Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Franciscum Turrianum patricium Veronensem

Ecce Flaminii tui libellum,
Candidissime Turriane, quem nos
Donamus tibi iure; quando nemo
Tantum nos amat, aut amavit umquam;
5Neque hoc munere, quod mihi dederunt
Formosae manibus suis Camoenae,
Dum colo Aonios puer recessus,
Potest dignior ullus esse, quam tu;
Quem Phoebus pater, et novem sorores
10Amant non minus ac suos ocellos.
At vos, numina cara, TURRIANI
Famam cum lepido meo libello
Servate incolumem perenne in aevum.


2. hymnus in Pana

Iam satis cecini fera
Regum proelia: nunc age,
Mater Pieri, quem deum,
Quem dulci Aeoliae fidis
5Plectro rite canemus?
An te, lanigeri gregis
Silvarumque virentium
Custos, cui nigra Maenali
Terga, cui gelidi placent
10Summa templa Lycaei?
Nymphae, semiferam Iovis
Prolem dicite, dicite
Pana capripedem, leves
Suetum cum Dryadis choros
15Silvis ducere in altis.
En ut grata silentia
Cantu noctivago deus
Rumpit. Cernite, io, venit,
En venit capitis feri
20Serta pinea quassans.
Huc concurrite, virgines
Intactae, et pueri integri:
At quibus scelera impia
Mentem sollicitant, procul
25Hinc abeste, profani.
Absint et querimoniae,
Et mixtus lacrimis dolor:
Hic laetis choreis dies
Ducenda, hic leve tinnula
30Carmen voce sonandum.
O Pan Naiadum pater,
Qui per devia montium
Valliumque reconditarum
Agrestes agitas, canum
35Cinctus agmine, lyncas:
Te divum, atque hominum sator
Silvarum dominum dedit
Esse, qua roseus dies
Surgit, quaque cadens rubris
40Ponti mergitur undis.
Tu fontes liquidos gregi, et
Laeta pabula sufficis:
Tu custos ovium potens
Dictus, mollia candidis
45Exples vellera lanis.
Quos tu, sancte, pio semel
Agnos lumine videris,
Illos nec stabulis lupus
Infestus rapiet, mala
50Nec contagia laedent.
Felices nemorum comae,
Quae te, cum vaga roscidus
Vesper sidera protulit,
Dulci carmina fistula
55Audivere canentem.
Tunc purae melius nitent
Noctis conscia sidera:
Tunc aurae Zephyri tacent:
Tunc laetas croceis humus
60Spargit floribus herbas.
Non tam dulce sonat cadens
Udo in gramine cycnus, aut
Veris tempore floridi
Ales sub siluae querens
65Densis Daulias umbris.
Ergo Hamadryades deae,
Limpidis ubi procubat
Umbra saxea fontibus,
Ludunt in numerum, et levi
70Campos ter pede pulsant.
Tu vero choream regens,
Cantus ingeminas: sonant
Laetis omnia plausibus,
Et cultrix nemorum gemit
75Imis vallibus Echo.
Mox fessa Dryadum agmina
Propter gramineam sedent
Ripam fluminis, hic ubi
Dulcem mollis amaracus
80Late spirat odorem.
Et dum suave rubentia
Carpunt mala, vel aureos
Crines frigidulis aquis
Immergunt, liquida simul
85Voce carmina dicunt.
Ut fulgentia sidera
Et magnas superum domos
Linquens, ad vaga flumina
Paverit niveas oves
90Maiae clara propago,
Qua Cyllenia verticem
Rupes umbriferum nigris
Late fontibus irrigat,
Et gratas pecori vago
95Semper sufficit herbas.
Hic flavae Dryopes sinu
In molli recubans deus
Caelo frondiferum nemus
Praefert, heu nimium gravi
100Victus vulnere amoris.
At felix Dryope, novem
Post fastidia mensium,
Optatum ex utero dedit
Pondus. Vix puer hauserat
105Dias aetheris oras,
Fugerunt Dryades, parens
Fugit territa, nam inguinum
Tenus hircus olens erat
Infans, binaque flammea
110Stabant cornua fronte.
Tunc illum genitor ferens
Albis pellibus abditum,
Ad magni solium Iovis
Venit: nec mora, risit im-
115Mensi rector Olympi:
Riserunt superi: at Venus
In sinu puerum tenens,
Visus pascit amabili
Monstro, grataque turgidae
120Libat oscula fronti.
Salve, o Naiadum potens,
Salve, et hinc lacrimabiles
Morbos, et miseram famem in
Extremas Arabum domos,
125Et feros age Turcas.


3. hymnus in bonam valetudinem

Diva funestis inimica morbis,
Cui vigor mentis, solidumque robur,
Et ioci dulces, animique semper
Gaudia cordi:
5Te voluptatis canimus parentem,
Candidam blandae Veneris sodalem,
Unicum vitae decus, et malorum
Dulce levamen;
Quam colunt sancte iuvenes, senesque,
10Quam sibi cuncti cupiunt, suisque;
Nam simul coetus hominum caducos
Alma revisis,
Ilicet Morbi fugiunt protervi,
Occidit Febris truculenta, dirus
15Occidit Pallor, fera Mors profundo
Exsulat Orco:
At domus florent pueris, senesque
Induunt fortem virides iuventam,
Et Venus terras colit, et Lyaeus,
20Et bonus Hymen.
O quies rerum, o hominum benigna
Mater, o cunctis veneranda; namque
Quid potest gratum sine te, quid ulli
Dulce videri?
25Huc ades nostrum miserans laborem,
Sive te caeli tenet aula, sive
Insulis molles choreas beatis
Laeta frequentas.
Huc ades tandem, bona diva, et artus
30Languidos aura refove salubri,
Ne meam tabes edat immerentis
Atra iuventam.


4. hymnus in Dianam

At te quis tacitam sinat,
O castissima caelitum,
Cultrix o Erymanthii,
Cynthiique recessus?
5Te chori, et citharae iuvant,
Te iuvat strepitus canum
Audire, et celeres feras
Acri figere cornu.
At cum Sol abit aureus,
10Tu perfusa liquentibus
Undis Oceani, vago
Lustras aethera curru.
Currum lucida sidera
Sectantur pede candido,
15Lascivas meditantia
Pura nocte choreas.
Tunc silvae memor, aureos
Flores, et violaria,
Et parvas segetes levi
20Nutris humida rore.
Tu ferum mare temperas,
Tu Noti, et pluviae potens,
Tu partus aperis prece
Ter vocata puellae.
25Salve, dux bona siderum;
Altorum dea montium,
Salve; votaque virginum
Audi rite precantum.


5. hymnus in Auroram

Ecce ab extremo veniens Eoo
Roscidas Aurora refert quadrigas,
Et sinu lucem roseo nitentem
Candida portat.
5Ite, pallentes tenebrae, sub Orcum,
Ite, quae tota mihi nocte diros
Manium vultus, mihi dira semper
Somnia fertis.
Da lyram vati, puer; ipse flores
10Sparge, dum canto. Bona diva, salve
Quae tuo furvas radiante terras
Lumine lustras.
En tibi suaves violas, crocumque,
En odorati calathos amomi:
15Surgit, et nostros tibi dulcis aura
Portat odores.
Deferat laudes utinam precesque,
Quas tibi supplex mea Musa fundit,
Iam pio sanctos bene docta divos
20Tollere cantu.
Quis tuam digne celebrare lucem
Possit, o almae genitrix diei?
Quis tuam formam, o dea ante divas
Pulchrior omnes?
25Ut genas caelo roseas, comamque
Auream profers, tibi fulva cedunt
Astra, decedit rutilante victa
Luna decore.
Te sine aeterna iaceant sepulti
30Nocte mortales: sine te nec ullus
Sit color rebus, neque vita doctas
Culta per artes.
Tu gravem pigris oculis soporem
Excutis (leti sopor est imago);
35Evocans tectis sua quemque laetum ad
Munia mittis.
Exsilit stratis rapidus viator,
Ad iugum fortes redeunt iuvenci,
Laetus in silvas properat citato
40Cum grege pastor.
Ast amans carae thalamum puellae
Deserit flens, et tibi verba dicit
Aspera, amplexu tenerae cupito a-
Vulsus amicae.
45Ipse amet noctis latebras dolosae,
Me iuvet semper bona lux. Nitentem
Da mihi lucem, dea magna, longos
Cernere in annos.


6. de Delia

O fons Melioli sacer,
Lympha splendide vitrea,
In quo virgineum mea
Lavit Delia corpus;
5Tuque lenibus enitens
Arbor florida ramulis,
Qua latus niveum, et caput
Fulsit illa decorum;
Et vos prata recentia,
10Quae vestem nitidam, et sinum
Fovistis tenerum uvida
Laeti graminis herba;
Vosque aurae liquidi aetheris,
Nostri consciae amoris, ad-
15Este, dum queror, atque vos
Suprema alloquor hora.
Si sic fata volunt fera,
Si sic est placitum deis,
Ut nobis amor impia
20Morte lumina condat,
Saltem pro pietate mea
Hoc concedite, frigidum
Ut corpus liceat mihi
Vestra ponere terra.
25Sic satis moriar libens,
Si spes haec veniat simul;
Quod nullo melius loco hos
Linquet spiritus artus.
O si tempus erit modo,
30Cum suetum huc aditum ferat,
Quae nos ante diem nigros
Cogit visere manes,
Et locum aspiciens, ubi
Illo purpureo die
35Me vidit, miserum suis
Multum quaerat ocellis!
Sed iam frigida pulverem
Inter saxa videns, statim
Pectore ardeat intimo, et
40Me sic fata reposcat,
Ut vitae veniam impetret,
Et cogat superos suum
In votum, humida candido
Tergens lumina velo.
45Pulchris undique ramulis
Instar imbris in aureum
Manabant dominae sinum
Flores suave rubentes.
Talis Idalia Venus
50Silva, sub viridi iacet
Myrto, puniceo hinc et hinc
Nimbo tecta rosarum.
Hic flos purpureas super
Vestes, hic super aureos
55Crines, hic rosei super
Oris labra cadebat:
Ille gramine roscido
Insterni, hic vitrea super
Lympha nare, alius cito in
60Gyrum turbine verti.
Leni murmure candidum
Audisses Zephyrum tibi
Palam dicere, Regnat hic
Blandi mater Amoris.
65Tunc mecum ter, et amplius
Dixi, Aut venit ab aethere
Haec alto, vel Oreadum
Certe sanguinis una est.
Sic et blanda protervitas,
70Sic et virgineum decus
Oris, verbaque dulcia
Memet abstulerant mihi,
Ut suspiria ab intimo
Fundens pectore, saepius
75Dicerem, Huc ego qua via,
Quove tempore veni?
Nam super nitidum aethera
Evectus volucri pede, et
Magni concilio Iovis
80Interesse videbar.
Illo ex tempore frigerans
Fons, et prata recentia, et
Arbor florida sic mihi
Mentem amore revinxit,
85Ut seu nox tenebris diem
Pellit, seu rapidum fugit
Solem, non alia miser
Umquam sede quiescam.


7. de sacello Coryciano

Di, quibus tam CORYCIUS venusta
Signa, tam dives posuit sacellum,
Ulla si vestros animos piorum
Gratia tangit,
5Vos iocos risusque senis faceti
Sospites servate diu, senectam
Vos date et semper viridem, et Falerno
Usque madentem.
At simul longo satiatus aevo
10Liquerit terras, dapibus deorum
Laetus intersit, potiore mutans
Nectare Bacchum.


8. Paulli Tertii Pontificatus Maximus

Iam nox Sidera Tethyos
Undis caeruleis condere coeperat,
Cum laetae volucres diem
Venturum vario carmine nuntiant;
5Argutae fidicen lyrae
Alcon, auricomo gratus Apollini
Alcon, in viridi sedens
Ripa Tybridis haec dulcia fundere
Coepit carmina, Lesbium
10Aurato feriens pectine barbiton.
Iam Sol Oceano diem
Ducet purpureis, Roma parens, equis,
Quo FARNESIUS inclyti
Heros imperii sceptra potentia
15Sumens auspicio deum
Felici, Ausoniis attulit urbibus
Pacis gaudia candidae;
Et belli furias alpibus, et mari
Arcens, tristia dulcibus
20Mutavit litui murmura canticis.
Ex illo nitidis viret
Arvis tuta Ceres, Bacchus et exteris
Crescit liber ab hostibus,
Nec nostros abigit miles atrox greges,
25Nec passim pila ferrea
Ictu fulmineo moenia concutit.
Nec discordia civium
Cognato maculans sanguine dexteras
Miscet proelia; quo nihil
30Sol, qui cuncta videt, spectat acerbius.
PAULLO denique TERTIO
Rerum praeside, vis, et furor impius,
Et tristes superum minae
Excessere procul finibus Italis,
35Illuxitque beata diu
Optato veniens tempore Faustitas:
Ut quondam medio in mari
Iactatis validi turbinis impetu
Nautis Tyndaridae ferunt
40Fratres auxilium sidere dextero.
Ergo iam novus incipit
Rerum ordo, facies iam nova cernitur:
Antiquum revocat decus
Divum Roma domus, et caput urbium,
45Et magnis legionibus
Turcam, et Danubii flumina territat.
Fortunata per oppida
Cornu fundit opes Copia divite:
Virtuti suus est honos,
50Et legum timor, et prisca redit fides.
Sed iam purpureum bonae
Ostendit Veneris stella oriens diem.
Salve, lux nitidissima,
Natali proprio carior omnibus,
55Quos pulcherrima sustinet
Regnis Hesperiae terra feracibus.
Te nec Iuppiter horridis
Infuscet nebulis, nec malus invida
Contristet pluvia Notus,
60Nec lux Oceano pulchrior exeat.
Foecundi aura Favonii
Pingat caeruleis gramina liliis:
Stillent mella virentibus
Ramis: lacte mero, Tybri pater, fluas.
65Tum laeti choreas loci
Ducant, nec geminis iuncta sororibus
Absit Gratia, nec Pudor
Sanctus, nec Pietas, almaque Veritas.
At tu, nobilis imperi
70Vertex, magnanimum Roma Quiritium
Mater, surge cadentibus
Astris, et superum dona fer omnibus
Templis: incipe debitas
Prima luce deis reddere gratias
75Cantu, ac turis honoribus,
Et PAULLO Pylii tempora Nestoris
Ora, qui tibi saecula
Saturni veteris rettulit aurea.


9. ad Alexandrum Farnesium cardinalem

Pulchrae Naiades, bonique Fauni,
Dilectum iuvenem vocate ad istas
Mecum delicias. Ades, Quiritum
ALEXANDER ocelle. Sat tulisti
5Dura frigora, sat graves calores,
Et casus varios periculorum.
Te vidit Tagus aurifer citatis
Equis currere, te rapacis unda
Rheni, te Liger, et Garumna vidit
10Iratos properantem adire reges,
Et componere bella, foederumque
Leges dicere: te feras per alpes
Nuper terrificis euntem in armis
Faunique stupuere Oreadesque,
15Dum cinctus legionibus Latinis
Petis Vindelicas tremendus oras,
Et magnum Carolum tuo labantem
Firmas praesidio, trucesque nostris
Agris Teutonicas minas repellis.
20Sed iam desine, iam satis laborum
Pro cara Italia subisti, omitte
Curas Urbis, et Orbis, aestuosa
Dum Canicula saevit, otiumque
Praefer dulce negotiis, ut alti
25Virtus Scipiadae solebat olim
Factitare, tumultuosa Romae
Linquens moenia ter quaterque in anno.
Hic quiesce parumper, hic molestis
Te furare laboribus. Licebit
30Horas fallere fervidas legendo
Musae versiculos Horatianae,
Et quae Moeonides sacer, sacerque
Canit Vergilius. Licebit antra,
Et fontes gelidos adire. Risus,
35Et ioci comites procul fugabunt
Curas, tristitiamque; nec pudebit
Modo incompositos videre motus
Saltantis Pholoes: modo assidere
Canenti Meliboeo. Aves tenaci
40Visco fallere, piscibus iuvabit
Dolos tendere vitreis sub undis.
Nec cervi, leporesve, capreaeve
Absunt; accipiterque copiosas
Hic praedas agit: omnibus venusta
45Rura denique gaudiis redundant.
Ergo moenia Romuli, et severa
Cuncta desere: sed cavebis illas
Turmas innumerabiles clientum
Tecum ducere. Sit comes Mapheus,
50Et Mirandula, Romulusque, docti
In primis homines bonique. Ad illos
Addantur alii viri elegantes,
Sed pauci tamen. Haud beata gustes
Ruris commoda, ni superfluentes
55Pompas Urbis in Urbe derelinquas.


10. ad agellum suum

Formosa silva, vosque lucidi fontes,
Et candidarum templa sancta Nympharum,
Quam me beatum, quamque dis putem acceptum,
Si vivere, et mori in sinu queam vestro!
5Nunc me necessitas acerba longinquas
Adire terras cogit, et peregrinis
Corpusculum laboribus fatigare.
At tu Diana, montis istius custos,
Si saepe dulci fistula tuas laudes
10Cantavi, et aram floribus coronavi,
Da cito, dea, ad tuos redire secessus.
Sed seu redibo, seu negaverint Parcae,
Dum meminero mei, tui memor vivam,
Formosa silva, vosque lucidi fontes,
15Et candidarum templa sancta Nympharum.


11. ad Litavium Sperantium

Non semper rapido Cynthia belluas
Cursu persequitur, nec miseris solet
Semper letiferum Delius impiger
Arcum tendere gentibus,
Aut regina suum Calliope melos
5Noctes, atque dies continuat, neque
Ipsis perpetuo saevit in ignibus
Infestus Veneris puer.
Tu numquam studiis otia tristibus
Interponere amas: sed magis in dies
Pallentem sequitur cura scientiam,
Atque alti labor ingeni.
10At contra sapiens quam bene Socrates
Doctus cum pueris ludere! Sic gravis
Olim Panthoides seria mollibus
Condebat citharae modis.
Quin et Scipiadae Laelius abdito
Lucrini varias litore conchulas
15Certabat legere, ut grandia publicae
Curae taedia poneret.
Iam mittas, Litavi, quaerere, quae Dei,
Quae natura animae, cur Iovis optima
Sit lux, curve senex falcifer invido
Terras lumine fascinet.
Indulge potius, dum licet, otio,
20Et solare levi Flaminium lyra
Maerentem ob dominae dissidium Chloes.
Et Lygdae nova proelia.


12. ad seipsum de adventu hiemis

Iam bruma veniente praeterivit
Aestas mollior, et cadunt ab altis
Frondes arboribus: tepor Favoni
Immanes Boreae furentis iras
5Formidans abit: illum agri voluptas
Canorae volucres sequuntur. Ergo
Et nos dulcia rura deseramus,
Dum Ver purpurea coma decorum
Reducat Zephyri tepentis auram.
10Horti deliciae meae valete,
Fontes luciduli valete, salve
Mihi villula carior superbis
Regum liminibus. Recedo, sensum
Sed meum hic animumque derelinquo.


13. de laudibus lauri

Laure, conspicuo nitens
Semper tegmine frondium,
Quas nec bruma gelu rigens,
Nec saevi rabies Noti
5Laeto privat honore,
Te canam, nemorum decus
Arborumque virentium,
Inter quas ita gloria
Praestas, ut teneras super
10Vites tollitur alnus.
Iratae fugiens minas
Iunonis, celeri ut pede
Latona Ortygiam attigit,
Te visa, gemini statim
15Solvit pondera foetus.
Hinc tantis meritis parem
Phoebus reddere gratiam
Quaerens, horrificum neci
Ut Pythona dedit, tua
20Cinxit tempora fronde.
Dein vocalibus Aonum
Silvis inseruit, te ubi
Lactis fluminibus leves
Nymphae, et capripedes rigant
25Dulci nectare Fauni.
Nec colles Heliconios
Dextro contigerit pede
Te quisquam sine; nam prius
Ex Lauro capiunt sua
30Sancti praemia vates.
Quin et limina Caesarum,
Victoremque etiam tuis
Exornas foliis ducem,
Cum Victoria nobili
35Plena pulvere venit.
Cum primum haec dea praepete
Penna fortia Romuli
Intrat moenia, poneris
Tarpeii in gremio Iovis
40Laetae nuntia pacis.
Quamvis ipse Diespiter
Crebris fulminibus deum
Templa concutiat, tamen
Nullis ipsa tonitribus
45Igni tacta corusco es.
Quis te laudibus efferat
Dignis, Laure? Nocentium
Tu purgamina sordibus
Praebes, veraque cornea
50Mittis somnia porta.
Te pulcherrima sospitet
Latona, et cohibens levi
Arcu Cynthia belluas:
Te Phoebus viridem tuus
55Omne servet in aevum.


14. ad Bacchum

Age, Bacche, quis furor me rabidum occupat? io io
Rapior, et alta cursu volucri in nemora feror,
Ubi sacra Maenades cum trieterica celebrant,
Furibunda solent vagantes agitare tripudia.
5Audire videor alto reboantia strepitu
Ubique aera: iam choris, iam videor nemorivagis
Celer interesse turmis. Evoe mihi sola sub
Pedibus tremunt, nubes evoe pulverea diem
Mihi tollit. Adest, adest iam Semeleia propius
10Soboles: io venit, tinnula cymbala resonant,
Phrygiis recurva stridet grave tibia calamis.
Evoe vagus abit animus, evoe tremula flagris
Mihi terga quatit furor. Parce precor, precor, animum
Stimulis citare tantis: alios rape celeres
15Per opaca Thraciae rura, alii capita rotent
Hinc et hinc reflexa, thyrsisque feras hederigeris
Lanient. In otiosis ego sacra latibulis
Faciam, aureisque Bacchi pia numina fidibus
Referam novus sacerdos. Tua, Liber, initia
20Cantabo, et ista, donec mihi vita supererit,
Habitabo nemora, semper tuus, Evie, famulus.
Quod si bene, pater, Evantum me inserere choris
Animo est, et altae furibundum per iuga Rhodopes
Agitare, tuo mihi saltem munere liceat
25Rabidi furorem amoris compescere, pater, et
Da servitio gravi dominae vivere vacuum.


15. ad agellum suum

Umbrae frigidulae, arborum susurri,
Antra roscida, discolore picta
Tellus gramine, fontium loquaces
Lymphae, garrulae aves, amica Musis
5Otia, o mihi si volare vestrum
In sinum superi annuant benigni,
Si dulci liceat frui recessu,
Et nunc ludere versibus iocosis,
Nunc somnum virides sequi per umbras,
10Nunc mulgere mea manu capellam,
Lacteoque liquore membra sicca
Irrigare per aestum, et aestuosis
Curis dicere plurimam salutem;
O quae tunc mihi vita, quam beata,
15Quam vitae similis foret deorum!
At vos, o Heliconiae puellae,
Queis fontes et amoena rura cordi,
Si cara mihi luce cariores
Estis, iam miserescite obsecrantis,
20Meque Urbis strepitu tumultuosae
Ereptum in placido locate agello.


16. ad Alexandrum Farnesium cardinalem

Iam diem gyro breviore claudens
Phoebus insani rabiem Leonis
Sedat, Autumnumque refert decorum
Mollior aestas.
5Ille maturis redimitus uvis
Laetus incedit per amoena rura:
Eius aspectu exhilarata ducunt
Poma colorem.
At puer flavae Semeles sodalem
10Candidum gaudens rediisse, prodit
Obviam longe: socias choreas
Iungit uterque.
Saltat hos circum thiasus, iocosi
Panes, et passo Dryades capillo,
15Fistulis mixtum resonat suavis
Tibia carmen.
Ipsa pomosos Cytherea in agros
Migrat, et pulcher Iocus, et Voluptas:
Tu tamen durus potes in molesta
20Urbe morari,
Semper et magnum celeri per orbem
Mente, FARNESI, volitas, quid acer
Turca, quid Rhenus paret, ac remota in
Parte Britannus,
25Providens longe. Sed omitte curam
Imperi paucis vacuus diebus:
Te magis tantos vegetum ad labores
Rura remittent.


17. ad agellum suum

Venuste agelle, tuque pulchra villula,
Mei parentis optimi
Olim voluptas, et quies gratissima
Fuistis: at simul senex
5Terras reliquit, et beatas caelitum
Petivit oras, incola
Vos alter occupavit, atque ferreus
Amabili vestro sinu
Me lacrimantem eiecit, et caris procul
10Abire iussit finibus.
At nunc, amica rura, vos reddit mihi
Farnesii benignitas.
Iam vos revisam, iam iuvabit, arbores
Manu paterna consitas
15Videre, iam libebit in cubiculo
Molles inire somnulos,
Ubi senex solebat artus languidos
Molli fovere lectulo.
Gaudete, fontes, rivulique limpidi;
20Heri vetusti filius
Iam iam propinquat, vosque dulci fistula
Mulcebit, illa fistula,
Quam vestro Iolae donat Alcon Maximus,
Ut inclyti Farnesii
25Laudes canentem Naidum pulcher chorus
Miretur, et Pan capripes.


18. ad musam de Philippo Obermairo

Collis Aonii puella cultrix,
Una ex virginibus novem tenellis,
Quam nec bella cruenta, nec labores
Solis dicere, sed puellularum
5Amores, querimonias, iocosque
Lascivis elegis iuvat referre;
Hanc myrtum tibi dedicat PHILIPPUS,
Natus Vindelicis PHILIPPUS oris,
Sed tam cultus, et elegans poeta,
10Tam dulcis lepidusque, ut Italorum
Nemo sit propior tuo Tibullo.
Hanc ille irrigua fovebit unda,
Hanc perfundet odoribus, tuasque
Laudes assidue sub huius umbra,
15Molli carmine concinet. Puella
Pulchra, tu iuveni fave, tuaeque
Fac sit deliciae, tuique amores.


19. ad Veturiam matrem, et Iulium et Faustum | fratres mortuos

Mater candida, candidique fratres,
Qui me funere rapti acerbo, in atris
Lugentem tenebris videtis, et cum
Sol terras hilarat nitente luce,
5Et cum nox placidum refert soporem,
Iam mei miserescite, et deorum
Supplicate parenti, ut exuens me
Vinclis corporeis, volare vestros
Ad manes sinat; est enim relictum
10Nihil dulce mihi, nihil quod aegrum,
Et maerentem animum levare possit,
Praeterquam lacrimae, et querelae, ab imo
Et suspiria corde tracta. Quod ni
Timeret mea mens, adire dum vos
15Urget, ne, procul a piis repulsa,
Vobis perpetuo careret, ipsum
Ferrum iam mihi corpus exuisset.


20. ad Ioannem Antonium Flaminium | patrem morientem

Vixisti, genitor, bene, ac beate,
Nec pauper, neque dives, eruditus
Satis, et satis eloquens, valente
Semper corpore, mente sana, amicis
5Iucundus, pietate singulari.
Nunc lustris bene sexdecim peractis
Ad divum proficisceris beatas
Oras. I, genitor, tuumque natum
Olympi cito siste tecum in arce.


21. ad Antonium Mirandulam

ANTONI venerande, anima mihi carior ipsa,
Romamne semper incoles?
Te nec avaritiae morbus, nec fervida honorum
In Urbe detinet sitis.
5Vis igitur properemus, ubi Dovadula Musis
Amica praebet otia?
Hunc agrum dat habere tibi Farnesius heros,
Quo nil amoenius, neque
Fertilius Baccho, et Cereri gratissima tellus
10Togata cernit Gallia.
Has age delicias, et dulcia rura petamus,
Quo pulcher Autumnus vocat,
Et Bacchus pater, et virides Pomona per herbas
Cum Gratiis ducens choros.
15Iam videor tecum patula proiectus in umbra
Ad lucidi fontis caput,
Discere, nubigenam quae mille coloribus Irim
Vis pingat imbris nuntiam;
Cur cadat aestivo glacialis sidere grando;
20Quis tantus excitet furor
Ventos, horrisonas curvato gurgite ut undas
Ad alta mittant sidera;
Altera cur auro tellus fluat, altera ferro,
At illa gemmis splendeat.
25Felix, qui rerum causas, MIRANDULA, nosti,
Et eleganter explicas.
Tu docti pridem male culta vireta Lycaei
Post longa primus saecula
Efficis, ut prisco revirescant more, quod omnis
30Miretur aetas postera,
Teque parem dicat magnis heroibus illis
Quos ipsa Pallas artibus
Erudiens claris dat adhuc splendere per orbem,
Ut pulchra caeli lumina.


22. ad Apollinem

Cynthii cultor nemoris, beatas
Voce qui Nymphas, citharaque mulces,
Phoebe, supremi Iovis, et deorum
Blanda voluptas,
5Si tibi semper mea mens ab annis
Serviit primis, neque dulce cordi
Est meo quidquam sine te, precanti
Annue dexter.
Ut mihi optatum dat habere agellum
10Clara Farnesi pietas, gravique
Liberans cura, iubet otiosam
Ducere vitam,
Sic tuo vati liceat, perenni
Nomen illius celebrare cantu;
15Et viri in nostris vireat libellis
Gloria semper,
Myrtus ut luco viret in latenti,
Fonte quam nutrit liquido decora
Nais, et saevas hiemes, et aestus
20Arcet iniquos.


23. nenia in mortem Franciscae Sfortiae | sororis Guidi Ascanii cardinalis

Puella delicatior
Molli columba, pulchrior
Rosae rubentis flosculo
Cur immerentem candidis
5Te saeva Parca fratribus,
Et coniugi dulcissimo
Prima iuventa sustulit?
Sic florem, hiantem mollibus
Telluris almae amplexibus
10Vellens procella turbinis
Leves in auras dissipat.
FRANCISCA, acerbo funere
Caeli relinquens lumina,
Tuae domus, et patriae
15Cuncta abstulisti gaudia
Te mollis unda Tybridis
Flens crevit, ipsae crinibus
Passis puellae Naides
Flevere: septem collium
20Questus ad alta sidera
Ivere: lucidum caput
Sol lugubri ferrugine
Velavit, atra civitas
Cum te sepulcro poneret.
25Pudor, Venustas, Gratiae
Sunt hoc sepulcro conditae.
Crudelis, implacabilis,
Iniqua Mors, cornicibus
Tam longa parcis saecula,
30Et huic puellae tam cito
Manus rapaces iniicis,
Quae debuit Amphrysiae
Vicisse vatis tempora.
Nec te rogantis dulcia
35Flexere verba, ferream
Quae vim valebant frangere:
Nec oris illa dignitas,
Cui Pallas ipsa cesserat,
Tui furoris impetum
40Tardare quivit, impia.
Nil fratris Ascani favor,
Quem magna Roma suspicit,
Carae sorori profuit:
Nil vota PAULLI TERTII,
45Quo terra nil maius videt,
Iuvere neptem candidam.
At saevias licet, fera
Mors, vivet ipsa funeri
Suo superstes, omnium
50Volans per ora gentium
FRANCISCA, magnae gloria, et
Dolor perennis patriae.


24. epitaphium Franciscae Sfortiae

FRANCISCAE tumulo teguntur isto
Ossa SFORTIADIS, viator. illa
Et forma memorabili puella,
Et sancti specimen fuit pudoris;
5Digna vivere ad ultimam senectam.
Sed mors, optima quaeque prima tollit.
Ipsam Romula gens, avusque PAULLUS
TERTIUS lacrimis piis honorant:
At deum genitor, deique gaudent
10Esse concilio suo receptam.


25. epitaphium Ioannis Matthaei Giberti | pontificis Veronensis

Giberti veneratur hic sepulcrum,
Quem Ligur genuit Panormi in urbe,
Roma nutriit, et diu regendi
Orbis participem beata vidit;
5Dein Verona recepit, et magistrum
Sincerae pietatis, et parentem
Mirata est. Nihil ille quod beatam
Posset reddere civitatem, omisit:
Nunc caelo fruitur beatus ipse.


26. ad suavissimum sodalem suum

Senex palustribus loquacior ranis,
Turbaque semper garrula cicadarum,
Tu nunc relictis villulis Capenatum,
Sinu Bononiae educaris in dulci,
5Qua civitate delicatior nulla est;
Vitamque laetam vivis atque felicem
Fruens Morono, strenuoque Cervino,
Quos publicarum cura nobilis rerum,
Ardensque ad alta sidera evehit virtus.
10At cum reversus ad tuos agros, tristi
Silentio miser, otioque marcesces,
O quam vicem tuam dolebis! et caeli
Lucem nitentem quam videbis invitus,
Cum vita morte iam videbitur peior!
15Senex dicacule, et facete nugator,
Festivitatis magne amator urbanae,
Dic, caprimulgos inter atque fossores,
Et senticosa rura gentis insulsae
Quid dulce poterit esse, quidve iucundum?
20Cum quo iocando tunc dabitur ineptire?
Quis elegantes ventitabit ad coenas?
Cui post Falerna vina de malo, et sacro
Libro venena versuum propinabis?
Megaera, non Camoena, quos tibi dictat,
25Ut iis acerba pestilentior peste
Tuos sodales eneces; quibus centum
Abesse millia passuum, nihil prodest;
Nam charta taetro infecta carminum tabo,
Quam saepe doni maximi loco mittis,
30Modis legentum corda polluit miris,
Ut liberare languidos suis succis
Nec ipse Phoebus, ipsa nec Salus possit.
At tu poeta letifer, tuos, quaeso,
Amiculos ne perde peste tam dira,
35Sed pessimis iam pone versibus finem;
Saevire vel si pergis, hostibus saevi.


27. de versibus Philippi Obermairi

Dulces versiculi, meo PHILIPPO
Quos dulcissima Musa molli in umbra
Dictat Castaliae, suo lepore
Sic sensum afficiunt meum, meumque
5Sic cor exhilarant, ut iis legendis
Curae sollicitae, anxii timores,
Et suspiria, lacrimaeque amarae
Confestim fugiant; velut, suaves
Cum spirant Zephyri tepente vere,
10Caelo nubila, candidae pruinae
Terris diffugiunt; novique flores
Pingunt gramina gemmeo colore.
Dulces versiculi, tenelli, Amorem
Spirantes, Veneremque, Gratiasque,
15Semper vivite, semper irrigate
Vestro nectareo liquore sensus,
Et mentes hominum venustiorum.


28. ad Philippum Beroaldum Iuniorem

Scribes Bentivoli fortia Principis
Tu facta, et Ligurem sanguine Iulium
Gaudentem Latio, infestaque Galliae
Nostris agmina finibus.
Nec parco referes carmine, quam fera
5Atrox in Selinum bella gerat Sophis,
Tum Turcas odio persequitur gravi
Regnis pellere patriis.
Nos diva Idalium quae nemus incolit,
Et miscere simul dulcia tristibus
Gaudet, Maeonia non patitur tuba
Regum dicere proelia,
10Nec Thebas veteres, primave Romuli
Sceptra, ausamve deum tecta refringere
Telluris sobolem, aut excidio datum
Graiis Ilion ignibus.
Nos heu Hierophiles cogit amor male
Cervicem laqueo subdere dispari,
15Quem nec Thessalico murmure saga, nec
Durae gramen Iberiae,
Nec Circeia queat solvere naenia.
Tu non visa canes proelia: nos gravem
Experti dominae saevitiam, levi
Curas eluimus fide.


29. ad Gratias

Gratiae, pulchrae Veneris sodales,
Queis sine gratum nihil aut venustum est;
Non Amor, non ipsa Venus, iocive,
Blanditiaeve;
5Tris fero vobis violae coronas
Flore fulgentes, ego terna vobis
Candidi lactis, totidemque libo
Cymbia mellis:
Vos meis dulcem numeris leporem
10Addite, ut semper bene docti ad aures
Grata FARNESI veniant Iolae
Carmina vestri.


30. de laudibus Mantuae

Felix Mantua, civitatum ocelle,
Quam Mars Palladi certat usque et usque
Claram reddere gentibus, probisque
Ornare ingeniis virorum, et armis!
5Te frugum facilis, potensque rerum
Tellus, te celebrem facit virente
Qui ripa, calamisque flexuosus
Leni flumine Mincius susurrat,
Et qui te lacus intrat, advenisque
10Dites mercibus invehit carinas.
Quid palatia culta, quid deorum
Templa, quid memorem vias, et urbis
Moles nubibus arduis propinquas?
Pax secura loco, quiesque nullis
15Turbata exsiliis, frequensque rerum
Semper copia, et artium bonarum.
Felix Mantua, centiesque felix,
Tantis Mantua dotibus beata,
Sed felix magis, et magis beata,
20Quod his temporibus, rudique saeclo
Magnum CASTALIONA protulisti!


31. ad Caesarem Flaminium

Caesar aeterno mihi iuncte amoris
Vinculo, immites aditure mecum
Non modo Hyrcanos, Erebi sed atra
Regna profundi;
5Ne mihi pulchros Ligurum recessus,
Neve Campani memores venusta
Rura Sebethi, aut placidas amoeni
Tiburis arces.
Ipse nil docti patriae Catulli
10Comparo; hic vivam, et moriar beatus:
Hac mihi toto nihil est in orbe
Gratius urbe.
Tu ferax vatum generosa tellus,
Hospitum nutrix et amica, vatem
15Hospitem sese tibi dedicantem
Candida nutri.
Vos lares dulcis patriae valete;
Non enim possum miseras videre
Civium pugnas, gladiosque fratrum
20Sanguine tinctos.
Vos tamen semper mea mens amabit,
Me licet Parcae rapiant ad orbem
Zona quem Solis dirimit corusco
Torrida ab igni.


32. de fonte Bagnaiae

Hunc fontem amoenum, qui vireta limpidis
Et ornat, et foecundat ista rivulis,
Magni Rodulphi magna liberalitas
Caesis medullis montium canalia
5Per longa duxit; hoc tibi, terra optima,
Dans munus omni praeferendum muneri.
Nam quod vetusto polliceris nomine,
Praestare nunc primum incipis uberrima
Lympha; vocari scilicet BAGNAIA,
10Vocabulo iam patrio dignissima.


33. ad villam Marianam de Victoria Columna

Salve magna domus, meae COLUMNAE
Natalis, domus o beata salve,
Hicne vagiit illa Musa, doctis
Quam Phoebus decimam addidit Camoenis?
5Caeli lumina vidit hicne primum
Caelo femina digna? Digna celsis
Nasci, et vivere in aedibus deorum:
Supra sidera sidus ipsa clarum?
O felix domus! hic Minerva pulchras
10Artes edocuit meam COLUMNAM:
Hic illi citharam dedit canorus
Apollo; Superaque, dixit, omnes,
O VlCTORIA, feminas canendo,
Quotquot magna tulit, feretque tellus:
15At te ne superent novem sorores,
Iovis progenies novem sorores,
Fortunata domus, domus beata!
Audisti toties meae COLUMNAE
Illa carmina, quae movere mentes,
20Quae vim sistere fluminum solebant.
Tibi Cynthia silva saepe, saepe
Invidit tibi Cirrha, et antra Pindi,
Et fontes Heliconii recessus.
Iactat Creta Iovem, suam Dianam
25Delos inclyta: tu tua COLUMNA
Gloriare domus beata. Pace
Et Iovis liceat loqui et Dianae,
Non Delo minor es, minorve Creta.


34. ad Dianam

Casta Latonae soboles Iovisque,
Quae pharetratis comitata Nymphis,
Cynthium collem peragras, nigrique
Silvam Erymanthi,
5Bocchius, linguae decus utriusque,
Doctus errantes agitare cervos,
Hanc tibi villa media locatam
Dedicat ulmum;
Unde veloci domitae sagitta
10Pendeant lynces, timidique damae,
Atque vivacis tibi consecrata
Cornua cervi.


35. Catella ad Reginaldum Polum

Cur me, POLE, tua venire ad urbem
Lectica prohibes? tuae quid, oro,
Summae participem benignitatis
Esse non pateris? Canes bonorum
5Heroum comites fuere semper;
Et caelum Canis incolit supremum
Inter sidera; nec polus, beata
Sedes caelicolum, suam Catellam
Dedignatur habere secum: at ipsa
10Sum despecta tibi, nec unum apud te
Angulum valeo impetrare. Verum,
Si nostram vacet aestimare formam,
Non indigna tuo favore credar.
Est pilus mihi lucidus, venustae
15Pendent auriculae. Nigris ocellis,
Et caudae placeo iubis comatae.
Nec sum corpore vasta, nec figura
Tam brevi, ut videar puellularum
Comes dignior esse, quam virorum.
20Nec turpi scabie laboro; nec sunt
Invisi pulices mihi molesti.
Nec sum prorsus inutilis futura,
Si lassam recreas, vehisque tecum;
Nam pedes tibi suaviter fovebo,
25Qui iam frigoribus rigent acutis.
Nec vero timeas, luto referta
Quod via assidue ambularim; amicus,
Et cliens tuus optimus, Morilla
Me suis manibus pie, ac benigne
30Puro flumine ter quaterque lavit,
Et munda dedit esse mundiorem
Sponsa, quam bona mater ad maritum
Vult deducere nuptiis paratis.
Quod si non satis haec videntur esse
35Ad flectendum animum tuum; catelli,
(Ah nimis miseri mei catelli!)
Te, precor, moveant, tenella pleno
Quos gestans utero, pedes movere
Vix queo amplius: et tamen necesse est,
40Milliaria singulis diebus
Multa conficiam misella, ni te
Volo linquere. Sed prius vel istis
Optem filiolis meis sepulcrum
Fiant viscera matris; ipsa praeda
45Optarim prius esse vel luporum,
Quam te, maxime POLE, derelinquam.


36. Catella in Madium

Quid, efferate, quid, Madi nequissime,
Catella feci blandula,
Cur me meosque liberos crudeliter
Lingua proterva perderes?
5Per te, sceleste, factum, ut asperas quoque
POLUS benignus in feras,
In me foret crudelis, ac meas preces
Ventis ferendas traderet;
Et quae reliqui patriam, et dulces lares,
10Ne stulta vos relinquerem,
Afflicta, maerens, semimortua cum meis
Linquor catellis in via,
Futura praeda mox lupis rapacibus,
Turpive corvorum gregi.
15Nec forma rara, nec mihi fidelitas
Favore digna profuit;
Nec pulchra proles, ventre quam gero, saxea
Mollire quivit pectora.
Proles misella, matre cum miserrima,
20Eheu tenebras horridas
Adibis Orci, antequam nata haurias
Iucunda caeli lumina!
Hoc urit anxium cor, hoc multo mea
Me morte peius enecat.
25At tu catellam amabilem, et mitissimam
Qui caede perdis impia,
Madi, in molossum pessimum incidas, precor,
Qui te deos inanibus
Votis vocantem laceret, ac membra omnia
30Dente cruento differat.


37. ad Auram de Reginaldo Polo cardinali

Aura quae lucum viridem pererrans
Nos levi blande recreas susurro,
I, citis, quaeso, pete REGINALDUM
Candida pennis;
5Tempera et suavi rapidum calorem
Spiritu, circum volitans, nec aestus
Igneus frangat sine delicati
Corporis artus.
Sic ferum semper Boream sonoro
10Aeolus clausum teneat sub antro:
Sic tibi numquam noceat furentis
Impetus Austri.


38. de libellis Andreae Naugerii

Quot bruma creat albicans pruinas,
Quot tellus Zephyro soluta flores,
Quot spicae Libycis calent in agris,
Quot vindemia porrigit racemos,
5Quot vastis mare fluctuat procellis,
Cum nascens pluvias reportat Hoedus,
Quot Ceraunia frondibus teguntur,
Quot caelum facibus micat serenum,
Quot sunt millia multa basiorum,
10Quae dari sibi postulat Catullus,
Quotque sunt atomi Lucretianae,
Tot menses, bone NAUGERI, tot annos
Vivent aureoli tui libelli.


39. ad Musas de Horatio Gualterutio Caroli filio

Nymphae progenies Iovis supremi,
Cultrices Heliconii recessus,
Quas cantus iuvat et leves choreae,
Vobis se famulum dicat tenellus
5Hic puer citharam ferens eburnam,
Et stylum, et tabulas, puer disertus,
Et dicaculus, et nitens; novella
Ut myrtus viridi hortulo. Puellae
Pulchrae, illum sinite ad vireta vestra
10Laetum accedere; nec iuventa molli
Flore vestiat os ei, poeta
Dum factus culicem Maronis aequet,
Aut vincat potius, venustiora
Ludens carmina roscidis sub antris.


40. ad Horatium Gualterutium Caroli Filium

Alumne Musarum puer, tibi Thalia dulcis
Ab urbium frequentia remoto in antra Pindi,
Frondis corona myrteae caput decorum inumbrat,
Lyramque eburneam aureo docet ferire plectro;
5Docet sonare vocula dulci melos suave,
Quo fluminum volubiles moratur illa cursus.
Non plus Marone parvulo canorus olim Apollo
Gaudebat: Orpheum parens non plus tenellum amabat.
O digne vita caelitum, tibi neant Sibyllae
10Vivacis aevum innoxiae manus trium sororum.


41. de Gaspare Contareno

Descripsit ille maximus quondam Plato
Longis suorum ambagibus voluminum,
Quis civitatis optimus foret status:
Sed hunc ab ipsa saeculorum origine
5Nec ulla vidit, nec videbit civitas.
At CONTARENUS optimam Rempublicam
Parvi libelli disputationibus
Illam probavit esse, plus millesima
Quam cernit aestas Adriatico in mari
10Florere pace, literis, pecunia.


42. ad Rodulphum Pium cardinalem | de morte Constantini fratris

Iam modum figas nimio dolori,
Magne RODULPHE, et pueri quietam
Desinas umbram miseris querelis
Sollicitare.
5Occidit frater tibi iure dulci
Carior vita; tamen ille iustis
Non reviviscet lacrimis. Nec ipsa
Parca movetur
Questibus; nec te pietas iuvabit
10Hic tua. Obscuras potuit deorum
Manium sedes penetrare quondam
Thracius Orpheus,
Visus et blandae citharae canoris
Vocibus saevas Furias movere,
15Coniugem caram superas ad auras
Ducere tendens.
Paene iam lucem miser hauriebat;
Ditis impulsu stetit, et sequentem
Respicit: retro fugit illa venti
20Ocyor alis.
Hanc Charon putri revehit phaselo,
At procul ripa minitans, maritum
Arcet incassum repetentem avari
Munera Ditis.
25Scilicet leges superum refigat
Nemo; mortalis pereat necesse est:
Ut libet, vitam pater ipse divum
Donat, et aufert.
Mors rapit cunis cita vagientem:
30Flore sub primo cadit alter aevi:
Hic nimis vivax queritur caducae
Damna senectae.
Sic Iovi magno placitum. Quid ergo
Nitimur contra? miserique semper
35Vivimus? quanto satius, libenter
Ferre quod aequa
Mente ni suffers, tamen est ferendum!
Quo reluctantes trahere obstinata
Vis solet stultos, sapienter ipsi
40Ibimus ultro.


43. ad Achillem Bocchium

Ergo (proh superum fidem!)
Isto contegitur marmore Iulia,
Clarum Felsineae decus
Urbis? sic igitur, sic periit bona
5Nostri mater ACHILLEI?
Nec quidquam pietas sollicita in deos,
Nec quidquam integra profuit
Et mens, atque animi candor amabilis?
En quisquam, iuvenum optime,
10Consolando tuis ponere lacrimis
Finem cogitet? hic, miser,
Hic flendum, hic querulis omnia cantibus
Imple. Haud aspera nunc suis
Intrantem pepulit te foribus Chloe:
15Non non candidior nive
Fastidit tua nunc carmina Tyndaris,
Et collo dare brachia
Orantis refugit: sed miser, ah miser,
Mater Iulia, Iulia
20Heu mater, propriis luminibus tibi, et
Vita carior occidit!
Quid laudare sacris usque pium iuvat
Vatem numina cantibus?
Lesboumque agili tangere barbiton
25Plectro? ah carmina, barbitos,
Surdorum ah valeant numina caelitum!
Sed quid irrita fundimus
Lamenta? immeritos invidia deos
Quid pulsamus inutili?
30Omnes una eadem mors manet. Ibimus
Omnes ad tenebras nigri
Plutonis. Sed enim cum semel occidis,
Non forma, aut decor ingeni,
Nec te cana Fides eripiet feri
35Ex Orci manibus. Pius
Frustra, parce nihil proficientibus
Iam, BOCCHI, querimoniis.
Maternas, aliquis si manet Inferis
Sensus, credibile est tuo
40Laedi umbras gemitu. Desine, desine;
Et constanti animo feras,
Quod mutare nequit dura necessitas.


44. ad Caesarem Flaminium

Ne Midae ingentes stupeas acervos,
CAESAR, aut fultam Pariis columnis
Regiam, aut regis nitido micantes
Aere catervas:
5Ista sed vulgus feriant inane.
Tu piam mentem superos domumque
Parvulam, et quantum satis est agelli
Fertilis ora.
Ille thesauros Arabum, et superbas
10Indiae gazas habet: has, et illos,
Mente qui celsa, populique vanos
Spernit honores.
Tu licet regno potiare, dives
Quod tenet Medus, tamen usque servis,
15Imperat donec tibi plus habendi
Dira cupido.
Triste portentum, macieque semper
Lurida pallens. Nihil hac ab Orco
Saevius misit superas ad auras
20Ira deorum.
Cautus hanc vita. Fugit hora curis,
Et simul vitae positura finem.
Post rogum distat nihil ipse nudo
Croesus ab Iro.


45. gratulatur Alexandrum Farnesium | gravi morbo liberatum esse

Da vati citharam, puer,
Et mecum superis incipe debitas
Cantu solvere gratias,
Qui nobis iuvenem restituunt sacrum.
5Iam tristes querimoniae
Cessent, iam lacrimis, optima civitas,
Tandem pone modum piis:
Iam di, Roma, tuas audierunt preces.
En FARNESIUS inclytus
10Vivit, nec miseram funere patriam
Foedat. Dicite, virgines,
Dis laudes, pueri, dicite, candidi:
Ludis, laetitia, iocis,
Et faustis resonent omnia plausibus.
15Caelo nubila Iuppiter
Pellat. Sol, nitidum iam caput exsere.
Urna fundere limpidas
Undas incipiat iam Tyberis pater,
Et septemgeminos tegant
20Montes purpureis lilia cum rosis.
At tu, Romuleae parens
Urbis, certa salus, et decus Italae
Gentis, maxime PAULLE, iam
Divis solve bonis vota. Nepos valet;
25Invictoque animo feret
Tecum una imperii pondera maximi;
Alcides velut impiger
Fulsit supposito sidera vertice.


46. ad Bacchum

Hanc vitem tibi dedico racemis
Gravem purpureis, pater LYAEE;
Pro qua tu mihi vineam tuere
Non dico a Satyrisve, capreisve,
5Non a grandinis impetu, vel Austri,
Sed a Pygmalione Formiano,
Qui sua horribili voratione
Plus nocere queat duabus horis,
Quam grando, Satyrique, capreaeque,
10Et venti rabies duobus annis.


47. iocatur in Pygmalionem Formianum

Si villam mihi laeserit pusillam
Pagus, surripiens favos, merumve,
Aut pernas, oleumve, fictilesve
Urnas, haud equidem deos rogabo,
5Furum ut grandine rura verberentur,
Dum fruges gravidis tument aristis,
Nec lupi ut rapiant oves, sed unum hoc
Vindicem scelerum Iovem precabor,
Ut cum ducere coeperit colorem
10Uva livida, mittat horum in agros
Dirum Pygmaliona, vinearum
Pestem, et Tartareo cane, et Charybdis
Hiatu horribili voraciorem.


48. ad vicinos

Vicini, moneo, procul fugate
Istum Pygmaliona, vinearum
Diram perniciem. Canum frequentes
Adsint excubiae: diem, atque noctem
5Sagittae, et lapides minentur. Et cum
Isthaec omnia feceritis, ipse
Vias inveniet tamen vorandi.


49. vinea

Illa ego innumeris onusta nuper
Racemis, decus inclytum coloni,
Omnes vinea vineas propinquas
Vincens fertilitate, nunc nec unum
5Quidem servo acinum misella. Quaeris,
Unde haec pernicies mihi, viator?
Venit Pygmalion silente nocte,
Et una minus hic moratus hora
Me, quis crederet? integram voravit.


50. vinitores

Praetor optime, vineas tueri
Ab hoc Pygmalione iam nequimus.
Quo vorat magis, in dies et horas
Augescit magis et magis vorandi
5Libido furiosa, nec Charybdis
Huius viscera quidquid est ubique
Uvarum saturare possit. Ergo
Rogamus miseri coloni, ut ista
Tempestas, barathrumque vinearum
10Pellatur procul hinc malas in oras,
Dum vindemia pendet: aut bibemus
Lympham pro mero, et omnium labores
Obscoena ingluvie unius peribunt.


51. ad Pygmalionem

Cedat, Pygmalion, tibi Celaeno,
Harpyiaeque aliae malae, et rapaces:
Cedat horribilis Chimaera: cedat
Et Scyllae rabies tremenda, et illa
5Cedat insatiabilis vorago,
Quam Graii veteres vocant Charybdim.
Cedat tergeminus canis, laborque
Cedat Herculis Hydra. Vincit omnes
Tua insignis edacitas; nec illam
10Iam queat saturare vinearum
Quidquid maximo in orbe Sol tuetur.


52. ad eumdem

Uvae pernicies nefanda, si quam
Pro tua ingluvie fera, et tremenda
Poenam iudicio meo mereris,
Hanc ius exigat: optimas ad uvas
5Relegere, manus, pedesque vinctus:
Et semper capiti tuo imminentes
Racemos habeas, eosque numquam
Possis tangere. non mehercule orbis
Rotae Ixioneae, vel unda fallens
10Parentem Pelopis vel omne in aevum
Renascens Tityi iecur, vel ingens
Saxum Sisyphi, et omnium impiorum
Poenae omnes simul huic tuo, miselle,
Queant supplicio pares vocari.


53. ad Bacchum

Tu, qui centimanum potes gigantem
Caelo trudere, Pentheumque regem
Leto mittis et impium Lycurgum;
Et Gangem superas, et ultimum Indum,
5Invictissime BACCHE; non furentem
Istum Pygmaliona iam coerces?
Qui fera ingluvie incitatus omnes
Vineas vorat, et tuum liquorem,
Qui servandus erat cadis in annos
10Plures, mittere ventris in cloacam
Totum pergit, et annuos labores
Absumit male pauculis diebus.
O monstrum horribile ultimas in oras
Pellendum, aut magis Inferos ad imos!


54. ad eumdem

Quod nostras, bone, vineas, LYAEE,
Servasti incolumes, et integellas
Diro Pygmalione ceterorum
Vineta ingluvie fera, et nefanda
5Vastante, hoc tibi ponimus sacellum;
Quod pro tempore fit quidem pusillum
Acerna ex trabe, sed tamen venustum est:
At si sustuleris ferum, et tremendum
Hoc monstrum, populus tibi merenti
10Aedem marmoream, pater, sacrabit.


55. de hortis Blosii Palladii

BLOSI villula ter quaterque felix
Felicissimi hortuli poetae
Venusti, teneri mei sodalis,
Quo vivente, sales, ioci, lepores
5Vivent; ac, pereunte, disperibunt:
Ille molliculam suam Turundam
Vos docet resonare, vos iocosis
Ludentem hendecasyllabis odoro
Fovetis gremio: relicta Apollo
10Cirrha, Pieridesque vos frequentant,
Ex quo deliciae suae, suique
Amores BLOSIUS vireta vestra
Cirrhae praetulit, Aonique monti.
Quid mirum, bona rura, si feratis
15Dulci nectare poma dulciora?
Has dulcissimus omnium poeta
Plantulas manibus suis feraces
Sevit, inserit, et colit, suoque
Musaeo assidue rigat lepore.
20Hoc perfusa lepore tam venustos
Flores, tam varios benigna tellus
Passim fundit humo: hoc lepore eodem
Fontes luciduli, antra opaca, amoenum
Nemus, tectaque pulchra condiuntur;
25Ut omnes Veneresque, Gratiasque
Hortis omnibus, omnibusque villis
Omnino videamini abstulisse,
Hortuli nimis, et nimis beati,
Tuque villula ter quaterque felix.


56. ad Blosium Palladium

Qualis susurrus arboris, cum florido
Iam vere ludit aura primis frondibus:
Vesanientis quale per Caniculae
Aestum iacere in discolore gramine,
5Sub umbra amoena, fontis ad lympham sacri;
Tales mihi, poeta iucundissime,
Lusus tui, quibus Turundam carmine
Tam bello, amabili, et faceto concinis;
Ut illa carior Catulli passere
10Iam sit mihi, sive est quid illo carius.


57. de Turunda Blosii Palladii

Turunda, turdis esca solis cognita,
Venusta cum te Musa non cognosceret,
Nunc es lepore versuum dulcissimo
Condita sic a BLOSIO meo, ut cibus
5Sis facta mensis principum gratissimus.


58. de eadem

Turunda, turdos sueta edaces pascere,
Postquam faceti Musa culta BLOSII
Dulcem leporem carminis tibi addidit,
Non amplius turdos agris, sed urbibus
5Mentes virorum pascis elegantium.


59. Turunda

Cum domos humiles Turunda ruris
Ignota incolerem, dolosque turdis
Hic parare solerem, amore captus
Mei BLOSIUS, omnium poeta
5Urbanissimus, ad suos penates,
Et palatia celsa Vaticani
Montis ducere rusticam, rudemque
Haudquaquam erubuit, suaeque Musae
Iocis, et numeris, leporibusque
10Condiens, ita amabilem saporem
Addidit mihi, ut ire non vererer
Ad mensas hominum elegantiorum.
Quin Farnesius ipse, flos Quiritum,
Coenas magnificas sua Turunda
15Ornat cotidie. Haec ego ipsa mecum
Non semel reputans, satis superque
Fortunata mihi videbar esse,
Ut quod praeterea deos rogarem,
In mentem hercule nil venire posset.
20At nunc maximus ille rex Olympi,
Qui terras tonitru quatit sonoro,
Misit alipedem deum venusta
Forma, pileolo comas tegentem
Flavas, anguibus implicata virga
25Cui gestamen erat manus decorae,
Ardebant oculi, et genas rubentes
Pingebat niveus color, novoque
Malas flore iuventa vestiebat.
Is me purpureo ore ter quaterque
30Tentans corripuit, volansque summum
In caelum ad teneram tulit puellam,
Pulchram, Iuppiter! et decentem, aitque:
Quam gentes Italae vocant Turundam,
Servato, soror, usque dum parata
35Iam coena pater accubet: petenti
Tunc dato hanc; etenim poeta summus,
Cui nomen BLOSIO est, eam canendo
Tantis laudibus extulit, comesse
Ut ipsam cupiat pater deorum;
40Et quidem meritissimo; sapore
Haec enim ambrosiae mihi videtur
Longe suavior, omnibusque rebus
Mortales quibus, et quibus beati
Pascuntur superi. Haec locutus ille
45Abit: me nivea puella dextra
In cella bene olente collocavit,
Ubi sunt epulae deum repostae.
Sic ego auspiciis bonis ab agro
Ad urbem veniens, ab urbe summum
50In caelum penetro, cibus supremo
Iovi, et caelitibus futura magnis.


60. Turunda

Quis hoc credat? ego illa, quam comesse
Nec dites, neque pauperes solebant,
Quae solis avibus parabar esca,
Nunc lautis superum Turunda mensis
5Acceptissima sum; nec ullus est iam
Qui non ambrosiae meum saporem
Longe praeferat. Ore quisque divum
Me vorat cupido, et canistra plena
Mensis terque quaterque fert iuventa;
10Nec tamen satis est. Quid erudito,
Dicat forte aliquis, deum palato
Te gratam facit, o Turunda? nempe
BLOSI daedala Musa me lepore
Suo condit ita apte, et eleganter,
15Ut quo plus edor, hoc magis magisque
Augescat studiumque, amorque edendi.
Quod ni caelicolas pudor vetaret;
Ab iis manderer usque, et usque, et usque:
Iunonique, Iovique, ceterisque
20Dis magnis, mediocribus, pusillis
In manu forem, et ore continenter.


61. Turunda

Quam sim caelitibus Turunda grata,
BLOSI, disce simul, simulque ride.
Formosus Veneris puer, puerque
Idaeus Iovis inclyti minister,
5Me semper manibus gerunt, vorantque,
Seu domi libeat manere, sive
Per caeli varias vias vagentur.
Hos quidam e superis senex, opacam
Qui barbam gerit, intuens ocellis
10Obliquis gemuit, dolensque dixit:
Felices pueri, quibus Turundam
Per annos licet esse continenter,
Et domi, et platea quoque frequenti;
Quod idem ut liceat mihi, libenter
15Sim trimus puer. At tibi senectus
Sit semper viridis, poeta magne,
Cuius munere praeferor beatis
A dis ambrosiaeque, nectarique,
Seu quid suavius est, magisve dulce.


62. Turunda

Illa ego, illa Turunda, rusticorum
Quae spurca fieri manu solebam,
Ut turdos caperem, cibus dolosus,
Nunc domum Iovis incolo supremi,
5Ad caelum hendecasyllabis vocata
BLOSI, candidi, et optimi poetae.
Hic me pulchra iuventa delicatis
Confectam manibus suis, deorum
Ad mensam aureolo ferens canistro
10Omnes exhilarat. Vorat iocosa
Ore purpureo Venus Turundam:
Implet Iuppiter os suum Turunda:
Turundam ambrosiaeque, nectarique
Praefert Mercurius: deum palato
15Nil est denique gratius Turunda.
Immo dique, deaeque cum Turundae
Nil dulcedine posse comparari
Arbitrantur; et omnium Turunda
Praestantissima iudicor ciborum.
20At tu, culte poeta, qui facetis
Tuis versibus evehens ad astra,
Me misces dapibus deorum, amicos
Illos experiare semper; et cum
Terras liqueris, ad tuam Turundam
25Fruendam venias, receptus almi
Iovis concilio, sacraque mensa.


63. Turunda

Quod orta in agro, et educata rusticis
Casis, Quirini moenia, et celsas domos
Mensasque principum virorum maxima
Cum laude adivi, et inde campos aeris
5Erecta supra, Solis aureum iubar,
Et clara Lunae cerno sub me lumina;
Quod me iuventa pulchra delicatulis
Formare palmis gaudet, et quod infimis
Terris cibus volucrum, at alto in aethere
10Cibus deorum nominor gratissimus;
Quod denique ille rex Olympi maximus,
Suprema rerum cui potestas omnium,
Me dulciorem affirmat ipso nectare,
Tuae Camoenae, BLOSI, id omne debeo;
15Tuae Camoenae, qua nec ulla dulcior,
Nec ulla coetu dignior coelestium.


64. Turunda

Pater deorum, vosque magni caelites,
Si quid Turundae vota supplicis valent,
Si dulce vobis exstitit quidquam meum,
Meo poetae digna, quaeso, praemia
5Pro liberalitate vestra solvite.
Ut ipse dulci dulciorem nectare
Vobis Turundam reddidit, sic illius
Vos integratis viribus concedite,
Forti iuventa ut sit senecta fortior,
10Cunctisque rebus, ut cupit, fluentibus,
Tantis dies noctesque abundet gaudiis,
Ut semper ipsi laeta portet somnia
Quies profunda, dulcis, et facillima.
Tum quos paravit delicatos hortulos,
15Pomona semper incolat, nec arbores
Aestu sinat, durove laedi frigore,
Notive flatu, aut verberante grandine.
Hic uva Cretam vincat; et Phaeaciam
Malus, pyrusque; Mediamque citrius:
20Hic prata semper floribus laetissima,
Hic sint Favoni grata semper murmura;
Semper volucrum silva cantus audiat;
Nec manet ullo fonte lympha purior,
Loquaciorve; cumque vis Caniculae
25Furens hiulcat arva, siccat uberes
Aquas, abundet hic amoenus fontium
Liquor, gelu, nivisque vincens frigora.
Senex facetus, sub virente pampino
Proiectus alta in herba ad undas vitreas
30Suam Turundam cantet: illum Naides
Inusitato carminis tactae sono
Lustrent choreis: serta canis crinibus
E fronde myrti nectat alma Cypria.
Sic ille centum laetus annos exigat,
35Nunc civitatis deserens frequentiam,
Nunc infrequentes urbe mutans hortulos.
At cum peractis cursibus vitae seni
Iam fila Parcae legerint novissima,
Illique placida mors ocellos clauserit,
40Blandi soporis more sensus auferens,
Suam Turundam visat alto in aethere
Poeta coetu caelitum dignissimus.


65. ad Blosium Palladium

Poeta docte, culte, amabilissime,
Ipsa Turunda dulcior, quod audeo
Tuae Camoenae candidae facetias
Laudare turpi et infaceto carmine,
5Ecquid perinde ineptio, ac si condiam
Absinthio mel? aut lutosa dextera
Velim polire virginem pulcherrimam?
Sed contra habeto sic, et animum advertito;
Ut pulchra turpi comparata pulchrior
10Puella fit; sic et poetae non bono
Bonus poeta copulatus, optimi
Nomen lucratur. Ipse, qui iure optimo
Poeta passim nominaris optimus,
Quid ergo non lucraberis, si plumbeas
15Nugas meas, tuosque versus aureos
Uno atque eodem iunxeris volumine?
Sed serio tandem ut loquar, quae carmina
Scripsi iocando de Turunda, haec nemini,
Si quid tuum sodalem amas, ostenderis;
20Nam tecum ineptus esse, et insulsissimus
Impune possum, ceteris sim fabula.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: