Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Iram cano dea Pellidis Achillis
Pestiferam quam innumerabiles gentis dolores posuit
Multas autem robustas animas inferno anmisit
Heroum ipsos autem cadavera ordinavit canibus
5Avibusque omnibus. Iovis autem proficiebatur consilium
Ex quo iam primitus separatim litigaverit
Atridesque rex virorum et divus Achilles.
Eius enim ipsos deorum liti convinxit ut pugnarent
Latone et Iovis filius hic certe imperatori iratus
10Pestem ad exercitum suscitavit malam corrumpebantur autem populi
Quia Crisem inhonoravit sacerdotem
Atrides hic enim venit citas ad naves grecorum
Liberaturusque filiam ferensque miserabilia dona
Coronam habens in manibus procul sagittantis Apollonis
15Aureo cum sceptro et deprecabatur omnes Achivos
Atridas autem magis duos ornatores populorum
Atrideque et alii bene ocreati. Achivi vel Greci
Vobis certe dii dent celestia culmina habentes
Depredari Priami civitatem bene domum ire
20Puellam autem mihi liberare amicam hec precia recipite
Venerantes Iovis filium procul sagittantem Apollinem
Ubi alii prope omnes laudaverunt Greci
Venerarique sacerdotem et splendida recipe dona
Sed non Atride Agamemnoni placuit animo
25Sed male expellit contumaci autem sermone precipiebat
Ne te senex cavis in navibus inveniam
Vel nunc tardantem vel postea iterum venientem,
Non iam tibi iuvabit sceptrum et corona dei
Hanc autem ego non solvam ante ipsam et senectus sequetur
30Nostra in domo in Argo procul patria
Telam texentem et meum cubile contra respicientem
Sed vade ne me instiges saniorem ut revertaris.
Sic fatus est pertimuit autem senex et obediit sermoni
Descendit autem tacitus ad litus multum fluctuantis maris
35Multis autem postea procul veniens obsecravit senex
Apollinem regem quem bonam comam habens peperit Latoam
Exaudi me argenteum habens arcum qui Crisem a pueritia defendis
Ad Chillam gloriosam Tenedon autem fortiter regnas
Smithef si quando tibi alacre sacrum si ad templum fudi
40Vel si quando autem tibi pinguia crura cremavi
Taurorum atque caprarum. in hoc autem exaudi me in hoc desiderio
Honorent Greci meas lacrimas tuis sagittis
Sic fatus est orans. Huc autem audiebat Phebus Apollo,
Descendit autem ab Olimpo carino iratus animo
45Arcum humeris habens amplamque pharetram
Sonuerunt autem sagitte in humeris irati
Ipso moto hic ibat nocti similis
Sedit postea procul navibus cum sagitta apparuit
Gravis autem stridor factus est argentei arcus
50Mulos quippe primum perambulavit et canos albos
Sed postea ipsis telum de bono peuco mittens
Percutiebat semper pire mortuorum comburebant cumulate
Per nonam diem certe per exercitum ambulaverunt tela dei
In nona autem ad agregatorum vocavit populum Achilles
55Huic enim in sensu posuit dea alba brachia Iuno.
Curabat enim de Danais quia leviter morientes videbat
Hi vocati autem postquam et simul congregati facti sunt.
His autem surgens fatus est pedivelox Achilles
Atride nunc nos iterum impeditos puto
60Retro reverti si mortem velimus aufugere
Iam simul bellum domat et pestis Grecos
Sed eya aliquem vaticinatorem interrogemus vel sacerdotem
Vel somniorum interpretem etenim somnium a Iove est
Qui dicet quare tantum iratus est Phebus Apollo
65Si forte hic pro deprecatione conquerit atque pro hecatombe
Agnorum si meo cnissa caprarum que perfectarum
Velit mitigari nobis longe luem expellere
Certe hic sic dixit infra sedit. His autem surrexit
Calcas thestorides augur avium valde optimus
70Qui sciebat queque presentia queque futura et preterita
Et navem conduxit Grecorum Ylion intra
Quam divinationem hanc enim dedit sibi Phebus Apollo
Qui eis bene sciens concionatus est et vera dixit
O Achille iube michi Iovi amice ferre
75Iram Apollinis longa tela habentis regis
Tibi enim ego dicam tu autem promitte et mihi iura
Vere michi voluntarius verbis et manibus et auxiliari
Certe puto virum irasci qui magne in omnibus
Grecis dominatur et ei obediunt Achivi
80Melior enim imperator quando irascitur viro minimo
Quod si iram in eadem die digerat
Sed et postmodum habeat iram ut perficiat
In pectoribus propriis. Tu autem dic si me salvabis
Huic ac retribuens fatus est pedivelox Achilles
85Horteris valde dic divinum quid scis
Non per Apollinem Iovi amicum cui tu Calcan
Orans Grecos divina scientes ostendis
Nullus me vivente et in terra conspecto
Tibi cavis in navibus graves manus imponet
90Cum omnibus Grecis non si Agamemnonem dices
Qui nunc valde optimus in exercitu gloriatur esse
Et tunc iam hortatus eloquebatur mantes immaculatus
Non enim hic pro deprecatione conquirit neque pro hecatombe
Sed propter sacerdotem quem inhonoravit Agamemnon
95Non solvit filiam et non recepit precia.
Propter hoc enim dolores dedit procul sagittans atque adhuc dabit
Nec hic autem pestis graves manus extollet
Ante quam patri amico detis elicopida puella
Non redemptam sine precio terreque sacram hecatombem.
100Ad Crisem tunc autem ipsum deprecantes mitigabitis
Vere hic sic dixit infra sedit his autem surrexit
Iratus Atrides amplus imperator Agamemnon
Iratus ire autem magne sensus nigerrimi
Implebant oculi autem ei igni flagranti assimilati sunt
105Calcantem primitus male respiciens redixit
Vaticinator malorum nunquam mihi quod utile dixisti
Semper tibi que mala sunt amica sunt sensibus vaticinari
Bonum nunquam dixisti verbum neque perfecisti
Et tunc in Grecis divina sciens contionaris
110Sic iam hec ideo nobis procul sagittans dolores preparat
Propter quod ego puelle Criseidis splendida precia
Nolui recipere quia multum volo eam
Domi habere etenim leviter Clitemnistre ante volui
Puelle virgini postquam non ipsa est peior
115Non corpore neque forma neque sensibus neque opibus
Sed et sic volo dare etiam si hoc est melius
Volo ego populum salvum esse quod destrui
Postea mihi honorem subito preparabitis ut non solus
Grecorum sine honore sim quia neque convenit
120Annueritis enim hoc omnes quia mihi honor venit alia
Huic enim retribuens postea acutuspedes divinus Achilles
Atride gloriose amantior possessionum omnibus
Quomodo enim tibi dabunt honorem magnanimi Greci
Non adhuc scimus ensenia posita multa
125Sed que ex civitatibus depredati fuimus ea data sunt
Populis non est visum retro hec revocare
Sed tu certe nunc hanc deo da postea Greci
Tripliciter quadrupliciter reddemus si forte Iupiter
Dabit civitatem Troiam bene muratam depredari
130Huic autem retribuens fatus est res Agamemnon
Non sic bonus existens deo similis Achille
Iurare in intellectu quia non transgredieris neque subiugabis
Vel si vis ut ipse habeas honorem sed me sic
Sedere carentem manda autem mihi hanc reddere
135Sed si certe dabunt honorem magnanimi Greci
Trutinantes per animum ut dignum sit
Sed si non dabunt. Ego autem ipse accipiam
Vel tuum vel Aiacis veniens honorem vel Ulixis
Ducam accipiens hic autem si irascet ipsum subiugabo
140Sed certe hec colloquemur et iterum
Nunc eya navem nigram proiciamus in mare divum
Et remigatores dextros congregemus et hecatombem
Ponamus supra eam Crisidem pulchram genas
Ponamus unus autem quis princeps vir consultor sit
145Vel Aiax vel Ydomenes vel divus Ulixes
Vel tu Pellide omnium tremebunde virorum
Ut nobis e caregon mitiges sacra locutus
Hunc enim sub oculis videns fatus est pedivelox Achilles
Heu verecundiam indute vulpinem
150Quomodo quis tibi prontus verbis obedit Grecorum
Vel viam venire vel hominibus fortiter pugnare
Non enim ego Troianorum causa veni pugnatorum
Huc pugnaturus quia non mihi causales sunt
Non enim isti unquam meas boves abegerunt neque equas
155Neque in Pythia magne glebe nutrice hominum
Fructum leserunt quia valde multa in medio sunt
Montes umbrosi mareque resonans
Sed tui o magnus pudor simul venimus ut tu gaudeas
Penam sumentes Menelao tibique oculos caninos habenti
160A Troianis quod non curas neque auxiliaris
Etiam michi honorem ipse accipere minaris
Pro quo multum laboravi dederunt autem mihi filii Grecorum
Non tibi unquam simile habebo donum cum Greci
Troianorum depopulabuntur bene habitatum oppidum
165Sed certe plus multi labores belli
Manus mee gubernant si quando divisio venit
Tibi honor multo maior ego modicum et amicum
Venio habens ad naves postquam sum lassus bellando
Nunc vado Pythien postquam multo utilius est
170Domum vadere cum navibus nigris neque te curo
Ubi inhonoratus existens sine fama et divitias destruere
Huic autem retribuens rex virorum Agamemnon
Fuge valde si tibi voluntas venit neque ego te
Deprecor causa mei manere penes me et alii
175Qui me honorabunt magisque consultor Iupiter
Invisus autem michi es et a Iove nutritis imperatoribus
Semper enim tibi lis amica bellaque et pugne
Si valde fortis es deus tibi hoc dedit.
Domum vadas cum navibus tuis et tuis amicis
180Mirmidonibus dominare. Te autem ego non impello
Nec turbor de irato minabor autem taliter
Postquam michi accipiet Crisidem Phebus Apollo
Hanc certe ego cum navi mea et meis sociis
Mitta ego autem recipiam Briseida pulchram genas
185Ipse veniens ad etendam tuum honorem ut bene videas
Quando melior sum te timebit enim et alius
Simile michi dicere et assimilari per oppositum
Sic fatus est. Pellidi autem tristitia fervebat ei in animo
Pectoribus cavis divisim cogitabat
190Vel hic gladium acutum evaginaret a latere
Hos enim surgere faciet hunc Atridem ledat
Vel iram dimittat constringat animum
Dum hic hec movebat per sensum et per animum
Depromebatque vagina magnum ensem venit Pallas
195De Celo Ante enim venit dea alba brachia habens Iuno
Ambos similiter animo diligens et curans
Stetit retro de flava coma cepit Pellidem
Soli apparens aliorum nullus videbat
Obstupuit autem Achilles sed postquam mutavit statim cognovit
200Palladem Athenam duro autem ei oculo apparuit
Et ipsum vocavit verba pennosa dixit
Quare huc lactantis capram Iovis fili venisti
Nisi ut iniuriam videas Agamemnoni Atride
Sed tibi dicam quod et perfici puto
205Quibus iniurias forte quandoque animum proficies distruendo
Hunc iterum allocuta dea magna oculos Athena
Veni ego ut finirem tuam iram sique obedias
De celo ante autem me venit dea alba brachia Iuno
Ambos similiter animo diligensque curasque
210Sed eya fini litem neque ensem trahe manu
Sed certe verbis vitupera. Sic erit
Sic enim dicam. hoc autem et profectum erit
Et aliquando tibi ter tot presentabit splendida dona
Iniurie causa istius tu hortare obedi nobis
215Hanc autem retribuens affatus est pedivelox Achilles
Oportet me certe melius dea verbis eligere
Et valde me licet iratum sic enim melius
Qui et diis obedit. multum audiebant eum
Dixit et supra argenteum manubium posuit manum gravem
220Retro ad vaginam impulit magnum ensem neque inexaudivit
Sermonem Palladis hec ad celum ascendit
Ad domos capram lactantis Iovis cum demonibus aliis
Pellites autem iterum contumacibus verbis
Atridem alloquitur et nondum finiebat iram
225Gravis Iuno canis oculos habens cor autem cervi
Nec unquam ad bellum simul cum populo armari
Neque in insidias ire cum valentibus Grecorum
Sustinuisti animo hoc tibi animo apparet esse
Quod vere multum destructibile est per exercitum amplum Grecorum
230Dona accipere si quis tibi contrarium dicat
Populum comedens imperator quia vili dominaris
Certe enim Atridem si nunc non postea ledam
Sed tibi dicam et ad magnum sacramentum iuro
Sic per hoc sceptrum quod nunquam frondes et ramos
235Pullulet postquam primitus incisione in montibus dimisit
Neque florescet quia leviter ipsum ferrum lenivit
Frondesque et corticem nunc iterum illud filii Grecorum
In palmis ferunt iusti qui iustitias
In Iove servant hoc autem magnum erit sacramentum
240Si quando Achillis petitio veniat ad filios Grecorum
Omnes quibus non poteris contristansque
Auxiliari bene quando multi ab Hectore homicida
Morientes cadent tu autem intus animum sucabis
Iratus quia optimum Grecorum non honoravisti
245Sic fatus Pellides in autem sceptrum posuit terra
Aureis clavis traiectum. Sedit et ipse
Atrides autem ex alia parte irascebatur. his autem Nestor
Dulcis verbo surrexit subtilis a Pylo contionator
Cuius et a lingua melle dulcior fluebat ellocutio
250Cuique iam due certe generationes meropum hominum
Transiverunt qui eo ante simul multi fuerunt et nati
In Pylo gloriosa et cum tertiis dominabatur
Qui ipsis bene sentiens concionatus est et redixit vera
O amici vere magna tristitia grecam terram adiungit
255Certe gaudebit Priamus Priamique filii
Aliique Troiani magne gaudebunt animo
Si nobis hec omnia scient agentibus
Qui in certe consilio Grecorum estis et pugnam
Sed obedite. Ambo autem iuniores estis me
260Iam aliquando ego et melioribus vobis
Viris locutus fui et nunquam me expellebant
Nunquam tales vidi viros neque videbo
Sicut Perithoum Dryantaque pastorem populorum
Et cenea exadium et divinum Poliphemum
265Thesea Egidem similem immortalibus
Robusti iam illi in terrenis nutriti hominibus
Robusti certe erant et cum robustis pugnabant
Faunis montanis et totaliter destruxerunt eos
Certe his ego loquebar a Pylo veniens
270Procul ab alia terra vocaverunt enim ipsi
Et pugnabam per me ego illis nullus
Istorum qui nunc homines sunt terrestres vocabitur
Tamen mei consilia audiebant obediebant que sermoni
Sed obedite et vos quia obedire est melius
275Neque tu isto bono existente accipe puellam
Sed dimitte quia ei primitus dederit honorem filii Grecorum
Neque tu Pellide velis litigare cum imperatore
Repugnanter quia non similem habet honorem
Sceptriger imperator cuique Iupiter gloriam dedit
280Si tu fortis es dea autem te genuit mater
Sed hic melior est quia pluribus dominatur
O Atride tuque fini tuam iram postea ego
Rogabo Achillem dimittere iram qui magna omnibus
Arx Grecis est belli mali
285Huic autem retribuens fatus est rex Agamemnon
Ita certe hec senex per conveniens dixisti
Sed hic vir vult supra omnes esse alios
Omnibus certe dominare vult in omnibus regnare
Omnibus significare que non sequenter puto
290Si ipsum bellicosum posuerunt dii una existentes
Propter hoc ei preparabant iniurias scire
Huic iam sub oculis torve retribuens divus Achilles
Certe piger et vilis vocaretur
Si tibi in omni opere obediam quicquid dices
295Aliis iam hec precipe non certe michi
Significa non enim ego admodo tibi obedire puto
Aliud autem tibi dicam tu autem in sensibus pone tuis
Manibus certe non ego pugnabo causa puelle
Neque tibi neque alii postquam accipitis quod dedistis
Aliarum autem que michi sunt cita in navi nigra
Quarum non feres accipiens nolente me
Sed eya experire ut sciant et alii ita esse ut dico
305Subito tibi sanguis niger curret per lanceam
Sic isti per contrarium pugnaverunt verbis
Diversimode. solverunt congregationem in navibus Grecorum
Pellides certe ad tendas et naves tendens
Ibat cumque Menitiade a suis sociis
310Atrides vere navem citam in mare proiecit
Ad remigium iudicavit viginti et hecatombem
Posuit deo supraque Criseidam pulchram genas
Tulit portans princeps ascendit multi consilii Ulixes
Hi certe postquam ascenderunt navigabant mollia maria
315Populis Atrides lavari precipiebat
Hi autem lavabantur et in mare purgamenta viscerum ponebant
Urebant Apollini perfectas hecatombas
Taurorum atque caprarum per litus maris sine fece
Cnissa ad celum ibat revoluta per fumum
320Sic isti certe hec laborabant per exercitum nec Agamemno
Finiebat litem quam primum minatus fuerat Achilli
Sed hic Thaltibium et Euribatem allocutus est
Qui ei erant precones et citi famuli
Ite at tendam Pellidis Achillis
325Manu accipite ferte Briseidam pulchrum genas
Si autem non dabit egoque ipse accipiam
Veniens cum pluribus quod ei terribile erit
Sic dicens misit minaci sermone precipiebat
Isti nolentes iverunt ad litus maris sine fece
330Mirmidonum ad tendas et naves venerunt
Hunc invenerunt in tenda et in navi nigra
Sedentem neque istos videns gravit fuit Achilles
Isti autem pertimuerunt et verecundabant de rege
Steterunt neque ipsum vocabant neque loquebantur
335Postquam hic scivit suis in sensibus vocavit
Gaudete precones Iovis nuntii atque et hominum
Prope venite non mihi vos causales sed Agamemnon
Qui vos misit Briseidis causa puelle
Sed eya divine Patrocle abstrahe puellam
340Et ipsis des ferre. Hi ipsi testes sint
Ad deos beatos et ad mortales homines
Et ad imperatorem crudelem si quando postea
Opus mei fiet mortalem morbum expelles
Aliis certe hic corruptibilibus sensibus cremabitur
345Neque scit intelligere simul ante et post
Ut ei in navibus salvi pugnent Greci
Sic fatus. Patroclus autem amico obedit socio
Extraxit ex tenda Criseidam pulcram malas
Dedit ferre. Isti autem retro iverunt ad naves Grecorum
350Hec autem invita simul istis mulier ivit. Postea Achilles
Lacrimans ....... sine sedit divisus
In litore maris senis respiciens ad nigrum pontum
Multa autem matri amice oravit manus extendens
Mater postquam me peperisti parve viteque existentem
355Honorem michi debebat celestis tradere
Iupiter altitonans nunc autem ne me modici .... honoravit
Certe Atrides ample regnans Agamemnon
Inhonoravit accipiens enim habet honorem ipse usurpans
Sic fatus lacrimans. Hunc autem audiebat dulcis mater
360Sedens in profunditate maris in patre sene
Fortiter autem ascendit a cano mari sicut caligo
Et leviter penes eum sedit lacrimas fundentem
Manu ipsum linivit verbum locuta nominavit
Fili quid fles quod autem tibi sensibus venit fletus
365Resona non occulta in intellectu ut videamus ambo
Hanc graviter suspirans affatus pedes acutus Achilles
Scis taliter quod tibi hec scienti omnia contionabor
Ivimus Thebas sacram civitatem illius hominis
Hanc autem depredati fuimus et tulimus huc omnia
370Et hec certe .... diviserunt inter ipsos filii Grecorum
Et dederunt Atride Criseidam pulchram malas
Crisis autem sacerdos longe sagittantis Apollonis
Venit citas ad naves Grecorum enea habentium indumenta
Soluturusque filiam ferens innumerabilia precia
375Coronam habens in manibus echibolii Apollonis
Aureo cum sceptro et rogabat omnes Grecos
Atridas autem magis duos ornatores populorum
Ubi alii certe laudaverunt Greci
Venerari sacerdotem et splendida recipe precia
380Sed non Atride Agamemnoni placuit animo
Sed male expellit fortem ad sermonem precipiebat
Irascens. Senex retro recessit. Hunc autem Apollo
Orantem audivit quia valde ei amicus erat.
Misit autem ad Grecos malum telum. Certe populi
385Moriebamur creberrimi. Hec preambulabant tela dei
Ubique per exercitum amplum Grecorum nobis autem mantes
Bene sciens contionabat divinationes hecatio
Subito autem ego primus precipiebam deum mitigare
Atridem postea ira cepit subito surgens
390Minatus est sermonem qui iam perfectus est
Hanc certe cum navi cita remigatores Greci
Ad Crisem mittunt ferunt autem dona regi
Hanc nuper a tenda iverunt precones ferentes
Puellam Briseis quam mihi dederunt filii Grecorum
395Sed tu si potes succurre filio tuo
Itura ad Olimpum Iovem roga aliquando certe
Vel verbo iuvasti cor Iovis vel et opere
Multotiens tui patris in atriis audivi
Te iactantem quando dixisti nigra nube saturnino
400Sola in immortalibus destructibilem morbum expelles
Quando ipsum ligare celestes voluerant alii
Iuno atque Neptunus et Pallas Athena
Sed tu hunc venians dea solvisti de ligamine
Cito centumanum vocasti ad longum Olimpum
405Quem Briareum vocant dii virique omnes
Egeona hunc enim post ipsius patrem meliorem
Qui leviter penes Saturnum sedebat gloria terrarum
Quem et pertimuerunt beati dii neque ligaverunt
Horum nec ipsum facias recordari inclina te et recipe genua
410Si forte velit ad Troianos dare auxilium
Hos autem per proras et pro mare trahere Grecos
Interfectos ut omnes blasfement imperatorem
Sciat et Atrides ample regnans Agamemnon
Qualem lesionem quia optimum Grecorum non honoravit
415Huic autem retribuens postea Thetis lacrimas fundens
Heu fili mi quare te nutriebam male peperi
Iam debuisti in navibus sine lacrima et sine lesione
Sedere postquam tibi fatum parve venire neque valde iam
Nunc simul cito moriturus et inhonoratus ultra omnes
420Es in tanto te malo fato genui in atriis
Hoc certe dicam verbum Iovi delectanti in tonitruis
Ibo ipsa ad olimpum dealbatum sique obediet
Sed tu certe nunc navibus sedens citis
Irascere Grecis bellum sumas totaliter
425Iupiter ad occeanum cum sine lesione ethiopis
Hesternus ivit post cibum dii autem similiter omnes secuti sunt
In duodecima autem iterum veniet ad olimpum
Et tunc postea ibo Iovis ad ferream domum
Et ipsum rogabo et ipsum flectere puto
430Sic vere clamavit recessit hunc dimisit ibi
Iratum per animum propter bene cinctam mulierem
Quam iam in nolente acceperunt. Postea Ulixes
Hi quando portum multum profundum intra venerunt
Vela certe collegerunt posuerunt in navi nigra
435Telam in malo appropinquaverunt funibus ligantes
Fortiter hanc ad portum traxerunt instrumentis
Ancoras posuerunt et per proras ligaverunt
Et ipsi descendebant ad litus maris
Et hecatombam posuerunt hechibolo Apollini
440Et Criseis a navi descendit mare preteriente
Hanc postea ad altare ferens multi consilii Ulixes
Patris amici in manibus posuit et ipsum alloquitur
O Crises ante me misit res virorum Agamemnon
Filiam tibi ferre pheboque sacram hecatombem
445Sacrificare per Grecos ut mitigemus imperatorem
Qui nunc Grecis multi suspirii tela misit
Sic dixit et in manibus posuit hic recepit gaudens
Filiam amicam Hi cito deo gloriosam hecatombam
Per ordinem constituerunt in sculpto altari
450Lavarunt manus postea et molas acceperunt
His autem Crises magne orabat manus elevans
Audi me argenteum arcum habens qui Crisem supra posuisti
Achille gloriose tenedo fortiter dominaris
Iam certe me antea audiebas orantem
455Honorasti certe me magne tetigisti populum grecorum
Adhuc et nunc hoc exaudi desiderans
Iam nunc Grecis mortalem morbum extolle
Sic fatus orando Hunc audiebat Phebus Apollo
Postquam oraverunt et molas anteposuerunt
460Iterum paraverunt primiter et interfecerunt et excortaverunt
Cruraque inciserunt et cnissa coperuerunt
Dipticha facientes supra ipsam carnes crudas posuerunt
Cremabant in tabulis senex et nigrum vinum
Spargebat iuvenes penes ipsum habebant verva in manibus
465Postquam per partem cremate sunt et viscera consumata sunt
Dividebant vere alia et verubus perforabant
Assaverunt sapienter preparaverunt omnia
Postquam finierunt laborem egebant cibo aguo
Postquam potu et cibo satiati fuerunt
470Iuvenes certe crateras coronaverunt potu
Diviserunt certe omnibus incipientes cum ciatis
Isti autem diuturni melodia deum deprecabantur
Bonum canentes peana iuvenes grecorum
Delectantes hecaregon hic autem sensum gratulabatur audiens
475Quando sol subintravit et ad nubes venit
Iam tunc dormiverunt per proras navis
Quando autem erigenia apparuit rubeum digitum dies
Et tunc postea ibant ad exercitum amplum Grecorum
Istis navigabilem misit hecaergum ventum Apollo
480Hi malum erexerunt et vela alba suspenderunt
Et ventus inflavit per medium velum circum undam
Stira porphyreum magne resonabat nave ambulante
Hec currebat per undam traiectando maria
Postquam venerunt per exercitum amplum grecorum
485Navem isti nigram ad terra traxerunt
In altum ad arenam et firmamenta longa extenderet
Ipsi dividebantur per tendas et naves
Adhuc hic irascebatur navibus sedens cito transeuntibus
De Iovis genere Pellei filius pedivelox Achilles
490Neque unquam ad contionem veniebat gloriticantem viros
Neque ad bellum sed destruebat amicum animum
Ibi stando desiderabat pugnam bellumque
Sed quando iam ex tunc duodecima facta est dies
Et tunc iam in Olimpo erant dii una existentes
495Omnes simul et Iupiter donabatur Thetis non fuit oblita preceptorum
Filii eius sed ista ascendit undam maris
Matutina ascendit magnum celum olimpumque
Invenit magnivocum Cronidem sine sedentem aliis
Extremo vertice multarum extremitatum Olimpi
500Et iuxta eum sedit et accepit genua
Leva dextera barbam accepit
Rogando affata est Iovem Cronidem regem
Iupiter pater si quando te cum immortalibus iuvavi
Vel verbo vel opere hoc me exaudi desiderans
505Honora michi filium qui cito moriturus ultra omnes
Erit nunc ipsum rex virorum Agamemnon
Inhonoravit accipiens habet honorem ipse usurpans
Sed tu ipsum honora Olimpie consultor Iupiter
In tantum Troianis pone potentiam ut Greci
510Filium meum honorent et augeant ei honorem
Sic fata. Hanc nichil affatus est nubium agregator Iupiter
Sed tacitus iam sedebat. Thetis postquam tetigit genua
Sic tenebat obnixa et accepit secundo et iterum
Veraciter iam michi promitte et annue
515Vel nega quia neque tibi est honor ut bene videam
In quantum ego cum omnibus inhonorabilis dea sum
Hanc valde ipse pertesum affatus est agregator nubium Iupiter
Certe mortalia opera michi et inimicitias constitues
Iuno quando litigabit iniuriosis verbis
520Hec et sic semper in immortalibus diis
Litigat et me affatur bello Troianis nocere
Sed tu nunc retro recede ne te intelligat
Iuno Michi enim hec erunt in cura ut perficiam
Et eya tibi capite annuam ut credas
525Hoc enim a me cum immortalibus maximum
Signum neque meum revertibile neque deceptibile
Neque inperfectum quicquid capite annuero
Dixit et nigris superciliis annuit Cronides
Ambrosie certe come vibrate sunt regis
530A potentia immortali magnum tremefecit olimpum
Hi consulti diviserunt se. Hec postea
In mare prosiluit profundum a splendido olimpo
Iupiter propriam ad domum venit dii omnes surrexerunt
A sedibus eorum patrem contra neque quos sustinebat
535Stare ipso veniente sed contra steterunt omnes
Sic ibi sedebat in trono neque ipsum Iuno
Nescivit sciens quia dixerat simul consilia
Argentea Theti filia marini senis
Statim iniuriosis Iovem Cronidem affatur
540Quis tibi doli consultor deorum simul dixit consilia
Semper tibi amicum est me sine nobis ente
Occulta sentienti consulere neque mihi
Libens sutinuisti dicere verbum quicquid intelligens
Hanc autem retribuens pater virorumque deorumque
545O Iuno ne omnes meos spera sermones
Agnoscere difficiles tibi erunt virgine te existente
Sed quem humilem audiam nullus postea
Neque deorum primus hunc sciet neque hominum
Quem ego procul deos velim intelligere
550Neque tu de his singulas interroga neque perscrutare
Hunc autem retribuens postea bovina oculos dulcis Iuno
Pessime Cronide qualem sermonem dixisti
Et valde te antea nunc neque interrogo neque perscrutor
Sed valde suavis ea dicas que velis
555Nunc valde timeo per sensum ne te decipiat
Argentea Thetis filia marini senis
Matutina tibi penes te sedit et cepit genua
Cui puto te annuisse verum ut Achillem
Honores destrues autem multos ad naves Grecorum
560Hanc autem retribuens affatus est nubium agregator Iupiter
Scientifica semper certe putas neque te decipio
Operari deinceps nichil poteris sed ab ira
Magis mihi erit quodque tibi et dubitabile erit
Si sic hoc est michi debet amicum esse
565Sed tacita sede meo obedi sermoni
Neque te iuvabunt quot dii sunt in Olimpo
Iuxta me veniente quando tibi intangibiles manus ponam
Sis fatus pertimuit autem bovina oculos dulcis Iuno
Et tacita sedit inclinata amicum animum
570Pertesii fuit in domo Iovis deos celestes
Istis vulcanis gloriosis artifex incepit concionari
Matri amice consolationes ferens albe brachia Iunoni
Certe mortalia opera hec erunt neque toleranda
Si vos causa mortalium litigetis sic
575In diis rumorem ducatis neque cibi
Boni erit delectatio postquam peiora vincunt
Matri ego fateor et ipsa sciente
Patri amica solatia ferre Iovi ut non iterum
Litiget pater cum nobis cibum commovet
580Si quidem velit Olimpius Coruscator
A domibus vibrare hic enim fortior est
Sed tu hunc verbis tange humilibus
Statim postea mitis Olimpius erit nobis
Sic iam fatus commovens cyatum rotundum per utrumque partem
585Matri amice in manibus posuit et ipsam affatur
Sustine mater mea et perfer curandoque
Ne te amicam entem cum oculis videam
Contristantem tunc nichil potero iratusque
Auxiliari arduus enim est Olimpio tolerari
590Iam me et alias contrastare violentem
Proiecit pedem accipiens a velo mirabili
Tota die ducebat cum sol descendit
Cecidi in stagnum modicus enim animus erat
Ubi me sinties homines statim acceperunt lapsum
595Sic fatus. Risit dea alba brachia Iuno.
Postquam risit filii recepit manu calicem
Postea hic aliis diis dextro modo omnibus
Vinum dabat dulce nectar a crateras trahens
Inextinctus certe surrexit risus beatis diis
600Ut viderunt Vulcanum per domos salientem
Sic tunc certe per totam diem ad solis occasum
Comedebant neque animis carebat cibo congruo
Neque cythara pulchra quam habebat Apollo
Musarumque cantabant retribuentes voce bona
605Postquam descendit splendidum lumen solis
Hi cachinnantes iverunt domum quilibet
Ubi cuilibet domum gloriosus claudus
Vulcanus fecit scientificis sensibus
Iupiter ad proprium cubile ivit celestis Coruscator
610Ubi quondam dormiebat quando ipsum dulcis somnus apprehendebat
Ubi quiescebat ascendens iuxtaque aurei troni Iuno.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: