Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quod mulces hominesque feros, et agrestia corda
Carminibus, digna es nomine Molsa tuo.


1. Fulvii Pazani ms.

Si renovat veterem in Domina Natura decorem,
Oraque conspicua dote superba parit,
Qualia discordes Phrygio sub iudice Divae
Spectanda Idaeis exhibuere iugis,
5Cur apti desunt pictores, noscat ut illam
Expressam vultu postera gens simili?
Dedecori aut nostrae est prior aetas, aut tibi Apelles
Cypria, quam pictis rettulit in tabulis.


2. incerti auctoris ms.

In lucem redeat si qui tibi Lesbia nomen,
Cynthia quique dedit, Delia quique tibi,
Tarquiniae formam non sat per carmina fingam,
Nec Cous Pictor exprimat in tabulis.
5Se sola effingat, sibi nec putet esse pudori,
Cum proprium possit sola referre decus.
Perfectum hoc natura sui specimen dedit unum,
Hoc uno vires prodidit ipsa suas.
Cum servare igitur cuncta hoc per saecula possit,
10Dedecus haud leve sit si interiisse sinat.


3. Fulvii Pazani ms.

Tarquiniam quicunque nova sub imagine Pictor
Assuetae tentas arte referre manus,
Pro vultu depinge rosas, pro crinibus aurum,
Et niteant pura candida colla nive.
5Sint oculi, ut cupidum si quis patietur amantem,
Alternent varia spesque timorque vice.


4. Ioannis Iurii ms.

Tarquiniae exoptas formam si fingere Pictor,
Nulla suis penitus pars vacet ut numeris;
Scintillas vibrent vultus, et lumina flammas,
Pectoris et iaciant undique summa faces.
5Nam dum corda hominum sancto urit, et uritur igne,
Tota ardor, tota est flammea, tota et amor.


5. eiusdem

Esse DEAM quis te dubitet, quam fingere nullus
Quamlibet excellens pictor in arte potest?
At queat hoc, superos repetat si Cous Apelles,
Cuius se fictam gaudet ab arte Venus.
5Non Veneris formam, sed quam conceperat ipse,
Et sibi formarat, rettulit in tabula.


6. Benedicti Labadini

Ingenium Pallas, formam Cytherea, leporem
Effingant Charites, quem tribuere tibi:
Sic eris expressa, haec mortalis finget imago
Nulla, nisi obtingat fors tua Pigmalion.
5Pingere conetur si te vel Cous Apelles,
Non habeat numeros picta tabella suos.
Perficiat solus divina hoc arte Prometheus,
Addere namque operi sensum animamque potest.
Quidquid agis, quicquid loqueris, vestigia quoquo
10Vertis, et aetherea lumina clara, faces,
Te Charites comitantur, adest tibi blanda Venustas,
Assistuntque Sales, subsequiturque Lepor.
Ut nec pulchra tamen possis formosa videri,
Offusis oculos decipiens tenebris:
15Sed cum sis longe ante alias pulcherrima, summa
Sanctaque sit summo forma decore tibi.
Miser ego si nullus homo te fingere possit,
Divina fingat te Deus arte Deam.
Nullus, te praeter, recte te fingere possit,
20Te vera effigie sola referre potes,
Si prolem edideris dias in luminis auras,
Corporis atque animi quae sit imago tui.
Qui videt, is nimio te deperit ustus amore,
Lumina nec solitum munus obire queunt.
25Hinc te nec tabulis, nec marmore fingere quisquam
Est potis; effingi si tamen ipsa velis,
Pictorisque cupis manus ut tibi proroget annos,
Sume aliam formam, desine et esse quod es.
Si quantus Latio es Fallopi, et quantus Etrusco
30Carmine, pingendi tantus in arte fores,
Tarquiniae cum vera tuo sit pectore imago
Fixa, tua hanc posset pingere sola manus.


35Ut videt, ingenti ut Pictor fit caecus amore!
Qui te igitur possit pingere caecus amans?
Te pictor fit mentis inops, caecusque videndo,
Et potis est vultus hic simulare tuos?

40*A)/MMIGA PA/NTA GRA/FEIN, PANTELE\S E)/RGON, E)RA=S,
*MAYIDI/WS PEIRA=S, ME/NHN D' EI) ZW/GRAFE MORFH\N

Si formam, sophiam, cantumque effingere tentes,
Perfectum faciunt quae tria iuncta decus,
45Sit labor hic vanus; si formam finxeris unam,
Illa quidem careat et capite, et pedibus.


7. Herculis Capitonis ms.

Pictura ardentes oculos, vultusque decentes
Tarquiniae aspiciens, corporeumque decus;
Exprimere, et formam est conata referre nitentem
Saepe, sed ingenti pondere victa fuit.
5Quam maiora suis audentem affata Poesis
Viribus, haec mea sit cura, meusque labor,
Desine, sustineant haec nostras pondera vires,
Ipsa animi referam, corporis ipsa decus.


8. eiusdem

Si decus egregium formae, si lumina, vultus,
Et vera expressos arte videre cupis,
Aspice, quot nimio mortales urat amore,
Aspice, quam teneat pallidus ora color:
5Tarquiniae hic oculos, hic formam agnoscere possis,
Nulla potest fieri hac verior effigies.


9. eiusdem

Si tua in assiduo motu est pulcherrima imago,
Dum micat illa magis, dum magis illa viget,
Quod non effingi possis mirabere? quod te
Non queat artificis ulla referre manus?
5Si fingi exoptas penitus, veroque decorem
Exemplo expressum Diva videre tuum,
Aut face ne egregiae crescat praestantia formae,
Pictoris pariter aut face crescat opus.


10. eiusdem

Quam modo Tarquiniam mire expressisse ferebant,
Nunc idem penitus dicitur arte rudis;
Si formosa magis, sic fit divinior illa
Semper, fertque novum quaelibet hora decus.


11. Io. Baptistae Pazani ms.

Vos quibus ad verum minus apte expressa decorem
Tarquiniae effigies est gravis usque dolor,
Definite in varias culpam hanc diffundere caussas,
Summaque sit cunctis sensibus una satis.
5Naturae, totis ingens qua viribus instat,
Nulla parem Ars potis est aemula ferre gradum.


12. Cornelii Corandini

Dum contemplatur te a summo Pictor ad imum,
Lustrat et intentis singula luminibus,
Nil penitus mortale in te contendit, at esse
Divinum affirmat vultu, oculisque decus.
5Caelestis tamen hos demens effingere honores,
Mortalique ipsos nititur arte sequi:
Nec sibi quod pingit praeconia demere laudis,
Unde haec sperabat posse referre, videt.


13. Fulvii Paciani ms.

Effigies, fulvo quam tu miraris in auro
Quaslibet aethereas posse decere Deas,
Omniae Tarquiniae similis: pulchram aspicem frontem,
Ora, comas, oculos, candida colla, manus.
5Illam cernendi detur modo copia, amantes
Poscere in extrema morte videbis opem:
Illi blanditias molli componere voce;
Vultu adeo vivam ficta puella refert.
Attamen haec iuvenum miseros cum ludere amores
10Nesciat, hoc proprium est: cetera sunt Dominae.
Lumina (quis credat?) nostri illa fugacia amoris,
Lumina erunt oculis saepe videnda meis.
Quam bene Tarquiniam Pictor mihi rettulit, arte
Doctus Apolleas exuperare manus.
15Felix, atque iterum felix pulcherrima imago
Divinae formae conditione tuae.
Illa brevi facies dominae vitiabitur aevo,
Tu cana nunquam conspiciere coma.


14. Benedicti Labadini M.

Invenisse ratus summum decus inquit Apelles,
Sola meum inventum mater amoris habe:
Caelestes inter soli hoc tibi convenit, extet
Ne dum in femineo corpore tantus honos.
5Sed si Tarquiniam videat, cui summa putaram;
Infima vix dicat nota fuere nihi.
An pingam? frustra id tentem, haud imitabilis illa est,
Nec venia dignus tertius error erit.


15. eiusdem

Tarquiniam intentus pictam dum spectat Alethes,
Aut haec caelestis dixit imago Dea est,
Aut si feminea est, natura haud femina talis,
Addidit artificis plurima docta manus.
5Sed cum deinde illam vidisset, plurima omisit
Pictor ait, fuerant quae potiora, rudis.


16. Alfonsi Saxii ms.

Tarquiniae conatus erat bis fingere Mopsus
Effigiem, Mopsi bis cecidere manus.
Attonitus tandem secum, hoc fit numine Divum,
Fas mirere decus tantum, imitere nefas.


17. eiusdem

Tarquiniae effigiem multo emit Honorius auro,
Divina expressam dixit et esse manu.
Inde illam miro succensus amore videndi
Emensus longam est, difficilemque viam.
5Et fictum vero vinci cum cerneret ore,
Non mihi sumtus ait, nec via longa gravis.
Vel semel hoc vidisse decus caeleste, labore
Possit emi Herculeo, divitiisque Midae.


18. eiusdem

Carmina Tarquiniae cultissima legerat Alcon,
Iudice et hoc fuerat Lesbia docta minus.
Expressam tabula sed cum vidisset eburna,
Sindari ad hanc dixit est tua forma nihil:
5Immo ad Tarquiniam nihil haec respondit Aconteus;
Si videas, supra dixeris ire Deas.


19. eiusdem

Tarquiniam pictor si tentes pingere, noctem
Offundent oculis lumina clara tuis.


20. Ioannis Turrii ad Fulvium Pac.

Effigies, quam tu sublimi carmine tollens,
Contendis vultu Tarquiniae esse parem,
Delapsa aut caelo est, simulacrum ut Palladis olim,
Quod Diomedeae surripuere manus;
5Aut, licet exuperet prisci quidquid tulit aetas
Temporis, humana est si modo ficta manu,
Es quanto maior Fulvi omnibus ipse poetis,
Caelesti tanto est illa decore minor.


21. Alexandri Secchii ms.

Curnam Tarquiniam tentarint pingere multi,
Nemo tamen vere pingere adhuc potuit?
Caelestis lux est, radiis late omnia lustrans:
Nulla hominum hinc illi par manus esse potest.


22. eiusdem

Icarios casus cum vellet Daedalus olim
Exprimere, hoc patriae non potuere manus.
Tarquiniae eximium divini effingere vultus
Accidit Antigeni, dum decus optat, idem.
5Cur ita? ne faceret nimius dolor obstitit illi,
Huic rapiens sensus immoderatus amor.


23. Fulvii Paciani ad Ioannem Turrium

Non mihi Tarquiniae tenus demissa per auras
Blandior in cupidas venit imago manus.
Nec quia ab ingenua ductam se proferat arte,
Iudicium minuat picta figura tuum.
5Nam sicut nemo tam docto carmine, solus
Quale facis, simile hoc esse negar et opus.


24. de fonte

Hoc fonti proprium est blandos inducere somnos,
Murmure dum trepidat lene sonantis aquae;
At fons hic vigilare facit, pellitque soporem,
Aspera dum rauca guttura voce sonant.


25. de Cynthio card. Aldobrandino

Te celebrat, Cynthi, virtute insignis et ostro,
Nec tantam molem quisque subire timet.
Sic ego nunc oblita mei te extollere vellem
Carmina, sed dictis maior es ipse meis.
5Nil igitur dicam, nisi quod mea Musa tacebit,
Divinas laudes corde loquente tuas.


26. de eodem

Tu solus, Cynthi, te ipsum velut alter Apollo,
Cuius nomen habes, concelebrare potes.


27. de imagine B. V. a divo Luca depicta

Felsina clara virum ingeniis, et clarior almae
Quod frueris vera Virginis effigie,
Quae sic ad vivum Lucae est expressa per artem,
Ipsa sibi ut similis vix queat esse magis.
5Sed tamen inde tibi surgit quoque gloria maior,
Quod datur haec ipsa matre iubente dea.
Ergo illi referas tanto pro munere grates,
Et certam dubiis hinc pete rebus opem.
Namque sui quae tibi dulce reliquit,
10Credibile est votis velle favere tuis.


28. Ionnis Cargae ad Tarquiniam Molsam

Unica divini soboles, et gloria Molsae,
Phoebe tuas vires in sua vota vocat.
Sit languor procul ille rogat, quo carpitur, et quo
Inficitur, miseris conficiturque modis.
5Nec datur assuetos meditari pollicis ictus,
Nec datur assuetos voce ciere sonos.
Carminis auctorem turpe est, citharaeque parentem
Non cito Tarquiniae consuluisse suae.
Est et turpe deum, medicae qui praesidet arti,
10Formosae nullam ferre salutis opem:
Formosae facie, formosae corpore toto,
Par queat ut natis omnibus ire Iovis.
Nam si qua invidia, est haec, quod generosa Virago
Castalii intactas hauriat amnis aquas:
15Audeat et cantu Aeoliae fidibusque puellae,
Oreque Romano, carminibusque loqui:
Augeat et patriam, proavosque insignis honore,
Fert sibi quem Thusci fluminis unda cliens.
Est decus hoc, o Poebe, tuum surgentis Alumnae
20Gloria, nam certe gloria tota tua est.
Divinum roseo dum fundit carmen ab ore
Molsia, et argutum pectine pulsat ebur;
Dulcius in terris nihil est, quod mulceat aures
Sive hominum mavis dicere, sive Deum.


29. ad eandem

Tarquiniae quisquis radiantes tentat ocellos
Pingere, et accendit quas Amor inde faces;
Ille ortus, Aurora, tuos, et lumina mundi
Scilicet, et caeli pingere tentat opes.


30. ad Tarquinam Molsam de Platonis dialogo | abs se verso, 9 Maii 1607, Io. Bapt. Stellae

Platonis Graio manantia nectare verba
Exprimis Hetruscis Unica Molsa modis:
Ut dubitem, vestrum quis purius ore loquatur;
Debetur certe, sed tibi maius honos;
5Quae premere ipsius vestigia paene coacta,
Non finis ut gressum praeferat ille tibi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: