Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Quae petis omnifera, Laurenti dulcis, ab Ambra
Carmina, praeposita mitto salute tibi,
Ille domi vestrae tenero nutritus ab ungui,
Sed tuus ante omnis, Politianus, amor.
5Si quid agam quaeris, valeo, rurisque benigni
Secessu gaudens ocia lenta tero.
Et modo pascentes speculor de colle iuvencas,
Nunc repeto ductus prosilientis aquae,
Iactaque magnificae miror fundamina villae:
10Saepe fruor studio versiculisque meis:
Aut ego florentem moneo ne cesset alumnum
Ardua Pieridum per iuga ferre gradus:
Aut varios cantu procul alliciente volucres
Captamus, viridi tectus uterque casa.
15Te tamen absentem mea mens oculique requirunt,
Et desiderio torqueor usque tui.
Nam puerum iuvenis (potes hoc meminisse) colebam,
Qui nunc te iuvenem vir quoque factus amo:
Indolis istius iam tum praesagia vidi
20Scilicet, et vatem vera monebat avis.
Viderat haec eadem, pueri cognomine gaudens,
Publica res uno quo stabilita manet;
Cum sibi te comitem, lugubria patris habentem,
Seu pede dulcebat sive iter esset equo;
25Exemploque sui studium probitatis alebat,
Ne labes annos tangeret ulla rudes.
Ergo a se factis fruitur quoque moribus auctor,
Iudicioque sibi iam placet ipse suo.
Quare aut pontificem magnis de rebus adire
30Atque galeritos te iubet ille patres,
Aut sua dat gallo regi mandata referre;
Imponitque humeris pondera tanta tuis.
Nam tibi nec gravitas, nec amica gratia frontis,
Nec deest proceri verticis altus honor,
35Ingeniumque capax et par civilibus actis,
Quaeque animi largas lingua ministret opes.
Iudice cum facias et Apolline carmina primus,
Prima favore tamen nostra Thalia tuo est;
Utque lygustra novo superas candore nivemque,
40Praefers carminibus carmina nostra tuis.
Neve meae pereant cura est tua maxima nugae,
Cogis et invito me patre ferre diem;
Neve nihil scribam, blande nova carmina poscis,
Officioque foves qualiacumque pio.
45Et nunc, quae magnum longe testentur amorem,
Scripta repentino fusa calore damus:
Non ut ab his nostrum censeri debeat orsis
Ingenium, summa deficiente manu;
Sed tamen ut studium vatis tibi constet amici,
50Lapsa putes animo nec tua dicta meo.

2

1 ad Laurentium Medicem iuniorem, | epistola pene extemporanea

2 En tibi quam flagitabas Elegiam, pene illam quidem extemporaneam; | siquidem mane, dum se rei divinae sacerdos parat, inchoatam, | absolvi dein post meridiem, dum rediens carrucae adequito. | Quod etiam unum stylus quoque ipse satis superque probabit. | Vale, dulce decus meum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: