Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ecce tuos fallax fugiendos Curia mores
Expertus vero Ianulus ore refert.


1 Ianulus ecce redit domina modo laetus ab urbe;
Obvius ipse ferar monstrataque gaudia poscam.
Tu vigil observa pascentes, Orne, capellas,
Ne forsan miles nostri populator agelli
5Tristia damna ferat; nihil est a milite tutum
Prodiga cui desit consumpti copia nummi.
2 Si foret hic Argus, centeno lumine custos,
Invia non melius repentes saxa capellas
Servaret, Lolli; vigilem decet esse subulcum
10Vade igitur tutus, ac pleno gaudia sacco
Intellecta refer; propior sed Ianulus instat.
3 Venisti tandem; num vilia, Ianule, rura
Sordescunt, postquam regalia tecta subisti?
4 O felix Lolli villa contente paterna,
15Securas quicumque casas et ruris amoeni
Vernantes contemnit agros, ut magna sequatur
Atria, nodosas pro libertate catenas
Triticeoque petit meliorem pane farinam.
Publica fama volat multas quod Regia curas
20Sollicitata parit, nec fama est verior ulla.
Cum deprensa putas, artis tunc lubrica palmis
Vota fluunt, tamquam liquidas anguilla per undas
Labitur aufugiens, cum retia cassa fefellit.
Nec desunt promissa tamen. Si nota revisas
25Limina, te retrahens intrantem ianitor arcet,
Et magnum causatur opus; tibi clausa moranti
Ostia quam pateant millenus praeterit annus.
Et demum obliquus transverso lumine Caesar
Respicit admissum, tacitoque immurmurat ore.
30Auribus hunc pronis vultuque exaudit aperto
Qui sua caudato vestigia syrmate verrit,
Atque illum scalas primum comitatur ad imas.
Postmodo vadit inops simulata fronte vocatus;
Vertice nudato labrisque trementibus orat
35Et flexo inculcat titubantia poplite verba.
Huic deus arridens magnis cum montibus ampla
Aequora promittit; sed inania verba feruntur,
Nota sit ut tacito manans ex ore repulsa.
Munera si qua dedit, queritur domus omnis et acri
40Rumpitur invidia praesensque avertere numen
Nititur et rabido, taetrum vomit ore venenum.
Prospera cui penitus flatu Fortuna benigno
Aspirat rara est niveis cornicula pennis.
Ac veluti cupidus fallacem piscis ad hamum,
45Huc properat glomerata cohors similemque referre
Cogitat eventum, donec consumpta iuventa
Se videt irrisam nec habet quo tristia vitae
Tempora sustineat, iustoque affecta dolore
Incidit ante pilos extrema in funera canos.
50Ipsa etiam stabulo mendica senecta relicto
Et nuda in palea moritur, nec sicca petitis
Ora rigantur aquis; hic, hic manet exitus illum
Qui rectum sectetur iter nec deviet umquam.
Si cui tecta nitent fulvo radiata metallo
55Atque alto vicina polo, seu palpo dolosus,
Versutus seu leno fuit, seu proditor ater,
Sedulus aut magnam stillans delator in aurem,
Vel solas ostentat opes quas praebuit uxor
Omnivolo stuprata duci vel tempore parvo
60Quas cumulat rodens imas usura medullas.
5 Cur igitur tam laetus ades? cur dulcia tecum
Carmina fundebas? numquid mutata fritillo
Alea succedit melioraque puncta ministrat?
6 Iam triplex transivit hiems, dum pendulus ipse
65Spe fruor incerta, dum vento pascor inani;
Nunc votis lucere meis nubesque fugare
Incipit obscuras caelo sol clarus aperto.
Namque ipsum paucis divum donavimus haedis
Gallica qui firmis moderatur legibus arva.
70Hic me sordentem mensa dignatus opima est
Et propria servire manu, conditaque centum
Fercla modis posuit loculosque replevit inanes.
Dixit et, "O pastor ne crastina Ianule cura
Te premat afflictum; primo cum vere volucrem
75Argutam accipies; magalia rustica linque
Et pete neglectis augusta palatia silvis,
Namque tuum aspiciet melior Fortuna laborem".
Haec et plura reor numen maiora daturum,
Nam rata verba facit, tetrica sed ponderat omnes
80Lance viros, Lolli, scandendaque sidera dicit
Passibus alternis, et tempora munere pensat.
7 Molis inaccessae si summa cacumina prendas,
Fac clavum infigas validum, ne versa revolvat
Sublimem Fortuna rotam, prensamque soluto
85Crine deam teneas; sudata peculia debent
Cauta mente regi. Fumantia culmina cerno;
Visam ego dimissas saxosa in rupe capellas.

1 Lollius

2 Ornus

3 Lollius

4 Ianulus

5 Lollius

6 Ianulus

7 Lollius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: