant, dum laeta petunt clamore theatra;
535Et longis celebrant Paschae dum festa choreis,
Pontificem contra quem nunc ad crimina currunt.
Barbarus ut plenum templo affluxisse virorum
Conspexit numerum, sedem conscendere iussus
Constitit, ac toto villosus corpore vestes
540Hirsutas, nudumque caput, longosque capillos,
Impexosque humeris iactans, dira ora resolvit
Expectata diu; ultiataque verba locutum
Excipit interpres vanus Francullius. Huncque
Graiorum sermone facit Romana sonantem
545Concilio clarum falso, et quae dicier ore,
Et quae confingi poterant mala, quaeque furori
Suggerere ira potest laeso, dictante sororum
Eumenidum turba, sanctum profundit ab alto
Pontificem contra solio, fidosque Latinos.
550Hunc sequitur plausus: nimium quae digna fuere
Pontificis dixisse ferunt, gentisque Latinae.
Continuo insanam vulgatur fama per urbem,
Advenisse virum divino numine plenum,
Dogmata qui Danaum laudet, Christique fidelem
555Praedicet hos populum, Romani nomina tantum
Si negat, atque gregem nolit pastoris haberi.
Talibus ignari discriminis omnia miscent
Frequentantque forum curis, atque otia carpunt.

1 incipit liber secundus Constantinopoleos

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: