Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


prologus

Cum genera et species scripsissem simplice cantu
Compositos scripsi cum unsus codice solo
Tunc vates vigennis enim sex milia versus
Versus tercentus triginta et quatuor sunt.
5Quatuor illo opus discreta lege libellis
Dunsi ad iungens plures in quolibet odas.
Rustica sit testis, testis et Lavandula fiat.
Pars est opis cuncti polisodia testis.
Huic tamen in numeros cantus Baratella libello
10Adiunxi, quos quiscumque sagax hac arte stupebit.
Hic genere hic species metros carmina sunt hic
Composita, insignis quam fermus edidit artem.
Partibus in binis opus hoc est sparsile, primo
Est in parte sonus simplex cum compositivis
15Atque himnis, leges recitat pars altera Flacci
Inde Severini et Baratelle compositivas.
Allicite hunc liricum Laurei munus alacres.
Laudantes quecumque refert sacra carmina vatis
Hac illac nostri meritis extollite pompis.
20Extulit eximios cantus Verona Catulli,
Nasonis Sulmo, Manthos urbs prisca Maronis.
Quid loquar hic plures radiant qui laude poetas
Quelibet urbs properos ornavit honore canentes.
Est honor immensus vobis si tempe creavit
25Laurea ... vobis; si quisquis camenis
Illius exornet Laureiam laude nitenti,
Rus erit egregium dum carmina nostra legentur.
Urbs quondam Laureia fuit, patet indice scripto
Si pater Anthenor Laurelia menia struxit.
30Indicia hic sileas cur terno nomine rus hoc
Dicitur; est alibi digestus carmine nostro.
Plaudite laurigenes patres, gens laurea lauris
Plaudite, nam nomen dat laurus nobili ruri.
Sic estis clari famoso nomine ruris
35Sic vates ex vestro laudes captatis amenas.
Posteritas dicet stupor est si villa poetam
Magnum parva tulit, parva est si magna colonis.
Si vos insignit rus tantum, gloria si vos
Insignis vatis pacem celebrate vicissim.
40Est ubi pax gaze celesti numine crescunt,
Crescit honor, crescitque animus diis liba miserans.
Roncea vobiscum gens, stirpe exurgitis una
Conveniat sua vota gerens communia vestris.
Qua Lunca et Muson Gorgostus Rustica rus hoc
45Marcinicus quem rigat vos estis sola propago.
Laurea campipetro confinis menia clari
Campipetri patavina colat, dicione sub illa
Gens laureia sumus patave telluris alunni.
Gens mea laurei vobiscum ducere vitam
50Exopto cum fata sinent, mea fata sub astris
In via me asportant in opem locuplete minerva.
Nescio quid prosit si magnis ipse sophus
Extollar macrete lucro; tunc arte vacunam
Suppeditare licet lex quantum celica poscat.
55Congeritur virtus ut honorem semper et aurum
Queramus virtute probi. Laus alta misellis
Non facit, ad magnos census est congrua virtus.
Vivite felices stirps laureia; verba poete
Vestro populeis crescentia sculpite truncis.
60Sculpite, sit sospes noster Baratella triumphans
Cantibus, eterno pessundans nomine mortem.
Iamque valete patres, mansurus mense revertar
Vobiscum, interea laureis dico salutem.

1

1. ad laureiam Campipetri rus

Laureia fluviis
Palude silvis
Es clara. Cerere
Bachoque digna.
5Purus salubris
Te insignit aer.
Pales agellos
Et Pan celebres
Numine resicuit.
10Te Phebus ornat
Placido canore.
Musas corheis
Agitans venustis
Querci per umbras.
15Laurea tanto
Honore plaudas.
Tuo poeta
Letare semper.
Is te serenam
20Facit per urbes
Carminibus amplas.
Gaudete patres.
Vos prorsus iterum
Gaudete; vestrum
25Canite poetam.
Mortale non est
Nomine canentum,
Quos creat Olimpus.


2. ad Musonem flumen laureum

Aspergine camenas
Purgas pater Muson;
Audis suos cantus,
Qui te replent plusu.
5Istic ad umbrantes
Lauros vides nimphas,
Sinus niventes
Resenit pioas suos.
Pauci procantes sunt,
10Tanto igne carperis.
Si sis aquis udus
Attrahit amor suus
Quoscumque sapientes
Qui viderit comptas.
15En igne concendor
Suo procus verax.
Lux sine sit ut nox
Dulcibus agor nimphis.
Scis hoc sacer Muson
20Speculans quid exactum est
Musone te super.
Vale decus limphe,
Que tempe Laurea
Tingit agili fluctu.


3. ad Rusticam flumen

Laureiam tempe fluvius
Rustica secat, nam roncos
Agros lavat; laureios
Pariter inundit sepe.
5Hic Naiades queruntur
Baratella qui canorus
Non semper adsit fonti.
Solebat ipse strepitus
Audire Rivi lenes;
10Solebat istic cantus
Parere iocosos Musis.
Nimphe silescant, vates
Suus redibit hilaris
Fontes ut agros videat.
15Ut centimeter avenis
Moduletur altos reges.
Oblectat unda vatem,
Laureia mulcet illum.
Laurelia trahit lauro
20Nomine, poeta lauru
Ornare crines gliscit.
Dum placet ethera sonis
Est dulcis labor nutrit
Qui gloriam curis.


4. ad Marcinicum flumen laureie

Qur Marcinicus undis rubet
Causa est amori ustus suos
Evulsit oculos vir furens.
Est sanguis actus lacrimis
5Utrimque sit mixtus color
Sic semirubet unda ipsius
Eversi in amnem parvulum.
Heros fuit Truullii;
Discurrit apud agros proce
10Qua tempe Roncea sinuit.
Here procacis sic memor
Lambit humili impulsu sata.
Nimphe recordare iuvat
Que cor suavis devoret.


5. ad Gorgostum flumen laureie

Gorgostus amnis sive natus
Sit Gorgone ut dicunt ut aliter
Cancros ministrat usquem pingues.
Est gurges exilis pusillos
5Pisces ut aliquem non reponens.
Laurelios fines inundat,
Qua silva gurgitem recingit.
Hic sepe apris vidi molosos
Inferre bellum dente scius.
10Hic sepe capros sepe lepores
In vinculis cepi quasi puer.
Illic regrediens ad penates
Cantu sequebar illecebras,
Sic gaudium duplex habueram
15Canoris et prede videlicet.
Aliquando prodest cedere libris!
Mentem ut labore novemus egram.


6. ad Luncam flumen laureie

Radice querci Lunca scaturiens
Estate gelidus tepeo frigore.
Si sim pusillus attamen cancres
Produco grandes pinguibus venis.
5Musonis alveum ingredior audax;
Sic eius undas augeo parumper
Uterque Musis ludimus parvis
Vorticibus ee dum se abluunt linphis.
Speculans poeta laureus sacram
10Asperginem dulces creat sonos;
Undas utrasque cantibus suis
Mulcet, Camenas mulcet insignes,
Piat audientes alitum choros.
Sic quecumque subticet audiens avis
15Placavit Orpheus cantibus Stigem.
Nil maius odis si truces mulcent.


7. ad Centenam paludem laureie

Centena proles Laurea palus salve;
Palus stupenda patris ob luxuriam;
Temerare gnatam facinus est protervum,
Quod Pluto spargit hominibus scelestis.
5Ex patre gignis tortulam Musonem
Blancam fluenta; Campritus tibi parens
Pudore lacus est nutibus deorum;
Et Laura genitrix in lacum fit fumus,
Mutantis in iuncis pediseque flentes.
10Centena tangis nemora Campipetri,
Que tingis audax alveis duobus:
Unus Lavandula, sed alter auget
Musonem; in hoc et ceteris duobus
Centena gnatis plaude si palus sis.
15In sorte quilibet sua letetur:
Placeat quod exilit polis hominibus;
Frustra deum natura non operatur.


8. intra se

Quid Campritus quid Laura quid sue fleant
Nimphe cientes sidus obscenum nimis;
Nam sine mutatur creatum quodlibet.
Sic nos cadaver terra sic simus putris.
5Virtute danen Laurus assumpsit potens.
Fit voce fluvius marsia stolidus sua.
Sevo licaon crimine est lupus rapax.
Vanum est timere mortis atroces minas.
Timeamus anime, quam Yhesus foveat polis
10Quam mater eius gliscit in sinu suo.


9. ad Blancam flumen Centene

Cancros niventes blanca parturis gurges,
Qui si coquantur erubent sicut cancer.
Terra albet hic, sic albet hic linda et cancri.
Quos ego comedi, qua caput matre effundis
5Que tria per amnes alibi minus albent blanca.
Ducis lapillos, ludis et secum limpha;
Sic murmure exili reples tuum fontem.
Tu margine alnos, margine salices nutris,
Corilos utraque tollis et quercus ripa.
10His frondibus agis tempe per dulces umbras,
Dulcibus in umbris alites plaudunt cantu.
Qua voce gaudent Naiades dum se aspergunt
Vorticibus aqueis sole fernenti in cancro.
Sis Blanca semper fluctibus tuis uber;
15Excurre levis prata ne immergas crescens.
Iactura surgit cum rapax agros spargis,
Quodcumque niius sepius hominem ledit.
Amene gurges gaudium matris salve.


10. ad Tortulam flumen Centene

Pusille gurges Tortula et minor duobus
Virtute magnus, gurgites duos revincis.
Est magna virtus, haustus expurgat saluber
Stomacum bibentis, egeritur aut sordes egra
5Aut pravus humor exilit cutem celeriter
Fit aut utrumque, si stomacus exultet ante
Audacior fit; hanc ego expertus modellam
Sum sepe firmant incole fidem negoci.
Istic memineram sole ferventi sodales
10Fecere cenam nobilem qui rem probarunt.
Omnes stupebant fontis insignem triumphum;
Aderam cohorti; qua cohors me magnifecit.
Est usquam virtus usquam mores sunt probandi.
Artes poesis [...] placent venusto;
15Fons iste dignus enet urbibus serenis
Quem pedibus infaustis boves lupi returbant.
Natura si te posuit hic fer pace fedem.
Curras benigne Tortula in fratris liquores,
Germanus est Muson, sed alter Blanca frater.


11. ad Lavandulam flumen Campipetri

Gurges Lavandula Campipetri piscibus ferax,
Scardis abundas grandibus cum luciis, cancros
Spinosque trutas gignis et squalos paris tencas,
Producis anguillas: Lavandula plaude filiis.
5Applaude priscis menibus thisoneis gurges;
Cum stirpe tota periit heros flendus in seclis.
Dum viveret princeps Thiso coluit tuos rozes:
Sub patre tanto dulcibus pompis inundasti.
Applaude pissintorna tecum ludit exilis
10Tua stirps pusillos vortices undis refluctuans;
Te gnatus intrans quem valet fluctus tuos auget.
Qui quod potest agit, probus negociis manet.


12. ad Tergulam flumen Campipetri

Nunc rus Honara iam oppidum Tergulam producit.
Qui fons liquore temperas multiplices agellos.
Facis paludes nemoribus fluctu licet pusillas;
Cancros alumnus parturis et lucios trutasque,
5Cum piscibus aliis ad esus congruis venustos.
Ruris tot esus scit, scit hos esus famens viator.
Undis ephebos et ephebas sepius remulces,
Dum tu lapillis vortice alludis celer meatu.
Lavandulam tu gurgitem complecteris vicissim
10Augetis undis, sic uterque sitis unus gurges.
Quandoque turris segregat vos raptibus divisis.
Dividere socios est scelus, sodalitas dulce bonum est.


13. ad Roream fluvium ville comitis Campipetri

Ros Rorea exilis liquore brinteo surgens meas
Per prata silvas rura Campipetri ponens caput
In Tergulam; te Phebus aonides Minerva gliscerent
Suis camenis hic corheas construentes vatibus;
5Te Bachus et coleret et si sis rebellis numini;
Hoc enet hilaris sis quia et pulcer situ superis placens.
Si invitus in tres villa Bacus attamen possum queri,
Cum tu refringas robur eius; nemo letatur malis.
At Rorea obstes rusticis quantum vales ne te serent
10Per vina; condas spiritus tuos humi saltem caput.
Hoc liber inspectans erit numquam tibi accensus odio,
Ut ignis unda migrat, linda sic perit vinum potens.


14. ad Brintam fluvium patavum

Brinta patavus es
Campipetreos
Dividens fines
Pluribus locis.
5Magnus es gurges
Es profundior
Latus et celer
Cursibus tuis
Rura te super
10Plurimus apte
Commodis gaudent
Ex aque ductu.
Sepe contumens
Fluctibus feris
15Tunc protervior
Rura temperas,
Ut nihil melius
Constat elementis
Leta si fuerint;
20Sic nihil peius
Mesta si maneant.
Transeo reliqua
Est aqua furiis
Acta timor atrox;
25Donec es mitis
Te cohors stupet,
Sexus uterque
Te probant cantu,
Et tuos probant
30Margines sacros.
Hic iocos agunt,
Pariter hic palusus.
Sis pius cunctis
Brinta sis humilis,
35Est sat agitari
Laudibus populo.


15. ad Cistironem silvam laureie

Cistiro laureius
Silva pulcra es fontem
Ad tuum qui tergit
Sepe membra sororum;
5Castalia diceris
Cum sacras castalides
Cistiro tegminibus
Temperas frondose.
Te Diana clarum
10Habitat hilaris usquem
Capreolos leporem
Possides aprosque:
Sic sagictis trucior
Dea ferit quecumque.
15Cistiro sis semper
Fertilis per vota
Ipsius; prodesse
Fluminibus est meritum
Dulce; nam Dianam
20Preda mulcet nemore.
Cephalus est Dianam
Consecutus facilem.
Ut labores placent
Mentis, ipse nemoro
25Fert labores agilis.
Cistiro pieridum
Sic es altor; sic es
Altor ad Dianam.


16. ad Carpinum silvam laureie

Carpinum nemus ferox
Qua palus Centena stat
Mite iam vagis diu
Terminas iam dulces agros,
5Quoscumque Laureia refovet.
Fluminibus es uber hoc
Tu situ Driades agis
Amadriades agis sacras.
Quisquem predens numina
10Magnificat humili animo.
His recordor in locis
Iam dedisse cantibus
Floridis prorsus animum;
Non eram vigennis; hinc
15Excitor sub artibus
Per hiemes philosophicis.
Post ego Eliconem sacrum
Pervigil habitans probe
Tempus ad presens miser
20Fio cantibus; duces
Tam nudam fingunt opem
Ut negent mihi facilem.
Carpinum vale nemus;
Cantibus sequor animum.


17. ad Malcantonem silvam Campipetri

Malcanton est silva grandis
Campipetri quam Lavandula
Temperat per saepe plenus.
Malcanton tu lustra fulcis
5Ad feras, agis cubile,
Pascis et predis abunde
Frondibus radice fructu;
Fonte te Muson inundat,
Fonte qua felix es ipse.
10Hospes hospitem serenum
Si fovet concipit honorem;
Sere te Nimphe celebrant
Cantibus faciles venustis,
Fontis ad ripas suaves
15Colligunt flores, eisdem
Que capillos rite nexant.
Sic tue Driades replaudunt,
Dum puellis pholocantes
Sentiunt Homines petulcis.
20Malcanton vale; virentes
Palmites agas et umbram;
Sole ferventi umbra frondes
Recreant animos vagantum.


18. ad Campipetrum oppidum patavum

Campipetrum rusticis ferax
Rura quinquaginta possides
Absque Laureia, duas quod rus
Continet villas sed unum est rus;
5Quod tibi semper favet libens.
Rus id est primum quod ante stat
Ob decorem multiformium;
Uber es limphis, es uberius
Cerere quavis Libero facili.
10Tu tamen cum sis potens rebus
Pauper es hominibus utrislibet;
Gente sic quasi vacas intus;
Pestis hoc damnum intulit tibi.
Menia olim plena videram,
15Tunc eras luxu integer locus;
Feminas mares senes iuvenes
Pace tractabas gazis plenos.
Heus ubi census gaze sunt tot!
Heu gaza moritur perit dum homo;
20Fune Polycrates oronteo
Perdidit vitam et gazas omnes.
Non erat patavis locus locis
Ditior te nempe Campipetrum,
Monssilex Heste tibi cessit
25Ere Montagnana quin etiam.
Spes adhuc superest gazis olim
Affluas et hominibus utrisque:
Sentio velle Venetos patres
Alveum Musonis aperire,
30Quo rates eant ad Adriaticum
Campipetree chorum et redeant;
Mercibus tantis eris dives,
Tunc eris dives gazis hominum.
Rura Campipetri tunc erunt
35Fertilia, tunc tuaque Laureia
Quam colis Campipetrum fiet
Fertilis; vates et eiusdem
Rite tunc vates canit quisquam
Cum sit exemptus labore animi.


19. ad Rusticam rus Campipetri

Rustica es rus Campipetri pulcrum,
Lauream preter situm es qua gurges
Rustica incedit sacrum quo nomine
Allicis; fluenta tanta pariter
5Te situ sano reficiunt letam.
Nil melius aere reor salutis,
Quo vigente nulla pestis oritur.
Transeo quod sis ferax agrorum:
Tu soles nemus molosis sepe
10Narrare venando magistris villa
Tollere insignis; feras qua perdis,
Sic tuus Fraxon ferarum est morte
Inclitus; qui cephalus alter Adonis
Dicitur; quem metuit omnis preda
15Sive nam sit aut strepitibus.
Es locus felix aqua nemoribus
Scilicet Musone Rusticaque.
Intrat hic Musonis undas propius
Ut iterent priscos amores mixtim.


20. ad Massenzagium rus Campipetri

Plaude Massenzagium rus fertile,
Quem locum Liberus et Ceres fovent.
Es situs hilaris ubi tempe pullulant;
Te prope est Muson agros qui temperat;
5Hac ieris Massenzius velut agitant
Struxit hunc locum probis stupidus agris.
Fama si vera est potes sub principe
Plausibus tete fovere dulcibus.
Non parvum est a rege magno strui
10Rusticis sedem venustam ditibus;
Huic duci vestro parate verbula,
Cinnama superis parate rustici,
Ut sacris flectat ei Iuppiter.
Vir probus sidera colat penes Iovem;
15Facite rem gratam sacellis et sibi
Nam sacrum voces suaves lacrime
Sepius capiunt Tonantis gratiam.


21. ad Sanctum Donnum rus Campipetri

Sanctus es Donnus sacris dei serenus;
Nomine hoc tibi datum fuit celebre.
Mira nam Donnus tuos sacer per agros
Fecit, hic cetus sacellum struxit illi:
5Dixit et Donni locum sub voce sacri.
Prodigia ubi sancta fiunt turba sacris
Debet ene moribus devota semper.
Campipetreum tenes confinium rus;
Sic tenes confinia patavina prorsus.
10Tua super Musone rura extendis ob rem;
Est tuus pro parte Muson, parte Muson
Zuminiane est; segregat loca gurges ipse.
Plurimos lambit situs Muson agrorum,
Donec ex ortu Adriaticos latices subintrat;
15Ortus est sibi nemus per Carpineum,
Campipetrum Lauree qua sceptra finit.


22. ad villam suburbanam Campipetri

Villa Campipetriqua Lavandula effluit
Temperam fuit Thisonis et sue tribus;
Principes dedere commodum sibi frequens;
Predia dederunt sibi quis viverent simul.
5Sic dederunt coniuges ducum sibi munus
Grande, quo memor foret gens semper imparum.
Principes dant sponte dona: principes digni
Sunt honore; principes merentur eternum
Gaudium; post principes merentur sidera,
10Non mali merentur ocium poli et terre.
Nam deorum stirpe surgunt principes probi,
Sed truces demogorgone exurgunt scelus olidum.
Lugeat rus Campepetri proceribus suis
Omnibus nudum: diu stirps sancta deficit.
15Que sacrabitur mihi carminibus inclitis,
Ocium dum cantibus fors melior afferat.


23. ad villam Albarellam campipetri

Villa tu Albarella que sita es super Musonem
Tempe producens deis agrestibus letare.
Nam probi numquam dei colunt situs nisi nobos,
Plaude que Quirina te stirps possidet perlustris,
5Quod fit ut Quirina potius debeas preesse.
Congruit nomine tibi cum nobilis censere.
Nobilissima hec tribus venera est serena semper
Moribus gestis mari nec non solo tremenda.
Tanta progenies vocat te gaudium suave;
10Nam tibi lascunt arbores tuas dum cernit
Sponte fecundas et umbris palmites mirantur
Ac agros vites quibus Ceres in est et Bachus.
Colligunt hoc rure fruges maximas gens ipsa;
Ciniphea seges tibi cedit, loquar ne vinum.
15Cum Quirinos diligam cum tu proceribus villa
Albarella places, Quirinam te vocabo sedem.


24. ad Fabricum rus Campipetri

Rus suave Fabritii nomine suo factum potens
Frugibus salve, super Musonis undas considens;
Esse tu potens superbum si vir ille struxerit
Te superbus et potens gaude claro Numine.
5Sospitem te reddit aer: qui locus placet choris.
Tu iuventutem trahis probitate membris strenuam;
Tu senectam mitigas salute pacem congerens;
Nil melius est quem iuventus leta quem senectus est
Sana, quem pax que iuventam que senectam roborat.
10Villa vives sospes et semen tuum moltiplices.
Fac agri Cererem Lieum prebeant cultoribus;
Fac rubos feant coloni cespites cum fructicibus;
Ligna fac cedant in hieme per nemus, ne stent pigri.
Si pluat, facito laborent per domos securibus,
15Vel aliis rebus; dies fac dent lucris cum noctibus.
Quid iuvat pigrere si pigricia oferat nephas?
Si pudore damna? Si exemplar aliis sit pestile?
Villa sis sagax: eris sagax tuam nosces tribum.


25. ad Mazacaballium non villam sed locum

Mazacaballium locus non villa diceris gente;
Cum caballus pulcer audax sit penes te mactatus.
Fama nomine struxit eternum tibi caballinum.
Longa series esset in sermone quo casu magnus
5Huc equus venit hilaris, tamen caterva suspirans
Zuminiane frendiunt hominem repellens cursorem
Qui peremit sepeliens equum per agros; quem tale
Carmen exornat; scrohe hac est quadrupes permirandus
Obrutus ne devorent lupi et canes famentibus se.


26. ad Zuminianam rus antiquissimum Campipetri

Zuminiana rus opimum possides sub te capellas
Tres sacras, quibus liquorem colligis diu serenum;
In sanctis etiam tibi oppidum recludis ab Noale.
Crisma dat tuus sacerdos ab noalibus catervis,
5Qui sacerdotes tenentur ad tuum fontem venire;
Canere quin etiam Beata Virgine in tuis sacellis;
Possidere sacra dei, munus stat inclitus mezenti.
Ius tuum serves sacrum pro viribus totis vetustum,
Est nephas perdere suum ius quod diu possedit etas
10Prisca pomposis honoribus; nihil stat honore maius.
Si tuum ius perderes abre nepotes iure possent
Conqueri convicium tibi vomentes ore pleno.
Es animosum rus trahens originem gente ex vetusta:
Urbs eras olim potens dum viguit euganie altitudo.
15Sic fidem fragmenta probent; scripta sic fatentur urbem.
Portus hic aderat ubi princeps Ravene, puppe tutus,
Traxit agnetem creatam principe ex tuo rapinis;
Portus ad Muson erat; etiam sita es super fluento.
Plaude Zuminiana memorie celebri; disce libros;
20Tunc leges tuis in annalibus habenas urbis arte.


27. ad Sanctam Euphomiam rus Campipetri

Sacra villa manes
Animosa dee
Que monstra parans
Te diligit hic
5Quibus Euphomie
Delubra sacras,
His presbiteri
Sacra pervigilant.
Chorus hic lacrimis
10Animam refovent,
Pecudes adolent
Chorus hic celebres
His officiis
Deitas radians
15Removet propriis
Pestem auspiciis.
Est alma fides
Tutella potens
Credentibus hec;
20Es Criste salus
Et vita probis
Cum matre tua.
Applaude sibi
Sibi des animos
25Sacra villa dee.
Ne plus loquar hic
Es ad agrestes
Cerealis honos.


28. ad Desmanum rus Campipetri

Soboles Desmanum
Desmana refulgens
Te viribus olim
Construxit et ere.
5Proceres hi magni
Patavos ad grandes
Miranda pararunt
Tecum obversantes
Super emolumentis
10Bene te posuerunt.
Proceres decet altos
Facere alta benigne;
Ubi nunc proba proles
Ubi nunc gaza census
15Ubi nunc honor altus?
Pia stirps gaza ferax
Honor interierunt;
Miseris in rebus
Miserum puto finem.
20Tamen unus ut aiunt
Superest ad grecos:
Patavus profugusque
Mediocriter uber.
Tu compatere isti
25Modo si supersit.
Lacrimas defunctis
Potes hoc dare debes.


29. ad Burgum ricum rus Campipetri

Toleris si iam proceres
Locus est nunc rite potens,
Animo si rumpis agros
Si pingina femina das
5Sulcis segetes resecans.
Operatur nature
Propium natura sagax.
Locuples opibus fueras
[... ] cum magnificas
10Tua menia stiparunt.
Burgum ricum vocitant
Modo te si villa manes.
Tua gens operosa sibi
Semper bene sufficiunt:
15Nam gratia nomen ad huc
Pia ruris alit facto.
Quod honore potes minus habere
Peragas aliter vigilans.
Mala ne tibi iam noceant:
20Letare replens Bacho
Tegetes cameras triticis.
Nam rebus nomen habes,
Nomen per secla fove,
Si convenit illud agris.


30. ad Sanctum Michelem de abadissis

Michael monialibus almis
Sacer amplificans portenta
Dedit his iam nomen agellis
Proprium, sic rus vocitatur
5Sanctus Michael per cunctos
Abbatisseus habitantes.
Moniales ee perierunt
Seu sidere seu realia, sic
Locus iste vacat dominabus.
10In terris nulla caduca
Durare queunt diuturnum.
Locus hic placet ad quoscumque
Cerealibus agris Bacho
Silvis ubi numina regnant
15Propriis effectibus apte.
Capiunt ex rure merenti
Homines et femina morem.
Vigilant quo leti divos
Vigilare deos lacrimosis
20Libis et voce precanti
Est consilium pietatis.
Rus campipetreum sospes
Fac Campipetro quod debes
Facis illi debita semper,
25Tu consiliis sudore
Diuturno campipetream
Ditionem protegis audax.


31. ad casellas Bagotorum rus Campipetri

Iam clara Bagota casellas stirps
Struxit qua Tergula fert latices
In fonte lavanduleo tumidos.
Tu villa Bagotorum plaudas
5Fueris quam nobilibus dignis
Casa prisca benigna repleta bonis.
Exingeme que ducibus maneas
Spoliata tuis, lacrimas faciles
Emitte Stigem modo si penetrent
10Ast interitus procerum gravis est
Iactura: pium genus est radians.
Pietate movetur abborrendos
Vitat strepitus pacem peragens.
Extra rusticus ere potens
15Malus est nulla pietate capax.
Est aspide peior rustica fois,
Quam seva tirannis agit nutu.
Spaciare casella domus pisces
Qua turrea buris abundat aquis
20Capias prope villam multiplices.


32. ad Bronzolam rus Campipetri

Bronzola pusillum rus tamen extas
Excelsum nobilitare tuorum
Procerum, quos campipetri genuerunt
Patres, viguit suadum titulis fors.
5Hec oppida fecerunt hi gnatis,
Superessent ut ditione suavi.
Fragmenta patent in secula flenda.
Cecidit locus hic, cecidit sua proles.
Nihil est optabile mundo prorsus.
10Bronzola loci fragmenta tribumque
Animosam fer patienter lapsam.
Applaude per agros, fac vinetis
Cereri fac instes saltibus instes
Ut sudori requiem capias bis.
15Beneviventi satis est alimenta
Exilia carpere donec statur;
Vicium crescit nimiis in rebus,
Mediocribus exurgit pia virtus.


33. intra se

Speculor cecidisse solo Padue Bronzolam,
Et Honara potens populo cecidit, Laureia
Cecidit metuenda viris; cecidit Pomposa
Ubi Tergula non licuit; ceciderunt multa
5Loquor oppida grandia: iudicium fragmenta
Faciunt; ruit omne quod est genitum per terram.
Animus sed in astra salit radiis immixtus;
Anima penetret sapiente polos iam quisquam
Sapiens ubi post requiem capiet sinceram.


34. ad Pioncam rus Campipetri

Si parva Pionca manes tamen es campis
Solers patulis Cererem Bachum relegens.
Sic usquam ligones longos rastra agitas
Et aratra boves, non est [... ] ulla tibi
5Vel parva placens te in amore misella labos
Pigrere facit, sic sexus uterque dee
Negat illecebra, nec se miscent corheis
Petulantibus ut reliqui iuvenes faciunt.
Himenea tamen ne stirps desit celebras
10Insulsa Pionca. Labore fero invigiles;
Aliis plusquam tibi prosis; nec comedas
In luce nisi semel et tenebris compos.
Forte invenies aliquos tua qui rodent
Alimenta iocis: comedo bibulus regnant.
15Miseros qui semper avaros despiciunt.


35. ad Portos rus Campipetri

Es villa putorum vel Portorum sedes;
Si nomine primo tu frueris pueros hic
Simulas, in peste relicti iam pueri sunt.
Sic ex pueris surgentibus hoc rus crevit.
5Si te Portos referunt puto sic rationem:
Porti proceres hoc pridem rure fuerunt,
Ex quo datur hoc nomen ruri Portorum.
Sive hoc sive illud adest nomen vel utrumque.
Rus es presigne fovens Cererem Bachumque;
10Es fertile nimphis fertile patribus es tu;
Stas usquam ferax pueris senibus fecundum.
Portorum villa vale seu villa putorum.


36. ad Flumesellum rus Campipetri

Si gurgulus exilis penetret proprias sedes
Tibi fert ex flumine nomen Campipetreum rus
Sicut sunt cetera rura tuis patribus serves
Mandata benignas; nam bona stas in proles.
5Quod precipit heros consequitur famulus iuste.
Amor hinc exurgit factum si fuerit velox;
E contra segnicies ubi sit nihil est iussu
Placidum; non est piger in celo accelerans titan.
Facit hoc ut nos ut et antipodas placet cursu.
10Dominos facit equos subditus humane cunctas
Operans series rerum; sic res fieri debet
Magis ut placeat res precipienti an iusso.


37. ad Mussolinos rus Campipetri

Tu forsan nomen habes antiquitus ab vinosis
Mussolinis, quos Bachus alit lepidus sat gustu.
Hoc rure Lieus abundat; diceris hinc locus audax.
Sic vermibus illis Mussolinum rus te dicunt
5Homines; si animalibus ipsis aut aliunde allicias
Nomen vinale es rus animalibus illis uber.
Probitas pietate refulgens divitiis te nutrit;
Sic diligeris, sic diligis omnes ob bonitatem.
Quo nomine sis es villa potens celebri philosopho
10Medico celebri, qui moribus altis olim fulsit:
Claris qui sedibus laude potens dives erat.
Fuit alter Hipocras, alter Aristoteles in studiis:
Hominem radiosum vidi stupidus dum puer essem.
Letare tuis mussolinis, letare Lieo,
15Letare medenti, qui tibi dat titulos gaudentes.
Velut unus agit viciis sobolem, pariter sic unus
Illustrat progeniem virtutibus in pomposis.


38. ad villam novam Campipetri

Aberas nemus olim villarum medium, villa es nova nunc
Habitata forensibus euganeis qui peste ruerunt huc.
Patavos locus hic patavus mulsit sic hac intemperie
Has ut struerent edes et sibi facerent proprias cultu.
5Celebrarunt turba iugales tedas genti finitime.
Populus sic crevit et agri creverunt Liberque Ceres
His militat arvis, sic nova villa locuples est divis.
Letor si sis opulenta probis cum moribus es compos.
Superos tu thure litas, superos tu voce precis lacrimis
10Et flexis poplitibus tibi flectis honesta petens villa.
Lacrimas et voces Iuppiter accipit usque benignorum
Holocausta reprobans quae sacrat homo scelestus delubris.


39. ad plebem sancti Prosdocimi Campipetri

Baptisma sacrum dedit hinc populo iam Prosdocim sacer apte,
Quo rusticitas est nobilis acta suum dominum cognoscens.
Que prodigiis multiplicibus gavisa fidem voce ornat.
Hoc tempore plebem Prosdocimo officiis celebrandam statuis.
5Ea plebs caput est hoc iure capellarum sibi quas dedit ordo.
Sic usquam vocata fuit vocitatur et almi Prosdocimi plebs.
Gaude; gaudere potes plebs villa potens protectore tuo;
Loca sunt felicia semper quibus adsunt superi numinibus.
Taumantica gens est felix numinibus Stephanes Victoris,
10Qui sepe ruinis defendunt proprios cives et rura.
Loquar hic ne plures turmas est patavum felix deitate
Celebri; nam corpora sanctorum Padue reperescunt centum.
Que prodigiis usquam laborant, ea noscimus omnes visu.


40. ad campum Arsicum rus Campipetri

Es campus atlete qua Arsicus olim luserat ad magnos cetus;
Proceres huc euganei proceres huc Campipetri venerunt,
Ut magni atlete conspicerent mirabile prodigium stupidi:
Mirabile prodigium fuerat, mirabile prodigium fuit hoc.
5Is atleta volabat cursu, saltibus ultra quercos, is pugiles
Agitabat solus centum, fonte super graditur pedibus siccis.
Alia hic peragens in amore suo quoscumque stupentes portentis
Attraxit, sic varius fuit illecebris placidus voce et gestu.
Ast ut memoria magni atlete per secla supersit sibi proceres
10Struxere penates, quos vocitant campum Arsici longevum rus
Sic nomine vivet donec erit rus hoc atleta probus gestis;
Hominum non debet virtus clara mori; per scripta viget virtus.
Nam scripta minus sapiunt qui aure celebrem famam inpingunt
Stili: Ii nomine non sunt digni perpetuo; vivunt asinum tales,
15Vivant asinum tales: moriatur corpore strato quae sit laus.


41. ad Ronchetos Tansaligardorum rus Campipetri

Conspicuos potentes
Usquam viros celebro
Sint quia moribus flos.
Ii cupiunt honores,
5Rura struunt, agellos
Dant homini colendos,
Taliter ut bubulci
Stent hilares in arvis.
Tansaligarda proles
10Constituit colonos
Rure suo salubri,
Quod ditione avita
Confabricavit heros.
Predia tanta Roncos
15Dixit amans agrestes.
Nobilis hec propago
Interiit misellis
Anxia cura preceps.
Sunt et opes adempte
20Stirpe cadente tanta.
Roncea stirps refleres
Tot procerum ruinas
Ni tot agros haberes.
Quisquam cupit locuples
25Vel fieri laborans
Aut aliunde partis.


42. ad Cordivernum rus Campipetri

Cur tu hiemis villa rigosa friges
Ob glaciem ulla nive et gelanti?
Te boreas forte trahit furori?
Humida forsan nimis es per undas?
5Quicquid inest nescio tu tamen stas
Algida semper pigra mense terno.
Pisciculis non stat adusque cancro
Luna nec in scorpione est trementi;
Mercurius virgine non capello
10Semper inest perquam orizonta ville.
Frigida si es stas mediocris estu.
Temperies prestat odora veri.
Grata dat autunnus in orta campis.
Rus es amenum novies in anno,
15Mensibus hoc continuo est nonenis.


43. ad sanctum Andream villam Campipetri

Auspiciis conspicui Andree opulenta sunt hec
Rura; vocantur proprio nomine sub sacriste.
Huc homines huc mulieres gradiuntur ut dent
Tempore certo sacra dona expositis loquelis
5Vota per exacta; piis hic statue sub aris
Stant celebres; thus redolet naribus in saporis;
Ecclesie sic redolent particule suaves;
Presbiteri luxuriant officiis benigni;
Quo sua prudentia sumit titulos celebres.
10Nam fluvius Tergula te temperat undilabens,
Dum biberint prata liquores validos ad herbas
Apta magis sunt et in herbis sua iura pandunt.
Villa vale numine confecta tuo fideli.


44. ad Cadonicas rus Campipetri

Canonicarum celebris villa potes dicier hic coruscans
Canonicali merito; nam fueras dedita villa balant
Canonici. Post serie presbiterali vagula cadenti
Libera sis; sic statuit papa potens ordine iusso, ut aiunt.
5Das tamen hic primicias, das aliquales animabus agros,
Ufficium presbiter ut concelebret sub populo frequenti.
Si quid erat canonicorum datur ad presbiterum diurne.
Hec loquor ut crediderim litterulis sic elementa volui.
Forte dum est non sciat, hoc scita vetustas; volui loquele
10Hic aperire os, ut avenis traherem ludibrium sonoris.
Quod modo dictum fuit hic, censeo nugas, quia liberum es rus.
Candonice rus potius sis, quia victoria candida extas.
Quicquid ades villa proba es, solicite perfodiens agellos.
Diligis altos homines moribus, iis fandis honore voces.
15Obsequiis das opulentis animos villa pudica gestis,
Quinetiam diligeris gente venusta paribus sub actis.
Qui cupit apte coamari peramet, serviat ut benigne
Auxilium suscipiat; sit facies leta sagax amanti.


45. ad Ravagnanos rus Campipetri

Rura hec Ravagnana patres
Olim Ravagnanei agunt
Quos iam Ravena edidit urbs;
Tantos viros expulerant
5Livor scelestus bonitas
Fidens eorum; proceres
Semper fuerunt populo
Toto Ravene celebres.
Si sint ad urbes proprias
10Magni tamen sunt Padue,
Permaximi cum titulis.
Sic profuit prisca viris
Expulsio; sepe ferox
Fortuna prodest miseris,
15Nec cum velit funditus hos
Delere. Non usquam Tonans
Linquit bonos; placat eos
Ut vult opellis. Sit homo
Cautus, Tonanti det ovans
20Spem se videns cruda pati.


46. ad roncos novos rus Campipetri

Olim rubis plena fuit villa,
Quam nuncupant turba novum roncum;
Crescente turba minuit semper
Falx cespites multa frequens passim;
5Hinc pullulat villa nova gente,
Sic femine sic pueri prorsus
Utraque sexu; veteres sensim
Hic sospites stant genii dulcis
Ob numen almum. Sibi mos regnat
10Humanus, aras lacrimis implet;
Humanitas iusticie plena
In rebus activa sacris arat.
Prebet viatoribus insignem
Rus caritatem locuples ere,
15Vino locuples locuples pane.
Communis est strata penes villam
Que nos ad urbem patavam ducit.


47. ad Bagnolos rus Campipetri

Aquarum rigor auget tibi nomen petulans,
Orion Pliades vel Capra sit causa puto.
Vocas Iridem ut undis riget hinc inde suis.
Madens contio Bagnola galerum gere ne
5Tuum nubibus Iris caput aspergat agens
Capellum gelidum quem sociat testa capax;
Capax pisciculus quam sociat rore madens.
Leo sic teneat Deliam et agnus vel agens
Achillem nemori non metuas villa ob aquas.
10Potes tunc sub Olimpo caput afferre sagax
Galero sine vel tegminequovis alio;
Potens auspiciis es superum villa; vale.


48. ad Peragam rus Campipetri

Peraga est celebris nobilibus magnificis villa
Prius plena bonis civibus hec dum fuit urbs sospes;
Ruine reserant quam fuerit; stat dolor angustus
Tot urbis misere cernere fragmenta; scelus tantum
5Vagans luxuries livor atrox induperatoris
Patravere; bonus Iuppiter iratus imperante
Pepercit populo; funditus eversa stat urbs sicut
Videtur; proceres quos probitas ornat honestate
Reliquere catervas per agros, qui stupidi damnum
10Relugent proprium corde benigni superis liba
Sacrantes lacrimis. Si cecidit congeries cautum
Locus si cecidit pulcer at hec villa proba gente
Suavis moderata est et agellis propriis semper
Laborans opibus floret honestis ad opem clara.


49. ad Murellas rus Campipetri

Quia tu sis lapide
Facili rus positum
Ideo Te Murellas
Homines convocitant.
5Situs aptat spatiis
Tuus omnem populum;
Super es brintiaco
Fluvio villa sita;
Bona te temperies
10Bonus aer, hilaris
Polus et numen agunt
Celebratum superis.
Himeneus Veneri
Pius alme hic resecrat
15Genium; sic genius
Veneri conseritur.
Genius cum Venere
Diuturnant homines.
Proba Lucina suam
20Probitatem hic vigilans
Operatur. Stat et hic
Sacra Iuno ut properet
Quod agendum est talamis.
Himeneus corheas
25Facit istic alacres.
Iuvenes sic peragunt
Manibus voce palam
Cupiunt quod facile:
Tamen optant suaviter
30Himenei illecebras.


50. ad Miianigam rus Campipetri

Milinica es cereali
Probitati sacra fato.
Segetes quaslibet agro
Operaris refluenti.
5Miliis confluitares
Sereres si milia arvis:
Milium dat tibi nomen.
Taceo vina, quibus stas
Satis undosa; silendum est
10Ut es in fructibus amplis
Onerosa in genere omni
Quod habetur paduanis.
Tua rura excolis ogens
Cerealis lucra querens.
15Vigilas contio lucris
Peragas usquam misellis
Ut opellas facientes.
Nihil est munere pulcro
Melius cum datur egris.
20Foret egris melior mors
Fera quam semper egestas.


51. ad Vicum aggeris rus Campipetri

Bona Vici aggeris es tu sinodus!
Veteres quam coluerunt proceres;
Super es margine Brinte posita!
Ubi lascunt odos herbivagus!
5Ubi dant palmitibus iam variis
Driades numen amenum vigiles;
Quod habet spiritus affert proprium,
In eo solicitat se celerem.
Fuit hic oppidum apricum patribus
10Habitum suavibus ante illecebris;
Stetit in nomine Vici aggeris hoc;
Stupor hoc si fuit olim tamen hic
Modo fragmenta videmus vetera.
Lacrimantes speculemur penitus
15Lapides funditus amplos operis.
Genus et nobile lapsum gemitu
Lacrimis voce strepenti fluvio
Super affemur. Atrox est hominum
Libitina ad populos simplicium.
20Bonitas simplicitate ex superum
Veniens roborat aptos proceres.
Ubi stat cruda simultas ibi non
Stat amor non honor; ergo dominis
Proba sit simplicitas iusticie.


52. ad Saletum Brinte rus Campipetri

Super es fonte Saleti casa Brinte
Numerosa insita, pulcer locus audax,
Laqueis carpere pisces, rate tranans
Fluvium; quo lucra carpis, quibus agros
5Emis; in duplice facto trahis usus
Domo, vel pisce vel agris; potes ergo
Alimentum dare letum tibi sagax.
Bona res est graviter querere gazas;
Animus sudet opellis pius actu.
10Deus insigne lucrum dat bene fessis.
Deus et munere magno dat inertes
Vacuos; sic amat hos quos labor ingens
Refovet; nempe pigrentes odit ipsos.


53. ad Supra ripam rus Campipetri

Cereri es villa scio culta labores geminans;
Sata vineta suo tempore sollers agitas;
Canis agros per amores iuvenilis populi;
Quid agant furta frodisse violente nimium!
5Quid atrox gnatus ephebis Veneris conficiat!
Reprimens viscera flannus animosos proceres
Humiles efficiens tanta manet vis propria.
Canit hec dum procus estu coamantis moriens,
Coamantem videt, et se foris intus penetrat.
10Sedeat sive per arbusta vel agris manibus
Agat in sole ligones, simul hec consimulat.
Amor est rusticus insulsa voluptas; miseris
Satis est sudor perennis; philocentur iuvenes
Domini; rure Supra ripa refringas animos.


54. ad fornacem rus Campipetri

Ideo dicere fornax coquis olim quia duros
Lapides; tegula fornace tua non numerosa est.
Struis hinc menia tu limina, ut aiunt paduani.
Tibi non culmina fornax lapidosa indideras rus;
5Palee ligna domos conficiunt tempore parvo
Stabiles; hoc asinum more parentas qui humero insons
Bona fert villa sed undas bibit ora inscius acti.
Lapides non tuleras sponte: minis libere factum est
Procerum; nam miseri civibus altis male agrestes
10Peraguntur; procerum bestie enim rustica gens sunt.
Iuga dant ii miseris ac si humiles nempe boves sint.
Reprimit magna potestas minima iura malignans.
Validus pisciculos sic comedit piscis in unda.


55. ad Ottavium rus Campipetri

Octavius audax
Illustris ad urbes
Mavorte tremendus
Ottavia struxit
5Hec rura colonis.
Stirpem edidit hanc urbs
Romana; quod ampla
Scriptura renarrat.
Hos eugania alvo
10Suscepit alacri;
Qui civibus altis
Traxere iugales
Tedas himenei.
Semper Patavi dant
15Clari sapientes
Iustis alimenta.
Heu tanta propago
Migravit ad umbras.
Quas preco deorum
20Ad sidera ducit
In tempore certo.
Est Elisie arvis
Pax leta triumphis.
Ottavia proles
25Hic ludit ad arva;
Hic carpit opellas.
Sic artibus omnis
Quas fecerit instat.
Spes optima celi
30Has confovet umbras.
Finis bonus auget
Spem corde subacto.
Ottavia pubes
In secula salve.


56. ad Busiiagum vetus rus Campipetri

Salve Busipagum vetus audax
Iam rus busis is dum fuit istic.
Nunc flebilis es tu minor actis
Villa es tamen agris populosa
5Arte integra, quam Tritolomus dat.
Est gratia quid scire quod apto
Sudore paret gaudia victus.
Tu pace animi vivis opelle;
Tu fessa die nocte soporem
10Sic alicis ut sis requieta.
Hinc mane hilaris surgis ad agros
Perges, et opus conficis amplum.
Hic mos placet, aer placet agri,
Hic flos placet, hic prebet odorem
15In naribus. Hec cura benignos
Exaltat et est osa rebelles.


57. ad campolinum Marcellum rus Campipetri

Marcellus agellos dederat pace colonis,
Ipsos ut ararent segetes bachica patri
Iam dona darent; stat quibus omnis iugor aule.
Censu sine nil est tituli; semper honores
5Crescunt in opellis; miser est tristis et impos;
Marcellus is agris dederat nomen avitis.
Marcelli is ager in secla probandi.
Heros fuit armis ferus et pace suavis;
Virtutis honor sic pietatis fuit hospes.
10Confregit acerbos viciis pena diurnis;
Gazis in opes mulsit; ephebas himeneis
Tedis dedit aurum tribuens; dona sacellis
Et predia dotavit agens sacra sabeo
In thure quaerens crimina tunc poplite flexo;
15Spargens lacrimas sanctus in astris tulit omen.
Sic euganeis patribus heros fuit auro
In iaspide; surgit deitas moribus almis.


58. ad Cavinum rus Campipetri

Villa Cavini
Grata colonis
Flumine Bachi
Flumine matris
5Persephenesque
Gignis opellas.
Tu palis arva
Panis, agellos
Prataque Flore
10Dulcia cernens
Plausibus auges
Gaudia letis.
Bobus et undas
Sexu in utroque
15Pabula prebes.
Tu pecudes hic
Pascis opimas,
Ex quibus exit
Lactea moles,
20Caseus hoc est.
Dat pecus amplum
Utile semper:
Parturit agnos,
Vellera confert;
25Fert ea carnes
Ventribus aptas.
Bellua limo
Strenua pingui
Predia nutrit.
30Agnea pellis
Frigus acerbum
Pectore pellit.
Villa Cavini
Palude locuples;
35Cetera rura
Magnificant te.
Est ubi census
Est honor illic.
Qui cupit ergo
40Plaudere pompis
Largus abundet
Rebus et auro.


59. ad Sanctum Georgium a Perticis

Rura Georgius
Hec alit melitus
Auspiciis sacer;
Hic agit omnia
5Maxima sepius.
Liberat indice
Flumine corpora,
Febribus arripit
Viscera gentium,
10Vulnera federat,
Prelia disgregat,
Femina partubus
Acribus exilit;
Multa stupenda dat
15Rure suo deus,
Que proba gens capit.
Gens bona dulcior
Numine redditur;
Numina quilibet
20Optima diligat.
Villa Georgica
Partica diceris,
Gens quia partica
Ad vena contulit
25Principium tibi.
Celica ius agit
Robora gentium,
Que speculanda sint
Cum trahat omnia.


60. ad Arsicum rus Campipetri

Diceris arsiceum
Rus quod atleta parat
Arsicus; hoc tua gens
Nomine semper ovat.
5Quilibet instituens
Gaudet honore dato
Menibus impositis;
Tu patris illecebras
Villa novas hilares
10Cantibus atque iocis;
Annua gesta canis
Roboris arsicei;
Plectra sepulcra viri
Tibia cornicines
15Carmine magnificant.
Marmore sic titulus
Panditur usque patris:
Arsicus hoc tumulo
Magnus atleta iacet;
20Si fuit armipotens
Viribus alta domans
Vincere non potuit
Robora mortis atrox.
Victus ab hac cecidit,
25Qua perit omne genus.


61. ad ultra Arsicum rus Campipetri

Arsica rura stat ultra
Villa hilaris populosa,
Semper agens cereales
Primicias pia dive
5Obsequia; horridus agris
Est hoc quisque per estus.
Ingluvies sacra rerum
Acriter arcet agrestes;
Tempore sed pluviali
10Tempore sed glaciali
Villa cibos ea pubes
Gutture mergit in aulis.
Hic canit unus et alter
Pectora dulcis ephebe;
15Vox ea rumpit ephebas;
Plausibus auget amores;
Gens ea tempus aquosum
Glisceret et glaciale.
Ut sub amore vigeret
20Concita potibus escis.
Hec duo rusticitatem
Proh super omnia mulcent.


62. ad villam rappam rus Campipetri

Nomina rappa dedit tibi
Villa salubrior aere;
Predia rappa ferax tua
Plena sapore bono replet;
5Quas tua progenies vorat
Frigore nocte sub ignibus
Quas ea dum comedit putat
Qualiter inserat auspice
Numine predia bachica,
10Qualiter et cereris serat
Arva bobus rigidis bona.
Tempora sic variat tria
Plena laboribus, at sibi
Extat hiems melior quia
15Quisque suis domibus calet;
Sic trahit ocia dulcia.
Nemo potest requie sine
Solicitare opus arduum.


63. ad Tergulam rus Campipetri

Tergula diceris amne tuo
Nobile rus fluvio celebri;
Nobile rus fueras proceres
Dumque tui tua rura colunt,
5Orrida dum coluere tua,
Dum pia contribuere tibi
Munera. Tanta tribus periit,
Sic periit tua gloria rus,
Sic periit tua maxima spes,
10Sic periit tibi grata fides,
Sic periit patavinus honor;
Sic operosus apex periit
Numinibus sua templa colens.
Compatior tibi villa sagax
15Tergula; pace fer ipsa tuos
Hic gemitus, bene fide Deo.
Christus alit pietate suos,
Des igitur sibi thura preces.


64. ad Tergulinam rus Campipetri

Tergula parva viris habitata
Divitibus, spaciosa tenax, quos
Cura deum refovet, benedicta es.
Obsequiosa tuis dominis stas;
5Annua villa probis segetes das,
Muneribus sociata benignis.
Tu volucres operosa capescis
Per nemus atque rubos fruticesque.
Alitibus tibi parca diurnum
10Non es eis modo parca suaves,
Ad dominos probitatis alunna.
Parte tamen pia lucra volucrum
Efficis ingeniosa paratu
Quolibet. Integra vomere campis
15Villa manes peramata Lieo
Et Cereri peramata, salutem
Numina dent tibi suavia caram.
Preterit omnia pompa salutis,
Qua nihil est placidum sine menti.


65. ad Sanctam Iustinam in colo Campipetri

A colo villa trahis tua nomina
Si colis auspicium pia virginis;
Nimina Iusta manet dea nobilis:
Regia stirpe fuit, fuit Euganeis;
5Christicolas animosa sequens, cadit
Morte; sed in gremio patris enitet.
Rura caterva dee facis inclita
Ifficia et celebres modo conficis
Primicias, pia vota sacrans sibi.
10Constituere patres sacra maxima;
Constituere sibi stupidam domum.
Nobilitas sua busta locaverat
Templa per ampla dee; piger ordine
Non sequar ulterius tua commoda.
15Nemo rudi brevitate loqui valet
Maxima facta; sit amplior his modus.


66. ad villam comitis Campipetri

Rus comitis fueras, trahis inde tuum
Nomen aquam nemora alta penes remanens;
Hec duo fortificant tua praedia rus.
Non valet hostis atrox sine strage tuum
5Robur inire; reor tua grandia Mars
Arva vivat; colit arva sat hec genitrix
Eius. Opima potes tibi multotiens
Plaudere; numinibus sacra villa litans.
Qui assidua probitate colit superos
10Gaudet, opem satis amplificans anime.
Campipetrum peramata colis; sibi das
Sepius auxilium modo villa potens;
Campipetri iuga villa times peramans,
Obsequiosa locum. Sibi plaude. Vale.


67. ad Roncos ville comitis Campipetri

Roncea iam comitis carabe memor esto
Villa tui probitate gravis fera bella
Qui dederit armigeris latialibus ense
Viripotente potens; tua progenies est
5Hic carabas, qui rure prius egit
Post fuit ipse stupor. Sacra sidera nutu
Sic faciunt; minimos modo magnificant; nunc
Subiiciunt proceres; sua celsa potestas
Axibus est superis; pia villa potentem
10Populeis carabam gladio insere truncis.
Plaude canens sua gesta; fuit gravis heros
Pompa tibi; sua busta sacres proba saxo.
Inclitus hic carabas iacet! Is licet ortu
Vilis erat; facit alta nimis proba virtus.


68. ad rivum Blancum rus Campipetri

Nomen agit tibi Blanca fluens; sita margine
Villa manes operosa satis! Operosior
Saltibus, ut gladiis lanies sua