Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Quis novus iste furor veteres qui turbine tanto
Expellit (res mira) Deos, potuitque puellas
In superos armare? Quibus regna omnia, et ipsum
Augustum Romae imperium, quo nulla potestas
5Sub Iove maior erat, capita incurvare solebant?
Quae vis tanta? Unde haec animis audacia nostris
Ut mutent impune Deos? Si forte Gigantes
(Ut perhibent) voluere Iovem detrudere Olimpo
Res aliena minus, fretos quia robore et armis
10Grandibus, ac membris immanibus, alta Deorum
Tecta polo sperare minor dementia certe.
At tener hic sexus natura imbellis et usu,
Qua sperare unquam de religione triumphum
Debuit antiqua? Non Palladis aegide fultum
15Pectus erat tenerum, Siculae nec ignibus Aethnae
Pronus in incudem feriendo armaverat illas
Mulciber, ut starent Iovis ignea fulmina contra.
Tanti operis gravitas et magnificentia causam
Arguit ingentem, nec in his mortalibus author
20Esse potest, qui molem istam vectaverit oris.
Si regno expulsi, fuit ulla potentia divis
Maior, ut invitos solio exturbaret ab alto.
Illa potens igitur quae condidit omnia virus,
Visa diu mortale genus contemnere, seu quod
25Id scelus exigere nostrum, seu legibus ullis
Quae ignorantur adhuc, sic ire iubentibus orbem.
Postquam sera dies saeclis labentibus aetas
Intulit extremis, tacitisque abscondita fatis
Tempora, disrupit divina potentia coelos,
30Et pluit in terras ignem atque incendia nullis
Inspicienda oculis mortalibus, intima tantum
Vis ea corda movens, homines accendit, et umbram
Caligantem abigens menti lucem influit almam,
Sic afflatae auris animae coelestibus audent
35Fortibus ire animis contra mala numina, discunt
In terris optare nihil, sed Olimpica solum
Regna Deum, superos, ac fastidire caducum
Corpus, et aeternis meditando assuescere rebus.
Haec ea quae negat ara Deos, quae saxea virus
40Numina contemnit, quae tot simulacra per orbem
Terrarum et veteres spreto Iove sustulit aras.
Hoc aliae plures quorum certamina longis
Texta voluminibus, sanctae docuere puellae.
Tres mihi (si votis magni regnator Olimpi
45Faverit, et menti divinum infuderit imbrem)
Carmen erunt. "Tu sancta Syro dominata draconi
Margaris, et teneras Agathe lacerata mamillas.
Tuque Syracusiam decorans Aretusias urbem
Lucia, virginitas eadem tribus, una puellis
50Forma, recens aetas, nec dum bene nubile tempus."
Fama est Assyriam, pecudum frugumque feracem,
Nobilium altricem, late regnasse per omnes
Finitimas gentes. Illic Babylonia quondam
Bellipotens, hominumque parens antiqua Damascus,
55Arboream surgens Parthos attingit Araxem
Armenios petit, Cilices descendit ad agros,
Alluitur mari, quod nominat insula quondam
Sacra Dioneae Veneri, Nilotica regna
Thuriferosque Arabes et Persica terminat arva.
60Urbs illic ubi terra cavis est humida campis
Reblata, quam magnus strueret dum moenia, et altis
Latius ambitam muris, extenderet urbem
Antiochus, dixisse suo de nomine fertur.
Hic dum staret adhuc veterum vana illa Deorum
65Relligio, claris virgo natalibus orta
Margaris, ingressa est primae incunabula vitae.
Cum quaesita diu totamque inventa per urbem
Nulla foret, curante Deo, data rustica nutrix
Docta Deum, crines abluta fidelibus undis.
70Ut completa sonum vocalibus organa plectris
Flectere coeperunt, potuitque infantia fari,
Sancta, Deum et sacros ritus, ac signa puellam
Mystica sacrorum divinaque nomina, nutrix
Clam docuit, falsa ne religione parentes
75Impliciti, velut intorto qui splendet in astris
Angue vir, opprimerent conceptam pectore lucem.
Lacteus ut tenerum liquor instillatus in ora
Corpus alit, sic innocuas infusa per aures
Sancta fides animum, duplex alimonia totam
80Auget, et extendit teneros aequaliter artus.
Dii quibus ingenium solere avidumque nocendi
Semper, et invidiae stimulis agitantibus ardens,
In primis Athlante satus, Venus atque Cupido,
Ingemuere, vident atrox sibi surgere bellum,
85Instare insidias, tempestatemque moveri.
"Tum Venus, o germane, Iovis sate sanguine magni,
Persea qui armasti contra Phorcynidos ora,
Qui centum vigilantem oculis interficis Argum.
Aspicis exiguo quantum sub pectore nobis
90Dedecus exurgat, regnis contraria nostris
Factio, qua sensim nos fraudum indagine claudit?
Nonne tibi tantam hanc terris excludere pestem
Est animus, divum interpres? Enitere toto
Ingenio, quo tanta potes, germane, precatur
95Te soror, atque Iovis domus, et genus omne Deorum.
Sic Venus, et contra Maiae sic filius orsus,
Quod germana rogas magna illa potentia nostris
Fortior ingeniis fieri vetat, ante notavi
Quae memoras, et nulla via est inventa nocendi.
100Sed tu diva soror fas hoc tibi, virginis ora
Fac formosa, oculis infunde Cupidinis ignem,
Et flammis accende genas, candore tumentem
Pinge sinum, censura omnes sua corrigat artus.
Sic dederis grave et acre malum, mortalibus atrox
105Supplicium, nulla est homini (tuque optima testis
O germana) lues mulieris imagine maior.
Omnipotens (meminisse potes) cum bella factus
Iuppiter, Europam tergo tulit, ignea quando
In mediis Neptunus aquis incendia sensit.
110Cum rapta est Spartana nurus, cum lumine captus
Iste puer vicit qui respicit omnia Phoebum.
Tanta haec foeminea fecerunt omnia formae."
Sic ait, iuventa risit dea Cipria fraude,
Artificesque manus teneris doctissima formam
115Applicuit membris, seseque imitata superbum
Finxit opus gaudens, et "Eris mea - dixit - imago
Nobilior Coo, Cnidio magis inclita signo."
Tempus erat quo sacra Iovi celebranda monebant
Fastorum annales, victos cum terra Gigantes
120Ulta tulit verbis laesuram numina Famam.
Dum cum prole domum parat accersita reverti
Serta ligat nutrix, riguo decerpit ab horto
Quicquid olet, serpilla, rosas, casiamque thymumque
Abrotani, mentaeque nemus, picturat alumnam
125Floribus, os nardum spirat, sinus halat amomum,
Pinnat utrinque humeros Amaranthus, Amaracus ambit
Brachia, et alba rubro talos tegit instita limbo.
Mater ut in reducem convertit lumina natam
Admirata decus levat, et premit oribus ora,
130Osculaque ingeminans oculos, frontemque genasque
Lambit, et ad morsa in facie nota mansit amoris.
"Sero ubi stellatam fecerunt sydera noctem,
Lata est in thalamos lecto accubitura parentum.
Iamque initura thorum dextram levat, oraque primum,
135Pecora mox, humeros demum cum murmure parvo
Ter premit, erectos tollens ad sydera vultus.
Contemplata parens exangui expalluit ore,
Non aliter quam qui ignorans offenderit anguem.
Nutricemque vocans quisnam ritibus istis
140Sacrilegis natam instituit? Vidi impia vidi
Signa figurantem dextra, tacitisque loquentem
Nescio quid magicum labris, tune istius ergo
Causa doli? Perdisque genus temeraria nostrum?
Illa mei - dixit - sic me instituere parentes
145A teneris, et in hac ego religione adolevi
Hactenus." At genetrix acceptum corde dolorem
Dissimulans ubi sole dies nova claruit orto
Ad sacrum cum prole movet vestigia, et alta
Templa subit, lucent rapidis altaria flammis,
150Quas circum mugire boves, clamare ministros
Ante Iovis simulacra videns, scelus enthea virgo
Horruit, et ritus est execrata nefandos.
Ora notans genitrix videt obtenebrascere frontem,
Et pallere genas, et fastidire puellam.
155Post epulas igitur vocat in conclavia solam,
Et suadere Iovem et genus inspirare Deorum
Nititur haec memorans. "Ego te, mea nata, vocavi
Ut doceare Deos, ignotaque numina ruri.
Rura sciunt curare greges, imponere plaustra
160Bobus, et attrito terram proscindere aratro.
Urbs leges, urbs docta Deos et sacra Deorum
Imperat agricolis, atque omnia temperat arva.
Accipe nunc igitur, quae te, mea nata, docebo.
Dii fecere orbem, terras, mare, et aera et astra,
165Nos quoque et omne genus pecudum, genus oem animantum
Ipsi habitant coelos, ipsi labentia torquent
Sydera, et ex alto nobis mortalibus orbe
Omnia dispensant, fruges oriuntur ab ipsis.
Nascimur arbitrio superum, morimurque nec ulli
170Fas sperare hominum quicquam sine numine divum.
Iuppiter omnipotens cui mane litavimus, ipse
Est Deus atque Deum genitor, quae praesidet astris
Luna Iovis proles, proles Iovis altior illa
Mercurius, Venus est proles Iovis, ipse dierum
175Sol pater et Mauors illi conterminus orti
Ab Iove, et artificium Pallas dea vertice sacro
Nata Iovis. Iovis Alcides est inclyta proles,
Et duo Tyndaridae, quibus inter sydera tantum
Splendor, et antiquo veniens ab Agenore Bacchus.
180Iuno Iovis coniunx, ipsa est dea maxima. Pluto
Frater, et alma Ceres soror, et regnator aquarum
Frater, et hos omnes qui protulit aurea quondam
Saecula Saturnus genuit, rerumque potentes
Fecit, et aethereis totum genus intulit astris.
185Sunt alii in numeri, quibus ut mortalibus adsint,
Mortales sua templa locant, sua sacra quotannis
Rite ferunt, hi sunt quos est venerata parentum
Relligio postquam soli via facta per astra.
Hactenus, hos veniens aetas venerabitur usque
190Quo telluris onus circumdabit Amphitrite.
Nam divum immortale genus, vice mobile nulla.
Sunt loca sub terris quibus est grave tartara nomen
In quibus ante alios ausi contemnere coelum
Perpetuis ardent caeco sub carcere flammis.
195Est locus, Elysium dicunt, sub sydere Lunae
Ut perhibent, ubi certa piis sine voluptas.
Haec igitur mea nata tuae mandata parentis
Conde animo, et divum genus observare memento."
Sic genitrix, aliter virgo persuasa docentem
200Risit, et ore parum moto contemnere visa est.
Propterea mater tristem recitare marito
Virginis eventum pergit. Pater ocyus ensem
Corripit, et furiis actus iugulare puellam,
Nutricemque parat, letali incesserat igne
205Corda viri Alecto, torvi fremit Herculis instar
Cum natos ratus esse feras sua pignora dextra
Sustulit hostili coniunx clamore suique
Corporis obiectu prohibet, tum tota repente
Mota domus vetuere nefas. Cum virgine nutrix
210Aedibus acta suos petiit moribunda penates.
Propterea ignotam, ruri statuere, parenti
Degere, et in campis vitam deducere agrestem.
Ipsa ergo nutricis oves in pascua ducens
A pastore hominum Cristo dilecta trahebant
215Pensa manu, terramque habitans vivebat Olympo.
Saepe boni quibus est hominum custodia divi
Et suus ipse oculis se subiecere videndos,
Et longas traxere moras cum virgine in agris.
Virgineus divos pudor allicit, aemula nanque
220Virginitas coelo, divis cognata, resistit
Sensibus, et vivit coelestem in corpore vitam.
Talia perspiciens curis, Venus, invida sanctis
Cum iam nubilibus pubens adolesceret annis
Cogitat insidians, atque aspera bella pudori.
225Rustica nutricis fingit Iocus ora, sinumque
Ubere turgentem gravido levat, spera multo
Sole cutis, duroque manus callosa labore,
Instita laxa caput pannoso innodat amictu.
Fit pater et posita blandus feritate cupido,
230Non qualis cum saeva prius furor arma movebat,
Passibus incedit raris, tranquilla sereno
Temperies animo, facili indulgentia vultu
Spem facit, et rasis fulget toga serica villis
Tincta tyri, intorti frons ardua turbine lini,
235Ipsa piam dulci mentitur imagine matrem
Laeta oculis radians, roseos tota ignea vultus.
Continuo apparent virides procul ire per agros,
Errantesque diu per rosida pascua tandem
Mollia versato torquentem vellera buxo,
240Pascentemque greges natam invenere sub umbra.
Tum Venus incurvata genus dedit oscula, et ulnis
Mollibus inclusae applicuit gremiumque sinumque
Continuo illabi sibi virgo incendia quaedam
Suavia et urentes sentit praecordia flammas,
245Obscoenisque animum curis, ceu nubibus atris
Aura solet cum flante austro coit humidus imber,
Involvi, blandoque invadi ardore medullas.
Per sensus quasi per rivos Venus acre venenum
Influit in mentem, quod si male cauta recepit
250Vulnus agit, solo divum medicabile dextra.
Id metuens afflata Deo corda intima virgo
Excutit, et pestem prohibet nondum altius haustam.
Mens abit ad poenas Erebi sine fine manentes,
Morte laborantem Christum videt, aspicit ora
255Afflictata siti et crudelem horrentia potum.
Cogitat incumbens et inevitabile fatum.
Talibus omne solet sanctorum industria curis
Declinare nefas, sensusque inhibire vagantes.
"Tum Venus o mea progenies dulcissima ventris
260Sarcina, dulce animo pondus, suavissima cura,
Si fortasse patris veterem reminisceris iram
Et dubitas ne durus, adhuc, depone timorem.
En tuus, en mitis genitor tibi, lumina tolle.
Atque agnosce patrem, cur te rubor ante parentes
265Occupat? Ante tuam tibi quae famulamur alumnam?"
Sic Venus, ora procax dudum formosa Cupido
Contemplatus init plusquam decet oscula patrem,
Ipse suo calet igne puer, repetitque puellam,
Ore genas, os ore premens, complectitur omnem,
270Inspiratque faces, et corripit igne medullas.
Percipit insidias virgo, montemque moveri,
Inflammari animum, gaudet simul at dolet, aegram
Dulcibus his curis sensumque inhibere volentem
Aggreditur nutrix, missaque ad pectora dextra
275"Ecquid alumna, inquit, visa est trepidare parentes?
Aude animo, tibi nanque iocos et gaudia portant.
Despondere tibi iuvenem florente iuventa
Conspicuum, forma insignem, cui praedia centum
Uberibus glebis, et mille armenta per agros.
280O felix virgo ante alias, fruitura marito,
Tot fruitura opibus, tua sic mirabitur ora,
Oscula sic carpet, sic amplectitur alvum
Dulcibus hanc natis implebit, et ubera lacte.
Sic tibi blandus erit, vitamque animumque vocabit."
285Talia prosequitur memorans quaecunque puellas
Oblectare solent, segmenta, monilia, inaures,
Interitura brevi, fures metuentia semper
Blandimenta, levem bona delusura iuventam.
His deprensa dolis trepidat velut agna luporum
290Excepta insidiis, modo mens, modo sensus habenas
Obtinet at tandem, ceu cum de nubibus ardor
Fulguris erumpit, nitidum iubar ignea virtus
Eliciens tenebras tempestatemque repressit.
Confestim velut ex alto emergentia somno
295Lumina circumfert, videt emigrasse figuras.
Et genua incurvans oculis ad sydera versis.
"O sancti coelorum animi, quibus omnia - dixit -
Sunt subiecta, piae quanto discrimine mentes
Hos habitent artus (non est opus indice) nostis.
300Nostram igitur servate fidem, servate pudorem,
Neu sinitote animis tantum Iovis arma nocere.
Finierat virgo, cum ex aere forma repente
Gnata - ait - hic aderam cum te Venus atque Cupido
Et Iocus aggressi longo tenuere duello.
305Ut videre operam se perdere, Caspia contra
Littora pergentes ad Phasidos arva volarunt.
Nanque legunt illic vexare potentia mentes
Gramina, et aeriam tondent ex gramine pestem
Qua perfusa labant hominum praecordia, sed tu
310Nunc experta vides molem stimulumque veneni.
Tu vero forti esto, animo, victoria poscit
Haec coelo sibi grande aliquid, sed gloria maior
Parva triumphato veniet post tempora mundo.
Tu fidei factura fidem, domitura tyrannum
315Et decus aeternum terras habitura per omnes.
Coelorum visura domos, ubi rector Olympi
Inter mille choros divum immortalia partit
Praemia, mortales non admittentia sensus.
Tu breve foelici stadium certamine curres,
320Tecum ero, nec patiar quicquam crudele videri,
Neglige terrestrem vitam, morientia in horas
Membra, animae claustrum immundum, pondusque molestum,
Excelso invictoque animo, mortalia nauci
Omnia pendente, in terris unde orta, relinque.
325A coelos coelestem animum sine laeta reverti."
Sic ait, et tracto discessit in aera vultu.
Luna ter occiderat, totiensque reviserat orbe
Lucida completo, cum Maia Athlantide natum
Inventura Venus libani de vertice in omnem
330Prospicit Assyriam, levat ad iuga Taurica visum,
Armenias versis legit et Sidonia rura
Luminibus, videt usque Paphum, videt usque Cythera
Tandem fessa et fastidita videndo
Tollitur in ventos et se super aequora librat.
335Dum festinat iter Cretam, fuit obvia casu
Iuno Samo rediens, cum qua Thaumantias Iris
Dissidiorum author. "Tum diva Erycina, dearum
Maxima, cui frater, cui vir dominatur Olympi,
Mercurium quaero, cui magna negocia mecum,
340Si quibus in terris visus tibi diva moneto.
Tunc hera Cretaea dum labimur inde, sub altis
Cum Iove cupressis spatiantem vidimus Ida."
Vertit eo gressus, et cum genitore repertum
Talibus alloquitur. Cyllenie tempora perdis,
345Christus hic in toto iam passim pullulat orbe.
Et quantum caput ille levat, res publica tantum
Nostra ruit Romam quo amisimus omnem
Nuper, ut imperium longe Rhodopeia ad arva
Transierit, nimium nobis meminisse necesse est.
350"Sic Venus, interpres divum, non perdimus - inquit -
Tempora, num censes ea tempora perdita, quando
Immanem duraque satum de stirpe Tiphoei
Christophorum stravi, aut Philemona, Pantaleonta
Dorotheam, theodoram, agapen? Cum milia nuper
355Occidi ter dena virum, cum Gallia vidit
Rictiovarrano Treveris tot funera ferro?
Sed quid opus nostro tibi nunc Cytheraea labore,
Posce operam tibi namque libens impertiar omnem.
Tunc Venus o germane potes meminisse puellae
360Illius Assyriae, et memini Cyllenius inquit,
Illa ait Venus, nostrae gravis aemula formae
Crevit, ad sedes vacuas aspirat Olympi,
Impia contemptrix magni Iovis atque Deorum.
Dedecus hoc abolere paro, tu qui potes harpe,
365Qui potest ingenio, fer opem. Nostra omnia pridem
Arma in eam contrita, nihil profecimus, illa
Nil alios rata posse Deos sine fine superbit.
Nos omnes illi indecores, obscuraque turba.
Sic Venus, ille patris nutu talaria plantis
370Alligat, et Veneri comes it." Phoenicia cum iam
Regna subintrassent, Hermes ait. "O soror ibo,
Praefectumque urbis venandi ardore movebo,
Nosti hominem, nosti sexum quantum ardet utrumque.
Tu vigil observato oculis cum retia cernes
375Atque canes, transi in leporem, damamve fugacem,
Et cursu pete rura quibus pecus illa coegit.
Caetera scis, nec eges alio germana magistro."
Sic operas partiti abeunt Cyllenius urbem
Intrat, et in servi formam conversus Arisbae
380Rure revertentis domino inter prandia densos
Commemorat saltus, vidisse armenta ferarum
Ad fluvius potum magnus descendere turmis,
Ludere propter aquas, campos tondere virentes
Cum catulis, praedaeque occultum inspirat amorem,
385Ire parat, nam forte dies erat ille nefastus.
"Quo leges de more silent, date retia dixit,
Sternite equos, adhibete canes, venabula ferte."
In virides igitur praefectus Olymbrius agros
Pergit agens sceleres turmas hominumque canumque.
390Iam saltum prope constiterant, cum protinus umbris
In cervum conversa Venus se protulit alto
Vertice, cui niveus niveo sub pectore venter,
Frons stellata. "Canum cuneos equitumque videres
Tollere clamorem extemplo, totosque per agros
395Dilabi, ut quotiens vasto Padus effluit aestu.
At fera pernici rapitur per devia cursu
Trans dumeta volans ferturque per aera longis
Saltibus, interdum ne desperare sequentes
Cogat, iners claudo tardat vestigia passu,
400Et tripedem simulat, tum spes arrecta virorum
Atque canum vires duplicat, date lora molossis
Vociferans praefectus - ait - date lora, viamque
Ad nemus oppositos confestim auferte maniplos."
Fluctuat omnis ager cursu, pars terga sequuntur
405Pars laeva dextraque ruunt et inaniter omnes
Mercurio accingunt animos fallente labori.
Margaris audito longe per rura tumultu
Stat trepidans, et prospiciens mox vimine longo
Sedula cogit oves, properansque ad ovilia tendit
410Cum gregibus. Nec adhuc tectis successerat, atrox
Cum praefectus adest turma comitatus equestri,
Uberius gaudens, etenim per anhela repente
Ora canum per arva acuta virum venabula mittens
Cervum annosum alta tollentem cornua fronte
415Umbroso elicitum saltu dea callida praedam
Fecerat, ipsa volans Beliali evaserat astu.
Praeteriens igitur faciem sub rustico amictu
Vidit Amyclaeam, ciliisque ardentia nigris
Lumina, neglectaeque decus mirabile formae.
420Vidit, et exarsit, nec fert incendia, virgo
Pectore proripitur pavido, gressuque citato,
Ante gregem, fugit ora virum, fugit impia corda
Ipse libidinibus totam sine lege fruendis
Curam adhibens, mora nulla, domos temerarius intrat
425Ascitamque ista compellat voce puellam.
"Fare genus nomenque simul cur rustica tecta
Ista colas, quoniam urbanae tibi forma puellae?"
Illa autem sic orsa loqui nil territa. "Dicor
Margaris, antiqua mihi sunt ab stirpe parentes
430Antiochi, patriae fecit qui nomina nostrae.
Relligio mihi Christus, adhuc dum lactea pasco
Ubera, natales maculas in flumine lavi.
Et genus et nomen laudamus, - Olymbrius inquit -
Utpote quae tanta digna indole, caetera contra
435Caesareas leges opus est plecti atque aboleri.
At quoniam simplex rerumque ignara iuventus,
Errores facile in varios prolabitur, ultro
Do veniam (dare namque meum) nisi nomina Romae
Quae gentes et regna colunt, contemnere pergis."
440Sic ait, et missis ad colla tenerrima vinclis
Cum nutrice ferox iubet ad praetoria duci,
At Venus obscoenam praefecti accendere mentem
Non sinit, et voti compos ignem adiicit igni.
Nam volitans ab equo in mensas sitibundus Iaccho
445Proluitur, flagransque gravi se ingurgitat auro.
Tum forte occurrens conspecta virgine coniunx
Inter lora genus mox per cunctata resolvit
Vincula, et ingenium petulans meditata mariti
Haec erit haec inquit pellex mihi. Vulnerat ista
450Suspitio exangui muliebria corda pavore,
Dat Venus hos stimulos, odiumque immane puella
Sic oritur, sancti custos inimica pudoris
Foemina fit, cupido dum luxuriosa marito
Gaudia zelotypi negat impatientia amoris.
455Et quoniam defensor abest (industria divum
Tam vigil et consulta) pudor servatur ab hoste.
Mens abiit, fera corda viri Venus atque Cupido
Sollicitant, imas Bromio inflammante medullas.
Ergo sui incompos thalamis prodire trementem
460Imperat, et tali aggreditur sermone puellam.
"Si placare Deos et ponere sacra Tonanti
Non renuis, tibi praesenti consorte repulsa
Nubere mens, tecumque novam producere prolem
Sint tibi vilescunt superi, dementia perdet
465Te tua sola, feres squallentem carceris umbram.
Compedibus suras et inerti oppressa catasta.
Nec satis haec, patiere famem ieiunia, domandum
Hoc tenerum, et tenerum dicens palpare puellam
Tentat inops mentis, referens vestigia tactum
470Margaris evasit, sequitur fando ille, domandum
Acribus id tenerum flagris, ac verbere duro
Corpus, ad extremum ferro exercebere et igni."
Sic ait: illa Deo iam dudum afflata triformi
Nil iam corda tremit, dirum invasura tyrannum
475Concipit ingentes animos, ac talia fatur.
"Quid me immunde tuo cupis incestare veneno?
Uxorem mutare nephas, abducere nuptam
Par scelus alterius, nupsi iam parvula Christo
Cum lavi sacro amne comam, tum foedere nunquam
480Immutando illi corpusque animumque dicavi.
Vincla famem, ferrum, atque ignes desiste minari,
Haec sunt illa, quibus coeli mihi limen emendum est,
Et quibus ad superos iter est, in corpora tantum
Ius tibi, tranquilla irarum instrumenta tuarum
485Mente feram, nec enim de aequabilitate movebor
Hac animi, praesente Deo, superisque secundis."
Margaris haec, ast ille odio furiosus acerbo
Ardet, ut iratus coluber quando ore trilingui,
Sibilat, et caput attollens in praelia surgit.
490Cedit amor furiis, rauco vocat ore ministros.
Qui celeres nudatam humeros et pectora ad alvum
Usque premunt gravibus flagris. Invicta resistit
Verberibus, sublimi animo, iam terga fathiscunt,
Nec livent sed caede fluunt innoxia membra.
495Saevit adhuc crudi nondum satiata tyranni
Impietas, vinctam loris sub inane barathrum
Carceris ire iubet, tenebris ubi caeca profundis
Nox silet. Hic ieiunia sedet, fluidumque cruorem
Crinibus abstergit membris, animosa virago
500Nil metuens, nec enim densas considerat umbras
Sed coeleste iubar, mentemque in sydera tollit
Divorumque ingressa choros spaciatur Olympo.
Tum pater omnipotens summa de sede ministrum
Cui nomen Paracletus erat, descendere mandat.
505Qui ferat aethereo radios de lumine septem,
Somniferasque fuget tenebras, et vulnera moly
Tergeat applicito, laesosque refrigeret artus.
Ille per hydrophorum veniens iam verberat alis
Frigora Saturni, iam sub Iovis ambulat igne
510Marte calens, iam solis equos tellure sub alta
Ire videt, Nemeesque gravi sudare sub astro.
Labitur in Venerem, Cyllenia tecta subintrat,
Angustosque lares triviae, quae sydera fratris
Accipiens totos implebat lumine vultus.
515Iam subit umbrosum terrae chaos. Igne relicto
Permeat aeream noctem, super aequora transit
Carpathia, Assyriaeque cavos iam prospicit agros
Proximus Antiochi muris, se in moenibus altis
Condit, ubi extinctos ox intempesta silebat
520Ignibus, et surdo volvebat sydera lapsu,
Mox abstrusa solo penetrans umbracula nigri
Carceris extemplo radiis effulsit apertis.
Virgo inter silices recubans ut lumina vertit
Adiubar, astantem Paracletum agnovit, et ora
525Esurie confecta levans et nescia somni
Lumina conatur ter surgere, ter cadit aegrum
Corpus, et accedens gutto Paracletus eburno
Ambrosiae liquidis irrorat odoribus omnem,
Et moly aspergens humentes sanguine plagas
530Oblinit, hesternae vestigia protinus irae.
Officio mox functus abit, salientia corda
Continuo accipiunt vires, et in omnia fundunt
Membra, cutem pulsat meliori arteria vento.
At Venus insidias meditans vexare puellam
535Aggreditur trucibus formis, et imagine foeda.
Grandibus horrentem squammis et tergore durum
Caeruleo Pythona subit, cui faucibus amplis
Guttur hiat, cui frons oculis flagrantibus ardens.
Venter iners lateque fluens bove grandior Indo.
540Tam insolitum visu tam formidabile monstrum
Scindere humum subito, terraeque voragine ab alta
Surgere in immensum cum flamma et turbine visum
Perstrepit, et lato exanguem petit ore puellam,
Ac vivam solidamque vorans deglutit in alvum.
545Illa sui compos sanctas confugit ad artes .
Nam crucis elicito Pythonica viscera signo
Rupit, ut aestivas inclusa tonitrua nubes
Discutiunt, sonus ad vigiles quos cura tenebat
Carceris ascendit, totasque exterruit aedes:
550Non aliter quam cum magno irritata vaporum
Terra paroxysmo labat, et quatit alta domorum
Fundamenta, tremunt motis laquearia tectis.
Indignata Venus tantum potuisse puellam
Insidias molita novas, ad Protea doctum
555Fingere mendaci simulacra immania vultu
Vertit iter. Tripolis vidit per littora solum
Ire senem ballenarum pelagique potentem
Carpathii quondam, modo maiestate carentem
Aequorea quem sic animis affatur amaris.
560"Scis Proteu (Proteus visa fronte annuit illa)
Scis Proteu quae sim, mea quanta potentia in omne
Quod coelo genus et terris, quod vivit in undis.
Et tamen a pueris (quae sors mea) temporis huius
Ludor, et impunes abeunt, immo impia summum
565Facta decus laudemque putant opprobria divum.
Maxime personarum opifex ne desere tanto
In moerore tuam Venerem, succurre ruenti
Imperio Iovis et superum, leviora Gigantum
Bella fuere, vides ut nunc ingloria divi
570Turba sumus, templa incipiunt sordescere, et arae
Frigidae et exangues, iter ad delubra Deorum
Pube latet viridi, via redditur invia nato
Gramine, fer, Proteu, fer opem, miserere tuorum.
Proteus, o germana Iovis Saturnia proles
575Alma Venus - dixit - gravis est iactura Deorum.
Et nisi me fallunt priscorum oracula vatum
Hic finis Iovis imperio, iam saecula currunt
Altera et a coelo in terras nova labitur aetas.
Ne tamen a nobis divum deserta videri
580Causa quaeat, neu me frustra imploraveris, adsum."
Tum dea consilio seniorem inducit aperto
Carceris in tenebras ad sollicitanda puellae
Corda metu. Criptam subit alta nocte silentem
Lumen et os Cyclopis habens, pigmaeaque membra,
585Flammam oculis spirans et naribus, illa figuram
Intuita immanem, tanto neque territa monstro
Indignata magis, curvo involat ungue capillos,
Herculeasque Deo vires animumque ferente
Sternit humi, genibusque uterum ferientibus ora
590Cote premit, missoque implet cava guttura et orbem
Pulvere. Mox Proteus divina in virgine numen
Experiens, versa discessit in aera forma,
Diva latens quamquam dolet, attamen ore sereno
Risit, ut immunda vidit tellure volutum
595Protea, nudari sublatis inguina plantis.
Summa dies aderat cum factus in aethera liber
Transitus innocuae per ahenea vulnera menti.
Nam metuens nesi longas servata fuisse
In poenas manifesta fidem miracula ferrent
600Latius, et tali fieret celeberrima pacto
Relligio, indixit fatum crudele tyrannus.
Et caedi iubet ense caput, sua funera virgo
Ut cognovit agens, grates sic orsa Tonanti.
"O pater, unde fluit rerum immutabilis ordo.
605Cui fas est quodcunque libet, cui lege voluntas
Libera, cui praesens quod praeterit atque futurum est,
Quod tua me pietas tali velit ire triumpho
Ad superos fierique tuis de civibus unam
Tam celebri ingressu, non sum tam grandibus aequas
610Una satis grates meritis persolvere, quantum
Tu me posse facis refero, mea membra litari
Atque tibi nostro fieri de sanguine sacrum
Instituo, venioque tuas nova victima ad aras.
Accipe virgineos artus aeterne sacerdos,
615Ac flammis accende tuis, mens sola superstes
Ad tua mortali veniat sine pondere tecta,
O mundi praeclare opifex dignare precantem
Ante obitum dono hoc animam, bonitatis ab alto
Aequore, ab ingenti pelago pietatis in orbem
620Aeternis fluat hic scatebris cursuque perenni
Rivus, ut ad nostrum quisquis confugerit olim
Subsidium votis semper foelicibus oret,
Atque meis vacua nunquam prece surgat ab aris."
Margaris haec, sonus aethereo descendit ab axe
625Audita es, secura veni, te expectat Olympus.
Gaudia responso tali concepta furorem
Excivere pium, cupit ire in fata, suumque
Carnificem stricto astantem crudeliter ense
Provocat, et posito iugulum supponit amictu
630Nil cunctata. Gravi tum protinus ille lacerto
Colla secat, sanctumque haurit romphea cruorem.
Spiritus e claustris fugiens mortalibus inter
Agmina coeli tuum victor migravit in altum
Aetherea, et extremo sedem sortitus in orbe
635Gaudia cum magnis habet immortalia divis.

1 Baptistae Mantuani carmelitae theologi | tertiae parthenices Divae Margaritae, agon.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: