Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nescius extincti iuvenis ferus Hanibal instans
Bellum animo et varios agitans sub pectore casus,
Fraternam sperabat opem, iamque affore classem
Illius ac dulces cupide sibi fingere vultus,
5Fingere colloquia et Latiis quid passus in arvis
Audire et proprios fratri narrare labores,
Inque sibi infestos ulcisci in tempore cives,
Hannonem ante alios. Acies dum mente frequenter
Instruit atque equitum circumdat cornua, semper
10Germanum armavit primaque in fronte locavit.
Spem quoque non nunquam mens immoderata vetustam
Rettulit imperii: caro tunc grandia fratri
Italiamque dedit partem, regemque vocavit;
Atque supervacuis ignarus pectora veri
15Implicuit curis. Volucris velut anxia nido
Pabula dum cumulet, memori torquetur amore
Assiduoque fremit studio et suspenditur alis,
Cui tamen interea generis spem forte malignus
Abstulerit natos atque incunabula pastor.
20Non procul Hanibalis distabat cursus ab Afro
Litore, cum iussus raptim fastigia mali
Navita conscendit, quam classis prenderet oram
Visurus; summoque sedens in vertice ligni
"Diruta" respondit "spectamus saxa sepulcri;
25Huc recto impellens fert ventus tramite proram."
Tristior augurio "Clavum rege, carbasa volve!
Flecte viam cursumque alio melioribus" inquit
"Auspiciis detorque meum." Tum iussa magistri
Expediunt, ac versa vadis ad proxima Leptis
30Litora solicito pervenit remige classis.
Qui status interea Romanis esset in oris
Quive foret Libicis, que spes, qui terror utrimque
Volveret alterno fluitantes turbine mentes,
Dictu difficile est. Quotiens ingentia duri
35Hanibalis monimenta animis confectaque bella
Obversabantur, tunc spes Romana cadebat
Victa retro; at quotiens clari occurrebat imago
Scipiade florensque viri et spectata iuventus
Ac virtus infracta malis, Spes pulcra redibat
40Tunc Italis, Terrorque iterum transibat ad hostes.
Et quanquam Latiis depulsum finibus acrem
Hanibalem fratremque oculis Respublica letis
Cerneret, ast alia urgebat precordia cura:
Segnities suspecta ducum, quibus omne Senatus
45Mandarat studium ne quo molimine possent
In Libiam transire hostes, neu terra vel equor
Securum prestaret iter. Discrimine nullo
Nunc ambos abiisse simul: nempe una pericli
Conditio, sed campus erat discriminis alter,
50Collectisque domi Penorum viribus, ingens
Casus et excidium metuendum instabat et hora
Ultima Romani imperii. Ceu corpus in omne
Si longeva fuit scabies abiensque repente
Deserat extremamque cutem partesque patentes,
55Gaudia corripiunt animum; si forsitan eger
Sentiat abstrusum introrsum turgescere pectus,
Horrescit peiora timens, pestemque priorem
Optat et in regnum cordis dolet esse coactam:
Sic metus extinctus minime, licet hoste remoto,
60Verum alio translatus, idem graviusque periclum
Visceribus superesse monet. Magnumque timendi
Calcar erat Fabii presens quasi semper ymago,
Cui longe presaga viro sapiensque futuri
Mens fuerat certoque velut prudentia vati.
65Ille quidem vulgo solitus predicere semper,
Si quando patriam peteret ferus Hanibal, Urbi
Tunc veros instare metus et flebile tempus:
Non ibi ductores pavidos regesque fugaces
Venturos acie adversa, non lecta per agros
70Agmina pastorum propere, verum arma tremendum
Laturum Hanibalem, cuius memorare triumphos
Expleat annales; plures qui truserit Orco
Romuleo ex populo, vidue quam liquerit Urbi
Ast utrumque latus circum belloque geluque
75Duratas longaque fame vallare cohortes;
Quin etiam multos quibus ars celeberrima passim est
Romanos iugulare duces, quorum agmina nudis
Scipiade occurrent gladiis. Nil nominis illic
Maiestas valitura duci, nil forma genusque,
80Fabula nil ortus, nil colloquiumque deorum.
Dixerat hec Fabius, quoniamque id morte sub ipsa
Vaticinatus erat, veluti suprema minantis
Dicta patris memori nunc iactabantur in urbe,
Terrebantque animos. At enim iam parta per agros
85Tot votis optata quies vultusque serenus
Ausonie letam merito persolvere plebem
Vota iubent superis. Per quinque altaria flammis
Incaluere dies, totidemque onerata coronis
Limina cunta deum viridique comantia lauro.
90Hanibal a Lepti trepidis rumoribus actus
Ad Zammam celebrabat iter. Iamque omnia late
Scipio vastabat: facibus iam rura vel armis
Ditia Romanis ardebant. Ultima secum
Prelia dum pensat Penus subitosque veretur
95Congressus, certos statuit premittere contra
Qui referant qua sint hostes regione locorum,
Quidve agitent: quo fulta situ quove ordine castra
Consistant. Tulit hos levo Fortuna profectos
Tramite; castrorum incautos custodia captos
100Pertraxit ducis ante pedes. Tunc ille tribunis
Imperat ut circumductis per singula monstrent
Castrorum armorumque genus vultusque virorum
Atque equitum peditumque habitus numerumque manusque.
Paretur. Sic intrepidi tentoria passim
105Circumeunt: omnem abstulerat dux ipse pavorem.
Mirantur morem indomitum legesque severas
Militie durasque manus atque apta labori
Corpora non glacie nec vi frangenda nec estu,
Atque cicatrices adverso corpore crebras
110Ingentesque acres oculos testantiaque altos
Ora animos et verba tonis resonantia miris.
Postquam cunta viris sunt explorata, reversos
Scipio subridens placide vultuque sereno
Alloquitur firmatque animos: "Satis omnia numquid
115Ivistis per castra, viri, nostrosque paratus?
Siquid adhuc superest, securi cunta videte
Et vestro narrate duci." Sic ille benigne
Hortatus dubios hominemne deumne loquentem
Audissent, stupidosque incerta mente reliquit.
120Inde viris sumptus prestatur opimus equisque,
Concessi comitesque vie, qui tuta locorum
Ostendant, nutuque tegant, ne forte per agros
Sparsa manus iustam oblato putet hoste rapinam.
Talia dum Latius peragit dux, forsitan illo
125Massinissa die peditumque equitumque caterve
Ingentes alacri veniunt in castra fragore.
Omnibus ex visis nil tam perterruit asprum
Hanibalem quam clara hostis fiducia, magnas
Spes animo volventis enim, nec bella paventis.
130Attamen extremas quoniam iam Fata ruinas
Urgebant, aderatque dies qui nubila sortis
Pelleret ambigue, statuit tentare loquendo
Ante ducis mentem adversi, si flectere possit
Consilio, pacisque novos infundere amores:
135Sive illa egregia morum dulcedine tactus,
Seu ventura pavens, seu iam longeva laborum
Tedia pertesus, seu fraudem involvere verbis
Insidiasque parans solitasque recurrere ad artes.
Nuntius hec propter premissus pergit ad hostem
140Colloquiumque petit. Nichil adversatus; et ambo
Castra movent ex composito, multumque propinquis
Consedere locis, facilis congressus ubi illos
Iungeret. Exiguis urbs Nargara menibus inde est
Haud procul. Hunc Scipio raptim munimine collem
145Occupat. Hec sedes tutis aptissima castris:
Dulcis aque fontes illic et pabula passim
Opportuna viris et equis. Vix milibus alter
Quatuor adversis ductor distantia castris
Ardua communit, scatebris ubi nulla benignis
150Limpha caput tollit camposque irrorat inertes,
Neve diu mora tuta foret, sitis ipsa vetabat.
In medio tumulus legitur conspectus utrimque
Detectusque situ, nequid inter frondea claustra
Antraque silvarum fraudisque dolique lateret:
155Marcellus terrebat enim et collega peremptus.
Hinc illinc armate acies huc gressibus equis
Agmine quadrato veniunt, paribusque remote
Subsistunt spatiis. At dux pregressus uterque
Cornipede excelso positis concorditer armis;
160Pone suus quemque est testisque comesque secutus
Unicus interpres. Tumulo sic cominus ambo
Conveniunt, summi siquidem regumque ducumque
Quos aut prima tulit celi quocumque sub axe
Aut etas latura sequens. Ceu bella Gigantes
165Si renovent indigna deis, stentque agmina contra,
Fulmine deposito procedat Iupiter ingens
Mercuriusque comes; tum pars adversa Typheum
Mittat, et huic comitem se turpis homunculus addat;
At longe armati spectent commercia fratres
170Terrigene: tum parte alia furor ipse deorum
Conticeat: promat Phebus teneatque sagittas,
Horrificamque minax quatiat procul egida Pallas;
Terra tremat, vibrent ignes et fulguret ether;
Motibus haud aliis alioque horrore videntum
175Convenere pares. Sileant michi cunta priorum
Nomina! Non alias nullo consistere campo
Maiores Fortuna duos visisse negabit.
Alter ad alterius conspectum hesere vicissim
Immoti. Tum multa alto sub corde moventes,
180Dum stupor attonitos habuit, siluere parumper:
Scipio fulminei cernens horrentia circum
Ora ducis vultusque truces, "Hic, Iupiter! ille est
Cuius ab armatis legionibus ora timentur,
Italie terror, murus Carthaginis arxque,
185Hesperie domitor, qui Gallica rura peragrans
Fregit inaccessas Alpes callemque nivosum
Natura luctante dedit; tot nostra cecidit
Agmina, totque duces, totiens qui lumina nostro
Sanguine fedavit, campo potuitque patenti
190Atque acie iusta magnum superare parentem
Meque simul iuvenem; pavide qui limina Rome
Non ferro nostrique metu, sed numine certo
Presentique deum nimbisque faventibus urbi
Liquit, et erubeo nostram debere salutem
195Non animis, non virtuti, non fortibus armis,
Sed tempestatis tantum auxiliaribus undis."
Talia volvebat Scipio. Contra Hanibal: "Hic est,
Hic cuius tenera iam nunc etate remotos
Fama polos penetrat; cuius dant credula summis
200Secula numinibus - Virtus quia suggerit - ortum;
Sanguine qui patrio madidum contingere campum
Non timuit, cladesque suas tam fortiter ultus
Insequitur victos et nos post prelia tanta
Hispana tellure fugat, nostrosque labores
205Irritat. Iste abitum cuntis meditantibus unus
Consilium vertit, cuntisque trementibus idem
Constitit immotus. Nullus sua rura tueri
Audebat: nostras en iste insultat in arces.
Hic regem, cui nostra ingens innixa manebat
210Spes, prius alloquio flexit, mox fregit aperta
Perdomuitque acie victumque in vincla coegit.
Me quoque deiecit prius hic quam viderit; et nunc
Expulit Italia. Quid multa? vel iste profecto
Est michi, vel nullus toto metuendus in orbe."
215Que dum cunta pares oculi trepidantis in ictu
Volvissent animis, incepta silentia rumpens
Hanibal hec primus: "Si me mea fata maligno
Sidere damnabant ut tot post bella peracta
Totque acies cesas, tot campis milia fusa
220Solus ego pacem a vobis petiturus inermis,
Fortuna variante vices, supplexque venirem,
Gratulor, ex cuntis quibus hoc decus illa parabat
Te potius michi sorte datum; quia nobilis ingens
Solamen michi victor erit, minimumque pudebit
225Sub tanto cecidisse viro. Tibi gloria porro
Ultima non fuerit - nisi mens me conscia fallit -
Hanibalem, cui de vobis tot larga triumphos
Fata dabant, cui tot campis atque agmine fracti
Romani cessere duces, tibi cedere soli,
230Non acie, non vi, solo sed nomine victum.
Ludibrium quoque Fortune, que bella parenti
Cepta tuo mecum nato claudenda reservat,
Indigner stupeamne magis? Namque ille per arma
Dux acer, plenis victor fortissimus annis,
235Ille michi cessit iuveni, victusque Latinis
Finibus est. Contra tu nunc iuvenilibus annis
In propria me nempe domo sine vulnere vinces
Tempore iam belloque ducem victricia signa
Duratosque animos durataque membra gerentem.
240Cura quidem, fateor, fuerat pulcerrima pacis
Gentibus indomitis. Nec enim Trinacria nobis,
Non fera Sardinie tellus, non tractus Hiberus
Premia magna satis pro tot iam classibus aut tot
Sunt exercitibus, pro tanto sanguine fuso.
245Culpari transacta tamen licet usque loquendo,
Mutari vetitum est. Transverso calle furentes
Traxit avaritie rabies. Aliena petebam:
Urgeor in propriis. Spes immoderata fefellit
Atque animus paris impatiens. Sic blanda parumper
250Fortuna, in magnis alio furit improba vultu.
Casibus hec variis - nisi me quoque fallere dulce est -
Iam satis edocuit: non sat sibi credere tutum.
Hinc ratione meos moderantem certius actus
Cepit pacis amor. Tua sed ferventior etas
255Et fortuna diu felix exterret, utrumque
Consilio adversum pacis studiisque quietis.
Namque ego commemini medio fervore iuvente
Qualis apud Trebiam fuerim, - permitte profari -
Qualis apud Cannas! Talem te suspicor esse.
260Nempe virens etas et famosissima clari
Te vindicta patris, te tot felicia bella
Africe et Hesperie et nunquam mentita secundos
Successus Fortuna levat. Satis omnia novi.
Preterea expertus totiens, scio quanta libido est
265Vincendi, quantumque decus victoria. Quando
Certa foret, fateor, rerum est dulcissima; sed nunc
Quis deus hanc vobis, qui non et fallere possit,
Pollicitus? Michi crede, aderunt, nisi sistimus iras,
Corpora, ferrum, animi vultusque manusque virorum
270Agmine ab adverso. Simul hic quem cernis inermem,
Alter erit, pectusque aliud fronsque altera longe;
Nec sonus hic vocis nec pacis inertia verba.
Ergo animos assume novos neu nomina pacis
Vile sonent. 'Pulcra est' inquis 'victoria'. Sed spes
275Anxia vincendi. Pax est pulcerrima rerum.
Hec tibi certa patet, nisi respuis. Omnia versa
Et quotiens animos presentia prospera tollunt,
Ante acres intende oculos circumque retroque,
Nec quid leta ferat tantum Fortuna tulitve,
280Sed quid ferre potest animo metire sagaci.
Nil facies recte, nisi cum spes venerit illinc,
Hinc metus occurrat. Tibi sin victoria forsan
Cesserit: et quantum est propriis quod laudibus addis?
Victor es et vincis, vixque unum mille triumphis
285Adicis. At si forte diu comitata repente
Destituant te Fata, ruis pereuntque labores
Innumeri spesque ampla simul. Consultor et hostis
Unus adest: odium sileat, res firment utrimque
Utile consilium et si nulla pericula terrent,
290At retrahat saltem studium te nominis alti.
Altius ire nequit: nunc conservare labora.
Magnus enim labor est magne custodia fame.
Visne tot egregios actus et tempore tanto
Quesitum decus unius committere casus
295Arbitrio? visne una dies tot subruat annos?
Fortunam frenare suam finemque secundis
Ponere consilium est, nec parva accessio magne
Fortune est tenuisse modum. Si frena relaxas,
Corrues in preceps. Possem te multa monere;
300Namque exemplorum magna est michi copia. Quantus
Vir fuerat Cirus? Tamen is dum fine sine ullo
Credulus insequitur Fortunam, turpiter alto
Excidit e solio. Cumulus fuit ille pudori,
Feminea cecidisse manu. Felicia Pirrus
305Arma tulit: quanta potuit cum laude reverti
In regnum! Vobis etiam mansisset amicus,
Ut reor, illa animi tanta dulcedine, tali
Dignus amicitia. Sed dum nec frena tenere,
Nec cursum cohibere potest, collapsus ad ima
310Corruit. Hic medio si permansisset, abunde
Sparserat Epiri celebrem per secula famam:
Ha quotiens Italo rex formidatus in orbe!
Trinacrie diadema tulit: mox cognitus Artho
Sceptra etiam Macedum arripuit. Sed sistere nusquam
315Dum valet, ille viris invictus, gloria vulgi
Feminei Argolico ruit ingens victima saxo.
Sed quia vestra magis fortasse exempla movebunt,
Hac ipsa in patria Regulum Fortuna supremis
Equarat ducibus. Sed dum conscendere ad astra
320Nititur, in tergum iacuit resupinus, acerbo
Fine decus partum claudens. Aliena renarro
Meque libens taceo. Fato iactatus utroque,
Quid sim, quid fuerim, cernis. Vix notius usquam
Invenis exemplum, Fortuna volubilis in quo
325Luserit illa magis. Tutum est discedere sensim
Illius e gremio, nimium nec fidere blandis.
Vin tu illi prestare fidem, que volvere nunquam
Desinit instabilem violento turbine rotam?
Que non ceca modo est, sed cecos efficit illos
330Quos complexa sinu est, nunquamve attollit et implet
Muneribus falsis, nisi quos de culmine summo
Vertere precipiti fuerit meditata ruina?
At fuerit suspecta tibi iam federe fracto
Punica forte fides. Sed tu desiste vereri:
335Tempus pacis adest. Et vos, nisi falsa relatu
Audivi, pactum fedus sprevistis, avorum
Tempore, quod minime dignis auctoribus ictum
Esse videretur. Nos si Fortuna maligne
Stravit humi, reris forsan cecidisse decoris
340Omne simul studium? Non sic nos numina levo
Sidere prospiciunt. Fateor, non omnibus eque
Publica fata velim et patrios committere casus.
Nunc autem de pace agitur tractantibus illis
Quorum primus honos pacis bellique futurus
345Et labor aut requies. Equidem, quia bella movendi
Auctor eram, donec vetuerunt Fata, tetendi
Ut faustus foret eventus. Sic federa certe
Consilio firmata meo pacemque tuebor:
Que nobis inhonesta quidem; sed velle necesse est.
350At vobis speciosa venit. Sit dicere quamquam
Victorum pacis leges penamque iubere,
Tu tamen hanc patiare reos imponere mulctam
Ore velim proprio, nostris erroribus equam.
Hesperie tractus atque arva novissima mundi
355Eolieque triceps regio et Sardinia et omnis
Insula Tirreno aut Libico perfusa profundo
Vestra sit. hinc alia ex aliis conquirite regna,
Ite per extremos axes atque invia ferro
Pandite fulmineo, reges calcate superbos,
360Vestra sub occasu victricia signa ferantur
In Boream et solis tandem volvantur ad ortus.
Nos autem Libicis arctati finibus, inde
Vos dominos rerum longinquaque cunta regentes
Imperia et multum terraque marique timendos
365Cernamus, superis postquam Fatoque potenti
Id placitum." Tantum ille gravi sermone profatus
Subticuit; contra Scipio cui talia reddit:
"Certus eram quecumque michi promissa fuissent,
Adventu turbanda tuo, nec federa Penos
370Iusve hominum vel sacra deum servare paratos,
Ni cogente metu. Prius hic gravis astra volatu
Scandet equus, prius hic solidus per inania collis
Ascendet, celumque cavo subsidet Averno,
Quam vobis sit amica Fides. Sed iusta deorum
375Ultio persequitur sontes, stirpemque profanam
Verberat et, claudo quamquam pede nisa, fugaces
Prevenit interdum. Scelerum spectator ab alto
Perfidieque Deus..., quamquam tibi fabula vana est,
Hanibal, esse Deum. Quotiens rubicunda cruente
380Litora pulsarunt absorptis classibus unde!
Viscera bellantum pelago quot sparsa natarunt!
Quot trunce aut lacere afflictim super equora puppes!
Quot tabo undantes estu iactante carine!
Quot clipei et tetro stillantes sanguine postes!
385Credis adhuc non esse Deum? Sic pectore prorsus
Egatis abrasit non multum annosa vetustas?
Bis prius adversum nos arma nefanda tulistis,
Nosque lacessiti semper, sociisque faventes
Id meritis, contra stetimus certare coacti.
390Nos Pietas quondam Siculis succurrere iussit;
Nunc autem Hispanis, in quos tua maxima quantum
Sevitia exarsit! Dolor est meminisse pudorque;
Sera nimis miseris quoniam Romana fuerunt
Auxilia, atque ingens infamia nostra Saguntum est.
395At Deus ille, Deus quem vos contemnitis, equas
Exegit penas meritis, bellique prioris
Exitus ille fuit, quem vos sensistis, et idem
Huius erit, nisi iusta Deum vindicta fatigat.
Si qua tamen medio tulimus, que multa fatemur,
400Vulnera, permisit forsan rectissimus ultor,
Exercens purgansque pios. Sed prisca relinquo:
Si tibi cura manet, ne pax tua civibus obsit,
Et michi, perfidie ne premia forte reportent,
Est animus. Quid enim? nunc vos et federa et omnem
405Spem pacis violasse parum est; nunc federa rursus
Et pacem, indignos quos prima iniuria fecit
Conditione pari, petitis leviore secundam:
Nec pudet! et quantis sese Fortuna revolvat
Casibus admoneor, quam sit via lubrica magne
410Fortune; iubeor reges meminisse ducesque
Quos mutata gradu subito deiecit ab alto;
Exemplisque premor. Scio quod mortalia nobis
Corpora sunt, animi eterni; scio multa sepultis
Supplitia et longos scelerum superesse dolores;
415Hic famam restare bonis eternaque celo
Premia. Visne aliud docilem, vir docte, monere?
Casibus expositum scio me; teque armipotentem
Egregiumque ducem fateor: desiste minari.
Scimus: et hinc maior nostris speratur ab armis
420Gloria. Nec regnum Fortune ignoro iocantis
Rebus in humanis. At nulla potentia summo
Est equanda Deo. Solet hic pia bella foventes
Auxilio firmare suo. At ne forte moremur
Hunc totum per verba diem, si federa vobis
425Prima placent, ratibusque recens iniuria nostris
Legatisque illata aliqua purgatur, habetis
Quod petitis, neu polliciti puter inscius, ingens
Munus habes pacem. Quonam fortuna reversa est
Vestra vides. Si dum Latio tua fama tonabat
430Tempestate gravi bellorum, mitior hostis
Optasses eadem precibus, tunc forte superbum
Non prestare fuit. Nunc cum prope victus et omni
Pulsus ab Italia metuensque et velle subactus
Pacem ores, poterat recta cum fronte negari.
435Et tamen, ut mundus videat non aspera nobis
Deiecisse animos, non tollere prospera bella,
Fortunave pares habitus consistere in omni,
Posteritasque notet non nos dulcedine prede
Prelia, non odiis, sed pacis amore movere,
440Pax dabitur, fuerit vobis si pura voluntas.
Sed quid vana refers? Hac est Hispania dextra,
Si nescis, multoque michi iam parta cruore.
Cetera nostra vides. Stulta est iactantia dantis
Quod retinere nequit. De nostro munera fingis.
445Proinde aliud paci pactisque prioribus ultro
Adice, si quid habes. Quod si nimis illa videntur
Importuna animis, gladios atque arma parate,
Indociles tolerare togam pacemque perosi."
Dixerat, et tremula tellurem perculit hasta.
450His dictis retro redeunt. Ceu cornua postquam
Obnixi tenuere diu gravibusque tumentes
Implevere animos odiis nisuque maligno,
Digressu tacito referunt vestigia tauri,
Ut gravius toto coeant cum pondere rursus,
455Mugituque fero complent nemus omne frementes -
Circumstant reducesque acuunt in bella iuvence
Quemque sue -, talis ducibus redeuntibus ore
Spiritus, et talis tumido sub pectore fervor.
Postquam ad vicinas ambo rediere cohortes,
460Arma animosque parent in bella novissima tandem
Edicunt: alacri celum tonat omne tumultu.
Tum vero urgentes stimulos virtutis et estus
Irarumque faces graviterque minantia verba
Flammantesque oculos ardentiaque ora videres:
465Haud aliter quam cum stipulis immittere flammam
Forte ex composito late distantibus arvis
Discedunt gemini agricole; dispersus in agros
Horridus alternos nunc hic, nunc cernitur illic,
Et crepitante sono subitus micat ignis utrinque.
470Ut vero in castra est reditum, clamore faventi,
Qualis apum strepitus regem circumstat ovantem,
Pro se quisque ducum excipitur, cupidumque tuendi
Funditur inquirens certatim singula vulgus.
Unus in amborum castris discurrere sermo:
475Supremum venisse diem, nec premia belli
Qualia preteritis soleant spectare periclis,
Nec penas instare pares. Victoribus orbem
Terrarum imperiumque sequens per cunta patere
Secula; tum victis extremos affore casus:
480Semianimis quod fracta metu propiorque cadenti
Carthago nondum icta tremat, Fatoque premente
Amplius immensam nequeat differre ruinam;
Romanis non esse fuge, non collis amici
Presidium, obstrusosque abitus maris equore circum,
485Alarum celique fugam restare patentis.
Hinc igitur quoniam Terror, Spesque incitat illinc,
Imperiumque ducum, vario permixta fragore
Castra modis reboant miris. Hic corrigit hastam,
Ille acuit gladios, agiles probat ille sagittas;
490Induit hic galeam capiti cristasque trementes
Excolit, hic blando permulcens murmure fortem
Frenat equum phalerisque tegit; studet ille recurvus
Ferratos aptare pedes unguemque cavatum
Verberat ac crebris tinnitibus inde favillas
495Elicit; hic pictum clipeum textamque cathenis
Loricam exiguis tenuisque rigentia ferri
Tegmina circum humeros et fortia pectora ducit;
Implicat hic ocreas femori tibiasque pedesque
Armat et aurata prefulget ymagine poples.
500Hic michi, Pyerides, quoniam maiora pusillis
Viribus aggredior, si vos ab origine semper
Dilexi coluique libens, si rite vocavi,
Hic prebete animos totoque Elicone favete.
Avia Castalie sitiens convexa pererro;
505Urget amor fameque trahit spes blanda decore.
Lux ea terribili hinc illinc consumpta paratu
Cesserat et celso radiabant sidera celo.
Inclita magnificis opibus cultuque verendo
Ethereas matrona virens perlabitur auras.
510Stat capiti diadema sacro turritaque frontis
Effigies sceptrumque manu, sed sparsa capillos
Et trepido festina gradu. Cui fervida contra
Multa minax mulier medioque perustior axe
Ac succincta sinus pauloque annosior ibat.
515Illa quoque sceptrum et regni violenta gerebat
Signa, deos hominesque omnes regemque deorum
Aspernata animis. Ambe simul alta tenebant,
Quaque rubens Martis metuendi luminis astrum
Scorpio chelarum amplexu caudaque tegebat,
520Utraque celestes pariter tempusque sub unum est
Introgressa fores. Illas mirantur euntes
Celicole: rapidos tenuerunt sidera cursus.
Ut summo solio coram stetit, altera raptim
Incipit: "En quantum facinus! Iunonia longum
525Hospita et eternum Fato statuente futura,
Tentor ab Italia: nec tot sua vulnera prosunt,
Nec quod, siqua fides gladiis, letale putavi,
Cannarum memoranda dies. O fata deorum
Dura bonis! Liceat iustas inferre querelas,
530Et celo non ficta loqui. Natura benigne
Mecum egit, fateor: superi invidistis acerbi.
Equoris immensi pulcerrima litora clemens
Illa michi circum dederat portusque decorem
Addiderat, celique aderat clementia blandi
535Et vespertino venientis ab axe Favoni
Dulcior afflatus Zephirique tepentior aura.
Litoris adversi frigus glaciale videbam
Et post terga graves exurere cunta calores;
Ipsa meo contenta situ mediisque fruebar
540Leta bonis. Poterat terre celestis ymago
Vera, nisi fallor, spectantibus illa videri.
Adde tot illustres natos Martisque secundi
Tot titulos, tot gesta ducis famamque sonoram.
Non tibi, Mars, illum fratrem fateare pudendum.
545Hunc quo Fata virum rapuerunt invida furtim
Tempore, vulgatum est. Quantos tunc ille paratus
Orsus erat, nomenque meum quo ferre putabat,
Infelix, quanto flagrans genitricis amore!
Mitto alios: nam magna michi numerosaque turba est.
550Quanta michi nuper qualisque novissima proles
Contigerat! Fateor, superi, mordaxque fatenti
Invidia absistat: non ullum regia pascit
Maiorem generosa Iovis. Quia fervor in ullo
Par fuit, ex quo Prometheus subduxit ab astris
555Particulam cecique infudit pectoris antro
Accenditque homines? Quanta est constantia menti
Insita! quam preceps per cunta pericula fertur!
Credite: corporeo nisi mentem carcere clausam
Sarcina membrorum premeret, foret ille deorum
560Ex numero, solioque altus radiante sederet.
Nomine non opus est, ubi soli convenit uni
Quod loqueris; factisque satis iam cognitus Orbi est
Hanibal. Ante suos perdent errantia calles
Sidera et Ethiopes nivibus gravis obruet estas
565Ripheumque gelu Borea tepefacta liquenti
Solvet hyems, quam feta viro produxerit illi
Terra parem. Nec fallit amor; sed vera fatebor -
Parcite, Celicole -: vereor ne tristis alumno
Invidia et cecus noceat Favor. Aspice terras,
570Iupiter, Italie. Viden interstrata colonis
Arva suis? viden indigena variata cruore
Flumina, et ignotis multum distantia terris
Busta ducum? Potuit latum effudisse per Orbem
Hanibal ista meus, potuit disiungere montes
575Et saxis arctare vagis. Verum obvius illi
Nunc deus est aliquis: quis enim mortalia contra
Arma ferat? Puer adverso venit agmine nobis;
En pudor, o superi! Sed nec puer ille nec omnis
Terreat Ausonie tellus! non illa, superbo
580Quam tacitam hic video meditantem gaudia vultu
Adversamque meis fatis. Hanc scilicet ipsam
Et formidatum mundo puerumque patremque
Una acie quondam collatis vicimus armis.
Nos nec adhuc tanto melior Fortuna favore
585Ceperat amplecti. Nunc tot firmata triumphis,
Quid metuam, nisi forte deos? Succurrite fame
Atque arcete nefas. Moriar nisi clauditur illo
Nescio quid puero, quod me iubet usque timere."
Dixerat. At contra vultu veneranda modesto
590Altera procedit paulum manibusque coronam
Abicit ac sceptrum, pedibusque affusa Tonantis
Sic ait: "O magni suprema potentia mundi,
Si tua Roma potest lacrimis perfundere sacros
Te patiente pedes precibusque inflectere iustis,
595O superumque hominumque sator rerumque creator
Optime, parce tuis, fer opem et moderare labores.
Quanta per Hesperium rapidis urgentibus Austris
Flamma latus nimboque nocens undante procella
Sevierit, mundo notum est et notius astris.
600Nec michi quod misere insultans nunc illa virago
Obicit, infitior: candentes ossibus agros
Italie terrisque ducum dispersa sepulcra,
Et quicquid misero armorum fert impetus Orbi
Sustinui; solioque pater tu passus ab alto es.
605Crimina sic meruisse reor mea. Respice tandem
Mitius afflictos; et si mea crimina nondum
Sunt purgata satis, tua fulmine dextra corusco
Hoc caput invisum et Tarpeias verberet arces:
Hanibalem avertas! Iamque avertisse videris,
610Et grates actura tibi pro munere tanto
Advenio. Timui, fateor, furiasque dolosque
Infandi ducis et laqueos simulataque verba.
Ille etenim, sacra quem genetrix celo tenus effert
Atque ipsis insana deis tot laudibus equat,
615Fraudibus insidiisque magis confidere in armis
Quam virtute solet. Possem sibi multa meorum
Funera natorum .... dolor impedit; heu heu quanta
Sevitia est quantumque nefas, quibus illa superbit!
Sic tales cecidisse duces! Sed tempus aperte
620Nunc virtutis adest, invenem nisi Fata virentem,
Quem puerum vocat ipsa, odiis immitibus urgent:
Quod tu, summe parens, prohibe et permitte parenti
Id modo solicite. Cesset fraus: arma ferantur
Iusta acie; liceat plano confligere campo.
625Vel nati me fallit amor, vel mira videbis
Prelia et infames equantia vulnera Cannas.
Divinos novi ipsa animos humanaque subter
Omnia cernentes; non quod michi fabula mundi
Persuadeat natum esse deum. Licet improba fando
630Excitet invidiam, divino tentet honore
Predones licet ipsa suos celebrare deisque
Adnumeret; michi sufficiat decor ille virorum
Scipio magnanimus, similem cui nulla tulerunt
Tempora, nulla ferent. Non hec me vera negabo
635Credere: nempe animos divinam accendere mentem
Illius, ac nullum sine numine posse benigno
Egregium reor esse virum. Non astra morabor
Amplius. Aut nato faveas aut partibus equis
Sta medius fraudemque veta. Si cesserit illa,
640Vicimus haud dubie. Sed enim Iunonia iactat
Hospitia et superos hac sperat voce movere.
Fallitur, insanit. Stet semper nube sub ista
Vel simili! stabitque equidem. Michi pulcra Tonantis
Tarpeio stat colle domus, cui thura precesque
645Deferimus, sed rite utinam! Pia sacra docere
Tu potes; et facies, nisi primo in limine celi
Fatorum vox intrantem exaudita fefellit.
Ergo age supplicibus pateant pia pectora verbis,
Celse parens hominum, spes summa et sola bonorum.
650Audieram imperium terre pelagique supremum
Et circumfuso quicquid quocumque sub axe
Clauditur Occeano, Latio de sanguine natis
Promitti. Sed quis nisi tu tam grandia prestat?
Nunc autem non regna peto. Sit tuta merentum
655Libertas! Liceat sitientem sanguinis hostem
A iugulis arcere meis! Si digna rogaris,
Si michi non parcis, populis ignosce nepotum,
Quos nova religio faciet tibi forsan amicos."
Finierat, stringensque pedes, atque oscula rursus
660Ingeminans lacrimis herebat et ore madenti.
Subrisit vultu tacito stellantis Olimpi
Rector ad alterius tactus presagia secli.
Tandem verba parat - tremuit conterritus ether,
Conticuere poli, siluit tellusque chaosque -:
665"Nullo unquam ingenio patuit mortalibus" inquit
"Quid pareret ventura dies: sic nostra premuntur
Consilia, archano sic iussa silentia celo.
Et tibi, que partem memoras audisse futuri,
Intra sidereum potuit contingere limen;
670Exterius sonuisse nequit, nisi forsitan ardens
Spiritus huc aliquis flammis purgatus et unda
Venerit: hinc tenui quedam penetrantia rima
Erumpunt; multa quoniam pietate coactus
Vim patior. Verum quo longius omnia volvam?
675Pauca michi e cuntis que iam sub sole geruntur,
Pauca placent: quoniam terris incognita Virtus
Huc refugit, totiens de vobis questa, quod inter
Milia tanta hominum sibi vix contingat amicum
Invenisse aliquem. Me purpura vestra movebit
680Forsitan, aut aurum prefulgens? Cernite celi
Hoc spatium! Gemmis forsan contingar Eois?
Hinc Oriente alio et circum radiantibus astris
Delector, meque ipse magis comitumque choreis.
Corpora qui placeant oculis mortalia nostris,
685Aut fragiles artus, aut forma fugacior umbris?
Omnia sunt eterna michi, splendorque decorque,
Divitie stabiles mansuraque gloria regni.
At ne cunta sequar, Virtus michi clara placere
Sola potest animique habitus, quam dicere sedem
690Ipse meam nunquam erubui. Sed rara per orbem
Hospitia invenio. Nunc vestra addiscite fata.
Est labor hinc illinc per secula multa paratus,
Mutuaque alternas tenuabunt funera gentes.
Quam Fortuna premat, cui stet Victoria parti,
695Non est nosse prius; nisi quod cui conscia mens est
Iustitie, nostrum licet hanc sperare favorem.
Ast aliam timuisse parum est. Ab origine rerum
Premia digna piis atque aspera multa malignis
Edixi. Sed enim vobis nunc maxima cura est
700Natorum. Veniet tempus quando utraque tristi
Exilio patiare tuum senescere longe
A patria, nec busta petes. Non gloria tanta,
Non decus aut pietas aut fortia facta movebunt
Amborum. Nimium mortalia corda volutat
705Ambitio. Spem, non sobolem, michi credite, amatis.
Longior in verbis solito sum; maxima namque
Res agitur merito sermonis et indiga tanti:
Imperium mundique caput! Maiore canendum
Voce aliud superest: dociles advertite mentes.
710Est michi propositum, quoniam caligantia mundo
Lumina sunt, propius vestris accedere terris
Et pondus nexusque hominum, mortalia membra
Sponte subire mea, vestrosque levare dolores -
Quantus amor! - mortemque etiam tolerare pudendam.
715Ingrate dureque animi, communia quamquam
Munera sunt vobis, tamen hec felicior illa est,
Faverit hoc equidem cui nunc Victoria campo.
Hanc penes imperium simul et mea maxima sedes
Semper erit: sic fixa etenim sententia sanxit.
720Neve diu dilata nimis spes vestra putetur,
Cunta prius cunti mortales ista videbunt,
Quam decies latum Saturnus cinxerit orbem
Limite retrogrado. Placida sic Virgine captus
Iam rapior; sacri sic mulcent ubera lactis!"
725Talia narrantem cunti gaudentibus alis
Celicole umbrabant atque agmina nuntia pacis.
Attonite auditis non uno tramite matres
Spe varia incerte redeunt. Iam litus Eoum
Sanguinolenta dies casus visura supremos
730Lustrabat radiis: iam classica crebra sonabant
Et matutinum per castra frementia murmur.
Consurgunt hinc inde duces. Nec tanta sub astris
Ulla fuit Romana dies per secula cunta,
Nec fuit in campis ullis ductoribus equis
735Aut paribus certatum odiis aut artibus aut vi.
Nec metus in presens tantum, sed milia multa
Annorum ante oculos aderant: quemcumque dedisset
Hac acie Fortuna gradum, patriamque domumque
Et stirpem et genus et seros sperare nepotes.
740Scipio distinctam campis inducit apertis
Ordinibus miris aciem, dextrumque gubernat
Massinissa latus Numidis instructus, et illum
Hispanus sublimat equus cristataque signat
Cassis et adverso sinuatur purpura vento.
745Lelius at levum moderatur in agmine cornu,
Quem sequitur Latiis equitatus ductus ab oris.
Apulus hunc sonipes rapidum propiorque volanti
Fert circum, rigidoque effulgent pectora ferro.
In medio Romana fremit predura iuventus.
750Eminet his alte imperitans legionibus ingens
Scipio iamque auro, iam ferro clarus et ostro,
Clarior ast animis et spe clarissimus ampla,
Obscuratque alios. Surgentis lumina Phebi
Ferre velut comites nequeunt, hinc Lucifer almus
755Inter hebes radios, illinc Cillenius ore
Pallidus ambiguo; nam cetera sidera circum
Non expectato fugerunt omnia sole:
Excitat ipse altos animos atque omnia firmat
Per medias volitans acies, nitidisque tremendum
760Fulmen inest oculis, quod verberet ora tuentum.
Signiferis instare suis equitumque phalanges
Hortari, trepidos verbis solidare, paventes
Erigere ac dubios: hos obtestatur, at illos
Orat, et in medium pulcerrima facta recenset
765Vel sua vel generis, nomenque inculcat avorum.
Hos laudat, blandis castigat vocibus illos,
Obiurgatque moras et amico verbere inertes
Instigat; docet ille decus, docet ultima belli
Premia quam prope sint; discriminis atque pudoris
770Admonet. His stimulis animos impellit et urget.
Omnibus ille locis festinat adesse, nec ullum
Perdere supremi momentum temporis ardet.
Postquam cunta satis circum provisa suisque
Presidiis firmata videt, dux maximus acri
775Cornipede excelsus niveo "Si Iupiter" inquit
"Hunc animum qui nostra movet precordia, cuntis
Nunc vobis notum esse velit, dubitasse pudebit
Qui finis seu que nostros fortuna paratus
Exciperet. Nullus oculis sol clarior unquam
780Visus adesse michi. Victoria cernitur ingens.
Vicimus. Agnosco trepidantis turbida vulgi
Murmura et ambiguos motus aciesque labantes.
Vicimus. Hinc animos cerno; statque horrida cedes
Ante oculos, taboque tumens et sanguine torrens,
785Et cumuli ingentes patria tellure iacentum.
Ipsum ego iam video iactatis turpiter armis
Excessisse ducem, video, latebrasque petentem.
Atque utinam hesterno patuissent cominus aures
Cuntorum alloquio! Licuisset noscere aperte
790Degenerem fractumque animum. Non iste profecto est
Hanibal ille prior, nisi nomen territat ipsum.
Imo ille est equidem: sed enim dux callidus arma
Nota tremit, sentitque aliis tractanda lacertis,
Consilioque novi ducis imperioque moveri.
795Non sibi Cannarum consul temerarius ibit
Obvius hoc campo, nec quem pugnare vetabant
Omina clara deum manifestaque signa futuri,
Si mens sana foret; neque nunc Sempronius alter
Presidet his castris. Mecum non pulvis et estus
800Solque oculis infestus eum ventusque invabunt,
Non nebula insidias cannisque palustribus idem
Obstruet aut aciem victam torpore nivali
Obruet et calido perfundet corpus olivo.
Hic mecum gladio pectus tentabit acuto,
805Ense latus rigido, validamque incumbet in hastam.
Hoc metuit. Pacem quotiens petiere pavore
Et quotiens rupere dolis! Si temnimus illos,
Hos odisse decet. Vos nunc ad talia bella
Felices igitur dextras atque arma movete.
810Primus in invisos ego iam nunc inferor hostes.
Inde fuga et terror: sic, di, promittitis omnes,
Sic mens saga boni strictique avidissima ferri
Dextera et indomiti generosus pectoris ardor.
At vobis tanto calcata Hispania cursu
815Et nostrum iuvenile decus, tot regia bella
Ruraque perpetuis ardentia Punica flammis
Occurrant. Etas actus iam plena viriles
Incipit a nobis verosque optare triumphos:
Iam michi bellorum stimulus radixque malorum
820Hanibal et tanti debetur gloria cepti.
Quecumque ingressis pelagus di signa dederunt
Quando Egatis petiere patres, ac plura faventes
Ostendunt. Equidem tempus michi perdere semper
Displicuit, tum precipue cum magna geruntur.
825Terror, abes! Certa est victoria - pergite mecum:
Nil moror! - et reditus felix. Qui visere gestit
Et patriam et natos et amice coniugis ora,
Hac iter est Romam!" Victori talia certo,
Non pugnaturo similis postquam ille profatus,
830Subticet: hortanti leto simul agmina vultu
Unanimesque alacri respondent voce caterve,
Haud aliter quam si Capitolia celsa tenentem
Curribus in niveis solito clamore sequantur.
Hanibal extremi fatalem temporis horam
835Precipitare videns, confestim elephante relicto
Prerapidum conscendit equum, vultuque minaci
Terribilis, qualis pastor Poliphemus ab antro
Turbidus Eolio, vel qualis ab ethere tristis
Nuntius imperiis solet apparere cometa,
840Instruit ingentes acies; cuntosque elephantos,
Ut grege monstrifico turbatum territet hostem,
Prima fronte locat; turresque in terga trementes
Cernuntur. Totidem colles iuga summa movere
Dixeris ac totidem nutantes rupibus arces.
845Hunc clipeum totis pretendit viribus hostis.
Mox Ligures Gallosque acie consistere prima
Imperat, auxiliis illam Balearibus implens
Ac Mauris. Acie Penos locat inde secunda
Atque Afros. Brutio completur tertia tantum
850Milite, qui mestus magnaque ex parte coactus
Castra sequebatur. Latis tum cornibus agros
Occupat immenso circumdans agmina giro.
Ad dextram Penos Italis concurrere iussos
Ordinat; at levam Numide tenuere rebelles
855Optantesque armis inviso occurrere regi.
Hec ubi disposuit, quoniam sibi castra coacta
Gentibus ex variis fuerant et dissona linguis,
Nunc interpretibus, proprio nunc ore cohortes
Accendit stimulatque, suo non segnior hoste.
860Omne simul ducis egregii seu militis idem
Implet opus. Primas acies ac signa ferentes
Instruit, hinc alas cursuque novissima lustrat,
Itque vagus blandis permiscens aspera verbis:
"Si fortuna michi nota est mea, vicimus" inquit;
865"Nec vicisse sat est: tumidum delevimus hostem
Romanumque genus, maneant modo pristina vobis
Pectora, Cannarum aut Trebie memorantia tempus.
Nullus ab adverso venit obvius agmine quem non
Mille locis Italo pridem saturata cruore
870Fuderit hec acies, cui non fratremve patremve
Aut natum abstulerit. Dux ipse ferocior annis
Et pater, Ausonii tunc gloria nominis ingens,
Hos timuit gladios laudataque signa cruore
Infecit, nostros fugiens rediturus in enses.
875Ni forsan procul a patria melioribus iste
Militat auspiciis, aut nos peioribus urbis
Ante fores patrie. Non sic Carthaginis alme
Immemores rear esse deos ut fortia Rome
Menia non ausi ferro defendere, nostris
880Menibus insultent. Furor huc attraxerit illos;
Hec Fortuna potens populo spectacula Peno
Miserit, ut quondam digitis avulsa cruentis
Tot spolia. Ut modios curvo complevimus auro,
Contenti patrie rerum transmittere famam
885Tantarum, sic formoso nunc vincula collo
Leta ducis Latii victrix Carthago videbit
Et circumductos pecudum de more per urbem
Romanos errare greges Leliumque loquacem
Et varium regem atque inopem, qui nostra reliquit
890Arma fugax, hodie cuius, per numina testor
Vos, Mauri Numideque, iugum vitate superbum!
Massinissa suos repetit per verbera servos.
Vos, Galli, certate odiis hostemque vetustum
Nunc gladiis urgete novis: hic campus, in orbe
895Collectas alio, longevas expiet iras.
At vos, o Ligures, quos me et mea fata secutos
Per mare, per terras nulli cessisse labori
Hic video, pugnate, precor! Si digna manebunt
Premia victores, non vos, michi credite, vallis
900Hispida, nec regio abruptis impervia saxis,
Sed campi pingues et ditia rura tenebunt
Italie, vesterque pavor stimulusque silebit,
Roma ferox. Vos, cara michi dilectaque multum
Agmina, vosque, mei cives, impulsibus ullis
905Non opus aut monitis: patriam spectate trementem
Hostilesque faces atque impia pila paventem;
Et notos muros, ubi prima infantia vobis
Exacta est, ubi tot meriti duxistis honores,
Tot letos festosque dies; ubi busta cinisque
910Maiorum et memori stant scripte in marmore laudes.
Omnis in armatis patrie fiducia dextris
Et vestra virtute sita est: succurrite fesse!
Uxores vobis dulcesque occurrere natos
Deprecor et trepidas matres sacramque parentum
915Canitiem, et patrii curam superesse sepulcri."
Nondum finierat, magnusque in verba ferebat
Impetus ardentem, subito cum classica et omnes
Romane cecinere tube, clamorque tremendus
Ortus ab adverso celum complevit et auras,
920Ac strepitu horrisono volucres hesere volantes;
Quo cunte concusse acies, trepidique elephantes
In sua precipiti redierunt agmina cursu
Turbaruntque loco, compulsaque cornua retro
Cesserunt. O ceca hominum mens, inscia rerum
925Consiliisque illusa tuis! Quos agmine primo
Presidium cauti ducis anxia cura locarat,
Hi stragem peperere suis primamque ruinam!
Hic fragor Hanibalem medio sermone loquentem
Avertit, veluti subitum si forte canenti
930Obstrepat et scisso descendat Iupiter axe,
Ille silet tremuloque modos sub gutture frangit
Attollitque oculos et celum suspicit atrum.
Verum tam variis totiens dux casibus olim
Iactatus, totiens dubiis exercitus armis,
935Perstat et adversos speculatur turbidus hostes,
Increpitansque metus, vires animosque fluentes
Colligit, excurritque fremens, seque obvius offert.
Sicut aper, rapidis postquam latratibus actus
Vulnificos instare canes atque arma sequentum
940Advertit, iam terga riget, iam subrigit aures,
Hinc preceps in tela ruit; sic fervidus ibat
Hanibal, egregiique animam patris ore vocabat.
Stabat ab adverso iuvenis tunc impiger acri
Massinissa animo, qui mox fluitantia cernens
945Cornua Penorum, trepidos irrumpit in hostes,
Et quacumque viam facit ingens belua, raptim
Insequitur; similique fretus duce Lelius inter
Irruit armorum cumulos tempusque locumque
Arripit; obstantes cedit, fugientibus instat.
950Scipio magnanimus violenti more leonis,
Qui catulis festinet opem silvasque ferasque
Obruat, in medios stricto penetraverat ense.
Illum tote acies, illum miratur ab alto
Iupiter, et nostro sibi num foret emulus orbe
955Sol stetit ambiguus: rutilo sic totus in auro
Fulgebat, sic purpureo radiabat amictu,
Sic rigidis nitidus iuvenis splendebat in armis.
Postquam est ad veros perventum cominus hostes,
Romani Penique manus miscere cruentas
960Ceperunt. Ingens et inexorabilis urget
Ira duces populosque duos; nec Martius usquam
Impetus asperior, nec acerbior ulla per orbem
Pugna fuit. Nec enim pretio conducta gerebat
Bella cohors. Aderant proprio qui sanguine vellent,
965Quas ipsi ediderant, odiorum extinguere flammas.
Unus amor cuntisque adeo legionibus una
Mens erat: ulcisci iustos vel morte dolores.
Punica perfidia et Romana superbia passim
Vocibus alternis vulnus iactantur ad omne:
970Iurgia et infames questus, et tempore eodem
Hic sonus, hic iugulis extorta silentia cesis;
Annua nunc Penis et amara tributa subactis,
Nunc fraus et capto strages indigna Sagunto,
Et quicquid Rabies odio flammata vetusto
975Armatis dictare solet. Coit omnis in unum
Offense cumulus longique iniuria belli.
Pectora pectoribus tunduntur et ensibus enses,
Vulnera vulneribus, mortes quoque mortibus atre
Miscentur: iuvat insertis descendere ad umbras
980Visceribus, Manesque novo turbare tumultu,
Pugnantesque animas Herebo transferre silenti.
Heu furor! et quanto satius vixisse quietus
Finibus in patriis populus potuisset uterque!
Non sinit ambitio cecique superbia cordis
985Et sitis, eterna que spe succendit habendi
Mortales, uritque animos et trudit in enses.
Confligunt infense acies; nec publica tantum
Hos odia exagitant; credit sua vulnera quisque
Et patris fratrisque necem, dum percutit hostem,
990Ulcisci. Usque adeo mentes offensa vetusta
Asperat! atque odio levius certare recenti
Impellunt sua castra duces et vocibus altis
Accendunt animos et honesta pericula monstrant
Ac subeunt. Species visa est pulcerrima mortis
995Pro patria pepigisse animam. Vis ampla furorum
Armorumque dabat strepitus gemitusque cadentum
Confusos horrore sonos. Iam sanguinis altus
It fluvius camposque rigat fumantibus undis,
Iamque furens operit volvitque cadavera torrens.
1000Mons quoque corporibus prostratis surgit equorum
Atque virum, rabidosque iugis iam separat hostes.
Non sic attonitos Egeo litore nautas
Expavisse rear, quibus insula nata repente
Est prope Therasiam; quod monstrum doctus aruspex
1005Romano dedit imperio Macedumque ruine;
Navita sed transtro rudis ac stupefactus adhesit.
Ceperat interea pugna superatus iniqua
Auxiliaris eques Penorum excedere campo.
Insequitur victor profugos. Iam sparsa sequendo
1010Ipsa viam cumulos inter reperire laborat
Cesorum, Romana acies: pars scandere in altum
Et dubio titubare gradu, pars lubrica circum
Arva tenens, sparsis aditum tentare maniplis.
Signiferi fluitare etiam armorumque magistri:
1015Et poterat vincendo vagus felicia miles
Bella repentinis prevertere cladibus, atque
Illustrem fedare diem, ni providus alti
Scipio consilii, revocantia signa dedisset.
Cognita nam postquam iusso tubicine campis
1020Vox sonuit, tenuere gradum signumque secuti
In primos rediere globos. Hinc agmina rursus
Turbine concurrunt alio, sed viribus isdem;
Ethere dispersos veluti cum turbidus Auster
Arctavit nimbos, siluitque repressa parumper,
1025Dum tonat, hinc pluviis et grandine mixta resurgit
Tempestas inimica satis. Excesserat ardens
Scipio iam colles immensa strage coactos,
Collatisque iterum signis et viribus ambe
Miscebant acies equato prelia campo.
1030Solicitum spectasse Deum tot funera gentis
Indomite, tantosque truci sub Marte labores
Crediderim, seu quis validis foret exitus armis.
Hoc equidem mundi campo commissa patenti
Nutabat Fortuna die, quis iura supremi
1035Imperii summumque gradum, quis sceptra teneret.
Favisset si forte etenim sors ultima Peno,
Quis dubitet quin immensum dominata per orbem
Impia Carthago rerum tenuisset habenas,
Romanumque nichil foret hec in tempora nomen?
1040Itala barbaricis tellus lacerata colonis
Mutasset genus egregium, maiorque fuisset
Africa. Si potuit nomen sibi Grecia inermis
Imposuisse suum, quanto magis Africa victrix!
Sed miserata pios divina Potentia nobis
1045Succurrit, talemque virum peioribus annis
Italie dedit afflicte, qui fortia bella
Fortior exciperet, qui non presentia tantum,
Sed ventura etiam discrimina pelleret unus;
Temporibus cui tuta suis innixa maneret
1050Et cui libertas servanda sequentibus annis.
Iam media Sol almus equos regione trahebat
Etherea et tantas spectabat territus iras.
Impiger et nullo defessus membra labore,
Non estu, non vulneribus, non nube calentis
1055Pulveris, extremas manibus tentare procellas
Scipio tendebat, cuneus quo densior illum
Et ducis adversi facies optata vocabat.
Ac velut Ethneo descendens vertice vastat
Flamma cavernosi convexa trementia montis,
1060Et scopulos ruit obstantes arbustaque frangit
Obvia, sulfuree reboant simul undique valles,
Sic ferus et simili prosternit turbine cunta
Scipio, sepe monens: "Miles Romane, precor te:
Aut vince aut morere: mecum nunc ultima tenta.
1065Hec via vel Romam, vel certo tramite ducit
Ad superos". Hec vociferans intrabat in agmen
Hanibalis. Contra ille gravi cum mole ruentem
Excipit impavidus. Confligunt fulmina Martis,
Hinc Scipio, hinc Hanibal; cernensque ex ethere Mavors
1070Miratur tales terris superesse magistros
Militie, tales operum ferrique ministros.
Hic precor ut mendax desistat Grecia tandem
Nominibus certare ducum; pudeatque referre
Imbelles Asie populos Gangemque subactum.
1075Parthorum sileant reges et Persidis arvis
Exiguo spectata phalanx; nec conserat ipsa
Troia manum Priamique domus cantata poetis
Graiorum et nostris; non regum quisquis odoro
Crine fluens atque Assirio crispatus amictu.
1080His campis non Inde acies, non fluxa per armos
Purpura, non levibus tantum confisa sagittis
Turba fugax; verum hinc armis innata, virenti
Robore subsistens Italo Romana iuventus
Arma tulit: contra assiduis exercita bellis
1085Agmina Penorum, quibus est Hispania testis
Virtutis Latiumque magis; que mille per arva
Romanos hominum victores omniaque ausos
Iam pessum ferro dederant et fortibus armis.
Has inter gentes alio certamine longe
1090Concursum est, aliis animis. Iam vera fatenti
Viribus hec acies preit, hec levitate; sed unum est
Parque odium ambabus. Vix tandem fessa parumper
Cedebat Penorum acies. Tum fervidus ira
Hanibal exclamat: "Non hec tibi signa, retrorsum,
1095Furcifer, ut referas dederam. Quin pergis? et illa
Hostibus in mediis potius discerpta relinque.
Heu michi! quo ruitis? Non est via recta. Venite:
Hac hostem reperire licet. Carthaginis estis
Sic memores? Hac forte domum remeare putatis?
1100Erratis, miseri cives! Hec carceris una
Exiliique via est." Hec dicens ibat in hostes
Solus et intrepidus. Cuntas sic ille pudore
Et victas pietate ducis firmasse cohortes
Visus erat; bellumque ingens renovataque cedes
1105Ceperat. Urgebat Scipio primusque premebat
Obstantes cuneos et funera crebra serebat:
"Perfidiam numquid tam longa inferre videbo
Prelia Virtuti? Non sic pietatis avite
Oblitos rear esse deos. Concurrite fortes
1110Pectoribus manibusque, viri! Victoria presto est."
Talia iactabat stricto mucrone tremendus.
Iamque referre pedem paulatim exterritus hostis:
Mox magis atque magis; nec iam reverentia tanti
Ulla ducis retinere diu potuisset in armis.
1115Ecce autem pariter redeuntes hoste fugato
Rex Leliusque retro fessos .........
Improvisi a tergo invadunt. Ilicet ergo
Cepta prius sensim laxis fuga pergit habenis;
Nec patrie pietas, proprii nec cura pudoris
1120Nec decus Hanibalis quicquam valuere precesque.
Ille videns fractas acies et terga suorum
Versa metu, rapidum trepida formidine tandem
Volvit equum campoque fugit lacrimosus aperto,
Accusansque omnes hominesve deosve, propinquum
1125Pervenit Adrumetum. Illic menibus urbis amice
Substitit. Hinc iterum Peno revocante senatu
Digreditur. Postquam attonite sub menia ventum
Est patrie, non ille forum, non publica templa,
Sed furtim petiisse larem contentus et ima
1130Sede diu mestus, latebris sese abdidit atris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: