Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Maximus Ausoniae trepidas invaserat urbes
Terror: et a gelido bellicus axe pavor.
Famaque Teutonici compleverat omnia Martis:
Affore barbaricam, nec procul esse manum.
5Utque solent veris multo graviora timeri,
Maior ubi invasit pectora nostra metus,
Innumeras acies aiebat et agmina quisque
Excitaque extremis gentibus arma trahi:
Quot neque de lybicis invexerit Hannibal oris
10Nec ferus a scythico traxerit orbe Getes.
Sic ciet ingentes Latio Germania motus,
Impiaque invitos pellit ad arma duces.
Nec tamen extabat sumendi iniuria belli,
Causave, quam durus tenderet hostis, erat.
15Ingruit: ac celsam nostris in montibus arcem
Occupat: haec bellis alea prima fuit.
Dedunt se Cadubri fuso circum hoste; recludunt
Moenia, barbarico subiciuntque iugo.
Coguntur Veneti subitam vim pellere patres,
20Et Latio, et rebus consuluisse suis.
Conveniunt acies: et in alpeis bella trahuntur;
Nec nix alta tenet, dira nec obstat hyems.
Fit fragor armorum, geritur res sanguine multo.
Agminaque hoc tantum barbara Marte cadunt.
25Ut tantam cladem, tantum videre cruorem,
Ausonias acies ingemuisse ferunt.
Continuo belli fulmen, dux inclytus, arcem
Vindex, et clausas Bartholomeus opes;
Hostilisque octo victoria summa dierum.
30Et brevis, atque adeo perniciosa fuit.
Hinc decreta patrum victrici signa revelli.
Inque hostem ferri protinus illa iubent,
Ut luat iniusti poenas Germania belli.
Versaque in exitium sentiat arma suum.
35Ergo Forum Iuli invadunt, castrumque Cremunti
Impositum celsi verticis arce premunt:
Et capiunt, nec enim munita repagula Martem
Arcere, aut alto trudere colle queunt.
Continuo Portus subduntur clara Naonis
40Moenia; sed facta deditione tamen,
Noreiam invadunt: maiore hic mole laborant
Agmina, et hic multo terra cruore madet.
Sed neque vim muris tormenta repellere tantam
Mille, nec impositi militis arma valent.
45Frangitur hostilis duro in certamine virtus,
Frangitur et causa deteriore perit.
Tum populi passim fatis melioribus usi
Certatim Venetum iura fidemque petunt:
Belquegradum, Castrumque novum Florana Dotolgis,
50Sasana Salzanum Crux simul et Droimum;
Haec Tumerim rebusque suis Nicolona timentem:
Et Durimbergum Sultaberumque movent.
Rasinum et Cumaris Lanzani moenia parvi,
Vipulzana simul tecta sequuntur idem
55Codroipum et Lossum Cassoli et turba Suberni,
Et quae Perstigum plebs Vipaumque tenet.
Hinc sacra divorum Laurenti et moenia Iani,
Angelus atque Ambrum deditione pari.
Ut duo si quando coeunt in praelia tauri,
60Et pavet et spectat cum duce turba minor:
Ast ubi praevaluit successu et viribus alter,
Victorem sequitur protinus omne pecus.
Hic quoque Postogna est, sed Martis fine subacta:
Ultimaque haec belli cura laborque fuit.
65Oppida sic Venetus vel vi, vel sponte subacta
Omnia cis Sonti transque fluenta capit.
Exque Foro Iuli victor transfertur in Istros
Miles et hic fractae subiiciuntur opes.
Nec sua iuverunt vix expugnanda Duinum
70Moenia, nec duplici profuit arce fretum.
Bellum atrox geritur; quo tellus saevit et ipse
Moenia Neptunus vulsa tridente quatit.
Classis adest populi, quem terra fretumque tremiscit
Ac tergestinos obsidet illa sinus.
75Et celsam oppugnat procul adstans moenibus urbem
Perniciemque modis obvia mille parat.
Contarenus inest ductor quem nulla tacebunt
Secula, nec terris eximet ulla dies:
Quantus ad Egates mediis Luctatius undis,
80Et Siculo tyrias aequore fregit opes,
Musa tuis nostra est, Hieronyme, laudibus impar
Verbaque sunt meritis inferiora tuis.
Parte alia trepidum dux Bartholomaeus in hostem
Alter ut in castris Hannibal urget opus.
85Adiuvat illustri gravitate insignis et auro
Scipiadum gentis gloria magnus eques.
Consilio superas tormentaque vimque, Georgi,
Agminis ac teli quodlibet ore genus;
Utque soles sancto tamquam Nasica Senatu,
90Sic Pylio in castris non minor esse sene.
Quinta dies aderat: terra ingens pugna marique
Surgit et obsessis non mora, nulla quies,
Sternuntur viri tormentis, ignea credas
Ingruere in miseros fulmina mille locis.
95Et tamen obsistunt: adeo pudor occupat ingens
Pectora in extremis succubuisse malis.
Verum ubi nulla salus nisi quam promittere possit
Deditio et virtus viribus impar obest,
Cogitur ad Venetum leges Tergeste superbum
100Et quodam excusso reddere colla iugo.
Subditur hinc ausum detrudere signum Prosecum
Dum putat agminibus claudere posse viam.
Sub iuga Pisini venit gens effera duri;
Et similem eventum Pedena, Lindar habent.
105Galligna simul, simul Antignana moventur
Vitaque dant simili colla premendo iugo
Cersanum pavor hic, Racizam territat ingens,
Et Moschenizam Cersatiumque trahit.
Hunc Lovrana subit, Zuminus vicus eundem
110Barbana eventum capta vicemque ferunt.
Rhodica Vragna simul, dehinc Suvignachia tectum,
Et Pedemontani subditur ora soli.
Bellunum et pinguis regio laudata Trivici,
Atque Lupoglaum Bersechiumque ferax:
115Mimmia Cuslachum Gornichia Vercericumque
Pascua dehinc Vremi, Castoa, Clana Promum.
Deditio quando haec nullo ordine facta locorum est,
Nec seriem certam, candide lector, habes.
Ut fortuna tulit sua quenque aut terror adegit
120Subdita felici colla dedere iugo.
Hoc musa expressit perque intervalla cucurrit:
Ut faceret ratio Consiliumque fuit.
Pluraque quid referam? Quicquid Germanus in Istris
Rex habuit, quicquid barbara terra fuit,
125A Tergestinis ad Fluminis oppida capti
Possidet adriacis urbs metuenda vadis.
Ausoniam posthac gens si qua invadet, eodem
Eventu latias impia tentet opes.
Non herulus nostras, non miles gothicus arces
130Impetat, Alanae Vandalicaeve manus.
Obstruxit solitos aditus pia cura potentis
Nunc populi et certo limite clausit iter.
Salve magna parens populis urbs nata tuendis,
Italiae custos perpetuumque decus.
135Te dominam undisoni gentes dixere profundi,
Te mare, te passim terra subacta colit.
Seu pacem seu bellum velis, te sceptra verentur
Armaque deponunt nec minus illa movent.
Tu nunquam dominum cunctis ex gentibus una
140Experta es nullo tempore passa iugum,
Te populi aurorae mirentur, et occiduus sol,
Arctos et a medio fervidus axe dies.
Salve iterum Latii columen, spes unica rerum,
Barbaricae quoties intumuere minae.
145Imperii tibi sit limes gangetica tellus,
Et Gaditani serviat unda freti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: