Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


300. aliud ad Chiperionem

Est tibi Chiperion, tumulus regina volucrum:
Morte alia, haud alio dignus eras tumulo.


301. aliud

Iam caelo canis caelo timete
Aestatem, agricolae, siticulosam.


302.

Intacta virgo virginum, decus, iubar
Quotquot fuere virginum,
Salve, decora, florida ut nitens rosa
Vix tacta sole primulo:
5Formosa virgo, maximi parens Iovis!
***
<T>ibi renidet inclytus canit chorus,
Omnesque serviunt poli:
Ut ipsa sospites quaeso genus meum
10Beesque cuncta prospere
***


303. ad Velsium

Velsi maxime, quae tacebit aetas,
Quae nostro regio remota ab orbe
In regem officia, optimum patronum,
In bonos benefacta tot relata?
5Quis tot parta trophaea, totque opima
Narrabit spolia effero tiranno
Errepta, et decorata templa divum?
Quis tot prospera bella praeliata
Pro re et religione Christiana?
10Haec si saecula nostra conticerent,
Essent saecula dira et infaceta.


304. epithalamion illustrissimi | ducis Federici Primi Mantuae

Surge iam croceo e thoro,
Aurato thalamo exiens:
Musco interlita prata
Et ripas Aganippes
5Linque, o frater Amoris.
O Hymen, Hymenaee, Hymen!
Iamiam purpureum caput
Aurora exerit, et polo
Tam pulchrum revehit diem
10Quam mortalibus usquam
Laeto illuxerit orbe.
O Hymen, Hymenaee, Hymen!
Te procedere palla
Aurata decet, et rosis
15Frontem condecorarier:
Luthea viola ***
Texunt serta puellae.
O Hymen, Hymenaee, Hymen!
Sparge candida lecta
20Suave olentibus herbulis
*** .


305. de Sarchio pastore

Sarchae ad littora fluminis canebat
Pastor Sarchius, adpetente vere,
Dum pascit niveas suas capellas
Et texit salice e levi quasillum:
5"O pulcherrima Phylli, quid moraris?
Cur non huc ades, o decora Phylli?
Viden buxifer ut vocat Brionus
Lymphanusque caput nitens oliva;
Te pomaria, te vocant salicta
10Et nostri sine te greges miselli.
O pulcherrima Phylli, quid moraris?
Iam florent sylvae, nemus virescit:
Hic carpes violam et rosas rubenteis
Et texes capiti tuo corollam.
15Hic inter corylos et esculeta
Captabis placidum, petulca, somnum;
Hic unda vitrea pedes lavabis".
O pulcherrima Phylli, quid moraris?


306. in ducem Urbinii defunctum. 1538

Francisco superi errepto invidere triumphum
Parthorum: superos, heu, movet invidia!


307.

Indoluit Mars quod terris Mars alter adesset
Quique pari secum armorum certaret honore.


308.

Illa eadem quae Franciscum mors abstulit orbe,
Illa eadem miseram perdidit Italiam.


309. tumulum puellae Lygdae

Puella Lygda, nesciens prius virum,
Telo confossa amantis horrido nimis,
In medio amarae dulcedinis languida,
Animam cogor anhellantem relinquere
5In labris inscientis homicidae.
Ille cadentem sustinere adnititur,
Verum, ut delapsam conspicit, illico
Peccantem gladio penem innocens secat
Illumque mecum mandat hoc sub tumulo,
10Quasi animal illud pro noxa efferum dedat.
Hunc tu, puella nubilis, praecave casum,
Exemplo et sorte facta cautior mea.


310.

Coge pecus, formose Mycon, dum Syrius ardet,
Arenti sitiens dum Cane fervet humus.
Illicis hic nigrae sacrum nemus: hic teget umbra
Una duos; eadem proteget umbra pecus.


311. de Pasiphae

Pasiphae ad matrem saepe est conquesta mariti
Quod tam adeo magni mentula parva foret.
Sic mater, precibus natae compulsa, priapum
Exertum generi vix manu utraque capit.
5Subridens roseoque genas suffusa pudore
Exclamat: "Falso, filia, conquereris"!
Illachrymans contra excepit sic filia: "Penem
Maiorem hoc asinus nonne bimestris habet"?

313. ad Alphonsum Avalum Marchionem Piscariae et Vasti

I, decus Italiae atque Aval<i> domus inclyta proles,
Caesaris auspiciis felix: i sydere dextro.
Macte animo, macte ingenio et praestantibus ausis,
Alphonse, et pro tutandis communibus aris,
5Pro laribusque focisque, aeternos victor honores
Tecum age et aeterna devinctus tempora quercu
Parthenope optatos referas de more triumphos.
Laeta tibi niveis sese victoria pennis
Ostentat late et signis insidi<t> I<beriis>,
10Circum castra volans: certo tibi carmine Phoebus
Et faustum pr<a>edicit iter divosque secundos.
Sic orsus, cadet ipse tua sub cuspide Parthus,
Parthus atrox confisus equis et milite multo,
Bisque colorabit scelerato sanguine flavum
15Danubium: nec vittiferam vidisse Viennam,
Pannoniae aut vellet fines transisse superbus.
Pannoniique iterum madefient sanguine campi
Atque orbata suos plorabit Thessala tellus.
Quali te amplexu excipiet tunc Caesar, et ille
20Caesaris egregius frater! Tibi qualia Clemens,
Dona feret! Quo te plausu Romana iuventus,
Quo t<e .. .et> laurus innexa vire<ntes>.


314.

Quo te dira fames auri inamabilis,
Quo te saeva rapit sitis
Tantum argenti avidum tamque pecuniae,
Virtutum immemorem et boni,
5Quod solum cupiunt qui sapientiae
Insudant animis viri
Qui sese superis efficiunt pares?
Ah, ah, nonne vides uti
Fratres clara duos Parthenope tegat?
10Horum praedia possides.
[***]


315. ad aurigam Serr...m

Auriga, cordis dulce regimen mei,
Pudica quantum nollem, pulchra plusquam faemina
Quam aut haec aut alia aut alia viderit aetas,
Quid montes colis horridos
5Ubi Gratiae nullae, nulli lepores
Lustra perambulant <diruta>?
Amaenas Sarchiae vise iocosa ripas
Et tecum duce Veneres et Cupidines
Et quantum Cypri lenium cachinulorum
10Alunt amaenis Gratiae myrthetis.
Si id negas, quantum aprici hic vident colles
Fiet tenebra<e>, <fi>et lachrymarum vallis.


316. ad virginem Laureti

Lauretum ut colis et caelum, pulcherrima Virgo,
Lauretum et caelum te, pia Virgo, colit.


317. votum Cornelii Salundiani

Candidulum hunc dentem, primo sub flore iuventae
Tonsoris vulsit quem modo dira manus,
Benaci saliente unda Cornelius ortus
Dedicat, o noctis Cynthia diva potens:
5Et rogat ut reliquos propiori numine serves,
Ne saevas iterum sentiat ille manus.


321. ad eamdem

Thaeia Venus, tibi sic dilectae ad moenia Mantus
Alludat patriis garrula Nympha modis;
Sic tibi curvatis niteant mala aurea ramis,
Surgat et intonsa myrtea silva coma.
5Quem modo Margarite dias in luminis oras
Sydere felici, Marte parente, dedit,
Ridentem puerum dulce ad patris oscula serves
Et tenero foveas molliter in gremio
Paulatim, imperii donec maturus habenis
10Et caput et fines temperet Eridani.


322. ad Martiam venetam

Tutiani permitte manu te, Martia, pingi:
Tam doctas facies postulat ista manus.
Vendicat ille tui simileis a morte secunda:
Subtrahit a rapidi temporis arbitrio.
5In tabula viridem servabis pulchra colorem,
Turpabit roseas nec tibi ruga genas.
Deinde tuo vultu ventura iuventa calebit,
Conspiciet nullam cum tibi canitiem.


323. epitaphium Marci Antonii Turrii

Turrius hic situs est. Illum hic posuere Camoenae,
Et medicina sacro iusta dedit tumulo:
Ille quidem nondum sex lustra peregerat, et iam
Arte senem medica vicerat Hippocratem.
5Ante annos scivisse nocet: nam praecoqua virtus
Persuasit morti ut crederet esse senem.


324. de eodem mortuo

Pacatum pelagus, caelum sperate serenum,
Agricolae et nautae: nam periit Boreas.


325. de Parma Caesari donata

Munere Federici, gestamine Caesaris, arte
Artificis triplex stat tibi, parma, decus.


326. Conternii tumulus

Conterni Verona ortu, Manto ipsa sepulcro,
Manibus est felix regia caelicolum.


327. de eodem

Conterni, aeternum dormis. Te luget ademptum
Mintius atque Athesis: hic patria, hic tumulus.


328. de eodem

Hernando nullum invenies de more sepulchrum
Nec sculpta in duro marmore verba leges.
Hic ubi tot gestorum ingens consurgit acervus,
Ipse ipso ornavit carmine se et tumulo.


329. Canopo dedicat lyram Arionis

Magne Canope, lyram pelago qua vectus Arion
Tergore delphini est - numina salsa ferunt -
Quam pater ipse tuos olim servarat in usus,
Deberique tibi noverat Oceanus:
5Hac resonante, choros ducent placido aequore Nymphae,
Et delphin veteris conscius officii;
Adferet assurgens famosa coralia Nereus,
Neptunusque salax ostrea mille feret:
Hanc igitur tibi habe; tali tu munere dignus,
10Nam caelo fixam fabula fingit anus.
Felix nauta, sono sistes vaga flumina dulci
Et cantu iratas pacificabis aquas.
Sic tibi Pactolus gemmas innectat et aurum,
Ut possint meritas circumiisse comas.


330. ad Aloysium Calinum

Caline optime, candide et diserte,
Hoc te unum rogo per deos deasque,
Per sodalitium diu inchoatum,
Extrema nisi morte finiendum:
5Persuade genero meo, mi amato
Aeque ac filioli meique ocelli,
Si quicquam miseret mei suique,
Si caram ille habet utriusque vitam,
Romana abstineat profectione
10Neve urbem petat his malis diebus,
Iniquo aere, saeviente bruma.
Mutet propositum: tibi acquiescat.
Dic incommoda quae pati viator
Suevit, dum patrios lares relinquit.
15Dic foeda hospitia atque araneosa,
Exhalantia putidam mephytim,
Lectos vermiculis scaturienteis,
Lychena meretriculas peresas,
Latronum insidias periculosas.
20Flexus commemora, simul reflexus
Ascensusque viarum ab imo in altum
Descensusque viarum ab alto in imum,
Imbreis assiduos, Notos furenteis;
Durata glatie, nive ac pruina
25Quam sit Alpium iter laboriosum.
Proponas penetrabile et scelestum
Frigus, quod pote plurimum nocere
Corpori ingenuo atque delicato
Et pedi et manui excitare morbos
30Ni quisquam deus advocatus adsit.
Proponas lachrymas piae parentis,
Uxoris tenerae graveis querelas,
Voces denique liberorum acutas.
Nec suspira Brixiae gementis
35Nec desyderium tuum tacebis.
Sed quid connumerando tot fatigor?
Nunquid Pallada sus potest docere?
Omnium tu animos moves et idem
Frenas, ut lubet, eloquente lingua.


331. ad Nicolaum Francum

Dum te, France, iuvat Thusca formare papyro
Quicquid in humano pectore versat Amor,
Vives ipse diu Latiis tam clarus in oris
Quamdiu in humano pectore vivet Amor.


332. Raphaelis Urbinatis pictoris epitaphium

Pictor eram; nomen Raphael mi, patria cultum
Urbinum, alma parens Roma fuit tumulus.


333. de eodem

Naturam potui solus qui vincere pictor,
Naturae fati cedere cogor ope.


334. de duobus amantibus interfectis

Una manus vos, una dies, eadem abstulit hora;
Unus item tumulus corpora iuncta tegit.
At non saeva manus potuit neque perdere Parca,
Concordes stabili iunctae in amore animae:
5Nam vos implicitos et nexos brachia collo
Erranteis tacita cernere nocte datur.
Inditium immortale animis praebetis, amantes,
Quodque etiam verus morte perennat amor.


335. ad Stephanum Laureum Amarsfordiensem | ut auferat Martianum Capellam

Hanc tu ni procul auferas capellam,
Ni, Laurens, abigas febriculosam,
Insulsam, illepidam atque fascinatam,
Omnem tu inficies gregem Latinum
5Et pastor Sadoletus oderit te.
Nam nec turgidulas refert papillas
Nec mulctralia lacte caseove
Fiscellas replet. Odit hanc Menalcas;
Hanc pastor fugit optimus Britannus
10Peritique boni gregum magistri
Bembus Flaminiusque Romulusque
Frastorusque suis repellit hortis.
Quae frugi neque bella nec venusta est;
Nec carpit cythisum aut thymum virentem,
15Sed pascit lolium et malam cicutam,
Decerpens aconita stymphalimque
Et dumos veteres et obsoletos;
Vastat morsibus herbulas petulcis,
Dissipans violaria et roseta;
20Insultat quoque floribus tenellis
Et rorem pede proterit marinum;
Vineta, arbuta rodit atque olivas.
Infelix loca saltuosa quaerit:
Montium avia lustra pervagatur;
25Speluncas petit, horridos recessus,
Ignotasque domos ferarum agrestum
Cursu saepe fatigat incitato;
Nunquam non agitur furente asilo,
Dum pendet scopulis periculosis.
30Spernit flumina limpidosque fontes:
Limo sordidulas bibit paludes
Olenteisque gravem lacus mephytim.
Infecta est scabie, atque pestilentes
Abscessus papulaeque hiant edaces:
35Huic artus populatur ignis ardens.
Illam in Quintiani aut Bononiensis
Agas pascua et Impii recessus.
Non haec sacrificanda belua Baccho:
Orco est victima foeda dedicanda,
40Infoelicibus enecanda cultris,
Ne morbos referant oves Latinae
Aut contagia Romuli capellae.


336. de eodem

Federico hinc abeunte, in terris optimus est rex
Et certum caelo Mantua numen habet.


337. de eodem

Quid reliquum esse potest spei Italiae
Percipiendae messis, si immatura
Mors omnem segetem gloriae suae
Rapto Federico duce Mantuae resecavit?


338. de eodem

Viator, ne sis nescius nephas esse
Federici ducis Mantuae optimi mortem non lachrymari,
In quo populi Mantuani vita salusque
Et spes Italiae erat nixa.


339. ad Hannibalem Carum Romanum

Diserte Care, Romuli nepos digne,
Amate Care, carior mihi vita
Aut si quid esse carius potest vita,
Te fama quamvis sola fecerit notum,
5Ut debeo, semper te amore sectabor.
Semper te honore debito colam, Care,
Donec nitente sole perfruar vivus,
Post fata vel si mortuis inest sensus,
Tuasque basiabo epistolas laetus;
10Sinu fovebo litteras tuas dulces
Doctasve chartas saecla longa victuras.
Nam sive Ethruscum carmen ad modos ducis
Plectri Latini, seu levem induis soccum,
Sive ambulas passu gravi cothurnatus,
15Dum te iuvat referre heri optimi laudes
Farnesii inclyti, sago ac toga clari,
Tibi ad fluenta Tybridis favent Nymphae,
Tibi ad paternas afferunt domos flores
Queis Roma cingat aureos tuos crines.
20Hinc otiosus nobili otio gaudes;
Hinc te canora fama ad ardua attollit
Convexa caeli, et ingeni tui foetus
Thulen ad usque et ultimas petunt oras
Maris Britanni: in ora confluunt docta
25Manusque cultas, nec superbia turges -
Ut fit - proterva. Ut arrogas parum scriptis
Tuis, modestus! Ut nihil tibi arrides!
O me beatum, qua beatior nemo;
Ter me beatum, si tua frui possim
30Consuetudine et videre praesentem
Et alloqui! Tunc ipse regios cultus
Miro nec optem maximi Iovis nectar.


340. ad divum Antonium de Padua hymnus

Splendor, Antoni, Paduae atque Hiberi
Nominis, quantum tibi debeo uni,
Qui pias voces gemitusque puro
Corde profectos
5Ad Deum defers, miserumque tantis
Fluctibus, me tot miserum procellis
Sublevas, qui me mihi restitutum
Et bona partim
Reddis! Haec olim - horribile, insuetum! -
10Surpuit fracta malus hostis arca,
Nititur dum me patria atque avito
Expellere regno
Fraudibus fictis. Ego te perenni
Laude, te castis celebrabo votis
15Et tuas supplex venerabor aras,
Templaque visam
Quae tibi urbs olim Patavi locavit,
Sis quod erranti populo advocatus,
Quod Dei iustum amoveas furorem et
20Fulmina tollas.
Ipse non posthac metuam latenteis
Hostium fraudes nec operta bella;
Ipse non posthac, duce te, timebo
Astra nefanda
25Nec trucem linguae rabiem dolosae:
Mortis at supra caput imminentis
Horridam falcem et minitantis Orci
Taela refringam.


341. de Victoria Marchionissa Piscariae

Haec Victoria, nostra qua superbit
Quaque huic longe alia invidebit aetas.


342. ad Albinum ode

Candide, nec nostris, Albine, tacebere chartis:
Si quidquam poterit mea Musa,
Ipse tuum Latias diffundam nomen in oras,
Qua saltem Eridanus secat arva
5Quaque fluit resonans per saxa immania Sarca
Benaci exonerandus in aequor,
Quamvis te tua non nequeat celebrare papyrus,
Alterius non indiga laudis:
Nam sive historiam Graia Latiave Minerva
10Aut numeris pedibusve solutis
Texere amas, meritos haeroas tempore nullo
Laudibus aeternas morituris
Et tua perpetuae commendas nomina famae,
Dum bene vertis et urbe Latina
15Auctores donas Graecos iussu Herculis almi,
Qui totum meritis replet orbem:
Quodque viro proprium magis est, vitae integer omni
Parte, animum virtutibus ornas.
Ut scelus omne fugas, sensum ut ratione coherces;
20Ut probitas tibi fronte renidet!
Principis hinc animum efformas florentibus annis
Ante oculos proponis honestum;
Ostendis callem virtutis et aspera planas;
Nil intentatum arte relinquis,
25Deiiciat ne animum et luxu languescat inerti
Aut tantis desistat ab orsis,
Instituisque sequi vestigia prisca parentum
Qui coelo aequavere triumphos.
Ultores scelerum esse deos et Tartara narras,
30Immortalem animam asseris esse:
Iustitiae ut mista populos pietate gubernet,
Cum firmata advenerit aetas;
Esse doces pulchrum caput obiectare periclis,
Cum tempus ratiove requirit.
35Non secus instituit sapiens centaurus Achillem
Quem toties fugiens timuit Phryx;
Atque ita Alexandrum sophiae perduxit in hortos,
Dum naturae arcana resolvit,
Magnus Aristoteles, quo praeceptore superbus
40Invictum nihil orbe reliquit.
Olim debebit tibi Mantua, clarus honores
Quum referet Franciscus avitos,
Et laudis patriae et virtutum accensus amore
Se factis attollet Olympo:
45Hac etiam Italiae tellus spe erecta futuros
Sperat laeta videre triumphos,
Quum spolia ampla feret templisque affixa trophaea
Gonsagidum domus alta videbit,
Aut erepta Asiae Maumethica signa tyranno,
50Obruet Oceanoque carinas.
Tunc tu, laetitia perfusus pectora, quantum
Te magno iactabis alumno!


343. ad Stephanum Amarsfordiensem Medicum

Dum febres varias gravesque morbos
Et suspiria luctuosa solvis,
Et queis venter aqua tumet nitenti:
Dum dira ulcera Syphili coherces,
5Prima semina pestium recidens,
Virus serpere nec sinis malignum,
Praesentemque tueris et salutem
Tuto restituis diu cubanti,
Nonne inter medicos probe eruditos
10Et debes, Stephane, et potes referri?
Nonne hoc nomine dignus et corona es?


344. de amplissimo Hercule Gonsaga | Cardinali Mantuano ode

"Herculem" dicat chorus omnis; omnis
Laudet Alciden chorus, et iuventus
Integra applaudat puerique cantent
Ordine longo,
5Pulchra quos Manto mediis ab undis
Urbe praecincta fovet educatque:
Consonet plausu nemus et resultent
Littora Minti.
Tuque - nam divum atque hominum recenses
10Barbito aeternans monumenta - Clio,
Linque Parnasi nemus et superbi
Verticis antrum.
Collibus paulum, dea, Caprianae
Siste, ubi aestivum recreat calorem
15Ventus, et leni crepitans susurro
Sibilat alnis.
Maximi Alcidae cane tam beatas
Ingeni vires animique dotes;
Dic ut ornarit simulachra, quondam
20Pulvere tetra.
Macte virtute, invidiaeque victor:
Surgit, attollens caput inter astra,
Arbor ut propter fluvium educata
Divum in honore,
25Dum nihil ducis propius tibi esse
Quam decus priscum renovare templis,
Quam laboranti auxilium referre
Relligioni!
Herculis nomen veneratus, alto
30Vertice assurgat Padus amnium rex,
Populo albenti salicisque glauca
Fronde revinctus.
Ille diis accaeptus, honore sacro
Dignus adscribi numero deorum,
35Aureis saeclum et roseum galerum
Moribus ornat.
Herculis magni auspitiis videre est
Omne queis fas atque nephas licebat,
Nunc refrenatos, vitio interempto,
40Incumbere honesto.
Nunc pium sanctumque suopte regno
Imperat; caelum, hoc dominante, terris
Invidet: nam Astraea vocante caelum
Hercule liquit.
45Nunc reflorescunt facie decenti
Gratiae et iam plus solito renidet
Aether; Ocnaea spatiatur urbe
Candida virtus.
Ut Canis campos sitiens hiulcat
50Quum nemus raucae resonant cicadae,
Haerba languescit pluvio Iovique
Supplicat arbos:
Forte si caelo placidus cadat ros,
Frigeransve aura aut Zephyri salubres
55Halitus perflent, redit humor, omnis
Terra virescit.


345. ad eundem

Invictus quondam Alcides, Tirynthius heros,
Monstra pererrato sustulit orbe fera:
Unde illi grata et supplex post fata vetustas
Templa, aras, statuas constituere deo.
5Macte animo, Alcide, Gonsagae clara propago!
Herculis invicti nomen et acta refers,
Et maiora facis: nam iustae verbere clavae
Monstra necas vitiumque et scelus omne fugas;
Tu renovas faciem et lacrimas detergis, amatae
10Tu libertatem restituis patriae;
Tu vastatores urbis sub Tartara trudis,
Praedonem gaudes perdomuisse bovem.
Quid tibi, quid tali pro munere Mantua reddet?
Praesens et vivus numinis instar eris.


346. in Gallum

Galle, vides ut te circumstet Martius horror:
Quo volites tutus non locus ullus adest.
Si terris fugies, sunt hostis signa Britanni;
Si pelago, Hispanus nauta secat maria;
5Aera si carpes, volucrum regina fugabit;
Anguis hiat, Stygios si cupis ire lacus;
Si caelum, ingressum caeli Petrus ipse negabit:
Nam veteris cantus stat memor usque tui.
Galle, igitur te subde Aquilae, que parcere prompta est:
10Tunc tibi parta salus, tunc tibi tuta quies.


347. ad Vargnanum

Non possum non mirari, Vargnane, quod inter
Tot fluctus curasque animi quae pectora versant,
Quaeque solent studiis distractam avertere mentem,
Continue quicquam mediteris quod tibi famam
5Augescat magis atque magis caeloque reponat,
Quodque alios vita functos, ne saecla futura
Obscurent, mandes illustri vivere charta,
Dum revocas tumulo et revocatos mittis ad astra:
Nam immo Reginae quales - ego testis - honores
10Ore tonas pleno et, funebrem indutus amictum,
Germanos inter proceres ad templa deorum
Illam non pateris morti parere secundae!
Madruti interea nomen resonare Lomassi
Et sylvas saltusque doces rupesque sonoras,
15Mysonisque iubes summas ediscere quercus.
Icta repercussis Madruti nomina sylvis
Antra sonant nemorumque iocosa resultat imago:
Responsant valles nec non Flaveia rura
Et Lunthi iuga nymbosi, qua voce Cayanus
20Excitus vates patrio fert carmina colle.
Quid referam ut nexus naturae, ut denique motus
Scruteris varios solers: informis ut ipsa
Materies miro formae gravidetur amore,
Ut nonnulla etiam discordia semina rerum
25Dissideant, nonnulla aeterno foedere nexa,
Utque movens dare sit quod non moveatur ab ullo?
Non ideo cessas duros exscalpere sensus
Divinorum operum: nam Dalli litora propter,
Ilicis antiquae tremula deiectus in umbra,
30Cum solis fervet radiis ardentibus aestas,
Dum ludunt aliive pila cyathosve frequentant
Discincti, aut celebrant convivia lauta nepotes,
Ludum ludentes ingratum ignobilis oti,
Tu studio allectus, priscorum scripta parentum
35Evolvis quos religio primaeva sacravit:
Origenem magnum et divi monumenta Cyrilli.
Quin etiam medicamque artem atque oracula calles
Hippocratis: quod, ni patrum praecepta vetarent,
Congrua sufficeres aegre medicamina genti.
40Iccirco me cura tui premit et dolor angit,
Accipio quod te nostris discedere terris
Decrevisse animo. Heu facient quid flumina Dalli
Expiscata tibi toties: quid templa Lomassi
Aere novata tuo et cumulata altaria sacris
45Muneribus, nunc tersa, olim squallentia fumo?
Quid simulacra refecta, olim obsita pulvere tetro?
Desine: per Musas, per Phoebi sacra precamur,
Quarum signa geris magno inflammatus amore,
Desine tantum animo scelus evolvisse nephandum.
50Quin tu quin potius, Madruti, clara propago
Musarum, tu siste illum, et miseratus egenos
Orbatos sine Vargnano, ut sine floribus arva,
Ut sine sole dies, ut sunt sine sydere noctes,
Ne permitte alios absentem quaerere soles
55Vargnanum, longe aut alios penetrare recessus.
Sic tua perpetuis succrescat honoribus aetas;
Sic virtute tua emerito post munera tanta
Functa tibi, post tot curas animique labores,
Purpureo tandem felix potiare galero.


348. epithaphium Oderici patris

Si mors saeva nequit probitatem extinguere, quis te
Victurum aeterno tempore, Odrice, neget?


349. ad Phyllidem

Secluso, mea Phylli, haerbas dum seligis horto
Lacteaque aspicio brachia, dispereo.
Dum choreas ducis tremulas succussa papillas,
Exclamo: "Morior: Phylli, reconde sinum"!
5Sive pedes video fontis dum te abluis unda,
Ne videam avertor, sed prius excrutior.
Si tibi inauratos spargit levis aura capillos,
Sive hoc fit casu sive fit arte, cado.
In me si torques geminos, vaga sydera, ocellos,
10Per labefacta fluit frigidus ossa tremor.
Quidquid agis, mea mors: tamen - hoc quis credere posset? -
Mors haec vitalis vitaque lethifera est.


350. ad tres magos reges preces

Fortunati olim reges, praesentia nobis
Numina, defunctos quos magna Colonia vita,
Externo pelago advectos atque orbe remoto
Aethiopum, tenet et templis veneratur et aris
5Et votis vocat et meritos inducit honores:
Salvete, heroes ducti felicibus astris,
Delecti heroes, ad munera tanta vocati,
Queis licuit regem venerari hominemque deumque
Nascentem, positum stabulis et paupere tecto!
10Munera vos auri et thesauris thura reclusis,
Et myrrhae lachrymas proli fudistis olenteis,
Ditem Arabum messem et patriae felicis honores,
Praecedente astro, nec non ducentibus et diis.
Moxque, ubi vos monuere trucis fugere ora tyranni
15Somnia, digressi patrias remeastis ad oras.
Dum Rheni ignotas urbes Rhenumque bicornem
Cogor et errando diversas quaerere genteis,
Iniustis odiis impulsus et arte malorum,
Frigora per solesque breveis hyememque nivosam -
20Longum iter! - ut potiar praesenti Caesaris aure,
Vos praestate vias faciles facilesque recursus,
Optatam ut patriam sospes natosque revisam
Post longum errorem atque incommoda tanta viarum.
Sic vobis semper referat bene olentia serta
25Incendatque novos antiqua Colonia odores.


351. in laudem Laurus ode soluta | d Laureum Amarsfordiensem

Diceris quoque tu meis,
Laurus, fidibus et chely
Suavisonante, si Phoebus ipse
Tantum inspirat enthei
5Spiritus mihi, ut in honorem ferar
Olim optatae virginis.
Namque ille exarsit inti-
Mis praecordiis, dum sinus
Candidos nudata ludensque
10Inter aequalium choros
Cothurnoque exerta levi
Marmoreos pedes lavares
Ad ripam patrii fluminis sonoram,
Perfundens sotias amabiles
15Urnula argentea lymphis.
Tunc ut ille vidit amens te,
Oblitus arcum sagittiferamque pharetram,
Queis victor formidolosus
De serpente triumpharat horrifico,
20Optavit te ardens, irruit ardens
Tuum in amplexum. At tu reflectis caput
Exterrita, ut viso mollis agna lupo.
"Quamprimum sotia eris mihi - dixit -
Currus caelivagi
25Tu luciferos reges equos,
Et advehes terris diem;
Tu roscidum Orientem mecum
Lustrabis, et aureum
Perambulabis Signiferum.
30Tu mecum resonantia magni
Oceani antra subibis,
Faciesque mecum regna
Infera nocte splendida.
Tibi invidebit Aurora rubens,
35Dum surget croceo e toro
Tithoni tremuli senis,
Si me tuo digneris amore".
Sed spresti ingratam vocem, freti
Surdior Ionii procellis,
40Deliberata prius mori
Quam quis tibi vel deorum impudens
Vel mortalium arrogans
Zonam solveret virgineam.
Tandem pudica profers comas
45Odoras, praemium pudoris,
Praemium casti pectoris: his baccas
Aegrorum in usum mortalium educas.
Tu serta contexis vatum in
Regumque victorum caput,
50Duplici honore decora.
Tu redimita frontem honestam
Semper viridi cortice, intacta,
Nec gelu aut hyemis timens,
Nullis demorsa pruinis,
55Neque saevis Aquilonibus
Aethere frigido deproeliantibus,
Hiulca admittis caelifluos imbreis,
Iovisque irati fulmina
Contemnis, solum amanti tuo obnoxia,
60Quod te firmat, calore
Quod te vivifico fovet: tuas
Misertus vices neque suos
Oblitus veteres ignes,
Te prospectat ab alto
65Aethere omnividens. O quis me tua
Locet sub umbra, ut expers
Curarum excipiam placidum soporem?
O qui meum caput tua
Innectat fronde decorum?
70Tunc ipse nec curem coronas
Regum nec sylvas Hesperidum beatas.


352. de illustrissimis princioibus Gonsagis

Ni super Alcides nobis Gonsaga fuisset
Post matris divi fratris et interitum,
Et ni Federici soboles tam clara niteret,
Quaeque omni digna est Margarite imperio,
5Dixissem: "Deserta vale iam, Mantua, postquam
Femineum atque virile omne decus periit".


353. de sobole serenissimi romanorum regis

Fernandi sobolem divam dum conspicit Oenus:
"Invideas - dixit - Tybri superbe, mihi.
Hic septem foveo Charites, tu Cyprida solam;
Hic tibi quod quondam floruit Imperium est".


354. ad Ioannem Fruticenum

Invitant, Fruticene, Caprianae
Te colles humiles, superbientes
Baccho et Pallade; te morantur inter
Frondosum faciles nemus Napeae,
5Ornatae teneris caput corymbis,
Propter fontes originem Hydroelli,
Quem grata tegit alta quercus umbra
Et ludens Dryadum chorus frequentat;
Te querceta vocant et esculeta.
10Hic late aspicies agros patenteis;
Suppostam in specula videbis alta
Veronam; modo Brixiae superbam
Turrim atque irriguae Pado Cremonae;
Hinc se Mantua pulchra dat videndam.
15Ut laetus generosa vina sugges,
Nectare ambrosiaque dulciora!
Hic postquam fueris diu moratus,
Benacum, Oceano aemulum, petemus,
Surgentem fremitu lacum marino.
20Nos Pischeria, nos Disentianum
Phasello celeri vehet per undas,
Puppi cedere nescio phasello,
Seu remis opus aut volare velis.
Mox cernes patriam Catullianam,
25Piscosae prope Syrmionis arcem,
Speluncasque cavas scaturienteis
Centum fontibus undecunque sparsis,
Sculpta et marmora litteris vetustis
Secundi monumenta clara Plyni.
30Hinc Gardam approperabimus, virente
Lauro conspicuam et comante myrto,
Et Turrim celebrem Domitii ortu.
Occurret Trimilo fugax, oliva
Pallenti caput horridum revinctus,
35Nec custos aberit superba montis
Saxo prodita Melsine feraci.
Ut ripa ulteriore pervagantes
Admirabimur aetheri propinqua
Castella atque habitata saxa mergis,
40Quae nomen veteris tenent Minervae,
Et saxa assiduo peraesa fluctu!
Insula in scopulo sedens amoeno
Quam nos excipiet labore fessos
Ardentique calore dissipatos!
45Saloi in medias feremur undas,
Corneli patriam mei diserti.
Iam culta oppida Thusculana priscis
Materni et loca aprica erit videre
Trettique aequora culta carpioni:
50Aurum carpere fertur ille piscis,
Quem nec stagna liquentia aut uterque
Neptunus gremio tenet profundo.
Tandem Bolliacum, meo Bosello
Clarum, optataque litora appetemus
55Optato quoque lectulo fruemur.
Hic pomaria se offerent et horti,
Culti horti, Hesperidum beatiores,
Phaeaces quibus invidere possint.
Tunc quae grandia poma, liberalis,
60Quot limonia mala, quot Bosellus
Det citros modo capsulis repostas!
Quod si olim in patriam feras, colendae
Arbori studiosus inserasque,
Inscribas volo carmen hoc aperte
65Fragranti folioque trunculoque,
Ut, quum crescet et arbor, et Boselli
Crescat nomen in altiore ramo,
Crescens in monumenta posterorum:
"Haec sunt citria, sunt Boselliana"!


355. de Hyale

Alba genas Hyale tota aspectabilis urbe est:
Illa eadem roseo picta colore nitet.
Quid, quod et aureolos ostentat fronte capillos,
Cum sit anus multaque obsita canitie?
5Nil mirum: est coiunx Hyale pictoris, et omneis,
Quum vult, illa domi pixidas evacuat.
Non tamen huic facile est rugam occultare senilem,
Pictoris quoniam non facit ista color.


356. ad Stephanu, Amarsfordiensem medicum

Amantissime quot fuere, quot sunt,
Quot Germania protulit beata
Altrix, terra eadem ferax virorum,
Non possum te ego non amare, amice,
5Non bene excupere et bene ominari,
Amplecti simul et deosculari:
Nam vitam tibi debeo secundam,
Quod faves nimium meis Camoenis,
Adiutor studiorum, amorum, honorum,
10Curarum quoque particeps mearum.
Quod si quando petes tuos penates -
Ut speras - patriam et tuam revises,
Emdae si dabitur videre flumen,
Tu me pectore conditum tenebis,
15Emdae ad littora saepe me vocabis,
Dum paulum a medica vacabis arte;
Inter pocula, dum calebit aestas,
Dum Rheni generosa vina sugges,
Me lususque meos sinu fovebis
20Absentemque videberis videre,
Curasque alloquiis tuis levare,
Archii memor et pii poetae,
Si tantum licet arrogare nomen.


357. in paedagogos ad Camillam Capilupum

Paedagoguli, abite: abite, pestes,
Istinc ferte pedem, invenusti, inepti,
Invisi pueris bonis malisque;
Abite in miseram crucem, execrati,
5Saecli pernitiesque litterarum:
Lymprandi Metriique Fusiique,
Prandini, Ochinari atque Iuliani,
Scopae et Boreaeque et Rutiliani!
Quid vos, quid iuvat hinc et inde nomen
10Heroum lacerare, blatterones?
Qui vos vel minimo asse venditarent,
Immo nec minimo asse venditarent:
Venales neque enim estis, impudici,
Digni nec minima aestimatione,
15Viles, queis neque campus est neque hortus!
Iam per compita, per fora et theatra,
Scisso palliolo togaque trita,
Pexi candidulam comam irretortam -
Ut vester solet esse mos - per urbes
20Grave inceditis, ore gannientes
Foedo nescio quid rude atque ineptum.
Bembum Flaminiumque Romulumque
Frastorumque meum, undequaque doctos,
Fucos dicitis esse litterarum;
25Solum Quintianum atque Martianum
Capellam omnibus esse praeferendos?
Pape, o iuditium omnibus probatum!
Pape, o iudicium acre et estimandum!
Quid, quod dicitis esse rhetores vos,
30Solos dicitis esse vos poetas?
Et nunc audio quod meum Catullum
Ausi incessere morsibus caninis
Estis vos, temerarii cynedi.
Quod sint carmina inusitata doctis,
35Quod fragosa ruant, cadant, ferantur
Instar praecipitis ruentis unde
Altis montibus atque saltuosis:
Illa incomposita esse iudicatis,
Vestris auribus illa dissonare?
40Non haec dentibus esca digna vestris;
Non has olfaciunt rosas aselli.
Proh dii, progenies male ominata!
Fertis toxica quanta mostruosi,
Implentes pueros malis venenis!
45Fertis quanta aconita, quanta nec fert
Tellus Tessala Bosphorive pontus!
Quis tandem manet exitus scelestos?
Vos Ixionas esse, Sisyphosque
Omnes crediderim, et magis nephandos;
50Poena Ixionis esse Sisyphique
Dignos crediderim, atque saeviore.
Ergo insurge tuis, Camille, iambis,
Doctum qui numeris refers Catullum;
Insurge hendecasyllabis trecentis:
55Illos exagita ad necem crucemque,
Labe omni scelerum omnium inquinatos;
Quam non Eridani unda Mintiive,
Nec quanta est queat abluisse Thetys.


358. ad ruinas romanas

Excelsi colles Urbis sacraeque ruinae,
Queis Romae nomen vix tenuisse datum est,
Heu quas relliquias, quae corpora clara parentum
Clauditis et veterum quae monumenta virum!
5Vosque triumphales, procerum decora alta, columnae,
Iam vestra in cineres gloria versa iacet;
Vester honos vili iamdudum fabula vulgo est
Et densa antiquum contegit umbra decus.
Iccirco, si tempus edax opera omnia solvit,
10Aetas si rabido singula dente rapit,
Hos etiam nostros spero finire dolores:
Hisque dabunt curis tempora longa modum.


359. epithaphium Boselli senis

Attenuat curva dum citros falce Bosellus
Et resecat patriis luxuriem arboribus,
Invidit mors saeva: "Senex bone, falx mea - dixit-
Promptior", atque probum sustulit orbe senem.
5Nunc citri arescunt, pereunt limonia poma:
Benacus lachrymis hoc obitu auget aquas.


360. de Arone musico

Vivat Aron: saeclo sua virga refloreat omni,
Per quem, obscura olim, musica nunc rutilat.
Ergo digna feret tantorum dona laborum:
Praemia quis tanto digna neget capiti?
5Vos vivum, vates, statua et decorate corona;
Post obitum sydus, dii, facite esse novum.


361. ad Posthumum Collatinum epistola

Posthume, forte tibi nec Phaebo ingrata dedissem
Munera: sollicitum sed me Pons detinet Aeni,
Mobilis autumni atque hyemis sub tempus aquosae.
Atque ita sors studiis me deturbavit honestis
5Musarum ut nequeam dulces decerpere fructus,
Invidiae stimulis odiisque impulsa malignis.
Quod te ne erumnae lateant quibus angor, et illae
Quae mentem afflictant curae penitusque refringunt,
Accipe sortem animo indignam miseratus amici.
10Ludere et assueti mecum discumbere mensa -
Commodius possent ut opertas nectere fraudes -
Multa mihi rapuit bona Vilius atque sequaces
Sanguine coniuncti, infidum genus. Et, superum rex,
Talia ferre potes; nec, sol, tua lumina condis?
15Quisnam parietibusve suis laribusve domove
Tutus erit, scelus hoc ultrix nisi poena sequatur?
Torquibus, argento, gemmis auroque potiti,
Instar praedonum qui alienis rebus anhelant,
Quaeque satis fuerat rara et pretiosa supellex
20Contrectare ausi et proprios convertere in usus,
Humanas contra leges divinaque iussa;
Quin improvisos nec quicquam tale timentes -
Dum ficto igne ferunt mendatia regis ad aures-
Unius ob dictum periuri et forte coacti,
25Archensi ex arce et nido eiiecere paterno,
Qui fuit in quovis semper discrimine belli
Et rerum et nostrae statio tutissima vitae,
In deploratis semper spes maxima rebus.
Quodque magis torquet, gravius quod vulnus acerbat -
30Nos nisi quis superum innocuos tutatus ab alto
Adforet - ah, miseris nox illa extrema fuisset
Fratribus; ah, natos eadem impia fata tulissent:
Essent orbati iucunda luce nepotes!
Quid Scytha, quid potuere Thraces crudelius unquam
35Moliri, aut nostro foedati sanguine Parthi?
Angulus Italiae non est qui nesciat atrox
Id facinus: iam iam Germania norit et Hister,
Norit vitifero pulcherrima colle Vienna,
Noricaque et Rhoetis regio subiecta nivosis.
40Audiet id Caesar, pelagi qui classe parata
Sulcat iter Lygurum et portu iam solvit Hibero.
Denique notescet Bactris, notescet et Indis,
Scripta mihi ut dudum tanto evigilata labore
In praedam data sint nebulonibus et sycophantis,
45Quae forsam poterant plus uni tradere saeclo
Gonsagidum heroes, propiusque attollere caelo
Federicum, Alciden Ferdinandumque, pares diis
Virtute atque animo: mihi si promittere tantum,
Phoebe, licet, teneris colui quem semper ab annis.
50Quod nisi Romani probitas genuinaque regis
Iustitia, in quo omnis residet spes nostra, foveret,
Quo nihil orbis habet melius neque sanctius usquam,
Me miserum tristi defectum membra senecta,
Uxorem et natos iam cerneret ultima Thule:
55Iam desolati extremum erraremus ad axem.


362. ad Hannibalem Lytholpum

Odas Lampridii tibi remitto,
Bona reddere quas fide recaepi,
Factas Pindari ad aemulationem:
Mehercle rarum opus atque inusitatum!
5Verum debeo tam tibi, Lytolphe,
Quam dici queat aut imaginari,
Illas quod dederis mihi legendas,
Quibus saecula nostra gloriari
Possunt nec veterum invidere chartis.


363. ad Stephanum Laureum Amarsfordiensem

Ursam si videas Bononiensem,
Non ursam, sed amabilem Camillam,
Urbis Felsineae decusque saecli,
Quam laetabere gratiasque divis
5Ages, Lauree, quod tuis ocellis
Tantum dii dederint licere, tantum
Conspexisse boni! Videbis Arcton
Quae caeli reliquas faces minutas
Obscurans proprio nitore inumbrat,
10Et flammam ciet intimis medullis.
Gemmas aspities, rosas rubenteis;
Admirabere candidas pruinas,
Verba et purpureo exeuntia ostro.
Cui postquam dederis meam papyrum,
15Dic: "Te - dic - cupit Archius perenne
Commendare suis, Camilla, chartis.
At si non licet, obsecrat quod alti
Saltem affectum animi probes benigne
Et parcas calamo suo arroganti".


364. ad Volcadium ode

Volcadi, tibi quis scelus hoc persuasit, amici
Ut scripta amata perderes;
Scripta mei nunquam satis admirata Triphonis,
Labore lecta maximo,
5Fulvo auro pretiosa magis viridique smaragdo,
Qualem aequor Indicum tulit?
Scilicet ut scombris tunicas garoque parares
Daresque caseo togam?
Haec promissa fides: haec sunt mandata tibi quae
10Dedi rogans et obsecrans,
Ut gemmas inter servares, digna perenni
Cedro vel arca eburnea?
Gratia nil fortunati gravitasve Triphonis
His, impudice, profuit?
15Infelix, quis te manet exitus? Irruet in te
Atrox iambus, irruet;
Invisusque bonis laqueo vitam, improbe, claudes,
Vel igne dilues notam:
Aut si non homines curant tua facta nephanda,
20Dii non inulta liquerint.


365. ad Fruticenum

Qvam me munere, quam tuo beasti
Qui misti Althameri sacrum libellum
Excultum, Fruticene, et eruditum!
Dii boni! Ut loca dissidentia almae
5Scripturae facili negotio aptat!
Quantum conveniunt bene ac cohaerent
Qui prima facie tenus videntur
Inter se male convenire sensus!
Nec malim mihi fulgidos pyropos,
10Auri aut pondus ab India tulisses.
Hunc desyderio nitentiore
Ardentique animo diu cupivi,
Multo commodo et usui futurum.
Est testis Stephanus tuus meusque
15Amars- Laureus ille Fordiensis,
Ut communis amoris est sequester.
Hinc ago tibi gratias perennes,
Non ut debeo, verum ut ipse possum,
Et te constitui remunerare
20Digno munere et elegante amicum,
Cum per Pieridum otium licebit.
Interim te ego candidum probumque
Imo pectore conditum tenebo:
Nec te oblivio vellet ullave aetas.


366. in hyemem

Tristis hyems, caeli rabies et dedecus anni,
Quam te conspicio invitus nive tempora cana
Horrida conspersam! Quam te, foedissima rerum,
Odi consputam squallentibus ora pruinis
5Innexamque comam glacie impexosque capillos!
Ut mallem coleres Scythiam Moeoticaque arva
Regnaque Riphaeo supposta nivosa tyranno,
Aut peteres Tanaim aut glacialis litora ponti!
Optarem nostrum nunquam te invisere caelum:
10Namque ego te matrem Eumenidum mortisque sororem
Crediderim, emersam diris de faucibus Orci,
Tempore quo Iapetum tellus saevumque Thyphoaea
Progenuit, vel cum pestes immisit acerbas
Iuppiter, ulciscens audacis furta Promethaei.
15Tu Phoebo invisa es: fugiens te vix videt et se
Oceano condit magno; tunc ima pererrat
Signa, brevesque dies et lucem apportat iniquam.
Tunc circurmfusis contristas nubibus orbem,
Nec per te apparent duratis gramina pratis.
20Tunc foedae rerum facies et mortis imago:
Expoliata suis viduatur honoribus arbos
Atque, olim celeres, cursus frenantur aquarum.
Te duce concursant impacato aere venti:
Prosternunt sylvas animosi et proelia miscent.
25Heu male quam teneras defendunt lignea citros
Tecta: suis arent morientia citria ramis!
Agricolae ignavi ducunt longa ocia tectis
Ante focum, nec se pastor magalibus effert,
Nec maria exercet suspensis navita velis;
30Strymoniaeque grues fugiunt et tranat hirundo
Aequora, nec nostris audet se credere terris.
Quid dicam qualeis etiam contraria vitae
Humanae inducas diversos frigore morbos?
Nam menteis hominum cogis torpere veterno
35Et patulas resonis imples tinnitibus aures,
Naribus et per te salsus liquor effluit ore.
Ipsa gravi quassas mortalia pectora tussi
Articulosque secas contractis noxia nervis.
Es mihi nunc etiam nodosam excire podagram
40Ausa - scelus! - quae me assiduis cruciatibus angit
Nec patitur dulceis Musarum carpere fructus
Aut tectis efferre pedes. Huic arida febris
It comes et misero nativum perbibit humorem
Exhauritque suo vitalem fonte calorem;
45Usque adeo insinuat sese et pede labitur imo
Humor agens morbum et tendit gravis usque deorsum:
Ut torrens auctus nivibus de monte solutis
Aut pluvia aut vernae liquefactis flatibus aurae,
Aggeribus ruptis, claustra indignatur et omne
50Indupedimentum tollit, secum omnia volvens,
Et pecus et dominos et raptas cum lare sylvas.
Non herbae aut fomenta queunt lenire dolorem:
Ora cibi, placidi sunt nescia lumina somni,
Praeque dolore sitis fauces exiccat anhelas
55Et semper querulae volitant ad sydera voces.
Fortunatae, hyemem quae nescivere malignam,
Fortunatae iterum gentes quas aspicit aequis
Sol oculis spectatque nitenti Iuppiter astro
Arridens! Illis non sunt obnoxia morbo
60Corpora, sed longa solvuntur fessa senecta.
Tantum foecundi demittit Iuppiter imbris
Atque homines caelique bibunt violaria rorem,
Unde etiam gens illa extentum durat in aevum.
Illis perpetuum ridet ver: mense decembri
65Exultat laetus volucrum concentus in agris;
Formosa aeternis vestitur floribus arbor
Et rosa semper hiat vernans, clementia caeli
Quam fovet et tepidis demulcent flatibus aurae.


367. in funere Leonardi Velsii viri clarissimi ode

At tibi nil probitas, nil bello cognita virtus
Profuit, aut grave rebus agendis
Consilium: nec te Romani gratia regis
Et spectata fides in utraque
5Fortuna potuit crudeli absolvere Parca,
Aut adamantina flectere fata.
Ipse iaces, Velsi; Velsi, te moesta Vienna
Compositum tenet ossa sepulchro
Exiguo. Brevis urna capit quem saepe phalanges
10Lunigerae tremuere sequentem:
Quem nulli ingenio, nulla tentata prius vi
Expugnantem moenia Poesti,
Et sita captantem praeruptis oppida saxis
Pannonii obstupuere feroces,
15Atque manu toties fundentem ingentia parva
Agmina Danubius prope littus
Sanguine purpureum vidit, taboque fluenti
Corpora equum fluitare per undas,
Illusasque auro vestes ensesque retortos
20Spumoso versarier alveo:
Quum virtutem animi invicti praestantiaque ausa
Totque emiraretur honores
Herois, referens extremae Tethios undis
Neptuno Oceanoque parenti.
25Nil morti intactum est: aequa metit omnia falce;
De victricibus orbe triumphat
Exuviis nec scuta timet galeasque nitenteis,
Nec foribus suffixa trophaea.
Sic neque pugnacem clypeus loricave texit
30Hectora, cum corpus laniatum
Ipse ferus circum Troiae raptaret Achilles
Moenia, Laomedontis honorem.
Quod ni selectis animis dii praemia caelo
Virtuti et proposuissent,
35Quam coetus inter mortaleis degere, quam tot
Fortunae mala perpeti iniquae:
Quam tot amicorum mortes, tot furta videre,
Tot fallacum hominum impia facta,
Esse maris malim scopulus quem verberet unda,
40Alpibus aut posita ornus in altis,
Conflictata Notis, hyems sub tempus aquosae
Nubila cum dissolvit Orion.


368. in eiusdum tumulum

Ne sis nescius, hospes, hoc sepulcrum est
Velsi, consilio manuque prompti,
Quem fert aethera ad usque fama vivax;
Cuius morte dolere Ferdinandum
5An gaudere magis Thracem tyrannum
Incertum est: adeo hic fuit duobus
Formidabilis huic et illi amatus.


369. de eodem

Velsius est illo sublatus tempore, Parthos
Cum posset regno trudere Pannonio.
Invida virtuti Velsi et fuit aspera regi
Sors: in utrunque tamen nil modo iuris habet.


370. de eodem

Adscriptus numero est divum caeloque relatus
Velsius: illius sic pia facta petunt.
Prosequi eum lachrymis abeuntem parcite, amici:
Fiere illum magis est quam dolor invidia.


371. ad eundem

Quod te surpuerit nemo ausit dicere, Velsi,
Fatum importunum: dicere namque nefas.
Cum tot enim facies vitiorum incumbere terris
Cerneret et scelerum confluere omne genus:
5"Nil tibi cum terris, Velsi - inquit - te tuus auctor
Postulat, augescas caelicolum ut numerum".


372. ad eundem

Militia et probitas deflent tua funera, Velsi,
Nec vidit siccis rex tua fata oculis.
His tribus est aequus dolor: at quis fecerit horum
Maiorem iacturam hoc obitu, ambiguum.


373. de eodem

Heic probus et prudens; ultra si scire, viator,
Quaeris, hic posuit Velsius exuvias.


374. de eodem

Non est interitus mors rectis: altera vita est;
Mors Velsi vita est atque alia atque alia.
Romano hic regi vixit carissimus olim:
Tam spectata fides, tam benefacta valent.
5Nunc caelo fruitur; doleat neque gaudeat ullus:
Aut regi doleat, gaudeat aut superis.


375. ad eundem

Optarim ipse tuos, Velsi, aeternare triumphos,
Si desyderio par mea Musa foret.
Tu tamen ipse tuis vives, clarissime, factis:
Si taceant alii, Thrax, Scytha, dicet Arabs.


376. de eodem

Parthorum terror, regis dolor et decus orbis,
Quod mortale habuit Velsius heic posuit.
Ast animo illius qui non sua praemia caelum
Iam tribuisse putat, nec pius esse potest.


377. ad eundem

Plus fuit Austriacis tibi quam fortuna molesta,
Velsi: namque illis instar eras clypei.
Nunc habet ipsa nihil sors quo te laedere possit,
Sed quam multorum est unius interitus!


378. ad eundem

Invida cum tibi nil, Velsi, potuisse nocere
Mors videt, infrendens dentibus ista refert:
"Siccine profeci, Velsi, ut tua fama per orbem
Notescat volitans et magis atque magis?
5Ut te victuris longo post tempore chartis
Norint atque una atque altera saecla diu?
Siccine defunctus victa de morte triumphas?
Quam satius tantum non licuisse fuit"!
Dixit et ingemuit tanto confecta dolore:
10Non alio optavit tempore Parca mori.


379. de eodem

Romani regis dolor heic est Velsius heros,
Quem prope Danubium moesta Vienna tegit.
Pannonius furor hunc norat; compresserat armis
Saepe Thracas, Scythicas gesserat exuvias.
5Utque triumpharet de tot fera Parca triumphis,
Huic uni proprias abstulit exuvias.


380. ad Frastorium Veronensem

Frastori, unice candor Italarum
Musarum et pater eruditionum,
Hoc a te rogo quam mage ipse possum,
Quam quisquam potis est rogari amicus -
5Tibi ni sim oneri et nimis molestus-
Velsi ne pigeat tui ergo amici,
Seposto studio severiore,
Nomen factaque posteris referre.
Postquam Velsius, ille Velsius quem
10Rex Romanus amabat et fovebat,
Omnis militiae sciens et amplis
Natus consiliis negotiisque,
Nuper Pannoniae iacet Viennae,
Cum