Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Gallorum sublime decus rarissima gentis
Gloria Cecropiae, toto Dionysius orbe
Altior, e magnis superum primatibus unus,
Cum necis ac vitae sociis in Phocida nostram
5Intrat, et heroi venit ad modulamina cantus.
Pierides, quae me, vulgus, proscaenique, ludos,
Auspice, liquentes, sanctas venitis aras,
Ite precor divum dominam quae temperat omnes
Coelorum influxus, et opes dispensat Olympi,
10Quae connixa Deum, facilem se praebeat orsis
Exorate novis, animosaque coepta secundet.
Illam terrigenum populis praestare parantem
Suppetias contra stygii mala numina Ditis,
Invenietis apud solium sublime Tonantis,
15Cum canimus superos, illi, quia maxima divum,
Iure damus nostro primas in carmine partes.
Iam nova progenies coelo descenderat alto,
Et prodire alius saeclorum incaeperat ordo,
Dii Phlegetontaei regnata, tyrannide longa,
20Et maria, et terras animis coelestibus aegre
Cedere compulsi, errabant deserta latentes
Per nemora, extremi gelido sub cardine mundi,
Qua duplices Arctos anguis ligat, et tria longe
Qua polus austrinis ostendit sydera terris.
25Nam minor est illic coeli impetus, et minor aura
In vacuo errantes vexat minus aere larvas.
Dite triumphato, Christus regnabat in orco,
Regnabat pelago et terris, regnabat Olympo.
Iam placita immenso late sua fecerat orbi
30Cognita, ad Aethiopias Solyma migrabat ad ora,
Terrenis inhians curis, ac deditus olim
Aucupio Matthaeus opum, migrarat ad Indos
Iam Didymus Thomas, cum fratre in Persida Simone
Iuverat in pontum, in Colchos, Scythiamque Philippus.
35Ac pius Andreas Cilicium lustraverat oram.
Et Paphon ambitam Cypro Salaminaque ponto
Paulus in elysii doctus mysteria campis.
Nimirum hi veluti nebulae per inane volantes,
Arentem passamque diu mala sydera terram
40Dulcibus irrorant pluviis, mortalia corda,
Ante Acherontaeo facta infoecunda veneno,
Imbre bono coelestis aquae lavere, superque
Infudere novam, coelestia semina, legem.
Gallia restabat, cui longa in nocte trahenti
45Ocia, vitalem sol nondum ostenderat ortum.
Tum Deus humanae qui fundamenta salutis
Iecerat, ut Gallis etiam se ostendere, alta
Mente volutabat, reputanti singula demum
Haec potior via visa. Vocat de astantibus unum
50Coelitibus, pollentem animo, volucremque volatu.
"Estque, in mediis mihi vir facundus Athenis.
Qui nova per Celtas non inscribenda papyris,
Sed figenda hominum viva in praecordia fando
Coeli scita ferat, gentemque Samotida lustret.
55Labere confestim coelo, noctisque per umbram
Somnia Tarsensi qui Troica littora Paulo
Nunc habitat compone, quibus se intelligat ultra
Aequora ab Antandro nomen sortita vocari,
Ad Niobes agros. Palleneosque penates.
60Illinc Cecropias sensim descendet ad arces.
Atque mihi ignorans ad opus famulabitur istud."
Sic pater. Ille viam carpens de culmine Olympi
Devolat in geminos, Cylenia sydera transit,
Inseritur flammis, liquidum subit aera, cursus
65Flectit ad arcturum, Paulique silentia tecta
Aurora redeunte iniens mandata facessit.
Namque volatilibus subitaria visa figuris
Texit, et ornatu visa est astare Pelasgo
Foemina, quae Graio Paulum sermone rogaret
70Per freta in Aemathios raptim transire penates,
Impiger excusso (mora nulla) per aequora somno
Paulus in Europam laetus descendit in agros
Migdonios, ubi progenies Osiride nata
Dum regnat Macedo fecit nova nomina genti.
75Aemathio tandem regno digressus Athenas
Venit, et antiquae successit moenibus urbis.
Haec tellus (adhibenda fides si annalibus) olim
Post magnam illuviem terras quae absorbuit omnes,
Prima mari excluso coelos et sydera vidit.
80Prima homines tulit atque feras, herbescere prima
Coepit, et arborea sobolis genus omne recepit.
Hinc factum ut tellus quam saecula prima vocabant
Ortygiam, fuerit mutato nomine Delos
Dicta, quod eiectis Neptuni apparuit undis
85Prima, quod expulso coeli squallore Diana
Cum Phoebo his primum terris illuxerit, orta
Finxerunt illic duo maxima sydera Graii.
Hic cum Neptuno memorant certasse Minervam
Nomina constructae nuper quis traderet urbi,
90Et vicisse deam, quia sanctae insigna pacis
Protulit, et pingui ramos humore fluentes.
TAlibus extemplo sylvis sese induit omnis
Attica, et in primis tepidi iuga mollia Hymetti
Floribus, et dulci semper redolentia melle.
95His Cecrops quem fama refert a flumine Nilo
Adventasse locis, hic Aegeus inclytus armis,
Aemulus Alcidae sociusque aliquando laborum,
Hic tenuit solium Theseus, celeberrima Theseus
Qui Panathenaicae statuit certamina pugnae.
100Hinc memorant sacros ritus cultumque deorum
Principium traxisse. Ceres quae invenit aristas
Quae frumenta tulit, leges quoque condidit, unde
Thesmophoram Graii appellant, ea diva reliquit
Hic quaedam sua sacra cavis inclusa canistris.
105Quae innocuae casto ferrent in vertice Nymphae.
Nec minus hanc urbem fecit Mavortia claram
Gloria, et armorum studium, quo Graecia victa est.
Atque positae gentes, ac barbara regna.
Quam lepor et cultae quaedam omnipotentia linguae.
110Nec minus est, quod naturas cognoscere rerum,
Quod potuere oculis homines his collibus orti,
Gens prope coelestis, causas penetrare latentes.
Nec sat erant inventa domi, peregrina secabant
Aequora, fatidicam Memphim, suppostaque cancro
115Aethiopum regna, et combustam ardorem Syenen
Perpetuo, mensam solis, statuamque loquentem.
Infinita ibant quaesitum ambage viarum,
Chaldaeos etiam, nudisque habitata sophistis
Trans Indi, trans Gangis aquas deserta petebant.
120Tanta explorandi sitis et solertia veri.
Praedati tandem Sophias orientis et austri
In patriam similes apibus, quae rura volantes
Per longinqua legunt flaventia mella, redibant.
Hinc genus Italicum sophiae quod condidit olim
125Pythagoras, Calabris longum versatus in oris.
Et quod ab antiquo memorant Thalete repertum
Nomen adhuc servans quod fecit Ionica tellus.
"Hi duo sunt venis fontes qui grandibus implent
Doctrinae, sine fine amplum sine littore pontum,
130Cernis in hoc sparsas quasi Cycladas aequore sectas,
In quibus authores, clari Titania supra
Astra, viri turbam cathedris affantur ab altis.
Hic magnos aperit tractus Stota, montibus altis
Aspera, florigeris redolens Academia campis.
135Adde Stagiriticos agros, dumetaque paucis
Pervia, in obscuras hominem ducentia sylvas."
Hoc ambita freto nigrisque habitata colubris
Cyrenaea palus, Cynici sine frugibus horti.
Atque Epicuraei famosa mapalia saltus,
140Et pleraeque aliae, quarum iam sola supersunt
Nomina res autem Christo apparente recessit.
Haec igitur Paulus veniens in moenia Divum
Tecta prius contemplari, cognoscere sacros
Instituit ritus, simulacra antiqua videre,
145Quae premat affatu divina loquentia grandi,
Templa peragranti casu sese obtulit ara
His in fronte notis, tituloque notabilis isto,
Ignoto sacrata Deo: miratur, et alta
Mente putat suspensa tenens et lumina et ora.
150Hic Deus ignotus Graiis, Deus ille putandus,
Quem pater Alcides olim, quo numine motus
Ambiguum, natos omnes ut firma tenere
Possent imperia, et saevos abolere Tyrannos
Undique commonuit summa pietate colendum.
155Terminus hic, quem dum cives capitolia sacram
Non cessisse Iovi fama est, cum caetera divum
Turba repentino fugeret per inane volatu.
Omnia contemplans nitidis candentia saxis
Tecta, per excelsas extendit lumina moles.
160Perlegit et statuas veterum monimenta virorum.
Ac Parios arcus, proceraque signa, colossos
Pyramidumque apices, longis imposta columnis
Atria, imaginibus patrum signata superbis,
Qua errantes secumque ferunt populosa frequenti
165Compita plebe sonant, gressum turbae unda forensis
Impetit, et pede pes, armoque alliditur armus.
Undique convertunt oculos, urbemque fatentur
Lativiam Elysos cultu praetendere praetendere campos.
Est locus insignis templo Mavortis, et alta
170Mole abit in nubes, ubi consultare Senatus
Saepe solet, Martis pagum dixere, quod illuc
Mars in iudicium tractus purgaverit olim
Longe infame nefas, causam agnoscente Deorum
Concilio, fama haec priscis descendit ab annis.
175Huc igitur veniens ubi confertissima patrum
Curia, ab ignoto fandi primordia Paulus
Sumpta Deo sermonem orans protraxit in amplum.
Ergo ubi ad attentas verbis ingentibus aures
Intonuit, mirati omnes tantum ore sonantem
180Dogma virum, dogma insolitum, quod ab aethere in orbem
Attulerat Christus princeps divumque hominumque.
Dogma quod admittens ima in praecordia patrum
Maximus hospitium Pauli Dionysius alta
Nocte adit, et longas sermonem extendit in horas.
185Caetera de Christi quae Paulus origine et actis
Dixerat accipiens, defuncta cadavera vita
Posse negat rursum in vitam lucemque reverti.
Ergo abit, et iam lux phoebo nova venerat orto,
Thesidaeque opera ad consueta redibant.
190Insequitur Paulus, dumque intermissa parumper
Colloquia invadunt rursum, Dionysius ora
Forte levans hominemque videns ab origine captum
Lumine, porrecto gressum tentare bacillo.
"His oculis hic Paule - inquit - si infundere visum
195Fas tibi, nil dubitem redituram in corpora vitam
Credere, nil Iove post habito me addicere Christo."
Continuo Paulus tollens ad sydera frontem.
"Christe - ait - omnipotens umbrarum et luminis author
Spiritumque hominumque faber, qui nuper Olympo
200Lapsus in has tenebras iubar immortale tulisti,
Luce opus hoc dignare tuum." Nec plura locutus.
Ecce divina illapsa dies, descendit in orbes
Vis divina cavos, frontemque illuminat orbam.
Obstupuere omnes signa insperata tuendo
205Cecropidae, stetit attonito Dionysius ore.
Et fixis in caecum oculis considerat ingens
Portentum, ac visa a nullis miracula seclis.
Et mox in voces istas sibi redditus ore
Supplice prorupit. "Terrena potentia non est
210Quae tantum molitur opus. Deus ille Deorum hic
Paule ignotus adhuc nobis, oracula tandem
Per tua iam notus, praesentia secula longe
Fortunata, Deus quae tanto insignit honore.
Iam dictis praestanda fides, tua sancta fatemur
215Et sequimur mandata, virum vel ab aethere lapsum
Iudico, vel certe a superum te principe missum
Auxilio miseris mortalibus. Accipe totum
Accipe me, et Christi sancto perfunde lavacro."
Tunc igitur pergens gemino cum pignore, et ipsa
220Damaria consorte thori maturat ad amnem,
Ac sepelit sacris animi scelus omne sub undis.
Sic tandem inventus peteret qui Gallica regna,
Qui Christum ad Senones, et ad ultima littora ferret.
Non redit ad Martis pagum, collegia patrum
225Deserit, execrans mutorum Idolia divum,
Templa fugit, Pauloque suas communicat aedes.
Aes aperit, congestum annis iam pluribus aurum
Christigenis commune facit, nam plurima turba
Iam fuerat perfusa vadis, vetus ardor habendi
230Desinit, in ventos volat extirpata libido.
Clausa salutantum cuneis propylaea frequentant
Nudi, inopes, penus in miserorum effunditur usus.
Horrea prostituunt fruges, funduntur apertis
Vina cadis, haustoque madent cellaria baccho.
235Sancta domum pietas cum relligione per omnem
Certat, et apparet vitae coelestis imago
Undique per thalamos perque ipsa cavaedia, sacrant
Cantibus hymnidicis aulas, altaria ponunt,
Ac divina ineunt magno mysteria cultu.
240Spargitur in populum rumor, mirantur Athenae
Maiestate virum tali, qui auriga Senatus,
Qui tantae dux urbis erat, quem Roma colebat,
Cuius in externas ierat fama inclyta gentes,
Pyrrhonis nil laude minor, discedere avitis
245Legibus, et tanti fastigia ponere fastus.
Stoica tristatur soboles, Academia luget
Iacturam amissi quasi grex pastoris Athenas
Publicus obscurat moeror. "Qui templa gubernant
Non possum non ferre aegre tam grande deorum
250Dedecus, hoc Augur scelus exprobat, istud aruspex
Exclamat facinus Iovis ira et fulmine dignum."
Et iurat levis peccasse Promethea quondam,
Theseaque Phlegyam, radiisque Ixonia textum.
Dii quoque per noctem auditi celebrare frequentes
255In tenebris coetus Christo super, et super orta
Relligione, novos mores, nova sacra ferente.
Iuppiter in Delphos Cretaea venit ab Ida,
Venit et a Cyntho Phoebi soror, evocat omnes,
Et tali functa est opera Saturnia Iuno,
260A Iove missa viro. Tritonia venit Athenis.
Evios Ogygiis a finibus, a Cyllene
Divorum interpres, PAphiis dea Cypria ab hortis.
A Rhodope Mavors, Sicula Vulcanus ab Aethna.
Misit et altricem frugum Cerealis Eleusin,
265Hic ubi subter humum Phoebus responsa solebat
Reddere, consessu, facto, sic Iuppiter orsus.
"O comites, quibus est mecum commune per orbem
Imperium, video regnis incumbere nostris
Grande malum, video Solymorum ascendere ab urbe
270Tempestatem atram, quae nos vexabit, ut alto
Vexantur, quoties deprensi in fluctibus altis
Praecipiti nymbo et ventorum turbine nautae.
Expectant grave naufragium, supremaque fata.
Ne novus iste timor, legi praesagia vatum,
275Iudaeum annales, divini loquasque Sibyllas,
Legi omnes astrorum ignes labentia coelo
Saecula dinumerans, et quanquam sydera certam
Non faciant inspecta fidem, quia sola voluntas
Istud opus divina facit, tamen omnia tristi
280Mente putans tempus bellorum instare diesque
Adventare malos, Christumque exire videbam.
Eius in Assyriis quondam ieiunia terris
Ut vidi, accessi explorans hominemne Deumne
Praeferret, didicique una sub imagine utrumque.
285Temporeque ex illo quasi quodam intrinsecus orto
Ulcere, debilior fieri, et tabescere coepi,
Et piguit facti, quod inevitabile telum
Praevidisse nocet, qui non cognoscitur ante
Quam veniat, tantum gravis est cum vulnerat, ictus.
290Iam prope consenui, mihi proxima fata putarem
Si sineret natura animos concedere fato.
Vos quoque defectos video, nec ut ante vigorem
Et vegetos alacri sensus praetendere vultu.
Omnibus innatus timor est, odiumque malorum.
295Nec dolor arbitrii, sicut neque gaudia, nostri est.
Et nos haec mala conditio mortalibus aequat.
At neque tempus soli praevidimus illud,
Praevidere alii lemures quoque barbara Memphis
Novit, et Aegyptus, sua quae simulacra per illos
300Est mirata dies, aliquo quasi territa casu
Et tremere, et moesto pallorem ducere vultu.
Nec velut ante loqui, mutisque silentia templis
Observasse, novos testantia signa tumultus.
Ipsa quoque armata acies concurrere coelo
305Audiit alpinos trepidans Germania motus.
Scimus et ex gelidis tepidum manasse cruorem
Fontibus, et noctu medias ululasse per urbes
Pane truces agitante Lupos, rabiemque ferente.
Sic fuit omnibus hoc tam formidabile tempus
310Spiritus, tam horrenda lues nostratibus umbris,
Ut stygio quae in coeno habitant coeli astra perosa
Indociles larvae postquam didicere voluta
Saecula dena quater, vicinaque tempora gentis
Christidos, ad Plutonem ierint sibi tuta rogantes
315Septa, ratae ad stygias bella ingressura lacunas.
Indoluere igitur merito regna omnia, quando
Communi commune malum moerore dolendum est.
Haec nova pernicies serpens Asiana per arva
Nuper in Europam Paulo duce venit. Athenas,
320Aemathios postquam populos indagine clausit,
Iam tenet, et ducens pelagus sinuosa per altum
Retia, dispositis etiam per flumina nassis
Indulget capturae hominum. Dionysius istos
Incidi in casses, alios Dionysius inter
325Mortales tantus quanta inter sydera luna est.
Heu damnum grave, quod nulla queat arte rependi.
Attica tota ruit, ruit omnis Graecia, surgunt
Quae rapiant etiam Ausonios incendia fines.
Quae mihi subducant altae capitolia Romae.
330O comites quonam nostrae discrimine sint res
Cernitis. In medium si quod prudentia forsan
Consilium vobis aperit, proponite. Tuque
Imprimis quae mente vales Tritonia fare."
Iupiter haec. Contra Tritonia taliter orsa.
335"O Pater, haec tua nos omnes querimonia pulsat,
Et quia cum genitor luget, sentire dolorem
Pignora (quanquam illis fortunent omnia Divi)
Vult pietas, et quod pariter nos una premit sors,
Casibus involvens iisdem natosque patremque
340Et meus hic tanto magis incrudescit amaror,
Quos neque consilio locus est, prudentia tantum
Contra fata valet, quantum tua fulmina contra
Vellus Arachnaeum, vel contra incendia sulfur.
Thura aras, et templa Deo divisque necesse est
345Cedere, et in terris isto splendore carendum est,
Quatenus in melius rerum mutabilis ordo
Nostra aget imperia atque vicem mutarit Olympus.
Quod, nisi me fallit mea mens, aliquando futurum est.
Et si quando? Roges, nihil hic tempore fandum,
350Namque sub obscuris res est abscondita causis,
Tam grave non paucis vigilandum enigma diebus.
Nunc satis est vestigandi primordia quaedam
Ponere, et eventus a longe ostendere tantos.
Hinc igitur fandi praesentem ducimus orsum,
355Cuncta vicissatim regnant, hoc sydera monstrant.
Nam modo Saturnus, modo Mars, modo Iuppiter annum
Ducit, et hic iterumque iterumque revertitur ordo.
Hoc divi insinuant, nam qui Iudaica quondam
Regna gubernabat, Christi modo regna gubernat.
360Atque alter suffectus ei de plebe minorum
Coelituum, lacerae cui sit custodia gentis.
Hoc elementa docent, etenim modo flumina inundant,
Et sceptrum Neptunus habet, modo lubricus aer
Crescit, et imperitat Iuno, modo mulciber ignem
365Aggerat, et terras Divum non ultima Vesta.
Cernite res hominum, sic regna feruntur et urbes,
Utque suis rursum astra locis revolubilis aether
Restituit, gentes ita prima in regna reportat.
Tempus erit quo Roma cadat, quo Persia surgat,
370Mox aliud tempus veniet, cum Roma resurgat:
Persia quo pessum labatur, et omnia nutant,
Et nulla in terris aeterna potentia. Cur non
Ergo iterum nobis vetus est speranda potestas?
Cur decus amissum maiestatemque tenemur
375Non ambire? Et Res non expectare secundas?
Moeror eat, terris iterum dominabimur olim.
Sed tamen interea ne longa per ocia crescat
Languor, et assidui mors sint aeterna dolores,
Exercendum aliquod vitae genus. Orbita nunquam
380Clausa erit ad fraudes, iter inveniemus apertum
Semper a insidias, orbem spoliabimus aeque
Ac prius, et praeda in grandes consurget acervos.
Non erimus lucro, sed maiestate minores,
Nam via quam fecit probitas ad sydera, cum sit
385Aspera, longa, madens multis sudoribus, arcta,
Iniucunda, ferens semper vestigia in altum,
Paucorum est. Quae noctis adit Cocytidos umbram
Ampla, patens, mollis, blandissima sensibus omnes
Allicit, hanc ineunt reges, hanc maxima carpit
390Pars hominum, nostram non evasura Charybdim.
Hinc nobis proventus erit, dominabimur istis,
Clam tamen hic, alio orbe lethaea per antra,
Illic imperium Ditis, fert regia Pluto
Illis sceptra locis, et nos regnabimus illic.
395Saepius ista graves meditando extinguite curas,
Nec iactura viri unius te Iuppiter angat.
Non minus ad superos noster Dionysius ante
Imperium Christi nobis regnantibus isset,
Nam quodcunque Deus sibi destinat, undique cunctis
400Colligit ex regnis, fundo Phlegetontis ab imo
Duceret in coelum si sub Phlegethonte laterent.
Vidimus his annis quando spoliavit avernum
Tanta plebe trahens secum prima omnia saecla
Non aliam reor ob causam nisi astra triumpho
405Intraret celebri Phlegethonte superbus,
Iactabundus, et hoc tam grandi inflatus honore.
Non erat hic noster, nihil illo amisit adempto
Regia Plutonis. Valeat male semper, acerbas
Incidat in poenas, et emat sibi sanguine coelum."
410Talia per noctem memorans in Apollinis antro
Lenibat curas lemurum Iove nata Minerva.
Interea Paulus quae Gamaliele magistro
Quae tradente Deo raptus super aethera quondam
Audierat, magna Graiorum astante corona
415Non noctu, non luce silet, sermo ore redundans
Aestuat, ut quotis Nilus sub sydere Cancri,
Aethiopum volvens hyemes, attollitur altum,
Ac proscissa novo foecundat iugera limo.
Nocte tamen cum solus adest Dionysius, intrat
420In freta lata magis, longeque a littore puppem
Ire sinens ignota aliis secat aequora nautis.
Namque docebat uti flammis coelestibus olim
Arserat, ut prostratus humi iam lumine captus
Audierat procul ex alto resonantia miris
425Verba modis, instar tonitru quo nigra dehiscunt
Nubila, quod fracto iaculatur fulmina coelo.
Utque manu ductus venisset in alta Damasci
Moenia, ut exanimis triduum iacuisset aperto
Lumine non caecultanti, sed funditus hausta
430Luce soporato similis, sensusque sepulto.
Ut mens rapta super coeli septemplicis astra,
Astra super duodena, super glacialia tecta,
Quae subiecta ferunt ingenti corpora motu,
Et super Elysios ubi coelum immobile campos
435Audierat nostro quae sit fari ore nefandum.
Adiungebat uti superos digesserit author
In populos et regna novem, quae missa per amplum
Elysium, late varias funduntur in urbes.
Utque domo aeterna dies illuminat illas,
440Sole dies nostro decies lucentior, umbram
Dixeris hanc, illi si sit collata, videri.
Illuc ire animas quae cum pietate relinquant
Hanc molem, hoc antrum immundum morientis in horas
Corporis, et studio accensus regna illa videndi.
445"O mens (clamabat) summi generosa Tonantis
Progenies, mens ad divum consortia nata,
Cur tamen ardenter amas haec tetra cadavera? Cur sic
Desipis, ut cures nihil immortalia regna?
Quae te hic oppressam tenet ignorantia? Cur non
450Fastidis miserae tam multa opprobria vitae?"
His animo dictis coeli infundebat odorem,
Frigidaque ardenti corda inflammabat amore.
Famine inardescens isto Dionysius ibat
In superos curis, ac versabatur Olympo.
455Et quia dicendo veteres aequabat Achaeos
Omne quod a magno rarum ac memorabile Paulo
De populis, de principibus, de regibus orbis
Aetherei, de terrestri regno atque senatu
Christigenae gentis, tribus intellexerat annis,
460Mente manuque notans, in multa volumina misit
Quae legat aeternis aetas ventura diebus.
Paulus in Assyriam missis rediturus Athenis
Unxit eum palpans crines, et mystica fando
Verba super. Populos ergo Hierophanta creatus
465Auxi, et in morem tractae propaginis, altas
Quae gradiens vuis onerat pendentibus ulmos,
Finit imas Christi sparsit documenta per urbes.
Quae dante incrementa Deo, venere per omnem
Hellada, per Thraces, Aetola per oppida, perque
470Littus Acarnanum, per Thessala rura, per omnes
Cyclada, Arcadiam penetrans, Lacedaemona et Argos,
Chaonios montes, Laertiadasque colonos,
Chalcida et Euboicas arces altamque Corinthum.
Continuo auspiciis post haec felicibus acta
475Ut saltem semel ante necem magnae ora parentis
Quam spirare duras, et adhuc superesse ferebant,
Cernat, in Assyrios sulcat freta longa penates.
Dumque ratis praeter Salaminia labitur arva
Stans in puppe videt vix apparentia quaedam
480Culmina, qua surgit roseis aurora quadrigis.
"Tunc, o Rector - ait - montes, qui nubila tangunt
Vertice caeruleo contra, si nomina nosti,
Si veluti nautis mos est intelligis orbem,
Qui rogo?" Et extenta monstrabat culmina dextra.
485Mox intonsa levans a fluctibus ora magister,
"Assyrii - respondit - habent ea regna coloni.
Ulteriora colunt Arabes loca, proxima campos
Porrigit Aegyptus, Nilo stagnante, palustres."
Ille autem sublimis apex Phoenica iuxta
490Littora ab Aegypto longe disiuncta profuso
Aequore, purpureas ubi gignunt aequora conchas,
Est Carmelus, apud gentes mons inclytus illas,
Mons sacre, et veterum domus augustissima patrum,
Quos antiquus Achab genuit, quibus ipsa feruntur
495Aeternos dare fata dies. Post illius aevum
Praefuit Helias, quem post saecula dicunt
Vivere, qua primo Seres sol aspicit ortu,
Illa ego naufragio quondam defunctus et aestu
Quo Neptunus aquas fundo eructabat ab imo,
500Iu iuga susceptis deveni altissima votis,
Dum Caius regnabat adhuc, qui summa tenebant
Tecta sens propter fontem, mihi talia fati.
Ista gubernator, tantum Dionysius hisce
Ivit in affectum verbis, ut venerit ante
505Omnia Caesaream, montemque reviserit, ardens
Cernere quae sancti coluere habitacula Vates.
Dumque subit montem, turmam descendere ab alto
Vidit in arva virum, longa quibus ora rigebant
Canicie, pullo sub amictu incedere longis
510Passibus, Heliadas, ut erant, ratus esse, citato
Obviat incessu, vocemque in verba resolvens
Scitatur tam solliciti quo tendere pergant.
Illi autem lachrymis setosa rigantibus ora
Respondere diem matri adventasse supremam
515Christiparae, et celeri sese ire ad funera gressu.
His ubi novit verbis gentemque fidemque.
"O Heliadae Vatum - dixit - generosa propago
O sancti salvete patres, semel illius ora
Ut videam, longis peragravi ambagibus undas
520Ionias ac Carpathias, prohibentibus Euris
Saepius, et madidis in saxa ferentibus Austris.
Adversum per iter tandem proiectus ad ista
Littora, vos memor Heliae, memor illius aevi
Quo tenuere loco haec prisci montana prophetae
525Vos, inquam, vestrasque domos collegia veni
Vestra salutat, et spelaea silentia visum.
Quae velut auditum est, vita modo functa solebat
Visere, ut exilii virgo compescere huius
Taedia, et exortum nato moriente dolorem.
530Postquam viva minus licet illius ora tueri
Sit mihi fas vita saltem defuncta videre.
Sumite me comitem, mea nec consortia vobis
Sint onerosa Deus vobis me occurrere facit
Relligione pari, studiisque aequalibus actum,
535Ut meus hic voti compos evaderet ardor."
Talia suppliciter fatus complectitur omnes.
Ergo simul carpsere viam, videre beatum
Ante necem, cum guttur adhuc spiraret anhelum,
Virginis os, pompa funus duxere frequenti
540Cum lachrymis, visa ista viro preciosa laborum
Praemia, susceptique operis amplissima merces.
Inde pererratis sanctae regionibus orae
Et rate conscensa, patrios remeavit ad agros.
Ast ubi Cretaeae tetigit confinia terrae,
545Navigium celeri quod se contendere cursu
Diceret Italiam nactus, conscendit, et Euro
Aspirante viam invasit, non moenia Romae
Non Latias urbes, verum divina sonantem
Sacramenta, tubam cupiens invisere Paulum.
550Sed fuit eventu clausus labor ille sinistro,
Nam licuit paucis, heu, praeceptore diebus
Et sancto sermone frui, quia fata repente
Demersere novi duo maxima lumina mundi.
Vidit ab excelso Petrum suprema trahentem
555(Heu facinus visu horrendum) suspiria ligno.
Vidit in ingeni peditumque equitumque tumultu
Guttura fulmineo Paulum submittere ferro.
Et subito impulsus tanta impietate retorsit
In sua regna pedem, totoque elanguit anno,
560Multa gemens, longoque implens totam Hellada luctu.
Redditus Argolicis hominem coelestia doctum
Et terrena simul, voce aurea verba sonantem
Nomine Hierotheum qui perlustraverat omnes
Terrigenas, quaerens tot quod disceret orbe,
565Repperit, et magno longum convixit amore.
Hoc socio saepe in campos et amoena vireta
Doctrinarum ibat spacians, solique meabant
Saepe per Aonios montes gelidasque per umbras,
Ad vada Permessi, propter Cephisidas undas.
570Per legis loca culta novae, per agrestia rura
Mosis, et ambibant dulci studia omnia gressu.
Cumque per id tempus late claresceret ingens
Fama Thyanaici, Graiasque illustre per urbes
Nomen Apollini, studui Dionysius omne
575Dogma viri perscrutari, cognoscere mores,
Et tentare vias, atque intus et in cute visum
Figere, ne Christi violare ovilia tabo
Forte aliquo, revocans a relligione recenti
Simplicium mentes ad sacra antiqua deorum.
580Congressusque homini, Samium deprendit in illo
Pythagoram, confectantem Zooastridas artes,
Ac nostrae magnis fidei se aequare volentem
Principibus, qualis Paulus, vel qualis Apollo.
Qualis erat petrae retinens cognomina Simon,
585Quem dixere Cepham, Christi post fata regentem
Imperii molem, et fidei vexilla ferentem.
Admonuitque manum populo, ne forte bilinguem
Susciperent, famae intentum et vulgaribus auris,
Intus inane, foris nitidum, pictoque decorum
590Cortice vas, vappa redolens, et inutile rimis.
Ipse per arva vagum Pathmi scopulosa Ioannem
Visit, et auditor sancto senioris ab ore
Maxima narrantis de Christo arcana pependit.
Multaque Parthenices super oris imagine, et annis
595Multa super teneris nati, quo infantia pacto
Sit traducta, quibus studiis adoleverit, et cum
Vivebat cum matre puer maiusculus et cum
Iam pubes et ephebus erat, rogitavit, et alta
Mente recondebat magni senis enthea verba.
600Plurima venturi didicit mysteria mundi
Quae in librum mox ipse senex velata figuris
Pluribus, et longa signorum ambage redegit.
Et cum multa forent ultro citroque locuti,
Denuo in has voces soluit Dionysius ora.
605"O venerande pater cuius praesentia nostris
Res quaedam est divina oculis, miracula certe
Plurima testantur Christi numenque fidemque,
Sed tamen in primis ea quae iuvenile per aevum
Vidimus ad Thebes portis insigna centum
610Moenia, et Aethiopum sterili contermina coelo.
Iunctus Apollophani lunae astrorumque magistro
Pubertate virens prima, cum sydera vellem
Discere, et ut perhibent fata omnipotentia gentes,
Transieram Graio Protaeum remige pontum,
615Et demum Thebas, quae succedentibus annis
Urbs est dicta Iovis, faciens iter arida longum
Per loca, deveni. Iam tertia fluxerat aestas
Tertia hyems, Phryxique domos intrarat Apollo
Nuper, et in vernos ibant nova pascua flores.
620Ecce dies, medio dum sol sine nubibus axe
Curreret, extemplo in noctem transivit opacam,
Res horrenda oculis mortalibus, orta repente
Murmura, et exanguis trepida pavor ingruit urbi.
Sydera miramur toto apparentia coelo,
625Sol aberat solus, qui protinus alitis instar
Nulla suae linquens lucis vestigia fugit.
Castor in occasu rutilat, Capricornus in ortu,
Pleiades, Hyades, et lapsi cornua Tauri
Ac tria deltoton scribentia cernimus astra.
630Ecce Aries summo gradiens altissimus orbe,
Ecce Dionaei pisces, agnovimus urnam.
Navigat in stellis Argo, descendit in undas
Iam Lepus, ascendit Cepheus per singula visum
Fert magus, et coelum suspenso examinat ore.
635Longe aberat nocturna Hecate, ne credere posses
Defectum quem Luna facit, iam lucida toto
Orbe per extremae currebat brachia Librae.
Per fora mortales quasi larvae obscura ferebant
Ora, lucernarum accendunt ellychnia, supplent
640Igne diem, accensaeque faces per compita lucent.
Per freta mirantur nautae, per rura bubulci
In mediis deprensi operis, remumque tenentes
Illi, stivam isti verso modo lumine ad ortum
Et modum ad occasum solem inter sydera quaerunt.
645Conveniunt quibus est magni solertia mundi,
Et causam insolitae noctis scrutantur, et umbrae,
Quae subita totum abstulerit caligine solem.
Et cum nulla operis tanti apparent origo
Causa ve, nonnullis vanis rationibus acti
650Iurabant solem aeternas iniisse tenebras.
Et velut absumpto lychni extinguuntur olivo,
Materia flammis iam deficiente sepultum,
Ac quaedam quasi longaevum vixisse Cometam
Illuc usque dies tandem clausisse supremos,
655Mox ut ad aetatis iustae pervenerit annos,
Ut terrena solent venturo obnoxia fato
Corpora, quae vivunt, vitaeque carentia sensu.
Contra certare deos, et bella volebant
Orta per Elysios parere haec miracula campos.
660Tunc ego vana putans alii quaecunque ferebant,
Vi mihi nescio qua vocemque animumque movente,
Credite, clamavi luxato machina mundo
Vel ruet haec ingens, atque in chaos acta recedet
Ex oculis, aut ipse opifex qui condidit illam
665Nunc patitur, magnaque gemens sub mole fatiscit.
Quis mihi tunc haec verba pater, quis misit in ora
Spiritus? Ignorans ut in haec praesagia lingua
Curreret, et labens in vera oracula sermo
Afflatam credi faceret mihi numine mentem?"
670Haec videre Arabes, Persae haec spectacula, et Indi
Mirati haec signa infandae tam horrentia noctis.
Assyriae in primis gentes, Solymique penates,
Unde erat his ortus tenebris moriente deorum
Principe, et infernas Christo subeunte lacunas,
675Ut salvaret avos, et ab alto educeret orco.
Ingens ille tremor terrarum altissima frangens
Viscera, et horribili collidens marmora planctu
Quo manes agitante ferunt exisse sepulchris,
Divinum testatur opus, sed Olympica nunquam
680Visa prius magis, humanas miracula mentes
Credere adegerunt illo esse in corpore numen,
Quod pelago, quod syderibus, dominatur et orco.
Nam motum quo terra tremit videre frequenter
Mortales, neque divini praetendere quicquam
685Assolet, ipsum etenim terrestribus insita causis
Vis ciet, et talem profert natura tumultum.
At nox illa diem subitis quae absorbuit umbris
Dum foret opposito Phoebe contraria fratri
Arguit obstrusum in tanto molimine, quod non
690Fas alia fuerat prodire ab origine numen.
"O divine senex tu qui tam grandibus actis
Tunc aderas, qui tantarum miracula rerum
Intuitus, foelix verum foelicior olim
Cum semper virides aurorae ascenderis hortos,
695Fundit aquam magnos ubi fons in quattuor amnes.
Missa sed ad praesens ea sint, tibi multa supersunt
Ante illos navanda dies, cito desinet istud
Exilium Cares iterum Lelegesque videbis
Ac Lycios. Gaudens Ephebus te tota reverso
700Gestiet, et plausu fluet usque ad littora magno."
Omnia perficiens opera intermissa, Latini
Coniurant cives Romani in fata Tyranni
Et ferro armati solemne parant holocaustum.
Talia praesago fatum divinitus ore
705Complexus senior placidis ita vocibus orsus.
"O bene confultum venturo talibus aevo
Subsidiis, iecit qui fundamenta, columnas
Incipit ingentes altis supponere tectis
Christus, ut in coelum moles altissima surgat.
710O Pauli longe foelix labor, insita, Christo
Auspice, in ingentes surgunt plantaria ramos.
Macte animo, macte ingenio, doctissime Graium,
Insta operi, ne perde dies, imitare magistrum.
Luxuriant segetes, ubi sudavere coloni,
715Atque ubi depresso genuerunt vomere tauri.
Et quia iam dudum gentis primaria nostrae
Lumina sub magno Romae occubuere Tyranno,
Te decet o Dyonisi oras accedere ad illas,
Ac fidei praestare operam, quasi culta rigando
720Arva, latinorumque animos firmare loquendo.
Roma caput rerum est. Romam Deus esse suorum
Pontificum sedem statuit, quibus omnia cedant
Regna, quibus reges ipsi quoque sceptra Latini
Submittant, quorum acclives vestigia adorent.
725Ito igitur, nec te Graium cura ulla retardet,
Ipse subito humeris onus hoc, populosque movebo
Non solum ad Christi imperium, sed ad omnia Pauli
Scita, per Aemathios iam promulgata penates,
Per Galatas, transmissa Rhodum, transmissa Corynthum,
730Haec ego dum fando coelum hoc haurire licebit
Firmabo, et verbis quodam velut amne rigabo.
Non eget ignavis Christus, somnum, ocia, mensas,
Deliciasque suis adimens iubet ista relinqui
Terrigenis, quibus est vitae spes nulla futurae
735Vade, meo Dyonisi urbem solare Latinam
Nomine, Clementem cui sceptra et regna reliquit
Simon Petrus adhuc vivens, sociosque saluta."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: