Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. quod spreto vulgo libellum | aequo animo legat, quamvis lascivum, | et secum una priscos viros imitetur

Si vacat a patrii cura studioque senatus,
Quicquid id est, placido lumine, Cosme, legas.
Elicit hoc cuivis tristi rigidove cachinnos
Cuique, vel Hippolyto, concitat inguen opus.
5Hac quoque parte sequor doctos veteresque poetas,
Quos etiam lusus composuisse liquet,
Quos et perspicuum est vitam vixisse pudicam,
Si fuit obsceni plena tabella ioci.
Id latet ignavum volgus, cui nulla priores
10Visere, sed ventri dedita cura fuit;
Cuius et hos lusus nostros inscitia carpet:
O, ita sit! Doctis irreprehensus ero.
Tu lege tuque rudem nihili fac, Cosme, popellum;
Tu mecum aeternos ipse sequare viros.


2. ad semet ipsum loquitur et respondet

Cosmus habet dios et lectitat usque poetas:
Quid studium turbas, rauce poeta, suum?
Cosmus habet lautas epulas: quid oluscula coenat?
Una quidem ratio est et studii et stomachi.


3. ad Cosmum, virum clarissimum, de libri titulo

Si titulum nostri legisti, Cosme, libelli
Marginibus primis, Hermaphroditus erat.
Cunnus et est nostro, simul est et mentula, libro:
Conveniens igitur quam bene nomen habet!
5At si podicem vocites, quod podice cantet,
Non inconveniens nomen habebit adhuc.
Quod si non placeat nomen nec et hoc nec et illud,
Dummodo non castum, pone quod ipse velis.


4. ad matronas et virgines castas

Quaeque ades, exhortor, procul hinc, matrona, recede;
Quaeque ades hinc pariter, virgo pudica, fuge:
Exuor, en bracis iam prosilit inguen apertis
Et mea permulto Musa sepulta mero est.
5Stet, legat et laudet versus Nichina procaces,
Assueta et nudos Ursa videre viros.


5. de Ursa superincubante

Quum mea volt futui, superincubat Ursa Priapo:
Ipse suas partis sustineo, illa meas.
Si iuvat, Ursa, vehi, moveas clunemque femurque
Partius, aut inguen non tolerabit onus;
5Deinde cave reduci repetas ne podice penem:
Quamvis, Ursa, velis, non mea virga volet.


6. de Corvino, vinum accurate custodiente, | non uxorem

Corvinus vegetem custodit clave seraque;
Non cohibet cunnum coniugis ille sera.
Zelotypus vegetis, cunni sed prodigus ille est:
Haustu nam cunnus non perit, illa perit.


7. epitaphium Pegasi claudi paediconis

Si vis scire meum nomen votumque, viator,
Pegasus hac ego sum claudus humatus humo.
Vota deinde scias, nomen quum sciveris; audi,
Sic desyderio tu potiare tuo:
5Quum paticum quemquam paedicaturus ephebum es,
Illud in hac tumba, quaeso, viator, agas
Atque ita mis animas coitu, non thure, piato:
Scilicet hanc requiem Manibus, oro, dato.
Hoc apud infernas genus est leniminis umbras
10Praecipuum, prisci sic statuere patres:
Quippe ita Chironis cineres placabat Achilles,
Sensit et hoc podex, flave Patrocle, tuus;
Gnovit Hylas, patrio percisus ab Hercule busto.
Tu mihi maiores quod docuere lita.


8. de Ursae tentigine et naso

Si multus multae est nasus tentiginis index,
Ursae tentigo tenditur usque pedes.
Quin si multa ampli nasi tentigo sit index,
Nasus ad usque tuum tenditur, Ursa, genu.


9. ad Cornutum respondet | quare relicta Etruria tristior sit

Quaeris ab unanimi, dulcis Cornute, sodali,
Cur videor licta tristior Etruria,
Cur lusus abiere iocive et pallor in ore est,
Muta quid hic subito facta Thalia mea est.
5Pene potens agit hic Gallus, qui cruscula solus
Quaeque velit, solus basia quaeque velit;
Is sibi habet quodcunque natis vel podicis urbe est,
Quicquid et e Tuscis aut aliunde venit;
Munera dat, Chroeso numato qualia sat sint,
10Muneribus blandas adiicit illecebras;
Inde edicta suis scribit quasi praetor ephebis:
"Ne sine te tangi, ne sine te subigi";
Non potes ergo loqui puero, ni indulgeat ille,
Ni velit is, puero non potes ipse frui.
15Tu contra ingenuas mulieres, tu quoque servas,
Tuve bonas vexas inguine tuve malas;
Vix tibi quae natum sacro de fonte levavit,
Vix sacra vixque soror, vix tua tuta parens;
Tu futuis viduas, futuis nuptasve maritasve
20Et tibi vis cunni quicquid in urbe manet.
Tu tibi vis igitur tota quid mingit in urbe,
Ille sibi tota quicquid in urbe cacat.
Et mihi quin etiam iam constat mentula, qualem
Qui superat certe non homo, mulus erit;
25Et mihi nimirum constant viresque vicesque,
Quales qui vincit non homo, passer erit:
Cur mihi non igitur futuendi copia fiat,
Nec sit quae coleos hauriat ulla meos?
Quare, agedum, nobis de partis cede puellam
30Aut unam aut unam tu mihi quaere novam.
Tunc me conspicias laetum lautumque licebit,
Candida tunc pulchrum nostra Thalia canet.


10. in Mathiam Lupium claudum maledicum

Nescio quis nostram fertur carpsisse Camenam:
Si non decipior, Lupius ille fuit.
Illa sibi solita est nimium lasciva videri;
Confiteor: vitae congruit ergo suae.
5Est vir is obscenus, nostrae est lascivia Musae,
Illa levis versu, moribus ille levis.
Adde quod id monstri pedibus non ambulat aequis,
Imparibus constat nostra Camena modis.
Si culpat versus, et se culpare necesse est:
10Si sapis, ergo, tace, prodigiose senex.


11. in eundem loripedem

Dic mihi, cur longo, Lupi, vestiris amictu?
An vitium surae vis operire toga?
Nil agis, o demens: humeri latera atque moventur
Ut tumida nullo remige lembus aqua.


12. in Mamurianum, postremae turpitudinis virum

Si tot habes scapula penes quot sorpseris ano
Et perfers, vincis, Mamuriane, boves.


13. in Lentulum mollem, elatum | et postremae turpitudinis virum

Solus habes nummos et solus, Lentule, libros,
Solus habes pueros, pallia solus habes,
Solus et ingenium, cor solus, solus amicos:
Unum si demas, omnia solus habes.
5Hoc unum est podex, quem non tibi, Lentule, solus,
Sed quem cum populo, Lentule mollis, habes.


14. Lepidinus ab auctore quaeret | cur qui semel paedicare coeperit | haudquaquam desistit

Cur qui paedicat semel, aut semel irrimat, auctor
Nugarum, nunquam dedidicisse potest?
Imo Brito et Bardus, cum vix gustaverit, ultro
Certat in hoc ipsas vincere amore Senas.
5Parthenope Gallis cedit, Florentia Cimbris,
Si semel iis puerum sors tetigisse dedit!


15. ad Lepidinum responsio | et quare ursus cauda caret

Accipe ridiculam, dulcis Lepidine, fabellam,
Et quae quod poscis dissoluisse queat.
Fertur ab orticola divam quaesisse Priapo
(Seu Venus in dubio est, seu dea Flora fuit)
5Cur, quum velentur quasi quaeque animalia cauda,
Ursus non cauda membra pudenda tegat.
Ille refert: "Escam cupide dum quaereret ursus,
In tempestivos incidit ille favos;
Nec comedit primum, licet ipse famelicus esset,
10Quandoquidem merdas credidit esse favos.
At, stimulante fame, mox haeret, libat et instat:
Mel sapit, et tandem non edit, imo vorat.
Rusticus advortit, properat, strepit; ursus obaudit
(Rusticus is custos mellis et Argus erat).
15Denique robusti cauda subnititur ursi
Et trahit; ille novo non trahit ora cibo.
Pauperiem timet hic, timet hic de melle moveri,
Ille suo perstat proposito, ille suo.
Verum adeo trahit hic, adeo hic contrarius obstat,
20Manserit ut stupida cauda revulsa manu".
Hic deus ortorum, dum subdere plura pararet,
Arrigit, et pepulit mentula tenta deam.
Sic qui forte mares semel inclinaverit, idem
Haud facinus coeptum destituisse potest.


16. in Mathiam Lupium

Annua publicitus tibi larga pecunia, Lupi,
Solvitur: et pueris quot legis ipse? Tribus!


17. in eundem litterarum ignarum

Inde tui libri sint, inde scientia, Lupi:
Qui non desipiat, mallet habere libros!


18. laus Aldae

Aldae oculis legere domum Charitesque Venusque,
Ridet et in labiis ipse Cupido suis.
Non mingit, verum si meiit, balsama mingit;
Non cacat, aut violas, si cacat, Alda cacat.


19. ad Coridonem ardentem Quintium, | turpem et deformem puerum

Quintius is, Coridon, quem vesanissime flagras,
Siccior est cornu pallidiorque croco;
Aridus in venis extat pro sanguine pulvis
Deque suo gracili corpore sudor abest;
5Aethiopi peribet gens concubuisse parentem
Atque ideo gnatos edidit illa nigros;
Si risum elicias, rictum inspicies sibi qualem
Prodit in aestivo tempore cunnus equae;
Si buccam olfacias, culum olfecisse putabis,
10Verum etiam culus mundior ore suo est;
Mentula perpetuo tibi quam contracta iacebit,
Tu sibi dumtaxat basia fige semel!
I procul hinc, Quinti, foedum putensque lupanar,
Atque alio quovis ista venena feras!
15Quis numeret quot hians absorpserit inguina podex?
Quot naves siculo littore Scylla voret!
Ipse palam patitur (pudet heu!) muliebria cuivis,
Ipse palam tota prostat in urbe puer.
Qui puerum hunc igitur quit paedicare, profecto
20Is poterit rigidas supposuisse feras!


20. in Hodum mordacem

Hodus ait nostram vitam non esse pudicam:
E scriptis mentem concipit ille meis.
Non debet teneros Hodus legisse Catullos,
Non vidit penem, verpe Priape, tuum.
5Quod decuit Marcos, quod Marsos quodve Pedones,
Denique quod cunctos, num mihi turpe putem?
Me sine cum tantis simul una errare poetis,
Et tu cum vulgo crede quid, Hode, velis!


21. ad Baptistam Albertinum de Ursae luxuria

Comis es et totus pulcher totusque facetus,
Litterulis totus deditus ingenuis
Atque Albertorum claro de sanguine cretus,
Nec morum quisquam est nobilitate prior;
5Cum placeas cunctis raris pro dotibus, idem
Tu mihi pro vera simplicitate places.
Veridicus cum sis et apertae frontis amicus,
In parili nostro casmate dic quid agas:
Si mihi sint epulae totidem, quot in alite plumae,
10Uno luxurians has edet Ursa die;
Si mihi sint totidem vegetes, quot in aequore pisces,
Uno subsitiens ebibet Ursa die;
Si mihi sint totidem loculi, quot littore arenae,
Hos omnis uno depleat Ursa die;
15Si mihi sint totidem libri, quot in aere pennae,
Hos omnis uno foeneret Ursa die;
Si mihi sint totidem penes, quot in arbore rami,
Hos omnis uno sorbeat Ursa die.
Denique si nasis essem, Baptista, refertus,
20Hos faetore omnis imbuet Ursa suo!


22. ad Quintium quomodo possit arrigere

Ad non dilectas, Quinti, tibi mentula tenta est,
Si tibi iocunda est, non potes arrigere.
Qui volt posse, suum digitos intrudat in anum:
Sic perhibent Helenae concubuisse Parim.


23. ad Minum quod libellum castrare nolit

Mine, mones nostro demam de carmine penem:
Carmina sic cunctis posse placere putas.
Mine, meum certe nolim castrare libellum:
Phoebus habet penem Calliopeque femur.


24. epitaphium Horiectae Senensis | puellae bellissimae ac moratissimae

Postquam marmoreo iacet hoc Horiecta sepulchro,
Ipsa deum credam numina posse mori.
Non fuit absimilis forma aut virtutibus ipsis
Caelitibus, Senae gloria magna suae.
5Heu heu, non probitas species aut unica quenquam
Abs inclementi demere morte potest!
Quod si clara deos faciat mortalia virtus
Corpora, si caelum simplicibus pateat,
Non dubitem, per vim modo non sibi iura negentur:
10Deiiciet supera sede puella Iovem.


25. epitaphium Baptistae virgunculae | sororis Horiectae

Hic tumulus, longe tumulo felicior omni,
Baptistae auricomae virginis ossa tegit.
Dulciter haec agili pulsabat cymbala dextra
Movit et artifices saltibus apta pedes,
5Omnibus et cantu plus quam Philomena placebat;
Matre quidem pulchra pulchrior illa fuit;
Indolis egregiae, minimo pro errore rubebat,
Sparsa rubore placens, fusa rubore decens.
Quum satis haec fecit naturae luce suprema,
10Transierat vitae vix duo lustra suae.


26. in Mathiam Lupium paediconem

Ergo tua, Lupi, si pascitur Hisbo culina,
Cur non obsequitur iussibus ille tuis?
Etsi grammatica instituas hunc arte magister,
Cur tibi dat tenera verbera crebra manu?
5Nescio Thiresiae sortes, nec aruspicis artes,
Sed coniectura hoc et ratione scio:
Qui nocte est facilis, durus sit luce necesse est;
Quem non paedicas est tibi morigerus.


27. ad Sanctium Ballum, | versuum suorum cultorem

Sancti, nugarum lector studiose mearum,
Cui plus quam satis est nostra Camena placet,
Desine mirari versus quos inter edendum
Edimus, aut hora carmina lusa brevi.
5Testis es ut, quum iam versu defixior essem,
E digitis calamos subtrahat Ursa meis;
Carmina iam nosti strepitu persaepe foroque
Condita sint medio qualiacunque legis:
Cum platea dubius peterem verbumque locumque
10Factus sum monitu certior ipse tuo;
Verum adeo longe me diligis, ut tibi vatis
Thraicii videar concinuisse lyra.
Si qua tamen nostrae dederit sors otia pennae
Et me tranquilla scribere mente sinat,
15Est animo versus quos nulla oblitteret aetas
Conficere, ingenii ni mihi vana fides.
Interea felix et amans, mi Balle, valeto,
Fiant et parcae ferrea fila tuae,
Et tua crudelis deponat Masia fastus,
20Atque iterum felix, compatriota, vale.


28. Lauridius ad auctorem | de flagrantissimo amore suo

Me vexat perusinus amor vincitque senensem.
Heu capit, heu vexat me perusinus amor!
Collibeat summo proles perusina tonanti,
Grata foret superis stirps perusina deis!
5Karolus, insignis forma natoque decore,
Me tenet et tenero sub pede colla premit.


29. ad Lauridium responsio de amore suo

Ut lubeat perusinus amor te verset et angat:
Me mea senensis Lutia nympha capit.
Gens tibi gensque Iovi placeat perusina superno,
Me mea dumtaxat nympha senensis amet.
5Nil mortale tenet, divas et moribus aequat
Et specie, et Iovis haec digna rapina foret.


30. Sena civitas Etruriae loquitur | et Iovem orat ut saltem sibi Lutiam nimpham | servet mortalitatis expertem

Iupiter, omnipotens et clementissime divum,
Exaudi fundit quas tua Sena preces.
Iusta precor: iustas audi, iustissime, voces
Urbis, et, o, miserae commiseresce, deus!
5Postquam me affligi tantorum morte virorum
Et nuruum placuit, vivat alumna precor;
Vivat alumna precor, quam scis prolixius unam
Mater amem: stabile est matris alumna decus.
Nympha diu superet, patriae faustissima proles:
10Est honor et dos, spes, gloria, fama mei est.
Ut peritent cuncti et maneat modo nympha superstes:
Damna potest patriae restituisse suae.
Si vivit, mecum est virtus, victoria, mos, pax,
Nobilitas et cum nobilitate salus.
15Sin migrat, sane cuncta haec et plura peribunt:
Mors sua mors nobis omnibus acris erit.
Non amor aut cultus, nec erit iocus ullus in urbe,
Plausus nec risus, laeta nec ulla dies;
Gymnasium pariter solvetur, gloria Senae,
20Quod mea iocundo lumine nympha tenet.
Credite vos, superi, celebris curate puella
Vivat: longaevo est digna puella die.
Diique deaeque, iterum moneo, servate puellam,
Et sinite Etruria stet decus urbe suum.
25Credite, si nigrae truncent sua pensa sorores,
Ingens caelicolis pugna deabus erit,
Suscipiet siquidem caelestis regia nymphen
Atque opus est proprio cedat ut una polo:
Aut sibi promeritae decimum statuetis Olimpum
30(Nympha quidem caelo est Lutia digna novo),
Aut pellat quamvis propria de sede necesse est
(Digna quidem caelo est Lutia nympha suo).
Dicite vos, caelum si pro virtute secutae
Sitis: an ulla poli munere digna mage est?
35Nulla fuit vestrum, veniam date, purior illa,
Moribus, ingenio vel pietate prior.
Denique centenos operam date victitet annos,
Neu cedat vestris mors sua forte malis.
Ergo simul, divae, mecum exorate tonantem
40Ut praestet nymphae tempora longa meae.


31. ad Cosmum Florentinum virum clarissimum

Quam modo sensisti si non tibi grata fuit vox,
Cosme, nihil miror: Sena locuta fuit.


32. epitaphium Catherinae puellae ornatissimae

Hoc iacet ingenuae formae Catherina sepulchro:
Grata fuit multis scita puella procis.
Morte sua lugent cantus lugentque choreae,
Flet Venus et moesto corpore moeret Amor.


33. in Mamurianum Tuscum penisuggium

Tuscus es, et populo iocunda est mentula tusco;
Tusculus et meus est, Mamuriane, liber.
Attamen e nostro praecidam codice penem,
Praecidam simulac, Mamuriane, iubes:
5Nec prius abscindam, nisi tu prius ipse virilem
Promittas demptam suggere nolle notam.


34. ad Amilum paediconem

Hunc paedicato qui portat, Amile, tabellam,
Et referas quae sit pulchra tabella magis.


35. de villico stulto Aldam basiante

Porticus insignem facie dum sustinet Aldam,
Villicus incautae basia rapta dedit.
Hunc vulgus stolidum credit, sed stultius illo est
Volgus. Me miserum, quam bene, stulte, sapis!
5Cum liceat stultis impune suavia nymphae
Figere, dii facerent stultus ut ipse forem!


36. in Mathiam Lupium paediconem

Lupius, indoctum dum paedicaret ephebum,
Dixit: "Io, clunes, dulcis ephebe, move!".
Hic ait: "Id faciam, verbo si dixeris uno".
Ille refert: "Ceve! Diximus, ergo move!".


37. epitaphium Sanzi Ligoris, | belli ac domi praecipui viri

Temporibus luteis in me romana refulsit
Virtus prisca, domi militiaeque simul.
Nomen erat Sanzus, clara de stirpe Ligori:
Sarcophago hoc tegitur corpus, at umbra polo est.


38. ad Pontanum Pollam semideam ardentem, | pro quo vehementer orat

Si vacat, Aoniis o vir pergrate Camenis,
Accipe quid pro te lingua animoque precer:
Ut tibi dent annos superi (dignissimus aevo es,
Dignior est digno candida Polla viro),
5Et tibi sit facilis tenera cum matre Cupido
(Dignior est tenerae Polla favore deae),
Et visens nullo possis, Pontane, videri,
Dummodo semidea tu videare tua,
Atque anus enervis quae semper murmurat in te
10In fontes, urnae pondere tracta, cadat;
At via declivis fieri planissima possit,
Sentiat et gressus semper amica tuos;
Etsi dulce canas, possit vox ipsa videri
Dulcior, et credat suavius esse nihil,
15Inque dies crescat calor hic, et possit amare
Strictius hic illam, strictius illa virum,
Et tibi iam possit nymphe praeclara videri
Tindaris, ac illi tu videare Paris;
Hispidus actutum queat expirare maritus,
20Ni deus ortorum vir sit, ut esse putas;
Sive sit ipse deus, seu non, tamen ipsa maritum
Te fingat, tecum seque cubare putet;
Et tibi contingat demum inclusisse labellis
Et linguam et dominae sustinuisse femur.
25Si forte unanimis pro me, Pontane, precari
Atque vicem votis reddere forte velis,
Id, precor, assidue noctuque diuque precare,
Ut sit deformis nulla superstes anus.
Sit tibi nil mirum si inculta et dissona mitto
30In risu et medio carmina facta ioco!


39. in maledicum

Est qui me coram meque et mea carmina laudet
Et me clam laniet, meque meosque sales.
Obticeat, ni se laniavero clamve palamve
Inque suas maculas ipse trilinguis ero.


40. ad Crispum, quod suas laudes | intermiserit rustico cacante

Arbor inest medio viridis, gratissima, campi,
Limpidus hinc constat rivulus, inde nemus.
Hanc avis adventat pulchraque sub arbore cantat,
Lenitur sonitu lucus et unda suo.
5Hic de more aderam, versus dictare parabam,
Astiterat calamo Clio vocata meo.
Crispe, tuos coepi sanctos describere mores,
Quive vales prosa, carmine quive vales,
Utque tua summus sis civis in urbe futurus,
10Ut meritum virtus sitque habitura suum.
Rusticus interea satur egesturus in herba
Se fert; contigua pallia ponit humo,
Mox aperit bracas, coleos atque inguina prodit,
Leniter et nudas verberat aura nates;
15Inflectit genua ac totum se cogit in orbem,
Imposuit cubitos crure manusque genis;
Postera iam talos contingere crura videntur,
Se premit et venter solvitur, inde cacat;
Tunc ex vocali ventosa tonitrua culo
20Dissiliunt, strepitu tunditur omnis ager.
Excutior, calamus cecidit, dea cessit in auras,
Ad crepitum trullae territa fugit avis.
Deprecor ut primas plantes, male rustice, vites,
Postmodo, sat sitiens, non sua vina bibas;
25Rustice, sulcatae summittas semina terrae,
Nec panem, esuriens, nec, miser, esse queas.
Ergo vale et tum, quum concinna reverterit ales,
Iam pergam laudes scribere, Crispe, tuas.


41. de precibus pulchra Homeri fictio

Ite Preces, gnatae magni Iovis, en praeit ,
quae vobis praevia monstrat iter.
Si multum validis Nocumentum passibus anteit,
Ite citae, lippae loripedesque Preces.
5Ivit Ate, cuivis omnem nocitura per orbem,
Ite citae vestris gressibus, ivit Ate.
Est florentina celeber tellure poeta,
Quem numerat genitis sicilis ora suis.
Illius ex lepido cantant Heliconides ore,
10Illius ex digitis pulsat Apollo chelim.
Non peperit Latium, non Graecia, mille per annos,
Eloquio similem vel probitate virum.
Illi ego non parvo iampridem iungor amore,
Iampridem nobis mutuus extat amor.
15Hunc petite, hunc vigili vos offendetis in aede,
Cantantem altisonis regia gesta modis.
Hunc igitur magni Iovis exorate puellae
(Per si qua est scriptis fama futura suis)
Ut mihi concedat perrara epigrammata Marci:
20Illa libens relegam restituamque libens.
Si facilis, divae, coram venientibus extet
Et meritus vobis exhibeatur honos,
Aeque adiutrices hunc exaudite rogantem,
Sitis et huic placidae parque referte pari.
25Quod si vos nihili faciat dureque repellat,
Poscite confestim, turba repulsa, Iovem,
Hunc ut terribili Nocumentum voce sequatur
Et damnas poenas detque luatque graves.


42. ad Cosmum virum clarissimum | de libri divisione

In binas partes diduxi, Cosme, libellum:
Nam totidem partis Hermaphroditus habet.
Haec pars prima fuit, sequitur quae deinde secunda est:
Haec pro pene fuit, proxima cunnus erit.


43. ad Cosmum virum clarissimum | quando et cui legere libellum debeat

Hactenus, o patriae decus indelebile, panxi
Convivae quod post prandia, Cosme, legas.
Quod reliqui est, sumpta madidis sit lectio coena,
Sicque leges uno carmina nostra die.

1 ad Cosmum Florentinum ex illustri progenie | Medicorum virum clarissimum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: