Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Pronus ad Occeanum, cupiens narrare profundis
Antipodum populis nostro que viderat orbe,
Sol rapidos stimulabat equos; nondumque solutus
Scipio curarum laqueis, suprema volutans
5Excidia infande gentis tempusque locumque
Atque aditus formamque rei et discrimina secum
Cunta simul tacitus vigili sub mente movebat.
At quia solis iter devexum atque hora monere
Grata videbatur fessis daret otia castris,
10Instituit revocare acies meritamque quietem
Tradere militibus, nocturni tempora somni.
Et tamen hostili quam primum irrumpere vallo
Visum est: huc alacres igitur preit ipse cohortes
Ingrediturque aditum nullo custode locorum.
15Illic preda ingens, .........
Precipitem meditante fugam et quid vita valeret,
Non quid opes, passimque iacens pretiosa supellex
Inventa est. Rapitur cupide Carthaginis aurum
Per maria et terras quesitum sanguine multo:
20Barbarice Libico quod victa Hispania bello
Misit avaritie, Sardis quod fessa cavernis,
Quod Siculis totiens extorserat impia templis,
Quod medio percussa die plaga torrida mundi
Et niger Ethiopum populus regnumque perustum,
25Quod Mauri Numidumque olim per secula longa
Aut reges misere alii, quodque Itala tellus
Tot dederat damnis; id totum sanguine mixtum
Africa nunc revomit. Quid tot valuere rapine?
Raptor raptorem spoliat. Nunc ite per ampla
30Equora, nunc validas prosternite turribus arces,
Nunc aratrum antiquis insultet menibus. Omnes
Unus habet predas hostis, mundique superbit
Tot spoliis vestrisque simul. Tandem agmine fesso
Scipio magnanimus referens victricia retro
35Signa sub occasum solis sua castra revisit.
Captivos servare iubet, queve ampla relatu
Ac speciosa forent; nam cetera preda viritim
Sparsa erat atque animos mulcebat militis acres.
Serus Athlanteo radiabat vertice pulcer
40Hesperus et nitido rarissima sidera celo.
Aggere gramineo considit leta iuventus,
Celsior at cuntis Scipio rexque additus illi
Herbosum tenuere thorum. Tum corpora curant
Fessa labore gravi belloque exhausta diurno.
45Ut dapibus compressa fames primusve quievit
Impetus edendi, placido facundior ore
Lelius ingreditur: "Postquam michi Fata dedere
Hunc tantum vidisse diem, contentus abibo
Quo iam cumque trahent; nec me natum esse pigebit,
50Dum tecum vixisse ferar, fortissime rector
Hesperie, cui nostra salus bene creditur uni.
Hoc, fateor, solo mentem spes ultima lusit;
Nam rediens bello magna iam parte peracto,
Cum Massinissam cedentem terga viderem
55Teque per adversos tanta virtute tonantem,
'Actum de Hanibale est' tacito cum murmure dixi.
Nunc quibus ille viis aut quonam eruperit astu
Obstupeo mirorque fugam; sed notior illis
Est regio, idque hodie multis fortasse salutis
60Causa fuit." Medio abrumpens sermone loquentem
Rex ait: "Iste quidem merito clarissimus omni
Posteritate dies per secula longa feretur,
Nominis Ausonii fuerit dum fama superstes.
Sed, Leli, michi crede, novi moresque animumque:
65Hanibal anne dolis victus succumbat an armis
Serius, incertum est. Unum michi lumen in illo
Centum oculis par est, Argum quem sepe vocare
Bellorum soleo, quia non est fallere cuiquam
Ingenium mentemque viri. Tamen omnia vite
70Consilia atque omnem ancipitis discriminis artem
Verterat una dies. Iamque hunc prendisse videbar
Et comitem inviso Romam misisse Siphaci.
Sed dum cunta oculis lustro vigilantibus, ille
Avolat et noto decurrit tramite tutus:
75Nec dubium ingentes quin montes stragis et altum
Sanguinis infandi pelagus vel mole vel undis
Crevissent, nisi dilapsos per opaca viarum
Vicine sociis cepissent menibus arces."
Excipit hunc Scipio: "Vitam quecumque per omnem
80Aut vidi aut legi, fateor, michi parva videntur
Fabula, dum memini Hanibalis. Vidistis, amici,
Quantus erat, quantaque acies firmaverat arte.
Ipse michi adversus veniebat in agmine primo
Obiciens Penos Italis, Numidasque rebelles,
85Massinissa, tibi, memor hos odioque metuque
In regem pugnare suum; Latiamque cohortem
Ecce ubi constituit, quoniam venisse coactam
Noverat. In frontem stetit Indica belua pugne,
Getulique greges: horum terrore putavit
90Romanam turbare aciem, quorum impetus illi
Profuit innumeris bellis. Sed amicior omnem
Hunc nobis Fortuna metum detraxit; eramque
Ipse ego solicitus quibus hoc eludere monstrum
Artibus aut tolerare feras quo robore possem,
95Atque ideo primam rara legione catervam
Implevi, facilis pesti qua transitus esset,
Ut cursu diffusa suo contemptior iret
Innocua feritate ruens. Sed, Iupiter alme,
Quam forti stetit ille animo, dum fracta videret
100Cornua, quam nichil extimuit, quotiensque labantem
Restituit virtute aciem interdumque coegit
Spem titubare meam! Solitum iactare profecto,
Mentio clarorum fuerit si forte virorum,
Audivi, ipse omnis bello quod tertius evi
105Orbe sit in toto; peragitque hoc ordine: primum
Ponit Alexandrum, Pirrum locat inde secundum,
Et sequitur mox ipse duos. Sed vera fateri
Non livor vetet aut odium: michi maximus omni
Hanibal ex numero est, Darium nisi forte Porumque
110Est vicisse magis quam, quos numerare labor est,
Tot nostros fudisse duces; nisi prestat inermem
Barbariem superasse manu, quam cede cruenta
Romanas stravisse acies. Distantia longe
Acta ducum memoro. Quid? mores moribus equem?
115Hinc regem nudare piget: stet tegmine fame
Clarus apud populos! at dignis laudibus acrem
Hinc hostem celebrare vacat. Quis bella subire
Promptior, aut medio quis cautior esse periclo?
Quisve cibi aut somni, quis vini parcior illo est?
120Hoc admirari soleo, quod sepe relatum
Est michi: funerei post prima exordia belli,
Solicitum assidue et facinus sub mente profunda
Volventem egregium, nunquam cenasse sedentem.
Iam quid ego armorum curas artemque supremam
125Militie, terramve duci clipeumve cubile,
Neglecteque decus vestis studiumque frementum
Cornipedum memorare velim? patientia quanta est
Frigoris atque estus cursusque sitisque famisque!
Quanta ducum miles, quanta est dux militis idem
130Spes animis! quod primus eat ruiturus in hostem,
Ultimus excedat campis. Hec omnia pridem
Novimus experti. Si quid modo pectore in illo
Aut veri aut sancti melior natura locasset,
Optarem nostro genitum natumque sub orbe.
135Quis michi ductorem laudet, quem ceca gubernet
Ebrietas, fugienda viro cuicumque, sed altis
Principibus funesta lues? quis sparsa cruore
Convivia et plenis elata cadavera mensis,
Perque estum ancipites algenti in flumine saltus?
140Barbaricus cui luxus iners et Persica sortis
Blandimenta nove placeant ac purpura mollis?
Cetera pretereo; sed enim non moribus istis
Hanibal Italiam bello vastasse trilustri
Evaluit." Sic fatus erat. Tum pauca modeste
145Massinissa refert: "Depressor magne tuarum
Atque alienarum mirator maxime rerum,
Si michi das fandi veniam, stat dicere contra.
Noscendi studio fame si credis avite,
Magnus Alexander, nullis non victor in oris,
150Orbe peragrato tandem pervenit ad ortus,
Fortunamque simul clausit cum tempore vite;
Hanibal et spatio brevior victusque cruente
Est hodie. Ille Asiam tentataque cunta subegit,
Innumeros domuit populos urbesque ducesque
155+ "Et lupus immensum qui tuto irrupit ovile,
Is timet adversum longe spectasse leonem.
Vicit Alexander populos, rex optime, nosti,
Quos adiit: Graios titulis haud ille paternis
Subtrahat. Ast Asiam quo vicerit inde paratu
160Scimus et imbelles Arabes et inertia Bacthra.
At non Arthoas gentes, qua vergere primum
Commoditate loci poterat, non Punica regna,
Non Italos mundique caput, Gallosque et Hiberos
Attigit; hos extra, quid dignum laude videtis
165Egregia et tantis titulis tantoque boatu?
Vicisse hunc omnes liceat, fudisse quod usquam est:
Regibus Eois domitis Indoque cruori
Quatuor obiciam Latio confecta potenti
Prelia. Visne gravem et memorandum in secula testem?
170Alter Alexander rex Epirensis et huius
Non minor ipse animis et avunculus, Orbe viritim
Diviso, Italiam venit belloque subactus,
Dum latus Ausonia transfixum cerneret hasta,
Hec ait expirans: 'Heu quam diversa nepoti
175Et michi bellorum cecidit sors! Ille iocose
Femineum subigit nullo certamine vulgus;
Durior armatis mea me discrimine tanto
Obiecit Fortuna viris'. Cum talibus ergo
Hanibal iste viris tot iam fera bella per annos
180Qua virtute gerat nostis; namque illa perennis
Gloria magnifici regis fortunaque semper
Prospera et in finem simili comitata favore
Non nichil externis sicut splendoribus addit,
Omnia sic studio vigili meditantibus aufert
185Indicium verique viam: pars altera namque
Fortune latet ambigue, nec noscere promptum est
Quantus in adversis. Brevitas quoque temporis illi
Hoc tribuit, morsque ipsa viro properata, nec ullum
Maius habet Fortuna bonum, quam leta sub uno
190Et vitam clausisse die. Si tempus utrique
Indultum excutias, tute fateare necesse est
Hanibal ut plures vincendo exegerit annos,
Quam vivendo alius. Macedum quo vita tyrannum
Tempore destituit, toto quis protinus orbe
195Vicerat Hanibalem? si tunc cessisset ad umbras,
Ibat honorato visurus Tartara curru,
Quesito non de Persis Arabisque triumpho.
Sin rex longeve traxisset fila senecte,
Quis fuerit certus venturo tempore vates,
200Num Fortuna senem exciperet, num rara secundis
Forte Fides seros mansisset firma sub annos,
Precipue si, quod fuerat iam sepe minatus,
Italiam senior tentasset et Africa bella?
Singula versanti, quoniam nox alta soporis
205Admonet, hic illo maior belloque videtur
Clarior, atque hodie plus vere laudis adeptus,
Si famam egregiam non dat Fortuna nec aufert,
Quam vincendo alius; licet omnis Grecula circum
Obstrepat et testes inculcet turba libellos."
210Dixerat; astabant intentis auribus omnes.
Miles in his gravior paulumque annosior unus
Incipit: "Haud dubie quem magnum dixeris, ille
Maximus est, nec parva tibi miranda videntur,
Nec vulgare aliquid solitum laudare tenemus.
215Hoc unum petiisse velim: si tertius ille est,
Quem tandem claro tanta virtute relictum
Scipiade putat esse locum, quove ordine sese
Insereret, si forte acie victricia signa,
Quod procul avertant superi, tenuisset ab ista."
220Doctus ad hec Lelius: "Tu, si quis sidera celi
Dinumerare volens hoc digerat ordine, primum
Luciferum, post Arthurum gelidumque Boetem,
Hinc alios ignes, Solem fortasse putabis
Preteriisse? imo stat per se solus, et inde
225Nomen habet. Nec sum ignarus quid callidus ille
Responderet ad hec, acie si victor abisset
Hesterna: Macedum regem Pirrumque secundos
Esse sibi, cuntosque alios quos clara per orbem
Fama duces loquitur. Sed enim se dicere quartum
230Noluit erubuitque altis miscere supremum
Sideribusque diem." Sic ille effatus et omnes
Assensere animis nutuque et murmure leto.
Talibus atque aliis noctem sermonibus illam
Insomnem traxere diu. Iamque Hesperus alto
235Mersus erat pelago, mediumque rotunda loquendo
Transierat iam luna polum. Tunc undique passim
Defessi in viridi deponunt aggere membra.
Sic ubi tristis apes celo commisit aperto
Impetus, et magne cedis pluit ether acervos,
240Pars victrix repetit sedes procul hoste remoto
Et circa regem coeunt ac murmure plaudunt,
Postremum irriguo dant corpora lassa sopori
Atque omnes pariterque silent pariterque quiescunt.
Vixdum exorta dies iterumque ascendere classem
245Lelius et Romam leto rumore iubetur
Solicitosque implere Patres. Iamque equora felix
Nuntius ingrediens Austro dat vela ferenti.
Hic status in castris; at quis Carthagine terror,
Qui dolor aut quenam trepidi nova cura senatus!
250Plebs subitis percussa malis pretoria circum
It Patrum afflictisque iubet succurrere fatis
Penorum, et patrie miseram prohibere ruinam.
Illi autem dubii consultant, qualiter olim,
Dum scopulo collisa ratis gemit atque supremum
255Naufragium impendet, coeunt atque ultima tandem
Consilia expediunt trepidi sub nocte magistri.
Omnibus una salus visa est exquirere quenam
Mens foret Hanibali, ducis an spectata probati
Virtus sub tanto cecidisset victa periclo,
260Staret an adversis animus spesque ulla sub alto
Pectore, et ambigui que sit sententia belli.
Ille diu renuens tandem populique Patrumque
Imperiis obstare nequit. Mestissimus ergo,
Confususque pudore gravi ac merore, latebris
265Egreditur, qualis rapto matrona decore,
Que quamvis culpa careat, sibi conscia tanti
Dedecoris, silet ipsa tamen refugitque videri
Exhorretque viri aspectum faciemque suorum.
Ut trepido stetit ille foro, confusa repente
270Turba ducem visura suum, quem tempore tanto
Tam procul a patria longiquaque bella gerentem
Audierat, populusque omnis concurrit et ingens
Curia et innumero complentur compita vulgo.
Aspiciensque suos cives generosus et asper
275Spiritus intumuit; tandemque silentia tristi
Fronte monens: "Uno si quidem plus viximus" inquit,
"Quam decuit placuitque die - crimenque fatebor
Ipse meum: pridem tacitus me prelia sensi
Aversis tentare deis, sed pulcra per omnes
280Gloria precipitem casus fameque libido
Ceca tulit -, testes facio, quos sensimus hostes
Esse, deos: actum quicquid vel arma vel artes
Vel nostre valuere manus, nec defuit unquam
Cura operi egregio. Vicerunt numina nostros
285Conatus. Cecidi totus, nec iam ulla relicta est
Spes michi: vos precibus Romanam exposcite pacem.
Consilii hec est summa mei." Sic fatus in imas
Rursus abit latebras, celumque videre recusat.
Inde pudor mixtusque dolor, simul ira pavorque
290Cum quaterent animum assidue, tutasque negaret
Fama moras hostisque odium, secreta paravit
Effugia occultosque abitus; lucemque per omnem
Multus adesse foro, populo se inferre frequenti;
Vespere thesauros ad proxima littora mittit
295Ingentes, seque ipse, vagus ceu, menibus effert;
Dumque poli medium nox intempesta rotaret,
Conscendit puppim tacitus, tum carbasa ventis
Pandit et infauste condemnat litus arene.
Iam procul Italiam pelago spectabat ab alto
300Suspirans repetensque sui primordia fati.
Stat regum tentare fidem ferrique quod usquam est,
Et bellum renovare ferum, mundumque procellis
Exagitare aliis. Iam pridem magnus in armis
Rex erat Anthiocus: Sirie iam tractus et omnes
305Hellespontiaci fervebant litoris urbes,
Iamque Ephesum belli sedem rex ipse tenebat,
Equore iam classis campisque equitatus apertis;
Dux deerat ceptis. Huc recto tramite proram
Hanibal, huc clavum iubet, huc et carbasa flecti.
310Iam Drepanum propere, iam litora nota Panormi
Pretereunt curvosque sinus Zephiroque favente
Vulcanum Liparimque secant, fumumque favillis
Nigrantem horrificis geminumque ardere cacumen
Suspiciunt pavidi, fugiuntque iuvantibus undis.
315Stat sinus, Italicum latus inter et arva propinque
Trinacrie, solitus spectantes fallere nautas
Eminus, unius ac faciem protendere terre,
Abstulit id dubium donec longevior usus
Paulatim, nam continuo duo litora tractu
320Dixeris herere et geminos se tangere montes,
Quod quondam fecisse ferunt. Huc vela Pelorus
Seu casu seu sponte dabat, namque ille, magister
Puppis erat. Timuit fraudem dux callidus et se
Obiectum ratus insidiis, nil tale merentem
325Obtruncat: subitoque errorem agnovit et acris
Penituit facti. Siculo tum monte cadaver
Deposuit bustumque super construxit et aram
Addidit ac statuam memorem; nomenque sepulti
Nunc etiam mons ipse tenet semperque tenebit.
330Faucibus emergens dubiis ratis impia vasto
Sulcat iter pelago: Cephalon prior obvia surgit
Ac vicina pari spatio contenta Iacintus.
Leva brevem dabat inde viam, si fluctibus Isthmos
Cederet ac gemini limes maris alta Chorintus.
335Iustius exemplo novus hic fortasse recenti
Supplicium erroris potuit timuisse magister;
Ergo gubernaclum flectit. Iamque equore ab alto
Litoream Mathona vident, ubi forte Philippus
Rex Macedum fuerat, iam lumine captus eodem.
340Contigit hinc animum vidueque iniuria frontis
Et dolor atque Itale admonuit locus ille paludis.
Inde maris late scopulos emensus Achei
Volvitur, eximio qua palmite fertilis extat
Angulus atque Euros seu Gnosia prospicit arva
345Innumerasque sacro sparsas legit equore terras.
Hinc Ephesum festinus adit regisque furentis
Excitat admotis ardentia pectora flammis.
Utque alias celi ventis urgentibus oras
Occupat interdum nimbus, qui grandine postquam
350Hos vastavit agros, illo ciet orbe procellas
Ingeminans longeque tonans, sic pulsus ad ortus
Italie vastator erat. Quos ille tumultus
Excivit, quantas strages ferus ense parabat,
Si Fortuna foret, metuens id scilicet unum,
355Dis falsum iurasse suis, nempe omnia fando
Si sequar, excutiar cepto. Labor iste sequentum
Et decus ingeniis: fatis occurrere Eois
Atque Asiam Libie fratremque adiungere fratri.
Scipio muneribus divum tantoque favore
360Fretus, ad extremum invise Carthaginis ardens
Excidium intendit; stat enim quocumque vocantem
Fortunam mens certa sequi, nec mittere tempus
Incassum quod Fata dabant. Victricia signa
Octavio commissa duci totasque phalanges
365Terrestri iubet ire via et sub menia seve
Urbis agi; petit ipse Uticam, quo Lentulus illis
Missus ab Italia magna eum classe diebus
Appulerat. Veteresque novis ubi miscuit alnos,
Iam petit equoreo Penorum tramite portum,
370Scilicet ausuros pelago ratus ultima victos,
Si quid adhuc reliqui faceret Fortuna retusis
Viribus aut animis, si spes foret ulla sub armis.
Litoribus cuntis iam formidata subibat
Ostia; iam lituis stridentibus equora circum
375Omnia, iam scopuli, iam concava saxa fremebant;
Ipse repercussus confusis vocibus ether
Horrisonum late terrorem in menia iactat.
Frondibus ecce olee circum redimita virentis
Supplicibusque onerata viris venit obvia puppis
380Ac pacem veniamque petens. Nil vocibus illis
Responsum est aliud: firmo sunt litore iussi
Adventum expectare ducis Romanaque castra.
Ipse sub invise classem tamen admovet urbis
Menia et aerias speculatur cominus arces.
385Conspicit excelsas solido de marmore turres
Liminibus super astantes ac ferrea claustra
Portarum totis et propugnacula muris,
Admirans Romamque putans vidisse secundam.
Urbs circumfuso vallatur maxima ponto,
390Et muris et tuta situ. Nisi salsa parumper
Angusti a tergo pepulissent litora campi,
Insula tota foret. Subter latissima portus
Planities immota iacet faucesque cathenis
Nectuntur validis, crebre stant litore turres.
395Ipse oculis metitur opus libratque periclum
Exploratque aditus, ubi pronum prendere terram,
Qua penetret portum, que sit via tuta sub arcem
Invisam; veluti cupiens prosternere rupem
Cultor agri, aut segeti damnosam avellere quercum,
400It circum tentatque modos, facilemque ruinam
Cogitat innocuamque aliis campoque sibique.
Iam satis immensam terrore impleverat urbem;
Inde fretum remis, celum clangore tubarum
Intonat et signis resonant crepitantibus aure.
405Digrediturque minax. Illum stupefactus euntem
Mercurii collis montique inscriptus Apollo
Prospiciunt plebsque ipsa tuens horrescit ab alto,
Attoniteque gemunt matres ac multa precantur;
Anxia sic volucris tentantem prendere nidos
410Pastorem aspiciens, trepidis se verberat alis
Multa querens truncoque pavens suspenditur alto.
Iamque Uticam appulerat, iunctisque in litore tandem
Agminibus sociis, uno que tempore circum
Duxerat Octavius, Tunetis menia versus
415Carpit iter, classemque cavo sub monte recondit.
Non procul inde aberant, subitus cum nuntius hostem
Adventare refert. Siphacis filius ultro,
Nomine Vermina, sortis casusque paterni
Intempestivus vindex serumque coactis
420Auxiliis, aderat, minime spernendus in illo
Venisset si forte die; magnasque trahebat
Nunc equitum peditumque ferox in bella catervas
Nescius Hanibalis victi. Neve arma capessant
Scipio militibus, vallum ne aut castra revellant
425Imperat, aut acies moveant aut signa sequantur.
Recta acie stabant armisque animisque parati
Flectere lora manu, prevertere gressibus hostem;
At celare iubet. Parent, et valle latenti
Improvisa acies Vermine occurrit. At ille
430Angustis deprensa locis parat arma suosque
Explicat ut licitum est. Concurritur atque cruentum
Bellum oritur cedesque recens gemitusque dolorque;
Atque loco claudente fugam, truncatur ad unum
Tota fere iuvenis acies. Ast ipse fugaci
435Raptus equo medios inter delabitur hostes
Solus et adversi petit avia confraga montis.
Infelix! quanto melius sub strage virorum
Casurus miseroque patri, si fata tulissent,
Carcere in Albano comes et Tiburte sepulcro!
440Scipio victrices acies predamque trahentes
Innumeram, arma et equos, vestes currusque iugales
Intextasque auro tunicas cristasque micantes,
Ad ceptum conducit iter; velut obice parvo
Egreditur paulum ripas, mox omnia victor
445Obvia prosternit furibundo vertice torrens,
Indignansque moras primo se dirigit alveo.
At postquam passim tota Carthagine victus
Regulus et casus sonuit fortuna recentis,
Extemplo terrore gravi tremuere, minorque
450Luctus maioris renovavit vulnera damni;
Puppe velut fracta, remo cum tristis adhesit
Navita iactaturque vadis, cui litora longe,
Spes fuste exiguo titubat, si forte malignus
Fluctus et hunc rapiat, mortem gemit atque secundum
455Nanfragium: tanta ex parvis momenta supremum
Tempus habet! Pacem lectos veniamque petitum
Ter denos placet ire viros, quos vultus et etas
Et genus et virtus populo preferret in omni.
Talia per Libiam: belli sed fama peracti
460Nondum Romanam serpens penetrarat ad urbem,
Solicitosque Patres, Peni quos fama rebellis
Moverat, ac plebem attonitam portenta deorum
Plurima terrebant: medio sol ethere visus
Imminui, sensimque iubar decrevit; et ingens
465Contremuit tellus arbustaque multa dehiscens
Sorbuit horrificoque palam subsidit hiatu;
Tybris agens silvas riparum iura furenti
Amne supergressus magnam conterruit urbem
Diluvio insolito, subitumque horrendus in ipso
470Monte Palatino descendit saxeus imber.
Ergo Sibillinis aditis responsa petentes
Sacra deis iussi peragunt, summusque sacerdos
Succintus de more Iovem superosque faventes
Iunonisque minacis opem Latoniaque astra
475Invocat, et Martem pingui mollire iuvenco
Romani patrem imperii torvamque sororem
Ledeosque parat fratres Furiasque Chaosque
Telluremque deum, nisi falsa est fama, parentem
Et Nimphas matres fluviorum ac Nerea magnum
480Nimpharum patrem. Sic religiosus opima
Certatim tepidis altaribus aggerat exta.
Postquam rite minas visum est placasse deorum,
Consul ab urbe novus discedens Claudius Afrum
Litus adire parat. Miserum torquebat inanis
485Ambitio: laudem hac tantum reperire putabat
Posse via eternam, si permittente Senatu
Scipiade magno equatum gessisset honorem,
Inque gravi bello partes tenuisset easdem.
Is, populo prorsus licet adversante, Senatum
490Flexerat assiduis precibus. Quot sepe repulsis
Ambitus efficitur, quantoque labore pudendus
Constat honos! Victor properabat plebis et equi
Participem se ferre duci. Natura profecto
Erubuit clausitque vias, elementaque pontum
495Indignata gravi perturbavere tumultu.
Loretana retro linquebant litora naute
Securi ventorum et carmina nota canentes;
Applaudente freto, remis frangentibus equor
Undique respondent rostrisque secantibus unde.
500Horrida tum subitis consurgunt versa procellis
Equora et Eolio prorumpunt carcere fratres
Indomiti quatiuntque polos terramque fretumque.
Inde repentinis panduntur carbasa ventis
Nequicquam: vario fervescunt cerula motu,
505Huc illuc rapitur classis flatuque rotatur
Quolibet; at nulla spectant navalia proras.
Hinc Aquilo violentus agit frangitque rudentes,
Inde furens Auster perfundit lintea nimbis
Et tumidos lato deducens equore fluctus
510Litus in Ausonium frangit. Fastigia mali
Subsidunt pelago. Quotiens in nubila surgit,
Et Tirrena salo spumante cacumina pulsat,
At quotiens retro furiosa relabitur unda,
Crescit in immensum Tuscum latus arvaque fundo
515Sicca patent nudaque tremunt delphines harena,
Et crebris sonat in scopulis allisa carina.
Nox celum tenebrosa tegit; tum fulgura circum
Seva micant, toto descendunt fulmina celo,
Equor agit montes et torrens unda nigrescit.
520Claudius ancipitis permotus ymagine fati
Diriguit tremuitque metu. Nunc improba damnat
Vota sue mentis, tantosque optasse labores
Penitet: armorum mallet vitasse tumultus
Magnanimoque decus proprium titulosque decoros
525Scipiade et belli famam liquisse perennem
Ac mansisse domi et patrio iacuisse sepulcro.
Talia volventem Calabris ex montibus Eurus
Horrifer impellit. Fessam Populonia classem
Prima videt, saxis post hanc spumantibus Ilva,
530Corsica post scopulis minitantibus excipit, inde
Sardinie Arthoum latus attigit. Inde frementi
Infelix agitur pelago et crescente procella,
Magnaque pars classis fluctu superante fatiscens
In mediis subsedit aquis; pars cautibus atris
535Dissiluit, durisque allisit frigida saxis
Corpora nautarum; pars turbine iacta retrorsum
Litus ad Etruscum rediit, solatia busti
Italica tellure petens. At Claudius amens
Et pauce morte ex media rapientibus undis
540Vix Calarim tetigere rates. Hic classe novanda
Consulis intentumque animum memoremque pericli
Attonitumque invenit hiems. Non Punica vidit
Litora, non belli rumores territus ullos
Auribus excepit; lapsoque inglorius anno,
545Fascibus absumptis rediit privatus in urbem,
Atque fatigata nequicquam classe virisque.
Felicis Romam interea letissima belli
Fama venit. Totam reserantur templa per urbem
Fitque deis immensus honos: solemnia cives
550Quaslibet ante aras persolvunt vota frequentes:
Finibus avulsos hostes, cervicibus asprum
Excessisse iugum, cladem transisse metumque
In caput inque trucis muros Carthaginis; ipsum
Perdomitum bello fontem causamque laborum
555Succubuisse ducem; nil iam superesse timendum.
Ambitus hic alter maiori auctore magisque
Exarsit Populumque omnem cuntumque Senatum
Involvit: consul siquidem Cornelius altum
Lentulus imperium Libici discrimine belli
560Atque annum nomenque suum illustrare parabat;
Scilicet hoc meditans, seu pax instaret, haberi
Pacis honorate princeps; seu bella manerent,
Perfacilem exhausti fore iam certaminis omnem
Eventum et pregrande decus. Sic ille labori
565Incumbens alieno, indignum ardebat honorem,
Semine non proprio messem rapturus opimam.
Heu pestis damnosa homini et funesta libido
Nominis, imperio nocuisti sepe Latino!
Hic ego (nam calamum fert impetus atque parumper
570Abstrahor incepto) vos, quos Romana loquendo
Externis equare iuvat, percuntor: ubi unquam
Gente pares animi totque adversantibus ulla?
Vos michi nunc populos regesque ducesque potentes
Obicitis; sed cesset amor livorque malignus,
575Quis gessit tam magna ducum regumve? nec illis
Emulus obstrepuit, mediosque irrupit in actus
Invidie conflata lues; non annus agentes
Fortia destituit, vetuitque domesticus hostis
Imperium extendi; non illos castra moventes
580Detinuit populus; non sero in bella profecti
Ante diem rediere domum revocante Senatu
Aut equitum prohibente aciem peditumque novari
Aut classem et merito stipendia digna labori.
Consiliis reges moderantur regna trahuntque,
585Non ipsi ex aliis pendent aliisve trahuntur
Arbitriis: finem belli et primordia norunt;
Dum libet accipiunt et dum libet arma reponunt,
Liberiore via seque et sua signa ferentes.
Non illos precessor iners reparandaque ferro
590Segnities fessos in finem pertulit anni;
Non collega fuit cladis temerarius auctor
Invitas rapiens in aperta pericula turmas;
Non successoris nocuit metus alta moventi,
Gloriaque in preceps tulit et celerare coegit.
595Nec michi nunc quisquam referat de nomine litem
Virtutis, vanisque illam seiungat ab umbris,
Aut externa sibi ceu non sua premia tollat.
Credite, cuntarum longe blandissima rerum est
Gloria, nec levibus stimulis agit insita fortes
600Egregiosque animos generosaque pectora pulsat.
Qua cui sit dubium quin solicitudine dempta
Hoc duce Carthago fuerit sensura supremum
Excidium et meritam fato calcante ruinam?
Quod questum persepe ferunt post bella reversum
605Scipiadam, in cineres casuram a culmine Birsam
Invisasque domos stirpemque genusque deosque
Penorum et nomen, ni ceca Claudius ardens
Ambitione prior, post Lentulus alta ruentis
Ambo humeris dire subiissent menia terre.
610Consulto tamen has superos servasse nepoti
Reliquias famamque reor nomenque secundum.
Verum ego pervideo quo sim progressus et unde;
Nunc redeo. Postquam Tunetis victor ad arcem
Scipio pervenit, legati tramite recto
615Hunc adeunt tristes genibusque trementibus una
Affusi, miseris verbis et supplice vultu
Fortunam erroresque suos rabiemque furentis
Hanibalis patrieque graves sine crimine casus
Deplorant, veniamque petunt. Precluserat aures,
620Victorum temerata fides ac Punica fraudis
Exempla abrupteque recens iniuria pacis.
Res in consilium perlata est: omnibus idem
Ardor erat: ferro instandum et vindice flamma
Perfidie, ac pacis nullas admittere voces.
625Cuntorum votis oberat longevus in illa
Obsidione labor perdendaque gloria tante
Summa rei, ducis adventu quem Fama canebat.
At minime ingentes animos fixumque movebant
Scipiade ingenium ventose nomina Fame.
630Altius aspirans celum spectabat et astra
Virtutisque decus nudum. Tamen omnia fidi
Pectora consilii pariter permota severo
Proposito flexere ducem, lacrimisque petitam
Uberibus tandem placuit permittere pacem
635Et bellum finire ferum. Sic villicus olim
Nocturnos metuens fures, legit arbore poma
Immatura astu; sic pastor pendula ramis
Hospitia et nidos spoliat pullosque reportat
Implumes properans serpentum avertere pestem.
640Postera lux iterum legatos multa precantes
Retulit. Hos Scipio dictis compellat amaris:
"Impia gens, credes tandem tot cladibus ullum
Esse deum celo, qui nostros vindicet actus,
Cui scelus omne odio, cui sint mortalia cure?
645Effera gens, infensa bonis, mitescere sero
Incipe, docta malis, rabiemque aliquando nocendi
Exue. Semper erit tibi summa et sola voluptas
Fallere, nec fraudis studium, gens perfida, linques?
Nos equidem, quanquam extremas merebare ruinas,
650Parcimus indigne meritasque remittimus iras.
Hactenus ut steteras, stabis nec strata videbis
Menia, nec victor quicquam de finibus aufert.
Libertas meritis servilia cunta manebit.
Hanibalem causam belli fontemque furorum
655Poscimus: utilius vobis vestreque quieti
Quam nobis, illum abicitis, quo sospite pacem
Nec sperare licet; bellorum semina pectus
Illud habet, tanto que vobis sanguine constant.
Hoc Italas strages, hoc ipso ulciscere mortes,
660Gens afflicta, tuas, mundumque deosque per illum
Elusos totiens; geminis hoc insuper uno
Urbibus eternum populisque auferte pavorem.
Nullus ad hec Libicis elephas mitescat in oris,
Aptum animal bellis, et quos domuistis ad unum
665Tradite. Quin etiam violatis pacis in umbra
Legatis illata palam convicia dignus
Penset honos. Capte redeant hoc litore naves.
Cetera convenient facile, et sub legibus isdem
Quas olim edixi, cum me sub nomine pacis
670Ludere venistis; nec nos fortuna levabit
Blanda, nec asperior franget vos. Ista referte
Patribus ac populo; et si semper fallere dulce est,
Fortunam tentate iterum." Sic ille paventes
Affatus. .........
675Urbe miser trepida populo variante tumultus
Exoritur, discorsque diu sententia. Tandem
Omnia suscipiunt tristes: sic Fata iubebant
Ultima; condensis volucris ceu vepribus herens
Accipitrem super astantem videt anxia, nec se
680Ausa movere loco, patitur laqueumque manumque
Aucupis: impendens tanti est differre periclum.
Altera Romuleam legatio tendit ad urbem
Penorum; princeps noti cognominis Hedus
Hasdrubal infestusque armis et pacis amator,
685Vir vita senioque gravis facieque verendus
Annosa, Hanibalis multum fautoribus impar.
Tres secum comites Itali venere secuti
Romani ducis imperium. Sed Lentulus, eger
Ambitione sua, legatos arcuit urbe;
690Nam belli cupidus consul fugiebat honestum
Pacis iter; donec victo molimine tandem
Ede sacra Bellona Patres hostesque recepit.
Postquam legati pleno introiere Senatu
Longevi multa cum maiestate silentes,
695Canitiesque graves vultus et colla reflexis
Crinibus exornans miro squalore refulsit,
Cuntorum movere animos. Nunc pacis amicos
Venisse affirmant animisque et vocibus illam
Orantes; nunc vera peti. Tunc Hasdrubal Hedus
700Incipit: "Erratis veniam si numina nunquam
Exorata negant, spes me tenet optima, Patres
Conscripti, superis quos Fama potentibus equat,
Et pietate pares. Fateor, michi fessa senectus
Iam pridem attulerat longe fastidia vite,
705Precipue postquam egregium nova bella petentem
Conspexi iuvenem. Timui, casusque futuros
Ante diu agnovi; lingue sed forte peperci
Aut tacui metuens. Sed enim me serior etas
Fecerat audacem. Testis michi Iupiter esto
710Celicoleque alii, testis michi maxima quondam
Carthago: huc etiam solitam transcendere famam
Auguror, infestus studiis iuvenilibus atque
Consiliis quotiens fuerim quotiensque periclis
Obtulerim mortique caput. Sanctissimus Hanno
715Et comes et testis superest, quem - parcet Hamilcar -
Africa terra tulit nulli ratione secundum.
Cum primum puer ille ferox Hispana gerentem
Bella patrem blandis conatus flectere verbis
Ut secum perferret eum, iuratus ad aras
720Constitit, heu monstrum horrendum, nos multa vicissim
Contulimus; tunc ancipitem trepidare favillam
Cepimus: at veniam dedimus puerilibus annis.
Sed rapto genitore - utinam quem Fata tulissent
Maternum dum pondus erat funestaque mundo
725Sarcina! - precepti puer hic memor ire parabat
Hesperiam iam dira tumens. Vesana favebant
Ingenia, atque animos laudabat turba paternos,
In puero vultus mirata et verba sepulti.
Obstitimus tunc ambo palam, nec profuit; ivit
730Assuevitque malo imperio et feralibus armis;
Et magnam tenui flammam accendente favilla,
Quanta per Ausonium ruerint incendia mundum
Vidistis. Nunc nos incendia nostra videmus,
Inque suas sedes tandem vaga flamma reversa est.
735Vix michi danda fides fuerit, sed numina iuro
Conscia: non alio vestras me pectore clades
Ingemuisse olim, quam nostre vulnera gentis
Nunc lugeo; quoniam semper rectissimus ordo
Hic michi visus erat, seriesque immota malorum
740Ex Latio in Libiam, vosque ut fera flamma relinquens
Nos peteret nostrasque domos. Ignoscite, Patres,
Funestum memorare diem, cui sanguine multo
Reddidimus modo nempe parem: quo tempore cladis
Cannensis cupidam complevit nuntius urbem,
745Publica letitie duo nos spectacula soli
Voce parum fausta et mesto fedavimus ore.
Tunc quoque magnanimus que post mala sensimus, Hanno
Vaticinatus erat. Sed fata inimica trahebant
Infortunatam sub digna piacula plebem;
750Iam miseras monitis Fortuna salubribus aures
Clauserat atque oculos velo fallente tegebat.
Parcite, Romani: Deus et Fortuna priores
Eripuere animos, quod vis humana nequibat.
At pudet incusare deos. Erravimus omnes
755Culpaque cuntorum fuerit; sed vera fatebor,
Crimine turba caret: malesani pectoris ardor
Ac furor ille fuit dureque potentia Sortis.
Namque ego, me rigidum quanquam vocet atque severum,
Absolvo populum; paucos sed crimine vero
760Condemno, paucosque dolus me iudice nectit
Grandiloquos tumidosque animis, qui gesta suorum
In populum iactare solent, statuasque ruentes
Ostentare situ, reliquorum carpere verbis
Omnia, seque duces vulgo prestare furenti.
765Nec pudet adversus primordia vestra iocari,
Alpinos habuisse patres, populumque vocare
Pastorum! non improprie; nam iudice Marte
Hactenus indomitos reges et bella professos
Ut totidem tractatis oves, populique videntur
770In pavidos abiisse greges. Sat cognita mundo
Sunt generis elementa novi et Mavortis origo,
Quem factis verum esse patrem et virtute probatis.
Nunc ubi turba nocens, latebris quibus abdita torpet
Degeneri vallante metu? Cur magna locuti
775Non redeunt, miseros et hiantem fallere plebem
Pollicitis? utinam veniant patriamque revisant,
Ut liceat sontes meritis innectere vinclis
Et iuvenes raptare senem. Non letior amplo
Scipio conscendet Capitolia vestra triumpho,
780Quam nostri scelerata ducis compressa cathenis
Huc traheret mea colla manus, summumque putarem
Me patrie infando duxisse ex hoste tropheum.
Nec minus Hasdrubalem, si quid michi creditur, odit
Perfidus ille animo, quam quos sibi predicat hostes;
785Nec magis horreret vestros precedere currus,
Iudicio quam stare meo. Verum ipse per umbras
Effugit noctis medio, nec cernere vultus
Sustinuit nostros, causam quibus esse malorum
Se norat: patriam timuit spectare ruentem.
790Ergo abiit tacitus lesa contentus ab urbe
Exilium peperisse sibi: decreta suorum
Nempe nocens pavet atque iras vultusque manusque.
Et merito crucibus penderet victima tristis
Ille modo volucres pascens informe cadaver,
795Piscibus aut pelagi medias effusus in undas
Esca foret, canibus dignus cibus ille marinis,
Aut aliquid monstri Libici censura rigoris
In caput id meritum studio certante novasset.
Denique non frustra vobis foret ille petitus
800Debitus ambobus populis et debitus Orbi;
Ipse ego vel vivum vel frusta cruenta dedissem
Semesumque caput. Vobis hinc nostra voluntas
Sit satis, oramus: concors nam iussa libensque
Cetera Penorum complectitur omnia vulgus,
805Que vestro placuere duci. Spectate tabellas:
Singula conveniunt. Pulcra est vindicta precanti
Parcere prostrato. Nulla est victoria maior
Quam vicisse animum. Nam felicissimus ille est
Qui se felicem vultuque animoque modesto
810Agnovit, tenuitque modum; quod forte videtur
Difficile insuetis, stimulis quod gaudia tangunt
Parva repentinis animos nec frena regentes
Precipitant. At perpetuis satiata triumphis
Pectora sunt vobis, parcendi summa voluptas;
815Nec minus imperium venia quam fortibus armis
Romuleum auxistis. Vestre pietatis egentes
Nos sumus, et veniam positis exposcimus armis.
Parcite supplicibus: satis est potuisse nocere!
Magna sumus vobis eternum gloria victi,
820Maxima servati. Quod si vos forte merentum
Pena iuvat iustusque dolor, nisi fallor abunde est
Quod memores statuere dei quodque intulit ingens
Scipio. Si quid adhuc superest, ignoscite victis
Victores: fuerit vobis pars ultima magne
825Vindicte affusum hic vitam veniamque precantem
Hasdrubalem vidisse senem." Sic ille locutus
Continuit tacitum veneranda fronte dolorem.
At comites passim proiecti in limine, verbis
Flebilibus tenuere Patres, lacrimisque Senatum
830Implevere suis; nati ceu funus acerbum
Stat pater aspiciens, lacrimas nec fundit aniles,
At luget interius; genitrix resoluta capillos
Mesta iacet tunditque genas gemituque madescens
Ethera femineis vacuum mugitibus implet.
835Ceperat auditis iam mitior ira Senatus
Inflecti et sensim lenito pectore iustas
Exaudire preces. Tum vero ex Patribus unus
Perfidie infensus Penorum: "Dicite per quos
Subsistet pax ista deos fedusque secundum;
840Nam primos sprevistis" ait. Tunc fronte modesta
Hasdrubal assurgit paulum, "Perque" inquit "eosdem
Periuris adeo infestos iurabimus istam
Pacem alia servare fide." Vox illa querelis
Imposuit finem, vultusque animosque serenans
845Ac responsa Patrum. Pacem sanxere frequentes.
Hasdrubal hic iterum: "Di vobis iusta rependant
Premia, Romani, nostro qui digna furori
Supplitia aufertis meritasque remittitis iras.
Nunc ego, nam veteres non amplius alloquor hostes,
850Sed dominos sociosque novos, hoc deprecor unum:
Nos vestre cupidos admittite menibus urbis
Captivosque videre date et cognoscere cives.
Sat michi longarum solacia magna viarum
Hec fuerint, serique decus mercesque laboris,
855Quodque libens longinqua petam super equora, Romam
Et mundi vidisse caput." Quodcumque petebat
Permissum, et magnam admirans ingressus in urbem est.
Non aliter stupuit, nisi falsa est fabula, celum
Ingrediens viridi subito translatus ab Yda
860Laomedonteus puer, ut vaga sidera circum
Hesit et Iliacas despexit ab ethere silvas.
Appia marmoreo suscepit limine porta
Prima viros; magno mox obvia menia giro
Pallantea vident, quo structa est regia monte
865Evandri primusque nove locus inclitus urbis;
Hic elementa notis impressa, hic Archados alme
Divinum ingenium et miracula maxima rerum
Monstrator docet ipse vie librosque repertos
Fatidice Carmentis opus, quantumque Latinis
870Contulit ingeniis mulier veneranda per evum.
Celius ad dextram remanet, fastigia leva
Collis Aventini, validasque in rupibus arces
Suspiciunt antrumque vident. Hinc fabula Caci
Herculeusque labor placido sermone morantes
875Detinuit loteque boves in gurgite Tusco.
Hic quoque Sublicii pontis pila discolor acris
Coclitis admonuit, statuaque insignis equestri
Ille locus tenuit fixos in virgine torva.
Hinc sedem Solis mirantur et aurea templa
880Tellurisque domum, Capitoliaque alta paventes
Ascendunt ipsumque putant contingere celum.
Hic hominis caput inventum fodientibus alte
Audivere, prius patrie portenta coacti
Et bubalum damnare suum subigendaque turpi
885Colla iugo et duri presagia certa laboris.
Hic cellam videre Iovis, qua ditior usquam
Nulla fuit, censumque alta sub rupe repostum,
Liminaque innumeris iam tunc calcata triumphis
Et niveos currus et rapta ex hostibus arma,
890Aurea magnorum nec non diademata regum
Sceptraque et armillas et dempta monilia collo
Gemmatosque frenos sellasque ex ordine eburnas.
Hic clipeos fractasque rates ac Punica signa
Et phaleras novere suas; tacitusque per omnes
895Luctus iit veteris referens vestigia belli.
Tum volucris per templa vagos argentea paulum
Occupat incursu Gallorum et voce canora.
Procedunt, fortesque viros habituque verendas
Matronas amplasque domos variisque gravatos
900Bellorum exuviis arcus et crebra videntes
Signa triumphorum solidoque in marmore pugnas
Atque sepulcrorum pompas. Monstrantur aquarum
Sub terram celoque vie. Iam valle Suburre
Cesaream videre domum, cui summa potestas
905Debita, cui rerum princeps. Hinc valle relicta
Esquilias fessi dictumque a vimine collem,
Inde Quirinalem superato vertice montem
Transierant, nudoque duos astare gigantes
Corpore conspiciunt - en quot certamina fame! -
910Praxitelis opus Phidieque insigne supremi.
Scipiadum hic latis excelsa palatia muris
Atque arces tremuere feras et cognita bello
Signa nimis Libie nomenque genusque superbum.
Hinc leva flexere viam. Flaminia iam tunc
915Porta vocabatur, que Tuscum respicit orbem.
Martius hac reduces vicino flumine campus
Excipit. Hic longo traducens ordine rerum
Planities sine fine patet: quis fascibus altis
Primus honos, quonam pectus matrona pudicum
920Vulnere traiecit, cui sit commissa virorum
Libertas et qua natos ferus ille securi
Percutit; ac pulsos violata ex urbe tyrannos
Accipiunt, et cunta notant. Levaque Minerve
Amplaque cuntorum monstrantur templa deorum,
925Venture ad meliora domus. Iam Tybridis alti
Gurgite transmisso, dextre super aggere ripe
Etruscum tetigere latus: ductorque viarum
Romuleum immensa designat mole sepulcrum,
Progrediturque loquens quo ductus ad astra Quirinus
930Turbine transierit, qua tempestate Senatum
Obruerit trepidum, metuensque ut palluerit sol;
Et Proculi visum memorat Capreamque paludem;
At crimen silet ille Patrum. Iam flumina preter
Descendunt, collemque vident ubi regia Iani
935Prisca fuit, iuxtaque domus Saturnia quondam:
Ausonie hic regum et Latie primordia gentis
Ultima condiscunt et nomina clara virorum.
Hic Italus prior eterni rex nominis auctor
Italie Picusque comes stirpsque omnis avorum
940Narratur, populique novi monstratur asilum.
Inferius longi tenuit certaminis illos
Historia et Clusio redeuntes robore reges
Castraque Porsenne, utque incumbens Scevola flammis
Supplitia erranti infligat non debita dextre.
945Inde Licaonia gemino brevis insula ponte
Pervia transitur. Poterat vix ulla relatis
Esse fides monstris, tantas quod flumine moles
Regia preda olim populo spargente dedisset.
Iam campana iterum leve confinia ripe
950Calcabant, Fabiasque domos miserandaque tanti
Funera discebant generis Cremeramque nocentem.
Ut Capitolino redeuntes vertice tandem
Defessum tenuere gradum, tum protinus ingens
Visa revolventes stupor arripit. Inde sedentes
955Attoniti siluere diu. Mox facta videndi
Copia captivos. Stabant horrentia longo
Agmina mesta situ pallentiaque ora tumebant
Nudaque perplexis onerabat terga capillis
Cesaries incompta diu squalorque tegebat
960Luridus effigiem tristemque ferebat odorem.
Ferrea vincla gradum lento suspendere tractu
Cogebant, maniceque graves complexibus illos
Carorum vetuere frui. Tum verba vicissim
Dulcia permiscent, sed perstrepit ere cathenis
965Redditus excussis stridor lacrimeque per ora
Egregia pietate fluunt. Que fata, quis urbis
Sit status inquirunt patrie, que numina victos
Respiciant. Velut infernis ubi Manibus olim
Umbra recens nostroque ruens descendit ab orbe
970Supplitiis onerata suis, illam anxia circum
Agmina funduntur, nova quidnam nuntiet hospes:
Hec nati petit eventus, ast illa relicte
Coniugis explorat vitam seniumve parentum;
Hec de fratre gemens, aut dulci inquirit amico;
975Publica cura omnes supero quis vultus in orbe
Una tenet; quis sceptra regat, quis flectat habenas
Imperii, quid bellorum quantumne quietis;
Oraque solicitis exanguia rictibus hiscunt
Noscendi studio; sic carceris hispida turba
980Hospitibus instare novis et querere multa.
Postquam finis erat lacrimis, petit ipse suorum
Ut redimenda darent aliquot modo corpora blandus
Hasdrubal. Ast illi, victores nulla negare
Munera qui nossent, scriptis que nomina vellet
985Edere precipiunt. Lectos dedit ille ducentos,
Quos posito squalore pius facilisque Senatus
In Libiam perferre iubet, si federa pacis
Firma forent, nullis pretiis, pro munere solo
Reddendos patrie. Cuntis sic rite peractis,
990Hasdrubal invise quondam, nunc menia care
Urbis amica retro rediens hac voce salutat:
"Urbs accepta deis, caput Orbis et unica mundi
Gloria, terra ferax, clarorum sola virorum
O patria armipotens, divum domus, optima rerum,
995Roma, vale! iam letus eam quocumque vocabunt
Fata senem. Vidi quantum visurus in orbe
Hoc fueram." Dixit: tum Tybridis ostia linquens
Navigat in patriam, victor, captivaque secum
Agmina mittuntur. Liceat terrestria celo
1000Equare, eternis mortalia, maxima parvis:
Sic prope descendens celo sua vincla resolvit
Captivis antiqua potens et Tartara fregit
Voce Deus secum in patriam miseranda reducens
Agmina et exhaustas longis cruciatibus umbras.
1005Scipio pacifico redeuntem suscipit ore.
Pax populis ducibusque placet, fedusque feritur
Ante aras testesque deos, ceseque litantur
Terga suis dextreque ducum iunguntur inermes.
Rursus in Italiam reditum et firmante Senatu
1010Acta ducis, pax in libros relata vetusto
More patrum, legesque date iurataque verba.
Scipio longevo gaudens posuisse labori
Iam finem, reditumque parans, in premia totus
Vertitur, ac laudes et dona ingentia solvit
1015Militibus. Cirtham Siphacisque omnia regi
Donat et emeritum regni confinibus ultro
Ampliat immensis; victos ex federe damnat
Reddere res regi socio pactumque tributum
Solvere Romanis. Hinc ad condigna reversus
1020Supplicia et iustas vario discrimine penas,
Mitius in servos egit: servile putavit
Esse fugam, non nosse fidem. Quicumque repertus
Liber militie desertor, protinus ille est
Supplicio extremo affectus: qui iura fidemque
1025Tempore tam dubio iurataque liquerit arma,
Romanos crucibus rigidus dedit, atque Latinis
Abscidit merita trepidantia colla securi.
His actis, classem solvit comitante senatu
Extremum in litus Penorum et supplice turba
1030Victorem mirante suum; quos ille benigne
Digrediens dictis postremum affatur amicis:
"Vivite contenti proprio, memoresque deorum
Vivite, nec cecos iterum Furor invidus arma
Induat. Imperium antiquis stat finibus amplum
1035Et leges patria cum libertate relicte.
Gloria sit quamquam latum imperitare per orbem,
Tutius est parere bonis: michi credite, vobis
In longum quesita quies; nos dura laborum
Sarcina solicitos ullo sine fine tenebit.
1040Hostis erit quicumque usquam nudaverit ensem,
Qui nova bella manu, bellorum aut verba movebit.
Cura laborque gravis scelerum censura per orbem;
At vobis tranquilla salus sine litibus ullis:
Presidium in nobis; nisi temnitis, omne paratum
1045Semper erit. Penos inter nostrumque senatum
Sponsor ego. Placidam tandem condiscite vitam:
Sumite placatas mentes, deponite ferrum
Ex animis; tales tanto nisi turbine frustra
Bis docuit Fortuna viros. Dimittite tandem
1050Equoreas tentare vias: discrimina quanta
Precidam, quantumque mali quantumque laborum!
Exuram classem, que vos per cunta furentes
Litora raptabat, que vobis prima malorum
Materiam dedit Ausoniisque incumbere regnis
1055Compulit ac timidos docuit transcendere fluctus.
Hec vestris fortasse oculis spectacula dira
Si fuerint, cohibete animos, membrumque putate
Abscindi vite infestum. Satis ampla tenetis
Regnorum spatia et secti confinia mundi.
1060Sat terris errare licet. Funesta voluptas
Curarum est homini: statui succurrite vestro;
Consulite et nobis, curamque auferte metumque
Hanibalis, rabiemque suam sibi linquite soli.
Si quid erit dubii quod publica fata monebunt,
1065Hos audite senes." Dixit dextrasque prehendit
Illorum: ambo autem deflexis genibus una
Ante ducis cecidere pedes, hinc maximus Hanno,
Hasdrubal hinc Hedus. Tota iam classe soluta,
Scipio provectus paulum subsistit et omnes
1070Imperat hostiles flammis absumere puppes.
Non alias tante pelago fulsere faville
Aut Thetis extimuit late torrentibus undis
Defectum; non dum currus optata paterni
Lora puer rapuit Phebeus et ethera flammis
1075Accendit mundumque vagis. Si secula retro
Omnia percurris, sola hec incendia sensit
Neptunus metuenda sibi: non Punica quondam
Romanis facibus bello consumpta priore
Spartanisque prius, non Attica litore classis
1080Usta Syracusio tantas dedit equore flammas.
Torpuerant miseri cives sua damna gementes,
Haud aliter quam si subito predulcia cuntis,
Coniugia et nati atque arces et templa deorum
Ipsaque Carthago flammis arderet in illis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: