Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Hic vir Persa genus Baio e genitore creatus
Callenti quidquid Zoroastres repperit arte
In magica, fertur qui mox risisse sub auras
Editus aetherias, saeclis memorabile monstrum.
5Hanc ipse et puerum teneris instruxit ab annis.
Cosrois arma diu sub signis ferrea regis
Gessit utraque valens virtute, animique manusque,
Illius in solymos bellantis castra secutus,
Dum tantas hominum strages, incendia tanta
10Miscuit, et rigido bacchatus in omnia Marte est.
Non templis cupidae parsere horrentibus irae.
Miles inexplendus ius calcat, fasque profanat;
Cui nihil illicitum suadet sitis aurea factu.
Tum quoque divinum Crux est ablata trophaeum
15Sacras inter opes, pietas divina pependit
Qua quondam, et totum genus instauravit, acerbam
Passa necem. patriam repetebat cuncta tyrannus
Depopulatus atrox: media nitet illa phalange:
Fulgida nocturnis pleno velut orbe tenebris
20Cynthia, quum gelido facit alta silentia curru.
Ac veluti ladanum, aut costus, vel spica syrisca
Quam tenuis conservet onix, dispergit ordores;
Ex membris redolens sic crux opobalsama sacris
Aera odoratum grato spiramine reddit.
25Nescio quid penetrat divini saxea corda
Viscera pertacitis conquassans motibus ima.
Hausit Anastasius caelestem pectore rorem
Hunc melius; citiusque dedit seges optima fruges.
Ast ubi achaemeniam nativo in climate Susan
30Rex tetigit laetus, spaciosae Persidis ora,
Arte perillaea claros et mulcibris, unum
Pectore subnitet, ac mentis penetralia miscet.
Scitanti siquidem (velut assolet) inter eundum
Quidnam transverso sibi vellent ordine ligna,
35Captivus quidam de vinclis intulit arctis
Nempe Deum (ut sordes purgaret sanguine nostras
Utque genus mortale sua servaret ab Orco
Morte) pependisse his, coleret quem pectore puro
Optima relligio: iam tum pertingere gestit
40Ignotos cultus; crescunt cum tempore vota.
Interea tacito volventi talia sensu
Causa contingit subigente Hieropolis urbem
Moenia sacra peti, grandis duce fratre manipli:
Quo abscedente sacros fidei cognoscere ritus
45Perstitit exardens; fabrique pyragminis aedes
Convocat in coetum, nemeseo et tollit in auras
Aere domum, gemmis interlucentibus ornat:
Intus apollineos currus, Pyroisque, Phlegonque,
Aethon Eousque trahunt: gelidaeque peregit
50Parte alia lunae bigas, stellasque nitentes.
Hac in turre locat robur venerabile dextra;
Gallum leva tenet, referat qui flamina sancta:
Se vero medium statuit, patremque vocari
Imperat; et cupiens in terris aemulus amens
55Aetherei esse Dei, per largos magna meatus
Flumina ducebat, totamque pluebat in urbem.
Quadrigis etiam subtus versantibus altam
Molem, terribiles tonitrus fingebat, honore
Divino exultans, tibi compar fraude superba
60Salmonee eolides: verum iustissimus olim
Culmine de rapto casus deiecit utrumque.
Te caeli fulmen ferit, illum Caesaris ensis.
Verum non tantus tremor, aut insania tanta
Cepit Anastasium, palparet honore tyrannum
65Empyrio ut tumidum; nova iam sub corde recursat
Alto cura: Deus (nondum licet agnitus) atro
Ingreditur fuscas; cui conterranea iura,
Ac patriae privatus amor coniunxit: ab illo
Praeduram didicit chalybe et fornacibus artem
70Cyclopum inventum, quamvis documenta doceri
Plus velit alta: negat sed mussabunda cupitos
Formido effectus bacchante tyrannide regum.
Illa piis candens flammis veneranda piorum
Limina solivagus fanorum saepe terebat.
75Hic pictura animum haud certe pascebat inani,
Namque legebat uti fidorum, proelia magna
Bellatorum acies quondam gessisset inermi
Corpore freta Deo, nullis conterrita poenis.
Subnixus solio sarrana veste tyrannus
80Ore minas torvo, accensisque vomebat ocellis;
Testibus et fidei impingi tormenta iubebat
Trux diversa: illos incendia viva cremabant:
Hos necat ingenti depressos colla molari
Vis adversa, Iatex sub salsis aequoris undis.
85Ensibus ast aliis nudatus brachia lictor
Aut caput elatis, seu caetera membra cruentus
Scindebat, maiora pius certamina passis.
Istos spirantes terra condebat in alta.
Cernere erat tamen insonteis consistere mente
90Infracta mediis cruciatibus; oreque aperto
Lumina tollentes modo verba sonantia desunt.
Nonnulli aspecto duplicabant aethere palmas;
Caelum aliqui sociis monstrabant indice pulchrum,
Magnanimisque illos dictis animare videntur.
95Insuper empyria veniebant sede corusca
Agmina divorum, queis mille coloribus alae.
Aurea serta ferunt illi: cytharasque tubasque
Hi dulce exercent: alii cum termite palmae
Puniceae frondes comportant aethere dextra,
100Victorumque animas caelesti luce micantes:
Haustaque purpureas fuso inter bella cruore
Ad tecta excelsi referebant splendida regis.
Inconniventi spectabat singula pendens
Lumine: ab integro iuvat et mox visa videre.
105Miratur ceu tiro rudis, dissuetus ad arma,
Certat inoffensis ubi doctus milito membris
Colludens, veroque parans praeludia bello;
Sic stupet ille: animo verum incluta facta volutans
Altius, ardescit, talique occumbere Marte
110Vellet: tamquam elephas piger ad certamina, viso
Sanguine, mox init irritatus in impete pugnas.
O ille aeterno pictor memoretur in aevo
Obsecro: nec linat invidiosa oblivio nomen,
Ad sacra egregiis accendere fata figuris
115Qui potuit mentem: non illi Cous Apelles,
Pellaci extulerint quamvis edicta tyranni,
Aequetur: non qui scripto botryone volantes
Lusit aves, tumidusque suo velamine victor
Parrhasius: non ipsi impensius arte Timanthes
120Aemulus, Androcydes; cedant aliique celebres.
Iis etenim tantum est (me iudice) dignior ille,
Materies quantum subiecta illustrior. isti
Ad turpem Venerem irritare coloribus olim
Spectantem variis potuere: lucescere amore
125Ille poli valuit lectorem. pectore flammas
Divinas igitur gestans vir dignus in horas
In votis crescit caelestibus, atque morarum
Impatiens, Solymam vestigia dirigit orae
Ipsius mediam versus: amor addidit alas;
130Saepius hostiles subiit perpessa ruinas
Moenia, et agnoscit quos laeserat ante penates,
Arma ferens. hic demum ardentia vota salubri.
Fonte replet, moresque novos et nomina sumit.
Militiae hic genus oppositum et contraria primis
135Arma capit, quae fata ferant, non lata repellant.
Atque hostem solitus manifestum perdere dextra
Pertulit occultos, ubi claustra silentia normae
Ingressus tetricae, iunctusque ligamine Christo.
Saepe amino magicam revocabat spiritus artem
140Nigrior, in stygiis quondam regionibus ortam,
In genus emissam nostrum; nam talibus illum
Perdolet evulsum laqueis, ut sedulus auceps
Retibus, apprensam facto vi tramite labi
Si cernat volucrem, moerore absumitur acri.
145Strenuus at pugnae solida fert mente labores;
Ac senis exsuperat doctus strategema recocti;
Gestaque magnanimum relegens transacta virorum,
Nedum fit validus tacita ad luctamina, verum
Et necis optator: nascuntur et aemula vota:
150Inque dies imis maior generosa cupido
Sensibus efficitur, gliscuntque incendia cordis.
Ceu scintilla inter si serpserit arida vivax
Sit licet exigua, ex spatio tamen excitat ignes.
Iam quot sunt Nili praedivitis ostia, quotque
155Virtutes; et quot perhibent errare planetas:
Hebdomas et numero quo circuit ipsa dierum,
Recte solivaga sub sorte peregerat annos:
Nec minus internas fibras animosa perurit
Cura: petitque mori manifesto vulnere ferri,
160Qui sit in occulto diuturnus pectore martyr.
Huic desiderio, sed non fumantia, Baccho
Somnia de nimio, dederunt augmenta calenti:
Affuit in tenebris siquidem qui porgeret altum
Stertenti calicem, belli argumenta futuri.
165Tum prorsus fervens (ne quis foro obstet) in umbris
Egreditur, campo iam pugnaturus aperto.
Post varios flexus tandem pervenit in urbem
Caesareae, Herodes cuius fundamina iecit
Impius, Augusto tali blanditus honore.
170Commoda percupidis datur hic occasio votis.
Insonuit quoniam quum primum nomen Iesu
Ore perexosum, atque indignas contigit aures,
Insiliit multus multo clamore satelles:
Ac velut infando deprensum crimine, sellam
175Iudicis ante trahit, quo non immitior alter.
Proposito is nequiens firmam divellere mentem
Conatus crebro, sub aliena mole gravatum
Colla pedesque, iubet gestare immania saxa:
Terga perurget atrox lictor: verum una eademque
180Patria quos tulerat convexant acrius; addunt
Pondera ponderibus, carpunt et voce lacessunt
Mox castigatus praeduris fustibus antro
Clauditur in tetro; modicaque affligitur esca.
Ille sed empyrio late soffultus amore
185Omnia, fert laetus; iuvat et deducere noctes
Insomnes, supero pangit dum carmina regi
Flammea, membra terant ut poena, laborque diurnus.
Praecipue exarsit quom caelica veste nivali
Numina conspexit, tenebras splendore fugante.
190Ast ubi Persarches multis iam lucibus illum
Anxerat incassum, ut iussis pareret atrocis
Cosrois imperio (quando is romana labante
Plurima, regna sibi vi, barbaricoque furore
Subdiderat) graviter perplexum crura manusque
195Persica palmiferis phoenicum e finibus arva,
Arva sagittiferis raro sat tuta colonis
Immittit: sic ille solum genitale revisit,
Et tua regna olim Dari rapidissima mensus
Flumina Tigris. ubi Susorum venit ad urbem
200Regia tecta, parat maiori cernere lucta.
Nam bis est caesus, moles et pertulit idem
Cruribus arboreas resupinus: tollitur inde:
Trabs ambas palmas vinclis tenet alta: fatigat
Ingens a pedibus pendentia membra molaris.
205Denique quem nequeunt cruciatus vincere, nulla
Dona, nec oblati fasces, is fune iubetur
Regis ab imperio domibus residentis ahenis
Occidi: nec solus adit tamen ipse triumphos,
Sed decies septena cohors gratissima caelo
210Una pro causa, ac voto, quoque, funere eodem:
Nec locus est impar, ad eamdem praepete cursu
Contendit patriam; pendent suspensa sub auras
Corpora sacra virum, sibi quos praecedere ad astra
Vidit Anastasius, vel quo palpantia dicta,
215Seu pavor avertat; verum magis ille propinquam
Optat obire necem, vicinae et proemia palmae.
Atque agit ingenteis laetanti pectore grates,
Quod breviore via superas conscendant in arces.
Ergo subsequitur colliso gutture euntes:
220Cui caput egregium lictor ferus abscidit uni,
Praesentatque truci residenti in turre tyranno.
Ille quidem tumuit tali tunc munere, verum
Mox similis tumidum sententia plexit: et aequas
Exegit poenas. medium vix Cynthia cursum
225Egerat, en latiis vi fulminis affuit oris
Eraclius, qui regna manu usurpata redemit;
Ipsum regali obtruncavit sede superbum.
Aenea templa ruit, liquescit et igne metalla,
Almaque semirutam Solimam vexilla regessit.
230Martyris interea radiabant sideris instar
Membra: nec illa canes, non insatianda luporum
Contigit ingluvies, tanta est reverentia mentis.
At quamvis mutilum et sine nomine corpus humetur
Nunc, testis celebrande, tuum, tamen inde resurges
235Integer, haerebis lateri quom iudicis aequi
Quondam; digna tuo tortori praemia reddes.
Humida tunc pueri Trois sol tecta tenebat:
Mense, bifrons quondam cui nomina Iane dedisti.

1 passio Anastasii monachi

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: