Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Quo fugis? Expecta; liceat condiscere causas
Discidii. Tu nostra, puer, (nisi fallor) amabas
Pascua. Quo, pastos, abigis cum matribus agnos,
Ingrate atque oblite mei rerumque mearum?
3 5Parce, parens, damnare tuum. Puer, ipse fateris,
Hac pavi regione gregem. Tibi letior annis
Tunc animus fuerat; nunc intractabilis, asper.
Me quoque vivendo patientia prima reliquit.
4 Consilium solet esse senum, iuvenumque voluptas;
10Tu michi deliras, senior; tum vallis amator
Unius, deserta vagus nunc avia tentas.
5 Propositum mutat sapiens; at stultus inheret.
Res, tempus, fortuna, locus firmata frequenter
Consilia alternant. Macie turpique veterno
15Terga pecus confecta gerit; squalentia sentes
Vellera dilacerant. Quid agam? Nec pocula fontis
Tuta, nec herbarum morsus sucique salubres.
Ipse aer suspecta michi suspiria reddit.
Quin iustam permitte fugam, et miserere coacti.
20Nam potes: Ecce etenim veni ad tua gramina pauper,
Pauperiorque domum redeo, non laete, nec edis
Auctior, invidia et solis iam ditior annis.
Adde supercilii pondus, quod non gravis equet
Ethna iugis, non Ossa rigens, non altus Olimpus.
25Id prius equanimis tuleram; indignantior etas
Est senium, rugeque animos in verba ministrant.
Triste senex servus! Sit libera nostra senectus.
Serva iuventa retro est; servilem libera vitam
Mors claudat; memor usque mei subsiste, valeque;
30Me fatum tentare meum sine pascua circum.
6 En animi servum memoris! Sic omnia ventus
Abstulit? Has mereor grates, hec premia reddis?
Ut nil prestiterim; multum, licet impar, amavi.
7 Verba quidem verbis; res rebus; purus amori,
35Sed solus, debetur amor; gratusque memorque,
Sum, quia te semper, postquam michi notus, amavi;
Et, dum vita comes, si quid michi credis, amabo.
8 Quo properas igitur? Que te magis allicit ora?
Unanimes que causa repens disiungit amicos?
40Perdit enim servi nomen, cui libera mens est.
9 Aspice fagifero tangentem vertice montem
Nubila, tum gravida fontes tellure crepantes,
Unde ruens pelagis confunditur unda quaternis.
Aspice preruptum scopulis extantibus alte
45Ire sub astra iugum. Lapis ille impervius olim,
Punicus hesperio donec sibi pastor aceto
Fecit et igne viam, nostris pastoribus ingens
Diluvium stragemque ferens; hoc forte per estum
Solus ego ac sitiens nuper sub colle vagabar.
50Gillias erranti sese comitemque ducemque
Obtulit, et vivas digito direxit ad undas.
Progredior, vallesque novas et pinguia late
Rura noto; sed, sepe oculos in terga reflectens,
Iam latus hoc sordere michi, iam turbidus ether
55Cepit ad occasum, iam sidera mesta videri.
Agnosco validum patrie revocantis amorem;
Illic et viole melius per roscida pallent,
Per dumeta rose melius redolentque rubentque,
Purior ac patrius illic michi prata pererrat
60Rivus, et ausonie sapor est iam dulcior herbe.
10 Spreta fides igitur comitum tam certa piorum;
Cum quibus et niveas laqueis viscoque columbas
Gaudebas, dammasque plagis tentare fugaces?
Cum quibus et Capree soles, umbrasque Leonis,
65Et Tauri flores, et adulte Virginis uvas
Carpere, vel fando cunctantem impellere noctem,
Vel longum breviare diem sermone iocisque,
Et requie molli durum condire laborem?
11 Nil spretum, nisi silva ferox pastorque protervus,
70Et plumbo infecti latices, et turbine tortus
Pulvis, et umbra nocens, et grandinis ira sonore.
12 An prius ista tibi tam longum ignota per evum?
13 Nota prius, fateor; tenuit me pestifer usus
Luctantem, me vester amor, me forma puelle
75Blandior illecebris. Sed iam cum tempore sensim
Omnia mutantur; studium iuvenile senecte
Displicet, et variant cure variante capillo.
14 Hic vulgo iam notus eras, nec carior alter
Vel michi vel sotiis; silvis errabis in illis,
80Et mecum mansisse voles, cupiesque reverti.
15 Nil penitus non esse potest; fortuna gubernat
Res hominum, valet illa piis obsistere ceptis,
Illa favere malis. At, si presagia quicquam
Nostra ferunt certi, levis est ad prima recursus
85Principia. Huc genitor profusus me ruris aviti
Finibus infantem rapuit, ripaque palustri
Exposuit miserum, atque abiit. Per quattuor inde
Servio lustra tibi, nulla est iniuria iustus
Libertatis amor; patrii quoque cura sepulcri est
90Tempestiva seni. Iam tandem absiste precari,
Atque iterum, pater alme, vale, dextramque relaxa.
16 Ah! miser. Et merita quis te cum laude canentem
Audiet, aut levi describet carmina lauro?
17 Expectando quidem fessus, raucusque canendo,
95Attuleram vereor vocis fastidia nostre.
Fors aliis placiturus eo; non una per omnes
Est hominis fortuna dies: Nunc mane quietum
Turbida lux sequitur; nunc matutina serenus
Nubila vesper agit. Sic tempestatibus atris
100Tutus adest portus; sic litora puppe tenentes
Tempestas inopina ferit. Spes, terror ubique
Iuxta habitant; fortuna vaga est, et protinus, inter
Quamvis pressa manus, ceu lubricus effluit anguis.
Nil habet ista magis tua nunc opulentia certi
105Quam mea paupertas; ubi pluris signa favoris
Et minus est fidei. Sed iam me Gillias, audi,
Sollicitat, damnatque moras, et Phebus hiberum
Vergit ad occeanum, montem nix occupat altum.
Balatu moveor pecoris; nec candida dulci
110Mugitu, ingeminans, cessat revocare iuvenca.
Ire libet; liceat; nusquam sunt carmina tanti.
18 Men iuvenem pavisse domi et finxisse docendo,
Ut doctum nova silva senem, novus hospes haberet?
Sic labor agricolis longus, brevis inde voluptas.
115Arva domant aliis. Sic fessus nauta quietis
Invehit ancipiti delatas equore merces.
Nosco meum sidus: Aliis utenda paravi.
Fatum agnosco tuum: Primis nam pauper ab annis,
Pauper eris senior, pauper morieris Amicla.
120I, tamen; ipse meis (quando hoc immobile votum est)
Te sine - quod nollem - iam solus pascar acervis.
19 Ipse per estatem mediam, vel colle virenti,
Valle vel umbrosa, nitidique in margine fontis
Solus apollinea modulans sub fronde sedebo,
125Lanigerumque gregem pascam, et loca florea circum
Mellificas imitabor apes. Te dives habebit
Silva, sed urentes turbabunt otia cure.

1 Divortium

2 Ganimedes

3 Amiclas

4 Ganimedes

5 Amiclas

6 Ganimedes

7 Amiclas

8 Ganimedes

9 Amiclas

10 Ganimedes

11 Amiclas

12 Ganimedes

13 Amiclas

14 Ganimedes

15 Amiclas

16 Ganimedes

17 Amiclas

18 Ganimedes

19 Amiclas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: