Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Interea ausoniis acies dum barbara campis
Praesidio Alfonsi penitus deiecta fuisset
Et post a castris iterum commota propinquis,
Proxima quae italicis firmaverat urbibus, inter
5Albanos nostrosque duces sociosque pelasgos
Italiam fugiens, urbes, quas detinet ingens
Ungarus, aggreditur turresque et fortia terret
Menia tormentis et nulla pericula vitat
Crudelis nullosque fugit sub Marte labores,
10Intentus cupidusque suae cum sanguine praede.
Multa Frigum strages non est sibi cura nec ipsa
Corpora, quae terris multo sunt fusa cruore,
Nec comitum spectata fides per bella suorum,
Dum modo vel turres vel menia diruat et se,
15Hostibus evictis, victorem praebeat hostem.
Non ita Romani quondam struxere falanges
Fulgentesque equitum turmas et nomina, verum
Consulibus numerum factis legionibus omnem,
Appositum tabulis et certa lege notatum
20Cauta patrum nimium sapientia ferre solebat,
Hunc ita descriptum studiis ardentibus illi
Servare et bellum, populos urbesque domosque
Opprimere, et summa capiebant laude triumphum,
Ante tamen numerata acies et turba fidelis
25Et legum servata fides: hoc ordine totum
Roma sibi vigilans quesivit maxima mundum.
Impius hic, contra, non funera dira suorum,
Nec fessos animos, nec sceva pericula gentis
Sentit, et armatos spernit curare Quirites;
30Non vult romanos servare in proelia mores,
Nec pietate frui, nec legum iura tenere
Sanguineus princepsque ferox et publicus hostis.
At postquam campos bello devicit et urbes
Imperio dedit esse suo, neu fracta quiete
35Corpora torperent, subito dehinc anxius unam
Belligradum aggreditur. Iacet urbs fortissima magno
Proxima Dannubio, pro fosso flumine gaudens;
Ante fluit portas, ante ardua menia magnus
Dannubius, centumque tenet per littora puppes.
40Huc postquam advenit structis legionibus ingens
Barbarus, armatis contra sedet impius urbem
Militibus, tunc mesta tremit lacrimosaque tellus
Tormentis positeque gemunt ad sidera turres.
Parte alia reges et dux stat Blancus et omnis
45Christorum collecta acies, quam maximus ipse
Legerat Alfonsus, misere dum proximus urbi
Esse studet castrisque suis defendere et illam
Teucrorum a manibus stricto divellere ferro.
In primis igitur, quo se gens leta solebat
50Ultra Dannubium dimittere, plurimus ipsum
Pontem aries caedit; factum hoc ne menia contra
Neve urbem contra Troes atque arma venire
Nec possent manibus funestum astringere bellum.
Nil agit ingenium vires et pectora contra,
55Et contra ingenium; nam puppes, ligna nemusque
Tros simul apponit pontemque amplissima complet
Congeries, teucris patefacta unde hostibus ingens
Et via lata fuit belloque ostensa futuro.
Tum validas turres et fortia menia terre
60Deiciunt miseramque urbem tormenta dehiscunt.
Heu tot firma annis et tot pulcerrima lustris
Antiquaque patrum et vigili fortissima cura
Contra hostes! Una ceciderunt menia nocte,
Una luce simul sunt alta palatia campo
65Deiecta et latam ceperunt templa ruinam,
Hinc bellum incipiunt manibus ferroque cruentum
Afflictamque urbem per diruta menia Troes
Intrant et crebris dant impia proelia telis.
Contra instant cives et magnis viribus hostes
70Impellunt; stant illi acres et pectore fortes
Cum ferro et clipeis. Pendens victoria nulli
Se magis ostendit quam res et dextera possit:
Utraque pars equis pugnat cum viribus, omnes
Ore fremunt dubioque diu sub Marte resistunt
75Hostes sorte pari. Bellum undique et undique bellum,
Ira, furor, ferrum mesteque ad sidera voces
Et cum vulneribus sua funera. Maxima tandem
Christorum virtus fortesque ad bella cohortes
Crudeles Frigios nimiumque per arma furentes
80Eiciunt, ultroque illi dant terga nec ullis
Confidunt iterum consumptis viribus armis.
At ferus, ut vidit Teucros se vertere et alte
Stringere terga fuge, lectis legionibus urbem
Ipsam iterum aggreditur fervensque in sanguine mittit
85Barbarus auxilium victis et protinus omnem
Invadit populum: missum volat undique taelum,
Ostenduntque ipsam crudelia vulnera mortem.
Dux vigilat Blancus multo cum milite mestam
Urbem praesidiis defendere, proelia rursus
90Instaurare animis ferroque armisque levare.
Frustra autem Teucri mittunt ad bella catervas,
Nequicquamque iterum pepulit Victoria fortes
Ad terram Frigios, taelo gladioque peremptos.
Consurgunt cives armisque ultricibus hostes
95Percutiunt clauduntque ipsum per viscera ferrum
Sanguineum miseramque animam de pectore vellunt;
Sternuntur terris faciuntque cadavera tristes
Troiani frustraque vocant ad proelia surdum
Ore Machamectum, nulla illis sorte futurum
100Auxilio, qui rege graves sub Dite cathenas
Obscurumque ignem scaevasque in corpore poenas
Substinet et superas nulla est revocandus ad oras
Arte vel ingenio, fato hoc sine fine ligatus.
Fit strages hominum, Troum dant mortua cives
105Corpora Dannubio, multo fluit unda cruore
Ad mare, mirantur tumidi de sanguine pisces
Et fluvium multa repetunt siciente caterva.
Ipse Deus pelagi fertur Neptunus in antris,
Sedibus inque suis, ubi praesidet, aurea regum
110Pocula dum caperet mixtum biberetque cruorem
Et latices rubeos, gravibus religasse cathenis
Pincernam, cautus quia non studiosa dedisset
Quantum perdecuit Bachi sibi munera, ut esset
Offensus dapibus stomacoque gravatus acerbo.
115Credita res nulli foret haec, nisi credita naute
Omnia narrassent, illis atque ista tulisset
Vincula, dum fugeret, regis pincerna superbi,
Quem super impositum puppi, quo scaeva veniret
Tempestas placanda maris, duxisse feruntur
120Neptuno; tenui tum labitur equore pontus.
Non tam laetus erat Veneri coniunctos amice
Quamvis Vulcani Mars clausus ab arte fuisset,
Quantum hodie fuso Frigiorum a sanguine, quantum
Funeribus res gesta suis dedit impia menti
125Gaudia vel quantum magnos per bella triumphos.
Non minus affligit miseros Fortuna Sicanos
Armigerosque alios omnes, quos Ungarus et quos
Omnis dat regio scaeve per proelia morti.
Punica bella olim terris multum aspera et omni
130Horrida scaevitia, quae tot gessere tiranni,
Non tantum in campis fusum videre cruorem,
Quantum Teucrorum fecere cadavera, quantum
Vulnera; cum multo tinguntur sanguine silve,
Dum fugiunt fixi cupiuntque evadere mortem.
135Non facit officium languens sibi lingua nec ipsum
Pectus, stant tremule defesso in corpore vaene,
Fortia terga iacent, nullis sunt brachia telis,
Ni quae forte vicem cepere atque ocia, parvo
Tempore decrescunt armato in corpore vires.
140Inter pax hostes vera et concordia tandem
Iuncta foret nullusque furor fera bella moveret,
Tanta fatigatis animisque erat orta cupido
Ad requiem, tantusque labor consumpserat artus,
Ni Tros armigeros contra daret impius urbem
145Insidiasque novas strueretque ingentia Marti
Agmina et indubie per tot sua proelia morti.
O Christi veneranda Fides, o sola piandis
Una salus terris, quantum paciere sub hoste
Crudeli et quantum sub duro lassa tiranno
150Horum terga pati, qui te coluere tuumque
Persanctum suplices et magnum numen adorant?
Pone modum rebus, tantos compesce furores
Elatosque animos subigas viresque repellas
Teucrorum indomitas! Quia nos peccasse fatemur,
155Indulge et nostris pacem concede diebus!
Nos tibi sola sumus terris tua turba tuumque
Sub pastore pecus; gratis data gratia nobis
Et nobis vacue debentur ab ordine sedes.
Sat sua sub sancto tenuerunt nomine Christi
160Supplicia in terris servique tuique fideles:
Nunc locus est miseros redimas a faucibus atque
Teucrorum ducis a manibus vultuque minisque!
Te propter bellum tantumque tulere dolorem
Captivasque urbes, fratres natosque, sodales
165Et sparsum in terris pro te videre cruorem;
Pro te proque tua currunt ad funera laude,
Proque fide mortem nullam metuere tiranni.
Tu licet affligas, te, te, pater optime, clamant
Inque suis lacrimis ad te dant ora benignum
170Effunduntque preces, pacem veniamque precantur.
At ratus interea sit quanta superbia magni
Hostis, ut in castris nullus consisteret ordo
Totaque per latos iret gens devia campos
Ac si vel tristi vel nullo viveret hoste,
175Aggreditur reges dictis dux Blancus et ardens
Haec ait: "O sceptro fortes et pectore reges,
O quibus in terris illa est concessa potestas
Post regem Alfonsum rerum curare labores
Christorumque urbes, fortunas, vulnera, casus
180Et quae se expediant animo meliore tueri,
Quanta sit in castris diffusa potentia regi
Barbarico vel quanta animo spes orta superbo,
Ante situm est oculos: equitum peditumque suorum
Maior adest numerus, nullo gerit ordine bellum,
185Non sibi cura sui, nobis dormire videtur.
Hosti castra patent, tanta est audatia et ingens
Contra hostem boreas stulteque superbia mentis
Cecantisque oculos: animo est dimittere turmas
Incautum contra sparsasque fugare falanges
190Et non sperato regem devincere bello.
Spero equidem, non falsa fides, non gloria fallit,
Maxima cum nostra veniet victoria laude.
Ipse Capistranus Christum vidisse fatetur
Etherea regione crucem et vexilla gerentem
195Pluraque, que hortantur letas ad bella cohortes
Currere et infestas acies consurgere in hostes".
Dixerat, et placuit sententia regibus: ille
Dat signum, cecinere tube, tum exercitus omnis
Ducitur et structo transit cum milite flumen.
200Magnus Apollonos dux ducit Blancus et omnes
Ungarios secum secumque ad bella Sicanos
Alfonsi insignes ferroque animoque potentes,
Quos, quamvis numero veniant ad proelia parvo,
Hostibus in media geminabis parte: minora
205Prestanti possunt animo maiora videri
Arma, philippeis non postponenda triumphis.
Lucifer a magno postquam est eiectus Olimpo
Et cecidit misero, per quae sunt secula, lapsu,
Semper apud populos damnata superbia, semper
210Regibus hoc vicium tam detestabile mansit,
Quantum laudis habet regum clementia, quantum
Quelibet ornato veniens in corpore virtus.
Ex illo numquam signata superbia regi
Ingens tanta fuit, numquam torpentia peior
215In castris alto veniens ad pectora fumo,
Quae mentem atque oculos, penitus quae clauderet omnem
Virtutem, quae nulla ducum sibi bella timeret,
Quanta est que frigio dominatur iniqua tiranno.
Non videt ingentes turmas nec proelia cecus,
220Nec videt armatos contra properare Quirites.
Ut primum campos inimicaque castra subivit
Et primas acies bello construxit et omnes
Contra hostem posuit pulcro dux ordine turmas,
Tum Teucrum invadit, non haec sibi bella putantem,
225Incautumque premit; sua vis dispersa potentes
Non sinit esse Friges, currunt ad bella, caduntque
Saucia vulneribus Teucrorum corpora et omnes
Marcescunt vires atroque in sanguine vitam
Effundunt, pariterque animo pariterque favore
230Deficiunt, nullis committunt brachia telis.
Illi autem afflictam Frigii qui cominus urbem
Barbaricis instant telis armisque fatigant,
Ut primum videre acies et castra suorum
Hoste premi, subita miseri novitate cohacti,
235Paulatim retro cedunt atque, urbe relicta,
Confestim ad socios multo cum sanguine currunt.
At Tros, ut tantam sociis per proelia cedem
Esse videt, sparsas castris atque undique turmas
Colligit et subito vi magna surgit in hostem.
240Dant sua tela Friges, instat dux Blancus et omnis
Turba equitum peditumque simul miscentur in arvis:
Pila sonant clipeis, haste franguntur in armis
Telorumque ingens toto volat ethere nimbus,
Fit cruor in terris, Teucrorum a sanguine campus
245Tingitur, armato desunt sua robora tergo.
Quis clades Frigium, quis posset funera Troum
Scribere, vel terris proiecta cadavera, vel quae
Sautia sunt telis bellantum corpora? Nulli
Sors tantum sua leta fuit, quin vulnera saltim
250Bellando acciperet fieretque cruore superstes.
Non quondam armatus sub valle reconditus ima
Ipse Iubas, stimulans Romanos milite parvo,
Tantam hominum stragem posuit tantamque ruinam,
Quantam hodie miseri cepere per horrida Teucri
255Proelia concussi; non consul Curio magnas
Insidias passus tantos in mente dolores
Sensit et infestas non tantas substulit iras,
Quantas a veris accepit barbarus armis.
Non sibi vita placet, sunt centum in pectore curae
260Et centum rapiunt diversa pericula mentem
Huc illucque suam: requies est nulla labori
Nullaque spes armis, animoque audatia nulla,
Tota sub adverso deiecta superbia Marte.
Frustra animat socios, frustra succurritur armis,
265Quando animi et fortes desunt ad proelia vires.
Ut tandem actonitus vidit cadere arma suorum
Dardanus et scevo Frigios sub Marte peremptos
Deficere, advertens animo succurrere bello
Arte sua, quamvis pugne consistere posset,
270Dat fede sua terga fuge, fugiensque sub alta
Rupe tenet socios, ratus hoc, quod castra suasque
Divitias repetant hostes et Marte sopito
Invigilent auro rebusque opibusque relictis,
Ipse superveniens sparsos confundat et armis
275Opprimat et victo sua sit victoria campo.
Contra has insidias statuit dux Blancus ut omnes
Stent hostem contra fortes et pectore firmi
Expectent quo se vertat Fortuna favore
Ad Teucros, rerumque auri sit nulla cupido
280Ammonet, et nullo moveantur pectora questu
Diviciisque novis nec victo milite, cum sint
Omnia confestim vento ventura secundo.
Nocte sub obscura captis legionibus ipse
Tramite diverso rupem circumdat et ardens,
285Aurea stellatum fugerent cum sidera caelum
Et nitida in terris surgens Aurora veniret,
Quantum armis decuit vigilans et pectore prestans,
A tergo veniens, hostes invadit. At illi,
Quos abiens castris decrevit sistere contra,
290Ut belli signum videre, furentibus armis
Parte alia stringunt acies et proelia firmant;
Barbarus in medio, quem taelis undique pressum
Percutiunt, tenuesque armis animoque catervas
Dilacerant; Troum deiecta cadavera terris
295Infectant herbas madidosque in sanguine campos
Constituunt tanquam e celo Iunonia crebras
Miserit Iris aquas. Nullo sub Marte virorum
Tanta fuit strages audita miserrima, nec tam
Crudelis terris sparsus furor; omnia morti
300Vulnera et extreme sunt omnia proxima sorti.
Non tam sanguineas olim Marsalia cedes
Vidit et horrendos non tantum punica luctus
Proelia, quae mestum quondam fecere senatum,
Funeribus tot plena suis, quantum icta iuventus
305Dardana per campos: tristi sunt ora dolore,
Omnia mesta patent. Sors o crudelis et omni
Supplicio manifesta tuo, que perfida nullo
Sidere firma manes, ubi nunc est condita Teucri
Gloria et in facili firmata superbia vento?
310Cur non castra loco, stabilis, tua figis in uno,
Quo diuturna suis sistant secura triumphis?
Quo fugis, ingenti super o fundata ruina,
Quo fugis? Ad miseros oculos converte parumper,
Huc aures converte tuas! Nil surda reclamas,
315Nil mihi respondes, o surda, o caeca Caribdis!
Dulcia mella tuo forti miscentur aceto
Et felix vultu numquam consistis eodem,
Et tamen in terris ut magnum numen habetur
Frons tua sub centum depicta coloribus: omnes
320Cum te cognoscant, nullus te agnoscit, et ingens
Blandorum est numerus deceptus ab arte tuorum.
Cum sis sceva satis, cum sint tua mixta veneno
Munera et obscurum teneant tua sidera funem,
At te collaudant et te gens omnis adorat.
325Non tam sulfureis siculus nunc ignibus Ethna
Estuat et tantas non mittit ab ore favillas,
Quot sua dat caelo suspiria barbarus et quot
Proicit ardentes servatque in pectore flammas.
Spes, fuga, sola datur, spes una miserrima regem
330Hortatur rebusque trahit sua tela secundis
Ad turres portusque suos et tuta suorum
Menia, felici et leta firmissima pace.
Inter se Teucros miscet dux Blancus et omnes
Vulneribus lacerat, bello metuendus; at ipsum
335Barbaricum ut vidit regem sua fata timentem
Cedentemque retro, furiis accensus et ira,
Ense ruit contra; ferro tunc ille peremptus,
Ni subito a caelo veniens cum lumine terris
Vox audita foret: "Videas ne feceris!", inquit
340Angelus, "Alfonsum regem manet iste triumphus!".
Tunc tenuit dux ipse manum; Tros territus hosti
Terga dedit fugiensque deos et numina Troum
Victa vocat frustra, seque inter fortia claudit
Menia et horrendo rursus se credere bello
345Inque timet fortes temptare pericula christos.
Tunc demum in castris quantum valet ordo nitorque
Sensit et Alfonsi quantum per bella falanges.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: