Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

Lovatus

O cui rite datum lenti cognomen Aselli
Non fuit, astutam portanti pectore vulpem,
Cum nitor ingenii, cum sancti fulgor honesti,
Cum mihi iunctus amor tibi sit velut organa recti
5Iudicii clausum reserare potentia verum;
Et duo sint, alter natis caret, alter abundat;
Dic uter in lucem meliori venerit astro.
Nam licet una meam teneat sententia mentem,
Forsan et hic fallor, non est res digna negari
10Quam te posco tuus: censuram dirige nostram.
Sic fortunatum videant te saecula patrem
Pronaque felici faveat Rhamnusia cursu
Nec coeptum dediscat iter sed vota secundet
Longius et nulla patiaris parte repulsam.


Mussatus

O non digna lupo parcae prolatio buccae,
Sit licet ipsa Lupi quem non formidat Asellus.
Cum magis exploro quid sim, me nescio. Quid ni?
Quam mihi plus de me credo tibi: si quidem asellum
5Asseris, hoc fateor: simplex tamen assere vulpem.
Sum vulpes, fraudis sed nescia; denique quod vis
Id volo. Iudicii cur sic dedigner honore?
Ecce ego praepositam tento praecidere causam:
Progenies si laeta venit, ditissima res est.
10Nam bona si laeta est: huius possessor ab astris
Diligitur, gaudetque satis felicior illo
Qui caret: orba nimis nullo subeunte bacillo
Dextra patris titubans obscuro palpitat aevo.
Haec infixa meae talis sententia menti est.


Lovatus

"Progenies si laeta venit, ditissima res est"
Nubila non solvit dubii; nam et prole carentem,
Si sibi laetitiae est, reor hac in parte beatum;
Omnis enim sors est felix quae grata ferenti est:
5At soboles si moesta venit, durissima res est.
Seu bona seu mala sit, prolis flet dona Lycurgus,
Nauplius, Evander, Priamus, Nestorque Creonque.
Innumeros taceo; tu de tot milibus unum
Vestigato patrem quem non stimulaverit ingens
10Aut timor aut fletus pro dulci prolis amore.
Has ego cum nequeam naturae pellere partes,
Nec mea Callisto fetum labendo figuret
In melius, tali semper caruisse bacillo
Parte emerem vitae: tantus dolor urget habentem.


Mussatus

Sors bona simpliciter non est quae grata ferenti est;
Nam mala si cuiquam placet aut bona displicet, error
Propterea vero non officit: ergo sequetur
Quod bona quae laeta est et cedet opinio vero.
5At quae sit soboles laeta aut non laeta sinamus:
Sitne optanda magis aut non optanda resultet
In litem. Mihi quippe magis placet alea fati,
Dum sperare licet. Spes est mihi gloria semper:
Et, nisi perpetuum, quid habet natura quod optet?
10Deme peregrinis, quorum tibi mentio facta est,
Anchisem Augusti generis proavumque patremque
Francigenaeque domus seriem quam duxit in ortum
Priamides: et tu, melior patre, iungito patrem
Quem superas, propriis sic et superabere natis.


Lovatus

Iudice me, non res sed opinio sola beatos
Efficit aut miseros: bona sors non displicet ergo
Nec placet adversans, et in hoc non incidit error:
Si tamen est aliquis, malim ignorantia veri
5Sit mihi laetitiae, quam sit res scita dolori.
Cetera praetereo: censes optabile prolem
Quam liceat sperare bonam nomenque paternum
Protrahat. Heu quanto spes est minor illa timore!
Rari quippe boni, sed et hic mens anxia patrum est.
10Non demo Anchisem nec quos dat Francia reges,
Dum bene tot tulerint pro natis tristia penso.
Quod tua posteritas fama conservet inani
Vilius est media quam si laudere Syene
Aut hoc quod Veneri donatae a virgine puppae.


Mussatus

O male felices quos ignorantia caecos
Efficit! ignarae quaenam sint gaudia mentis
Non video, ignorans nec erit me iudice felix.
Ad litem pro prole veni et succumbe timori
5Quod rarum est reperire bonam; ne semina spargat
Passer, nulla seras? semper metuendane mors est?
Quod toti morimur Seneca improbat et Cato. Virtus
Tunc oppressa iacet? virtutem oppone timori.
Iam puto si tibi sit victoria sponsa, palaestram
10Ascendes, utere foro, nitere vigori
Nec stadio volveris iners; de mille coronam
Forsitan accipies unus: promissa iacenti
Non est. Perpetuam solus ne despice famam,
Servant appositae Sanctis bona nomina puppae.


Lovatus

Censuit Euripides ipsius nube sinistri
Felicem qui prole caret. Plus laedere natos
Quam prodesse videns rationum mergor ab undis.
Si placet, ambiguae discusso robore causae,
5Qui tuus et meus est animaeque capacior altae
Hanc satus Andrea decidat carmine litem.


Mussatus

Euripides inter reliqua infortunia dixit
Felices qui prole carent. Sic lumine cassus
Uno inter caecos rex est et sorte beatus.
Quae pro me faciunt, rationum mergeris undis.
5Iudicio Andreadae consentio et approbo legem:
Euripidis favet illa meae sententia causae.


Lovatus

Sit satis alterna sic nos lusisse camena:
Quae desunt, medius supplebit cetera Iudex.


Mussatus

Suffecisse placet: delecti Iudicis ergo
Pergat ad examen nostrae conclusio causae.


Iambonus Andreae de Favafuschis

Quid, Lupe, mystarum et Sileni vector, Aselle,
Inter vos habitam sobolis de semine litem
Iudicio mandare Bovis voluistis arandam?
An quia bos simplex iustisque laboribus aptus
5Dignum opus exercens unco sola sulcat aratro?
Tu, fera dentipotens, metui, tu mitis amari,
Muxe, putas secius, sic de Bove fidit uterque.
His tamen utrique ...... suspectus haberi:
Sed neque quod comes ipse mihi stabulique cibique es
10Et pariter mecum lambens cunabula Christi,
Quamvis nos aratro rigidus disiungat Apelles;
Nec quia terrificus grandi tonat ore Lycaon,
Flectet amor terrorve Bovem de tramite recti.
Parcite, plusquam vos mihi veri cultus amatur
15Iustitiaeque soror fidei constantia purae:
Tanta est simplicitas animis innata bovinis.
Sic mihi parcat acus succincti longa subulci
Sole sub aestifero, muscis ne mordear atris:
Lignea sic nostro fiant iuga mollia collo
20Nec placidi fontes nec florea pascua desint.
Si bene deprendi motae fundamina causae,
Quaeritur hoc unum: melior sit prole carere
Sors aut esse patrem. Sic et melioribus astris
Esse satum dices, sic et felicius illud
25Optandumque magis quod plus laudaveris horum.
Felicem si laeta venit proclamat Asellus
Progenies hominem, miserum si moesta fatetur,
Sed melius sperare bonam dubiumque teneri
Quam penitus nullo sterilem gaudere bacillo,
30Dementesque vocat qui non fore grata timentes
Pignora nulla volunt, tamquam qui seminis orbum
Linquit agrum volucrumque metu loliique maligni.
Addit Aristotelem testem sibi vera locutum
Iudaeaeque sacrum regem veteresque poetas.
35At Lupus expertus natorum pondus et aestum:
Sors, ait, est melior caruisse propaginis usu
Quam sobolem, quamcunque tibi dat casus, habere:
Si mala, crux patris est; bona compos et anxia cura,
Quae tam rara venit quam vana ciconia nutrit
40Turribus in patavis hiberno tempore pullos;
Thebanos Phrygiosque patres mollesque Pelasgos
Ponit in exemplis pro natis flesse nec ullum
Invenit immunem pro cara prole doloris.
Utraque pars propriam visa est defendere causam
45His aliisque movens facundas pectore chordas
Ut prorsus rear hos vates Apolline doctos.
Hos ego qui sedeo iudex certaminis huius
Immemor herbarum pugiles miratus olentes
Et meritis causae discussis nomine nostro
50Vile licet, tenui meditatus arundine carmen,
Sic litem dirimo, sic coeptam finio causam:
Vera Lupus cecinit nec se defendere Muxus
Iure potest, quamvis vulgi rationibus uti
Quae satis ingenii possunt virtute refelli.
55Censeo sic igitur meliori sidere natum
Quem Lupus affirmat quam quem testatur Asellus.
Dulcia victori iubeo det pabula victus
Litis ob expensas, nec ab his proclamet Asellus;
Provocet a reliquis, rata sit dum mensa, licebit
60Quae nolet, quando sedeat comes arbiter illis
Quem penes arbitrium remanet nodosa resolvi
Iura, quibus moveor, quamquam sint nota, parabam
Subdere censurae, cum protinus una sororum
Sicelidum vetuit. "Satis est mugitibus, inquit,
65Quae sentis, sanxisse tuis. Hic anchora puppem
Iacta tuam teneat. Veniet qua reddere causas
Hora reluctanti melior coneris Asello
Fortius et plenis verum suadere tabellis;
Sufficiat dixisse tibi iurgantibus: - Ista
70Pauperis agricolae Bovis est sententia vestri. -"


Iambonus Andreae de Favafuschis

Accipe, clare, precor, genuit quem Cimbria vates,
Quae Bovis iliaci portant tibi metra salutem,
Metra quidem, quovis inopi contenta paratu;
Crinibus impexis et inerti pergere passu
5Rustica ridebis, non picta coloribus illis
Quos tua pieriis apponit musa figuris.
Perlege, nec multum fragili de cortice cura:
Mens erit in verbis qua delecteris et alto
Concitus ingenio carmen moduleris opimum.
10Sub Bove certarunt Lupus hinc tuus, inde canorus
Voce Asinus grandi; lata est sententia: victus
Ad tua rostra, ratus se laesum, appellat Asellus.
Quis litis tenor et quae facta sequentia litem
Omnia prospicies his interclusa tabellis.
15Ne tamen hic tanti taceatur origo duelli
Quaestio sic posita est. Duo sint: cum semine primus
Prolis agat vitam, vivat sine prole secundus:
In mundum meliore sibi quis venerit astro
Quaeritur, et cupienda magis quae vita duorum est.
20Vox asinina probat sortis melioris habentem
Qualemcumque sinat sobolem Deus: at Lupus illum
Progenies cui nulla datur: pugnatur utrinque
Cantibus alternis et respondentibus harpis,
Strata quibus credas reparari Pergama posse,
25Cimbrica saxa trahi et Bachilonia flumina sisti.
Hos inter dubio dum pendet palma volatu
Arbiter assumor, pugilum communis amicus,
Integer Astraeae, quae nondum tota reliquit
Dardanii loca sacra fori, causamque revolvo
30Victoremque Lupum pando libramine iusto,
Hac diva mostrante viam. Timor ullus ab illa,
Spes, amor aut odium cor non flexere Iohannis
Non soliti non esse Boni: mihi testis adesto
Antegrados quaecumque colit quaecumque senatum
35Gastaldosque fides terrae firmissima nostrae
Et quae iam vestris satis in praetoribus albet.
Nil super his conscire mihi, quo mordear intus,
Aut errasse putem; sed nec me purior urbis
Rector erit patavae, leges ut sedulus omnes
40Observet quas bis manibus iuravit et ore.
Provocat ille tamen pacti violator honesti
Stare Bovis dicto, quo se permiserat ante
Nescius in pecus esse Lupus ius vindicis irae,
Nec contentus eo largo temerarius ore
45Iudicis innocui corruptas dicere lances
Audet et in nostram moliri nubila famam
Et vocat ambages omni ratione carentes
Quae mihi iustitiae dictarunt numina, quaeque
Scripta probant asinis non solum credita vatum.
50Irascor medeorque mihi maledicta ferendo:
Ne ferar ut peccem forsan non casta loquendo,
Vindicet hoc crimen pacto confisus agaso
Fuste latus tundens et iniquo pondere tergum
Saepe domans sedeatque super lassumque fatiget,
55Muxus ut exigua solvat ieiunia coena,
Incubet et gelida noctu sine stramine terra.
Quid faciam? mos est ad triste recurrere victos
Auxilium; quandoque tamen sine crimine iudex
Hoc vetat et vacuae cessat deferre querelae.
60Quod tamen admissus fuit importunus Asellus,
Campesane tui fecit reverentia campi,
Quem tibi cognatae musae coluere latinae,
Perpetuos fructus omni sub sole ferentem.
Namque pruinosus cum stringit Aquarius arva
65Non minus est plenus quam cum sub vere Iuvencus
Floret Agenoreus vel in aestu messibus albet
Cancer, odoratis rubet aut cum Libra racemis.
O mihi si talem natura dedisset agellum,
Me quoque natorum vano privasset honore,
70Quam felix quam grata quies, quam laeta fuisset
Vita mihi semper; quae et adhuc ventura superstat
Clara senescenti iuvenem me redderet aevo!
Sed non sic Asinis visum, quos, grandia natos
Pondera ferre, pudet vacuis incedere dorsis.
75Nec iuvat expertes oneris sublimibus uti,
In quibus et tuus est appellaturus Asellus
Qui fuerat proprius vitae laudator onustae.
Tu modo, Castaliae quem perdocuere sorores
Scire homini quodcumque licet, dignare parumper
80Hoc opus, accitis doctas dare partibus aures
Ingenioque tuo venari et promere verum.
Si tamen expediat validis mea dicta tueri
Iuribus, accingor, si Mussus inania dicet,
Calcitret ad stimulos quamvis frenabimus ora.

1 quaestio disputata inter Lovatum et Mussatum, | utrum optabilius sit habere filios an carere, | Iambonus Andreae de Favafuschis arbiter

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: