Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Franciscum Dianam virum eloquentissimum | Mabilius poeta

Nescio utrum fuerit mihi gratius an tuus in me,
Qui mihi non parvus esse videtur amor,
An tua, quae Clarii redolere poemata vatis,
Musa, nec Orpheae cedere visa lyrae.
5Certe utrumque facit meliores inter amicos
Ut, Francisce, novum me numerare queas.


2.

Cum mecum, Princeps, tua, splendide, gesta revolvo,
Obstupet et canere te mea musa timet;
Quum rursus video quam miti suscipis ore
Qui te saepe adeunt, nostra Thalia capit,
5Non tamen unde petam primordia nosco, tot armis,
Tot tibi divitiae, dicta vel acta toga.


3.

Iure tuas aedes quicumque, Federice, cernit
Obstupet et dicit "non domus ista, sed urbs";
Tot loca despectant Manes, tot in aethera surgunt,
Regia quae ditis possit et esse Iovis.


4.

Cum tibi donasset sua munera Pallas, "alumnos
Commendo" dixit "dux, tibi, clare, meos".
Hi tua dum turmas hostiles ipse domabis
Invictoque fremes robore, gesta canent.
5Pax erit: hi referent quanto regia omnia iure,
Deerit et haec nullo tempore turba tibi.
O princeps totus dignissime quem colat orbis,
Non tu frustrari passus es ora deae
Votaque doctorum; nam tempestate quis ista
10Auxilia ingeniis uberiora tulit?
Quis te condigno celebrabit carmine vates?
Baptista, anguigerae gloria magna domus,
Nulla tui sexus te matronalibus aequat
Laudibus et pauci Palladis arte viri.
15Quod solum deerat, fuerat quo digna marito
Iungeris et numquam tam fuit aequa Venus,
Felix quae vobis adluxit stella iuvare;
Omnibus est nisa viribus illa duae
Ut foret una domus, quam gens extolleret omnis
20Linguaque quam posset nulla probare satis.


5.

Quis te dum pugnas, invicte Federice, Martem
Non putet aut cui Mars cedere possit atrox?
Idem depositis mirum est quam mitis es armis,
Nec facile est nosci Marte togane prior.


6.

O me felicem, tua si, celeberrime Princeps,
Carmine gesta queam perpetuare meo,
Nomen et a vili nostrum seponere turba
Cumque tua laudem iungere laude meam:
5Non ego maluerim vigili servata dracone
Vellera nec Croesi divitiasve Midae.


7.

Omnia cum venti damnosaque grando pararent
Vertere, nube polos imbre tegente solum,
Pro segete alma Ceres pro vite gemebat Iacchus
Proque sua tristis arbore Pallas erat,
5Te, princeps, populi plusquam tua damna movebant
Quaerebasque pia flectere voce Iovem.
Quis credat quod non concesserat et tribus et diis,
Erubuit meritis ille negare tuis,
Proque datis inopum turbae cultuque sacrorum
10Expulsa rediit candida nocte dies?
Nunc aliquis dubitet quam sit, te principe, felix
Quum tua, dux, pietas auferat arma Iovi?


8.

Ingemit ad Musas sibi Mutius otia deesse
Libera, quum lucem te sciat esse ducum.
Novit enim quantum, princeps celeberrime, laudis
Si tua cantarit gesta, parare quaeat.
5Externis solitus segnique favere popello
Virtutum cupidis, quaeso, tuisque fave.
Tu reserare vales Helicona et claudere vati,
Fac, precor, extingui possit ut ampla sitis
Vel quae amat studium vel quae te extollere quaerit:
10Ille tua, Princeps inclite, dignus ope.


9.

Cum citharae vocisque sono peritura triumphos
Indigna est, Princeps, laus celebrare tuos,
Vilia sic Codri et Thersite facta canantur:
At tua perpetuum promeruere decus.


10.

Ut mortale genus post nubila longa corusci
Reddita laetatur cum videt ora dei,
Sic gaudent, o lux aeterna, Federice, gentis
Monteferetrae, populi, te redeunte, tui.


11.

Monteferetri spectas dum Principis arma, viator,
Ne tibi sit grave si tempora parva teris,
Saepius e caelo, solum haec ut digna videntur,
Descendit Pallas militiaeque deus:
5Ferte procul gressus, veterum vexilla Quiritum,
Monteferetri volucrem me iuvat esse ducis;
Romam saepe furor civilis in arma coegit,
Bella meus Princeps non nisi iusta movet.


12.

Mille duces stravit tua dextra, Federice; claustra
Cur indignetur tam spatiosa ferae?
Crede mihi, dominum norunt servireque gaudent,
Nullaque, si liceat, linquere vincla velit.


13.

Venator, prohibe nimium saevire Molossos
Siqua tibi domino cura placere meo;
Non minus ille solet quam vincere parcere victis:
Non solum hoc homines, sed didicere ferae.


14.

Nomina restituit Princeps Montefeltrius ista
Et solitos vicit vincere cuncta dies:
Cui pariter debent homines superique, carere
Officio manes noluit ille suo.


15.

Tantum nunc potuit prodesse Federicus, olim
Quantum vix potuit Roma nocere mihi;
Scandere conantem caelum fregere Quirites,
Atria dux ex me condidit aequa polo.


16.

Felicem poscunt tua gesta, Federice, musam;
At mea laeta parum nec mihi causas levis,
Scilicet in prelio non est hic sancta poesis
Fratreque cum solo carmina solus amas.
5Non tonsor tecum mutarit non cocus artem
Fortia cantasti qui Phrygis arma pii;
At versum lectorque frequens et gloria gignit,
Nam petitur vati nil nisi fama sacro.
Tantale, sicca minus tolerabilis est tibi certe,
10In medio quoniam mergeris amne, sitis,
Sic ego plus crucior quia quas vicina celebrant
Tot loca, musarum hic nullus amore calet
Nec tibi causa fuit rigidi tam iusta doloris,
Neglegeret versus cum Geta, Naso, tuos;
15Nam Scythiacos nescit fines habitare Minerva
Nosceret ubi doctos disceret atque viros.
Ah! quotiens calamus temptanti scribere, Princeps,
Decidit atque animus "quis leget ista", refert.
Coge, inquit, mentem; nihil est laudabile prorsus
20Mente quod invita nostra Thalia facit.
Des igitur, quaeso, veniam, celeberrime Princeps,
Si te non adeunt carmina saepe mea.
Atque ubi lectores multi tua gesta tuumque
Saepe probent vatem, me, praecor, ire sinas.
25Illic perlongo numerabimus ordine laudes rerum
Quas pax, quas, Princeps, bella dedere tibi.
O ego tunc meritis aequare poemata possim,
Aonidum cedet docta caterva mihi.
Haec quis enim merito, sive haec seu saecula prisca
30Inspicit, huic palmis aequiperandus erit?
Vicit Ariminei turmas ducis atque Sabellos
Et Soram et Marsos nec Coleona minus
Et Picinine, tuas, Malatesta magne, cohortes
Et Phanum et cui non nomen inane fuit.
35Idem ut pareret rationibus, ira coegit
Deque omni vitio clara tropaea tulit.
Quo feror? haec alibi longo celebranda labore,
Si superis, si, dux, hoc tibi, summe, placet.


17.

Quod tua finitimos senserunt pila rebelles,
Huc ades, armigeri gloria magna chori,
Hoc quia praepetibus semper, dux inclite, pennis
Indomiti Martis fervidus arma geris.
5Excelsas habeat quamquam leo pectore vires,
Te sine quod possit non potuisse putat;
Hactenus hostiles si quando est passa furores
Non aliunde sibi Tuscia sentit opem.
Pelle igitur nostri populi, Federice, timorem,
10Hostis et ad muros pande per arcta vias;
Te tua palma manet, qualem Carthagine victa
Terque rebellanti rettulit ille suam,
Aut qualem forti peperit fera Creta Metello
Aut qualem Odrysio Calvus ab orbe tulit.
15Eia, age, rumpe vias ad moenia: perfida durum
Colla genus primo sub iuga Marte dabit,
Nec te detineat quod rustica tecta superbe
Insidiant tetrico non habitanda iugo
Cum Bellona tuas acies furibunda per hostes
20Explicat alta viris fortibus una facis (?)
Ense Fluentinis haec sola repagula solves
Invia quae nostri terga leonis habent.
Haec tibi ab Albanis, credo, deducta secunda
Plebs erit: intrepidas mox, rogo, tolle moras.


18.

Mars ades huc, canimus iuvenum praeconia, fulmen
Hoc tibi belligerum Monfeltrius educat heros:
Videtis: hos hastis concurrere nullus alumnos
Abneget, esse tuos, dux invictissime, dices.
5Sed veniant ausis meliores fortibus anni
His illum velit astri sera si sede potiri.
Militibus credam depellere posse tonantem
Tu licet armipotens deus hostes et tua surgat
Quanta in terrigenas fuerat Bellona gigantes,
10Sed quod formides, divum fortissime, non est;
Nam genitum Anchisa pietate Federicus aequat
Iamque dies aderat quae certatoribus ampla
Praemia ponebat. Stimulat ferus omnia Mavors
Pectora: nec pretio decoris, sed amore moventur.
15Arma ducem poscunt et equos sine viribus anni
Homoque tam puer est velit hac qui laude carere.
Quis tibi tunc animus quum tot fervere tenella
Armorum studio, celeberrime, pectora, princeps,
Tantaque expectares probitatis signa futurae
20Sicut ad Eleum certamen iturus equorum
Maiorum petitque iubas atque ornat habenis
Has tantas? robur quis nondum praebuit aetas
Exultant cupiuntque pari sudare labore.
Ille, anni spondent cui praemia multa futuri,
25Laetatur plausuque animos reprimitque probatque
Dux, ita sufficiunt quis nondum robora, mulcet
Corda novumque sequens certamen spondet in aevum.
Ast alii properant terso vincere
Corpora, stant nitido intextae super arma lacernae
30Argento et gemina Phoebeos vincere luce
Nituntur, radios phaleris auroque corusci.
Stare loco nequeunt superantque repagula saltu
Quadrupedes: equitatum animos auxisse putares.
Hic tamen ante alio radiantibus emicat armis,
35Magnanimo similis virtute et imagine patri,
Castoraque excellens equitandi Antonius arte;
Huic sonipes nunc hoc gyro nunc flectitur illo
Totaque vix lato via sufficit equore soli.
Quis mihi nunc superum memoret quot membra quot artus
40Illa sequensque dies et tertia frangere vidit?
Imprimis quaecumque suo spoliatur honore
Cassis forte sibi gemitus haec damna tulerunt.
Gentiles, galeam decorate Cupidine pulchro,
Pulchrior ipse tamen, verus putande Diones
45Filius, accipias faretram si nudus et alas.
Continuo tellus pedibus concussa ferarum
Ingemit hastarumque fragoribus intonat aether
Detegit hic umeros: galeam ille recludit et altus
Ad caelum chalibem perfracto decutit ore.
50Frons aliis alus tepido gena sparsa cruore,
Hic rapido resupinus equo atque oblitus habenae
Fertur et attonitus sese concurrere horrescit,
Ille pedes effert et tangit vertice clunes
Quadrupedis rueretque frequens ni turba teneret.
55Iam thorax crebro loricaque deficit ictu
Iam capitis tegmen iuncturis undique fractis
Lassatur sociosque vident maiore fenestra.
Fit modus optato vicina nocte labori,
Exuiturque gravi formosus casside ultus.
60Tantum egisse genas leves miramur et illa
Credere viderunt quo lumina nostra nequimus,
Hic tua praecipue cornix animose probasti
Robora, iure dare cui praemia nemo negavit.


19.

Ille ego qui sacris conabar nomen ad astra
Tollere carminibus, dux Federice, tuum
Iamque diu cesso Musarum oblitus et artis,
Perpetua decoris spes erat unde mihi,
5Ne patere ulterius iacturam, splendide Princeps,
Communem tacitam promoveasque lyram.
Ingenium frustra tribuit natura poetis
Si ratio, princeps, qua stimuletur, abest.
Frustra etiam heroas fecerunt astra potentes
10Si mansura diu gloria neglegitur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: