1. epitaphion Furiosi
Captus mente fui: quid mirum? captus Horestes,Quaeque futura canit docta Sibilla furit.
Nec quaeres nomen; felix discede viator.
Et te non sanum si sapis esse puta.
2. epitaphion Mediolanensis ducis Francisci
Sforciades modica iacet hac Franciscus in urna,Quoi virtus animos imperiumque dedit.
Insubrium felix princeps et in ordine quartus
Et stetit ipse ferox sub ditione Lygur.
5Iusticiae cultor, post bellum pacis amator,
Regibus auxilium suppetiasque tulit,
Omnia belligerans implevit munia Martis,
Sive equitis quaeras munia sive ducis.
Is potuit divi sub tempore Caesaris esse
10Magnus at in nostro tempore Caesar erat.
3. pro eodem
Inclyte Sforciadum quem non capit Itala tellusFrancisce armipotens te brevis urna tegit.
4.
Condidit haec praesul praeclara palatia Simon,Cuius cognomen docta ipsa Bononia fecit;
Cuius insigne dedit princeps gratissimus olim
Alfonsus, quale hisce tribus supereminet alis.
5Ut quibus una fuit semper mens atque voluntas,
Sic simul una forent arma atque insignia semper.
5. Pius Papa Paridi
Desine pro numeris nummos sperare poeta;Mutare institui carmina non emere.
6. pro Paride
Desine tu vitae laudem sperare sacerdos,Si modo pro verbis verba referre studes.
Sis licet Aeneidos vates sis alter Homerus.
Malumus abs te nos munera quam numeros.
5Pauperis est proprium versus dare, divitis aurum.
Dives habe versus, munera pauper habe.
Augustus Musas ac doctos doctus amavit
Et posset versus cum dare lucra dedit.