Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


cap. 3

Namque ferunt olim, quassatis rupibus Aetnae,
Trinacriam intremuisse omnem latasque cavernas
Viribus igniferis ventoque dedisse furenti,
Et timuisse Iovem Stygium ne Tartara Phoebus
525Luce sua hic nunquam visa terreret et umbras.
Ille domos nigras nimio terrore relinquens
Curru iungit equos atra fuligine tinctos,
Exit et a Stygiis antris totamque pererrat
Trinacriam cautusque ambit fundamina terrae;
530Sed quom causa metus non sit, loca nulla labare
Quom cernit, trigamque suam quom vertit ad undas
Infernas, saevis stimulis quom pungit Alastrum
Orneumque atrum nimiumque immane frementem,
Atque Etholum et Nyctum, "certe non tutus abibis,
535- Alma Venus dixit - certe mea lumina cernes
Quae tibi Phoebeis maiores ignibus ignes
Praebebunt", natumque suum complexa volantem
Et Ditem aspiciens Ericina ab rupe vagantem:
"Nate, meae vires, mea magna potentia - dixit -
540Nate, faces atque arma manu, cape tela, Cupido,
Tela, quibus superas coelum quod continet in se
Quodque alti tegit unda freti, quod sustinet ipsa
Tellus; sed Stygium restat te vincere regem.
Quid Pluton cessat duras sentire sagittas?
545Ad quid tu differs? magni pars tertia mundi
An erit imperii nostri vel numinis expers?
Ipsi etiam superi incipiunt nos spernere, nostro
Debilitata polo est perditque potentia vires;
Arbitrio quo vult Pallas per inane vagatur,
550Nec mea tela timet nec quae fera spicula vibras.
Istud idem Diana facit, spes quaerit easdem
Filia frugiferae Cereris: quod sperat et illud,
Si patiemur, erit; nostri si tangit honoris
Cura animum, vel si qua tui stat gloria regni,
555Plutoni coniunge deam, fac sentiat ignes
Illa tuos, nostris flammis uratur uterque".
Nulla mora est: arcum tendit pharetraque sagittam
Extrahit auratam duroque hanc ponit in arcu
Atque illam hamatam Stygii in praecordia regis
560Eveit; illa tremens flammas et vulnera fecit.
Est prope Nisaeos colles lacus altus et ingens,
Quem Pergusa vocant: dant hinc per colla canoros
Longa modos cygni; plures non sentit in undis
Dulcibus et volucres aut inter prata Cayster
565Edere diversos cantus, non Asia plures
Laeta palus modulos audit, non littora Ponti.
Hunc virides buxi et lauri myrtique coronant
Et ramis laetas spargunt frondentibus umbras;
Flore novo redolent ripae semperque virenti
570Germine replentur, sunt hic violaeque rosaeque;
Ver hic perpetuum dices fore: venerat illuc
Nympharum comitata choro Proserpina dulci.
Certatim flores et candida lilia carpunt,
Certatim calathos haerbis redolentibus implent
575Certatimque comas viridanti fronde coronant.
Sed forma excellit cunctas Proserpina nymphas
Nec summi est mentita Iovis de semine natam.
Hac visa exarsit Pluton et frena relinquens
Desiliit curru mediamque amplectitur et se
580Inferni regem patruum seque esse fatetur;
Et fugit hinc praeceps curruque imponit amatum
Pondus et inde feros duris calcaribus urget
Acceleratque domum Stygiam. Proserpina clamat
Et matrem comitesque vocat, sed nulla vocanti
585Tradit opem; lacerat vestes scinditque capillos
Moesta suos, placuit Stygio quibus illa tyranno,
Pungit equos stimulis raptor, diffundit habenas
Acceleratque fugam: per olentia sulfure fertur
Flumina perque lacus, per stagna calentia perque
590Anfractus varios, quibus emersere Palisci.
Ausa hic Tartareo Ciane se opponere regi,
Ne gener et Cereris foret ille est ausa parare,
Et sua diversas distendens brachia partis
Obstat; at immensam fundit Saturnius iram,
595Terribilesque ortatur equos et nomine quemque
Voce vocat magnoque ferit conamine terram
Et sceptrum valido vibrat regale lacerto,
Gurgitis inque ima fixit: panduntur hiatus
Telluris subito, Stygias queis ivit ad undas.
600At Cane in fontem versa est, quam flevit Anapis
Ingemuitque diu: stultum est contemnere divos.
Alma Ceres moestis ululatibus omnia replet
Perque omnes terras, per totum currit et orbem,
Quaerit et amissam natam numquamve quiescit.
605Aspicit hanc ortus, videt hanc occasus euntem;
Irrequieta manet semper noctuque dieque.
Illa sitim patiturque famem et quoscumque labores
Et dolet et queritur quod non invenerit usquam
Persephonen; rursus Siculae telluris hiatus
610Tendit et in partis oculos tunc dirigit omnis.
Ad Cianes casu direxit lumina fontem,
Quae, quom non posset Cereri narrare quid olim
Viderat et lingua narrantis et ore careret,
Quod potuit, zonam summa monstravit ab unda
615Persephones et signa dedit manifesta quod illa
Partibus his fuerat partisque advenerat illas.
Tunc dea diffudit lacrimas, tunc pectora pugnis
Percussit rapuitque comas, ut cingula novit.
Incusat terras omnes, incusat et undas
620Sicaniamque odit, fruges et denegat illi;
Ante alias Siculae telluri denegat arva
Reddere depositum, frangit sata laeta, bovumque
Frangit aratra manu pariterque exosa colonos
Perdit et infoelix lolium consurgit in agris,
625Frumentumque negant fuerant quae semina terris
Tradita, vel pereunt primis madefacta sub haerbis,
Vel nimio sub sole cadunt, pascuntur et illa
Et volucres vermesque et labilis officit haerba.
Est Arethusa tamen terrae miserata labores;
630Nam Cereri narrat Stygium rapuisse tyrannum
Persephonen terramque nihil meruisse quod esset
Tam despecta illi, talem at vetuisse rapinam
Conatu potuit quali, sed numinis iram
Tartarei tolerasse diu dirumque furorem
635Non potuisse diu et tandem cessisse tyranno.
"Vera loquor: tribuit caros non Aetna parentes,
Sicelis haud ego sum, Pisa est mihi patria, duco
Elide quod generis nostri, quod sanguinis extat.
Hanc terram peregrina colo, servare rogamus
640Quam te, ne pendat tristem sine crimine poenam.
Non audita loquor: visa est filia regis
In domibus Stygii, Stygio dum gurgite labor;
Tristi erat nec adhuc totos posuisse timores
Vultu signa dabat stabatque interrita nundum".
645Haec postquam audivit mater ceu saxea facta est,
Obstupuit, gelidusque tremor per membra cucurrit,
Et dolor attonitam fecit, nec promere vocem,
Fundere nec lacrimas potuit, sed tristis et amens
Huc illuc errat; sed postquam amentia cessit,
650Conscendit currum, iuncti per inane dracones
Quem virides dirique trahunt, ascendit Olympum
Alloquiturque Iovem, sparsis per colla capillis;
Nec lacrimis caruere genae faciesque doloris
Plena fuit, tandem supplex his vocibus usa est:
655"Ad te, sancte pater, venio, tua numina posco,
Sanguine mota meo, summum te filia patrem,
Si miserae matris te gratia nulla movebit,
En moveat, vilis precor haec ne sit tibi cura,
Edita ne pigeat quod sit de corpore nostro.
660Est quaesita mihi terras mea nata per omnis;
Non inventa tamen, tamen est sed nata reperta,
Si reperire potest amittere dicier esse.
Scimus ubi tantum maneat: stat praeda tyranni
Inferni, natae est communis praedo maritus;
665Filia non meruit tales, pater inclyte, taedas.
Fac modo reddatur: raptam nos esse feremus".
His precibus miscet lacrimas, quo gratior esset,
In longum vetuit quas spargere Iupiter illi;
Nam dedit amplexus et consolantia verba
670Dixit et inde dedit potum laethale papaver.


cap. 10

Cernis quo niteat Ludovicus lumine, lunae
Orbe in fulgenti, stant quo sub sidere purae
Magnorum heroum mentes, queis posse subire
Nundum artus dedimus, morsu quos tempora frangunt?
435Gonzagum decus immensum Ludovicus avorum
Aeternum et specimen, toto quo iustior alter
Nec probitate aderit virtute et maior in orbe,
Pulcrior aut armis: quam pulcra prole parentem
Aspice se faciet! cernis virtute micantem
440Illum, qui claro ingenio transcendere coelum
Prudentique animo quaecumque futura videtur
Vertere et elapsum quod sit sub mente tenere?
Hic Federicus erit, cuius si vita superstes
Orbe diu fiet, nostrum decus ibit in auras
445Altius aethereas et divum numina toto
Et magis atque magis mundo manifesta vigebunt.
Cernis cui sacrae circumdant tempora vittae,
Pontificale nitet cuius sub numine sceptrum?
Hic Franciscus erit, Ludovici clara per orbem
450Progenies totum, fiet quae moribus aequis
Atque animo elato et miti pietate fideque;
Quem flebit Romana cohors accincta galero
Purpureo, ad coelum nos quom revocabimus illum.
Noscet enim quanto niteat magis inclyta virtus
455Nobiliore viro, praeclaro sanguine quam sit
Dignius et nasci virtuti atque addere mores.
Quem fremere ut Mavors cernis sub fortibus armis,
Audet qui fati extremum pro laude subire,
Herois tanti proles est tertia, cuius
460Servabunt longo si tempore stamina Parcae,
O quanto in terris superorum gloria fiet
Maior et uberius nostrum decus ibit in auras!
Fata sed humanis semper sunt invida rebus.
Aspice sidereo vultu quam lustret avorum
465Nomina et insigni sese super aethera tollat
Virtute armorum, potius qui saeva subire
Fata volet quam luce frui sine munere laudis,
Martis honos Latiique decus lumenque Rodulphus.
Hic res Ausonias, magno vastante tumultu
470Gallorum, valido quaeret dum Marte tueri,
Corruet et nostras fatis properantibus arces
Accedet, magno gemitu Latiique dolore.
Ille etiam insigni redimitus tempora mitra,
Quem cernis virtute animi mentisque decorae
475Lumine conspicuum, proles est ultima magni
Herois: coelum augebit qui lumine tanto,
Qui nostrum nomen partes ad solis utrasque
Attollet clarumque decus Iovis addet honori.
Cernis se quanto ornabit diademate, quanto
480Nomine per totum et fama vulgabitur orbem?
Tune vides illum cinctum fulgentibus armis,
Cui non esse satis terras, non aequora nonque
Si quid mundus habet maius, reor? inclyta tantum
Huius erunt gesta et tanta virtute beatas
485Conscendet superum sedes, ut cernere nundum
Possim ego quae tanti virtuti praemia donem.
Pectore cana fides huius regnabit et auras
Aethereas linquet contenta habitare sub huius
Astraea imperio, pietas nec clarior ullo
490Esse loco poterit tanti quam pectore regis;
Largior in cunctos quis erit, quis mitior illo,
Fortior et bello rebusque paratior altis?
O decus aeternum Latii, tota Itala tellus
Debebit semper tibi: nam servire coactam
495Hanc video genti externae, ni dextera fortis
Invictusque animus bello tuus et tua virtus
Succurret, virtus adversis vivida rebus.
Tu Franciscus eris, forti qui milite franges
Francorum turmas, Latium et tutabere saeva
500Barbarie, stabis qui longo tempore in aevo:
Sic fore fata petunt; non es violabilis ullo
Mortali sed nostra manus super aethera ponet
Et prope te nostras faciam requiescere sedes.
Tu Iovis in terris clara virtute tenebis
505Imperium coeloque Iovi te iure secundum
Esse volet coetus divum, nullusque negabit
Has merito partas tantas tibi tradere sedes;
Et fratres aderunt una Gismundus et alter.
Gismundus, quem fata volent imponere coelo,
510Purpureo insignem petaso, licet invida rebus
Quae semper magnis obstat fortuna vetare
Hoc volet: at virtus fortunae interrita saevae
Casibus est, fati et morsus nil curat iniqui.
Tempus erit quom tu, Tyrio insignite galero,
515Invidia pereunte, Deum sacra numina pones
Sede sua in terris moresque exire malignos
E sancto coetu facies; venientibus annis
Evenit et virtus maior, mutantur honore
Et mores, media et virtus nitet ipsa senecta.
520Aspice Ioannis lumen, quem fata secundum
Esse volent Martem, tenera qui saeva iuventa
Arma geret vitamque volet pro laude periclis
Tradere, conspicuum credens magis esse sub armis
Posse mori, turpi quam vivere velle veterno.
525O quanta ad superum sedes sub fortibus armis
Virtute extollet sese, nec nomine avorum
Nomen habere minus volet, at quaecumque subire
Ardua bella, magis captus dulcedine laudis.


cap. 12

Et te dives opum, magnorum dives avorum,
Laudibus immodicis tellus Campania cantat,
750Audet teque parem superis summoque Tonanti
Dicere, Phlegraeo stravit quom Marte Gigantes.
Non minus in Gallos vidit te Marte feroces
Irruere et forti vibrantem spicula dextra,
Torsit in obstantem quam fulmina dira Tiphoea
755Iupiter et coelum crudeli strage redemit.
Te primi videre Osci nova bella parantem,
In ferrumque sua pro libertate ruentem;
Te Sinuessa tepens, Vulturni cantat et unda,
Teque colunt si qui tacitis servantur Amyclis;
760Moenia te Fundi Martem superare fatentur,
Atque habitata Lamo quondam Caieta domusque
Lestrigonum, vicina freto, cinctumque palude
Linternum et Cumae fatorum arcana ferentes.
Nuceria undantes mirata est sanguine campos
765Marte tuo et Gaurus, statio tranquilla carinis;
Teque Dicarchei sternentem Gallica castra
Viderunt populi, dicti de nomine iuris,
Parthenope et quondam Grais habitata colonis
Se tibi debere per saecula cuncta fatetur:
770Libera nanque fuit flammis ferroque ruinaque
Ingenti virtute tua, qua sidera tangis.
Te medio servatus honos, servata supelex;
Sexus uterque huius vitam diffundere fatis
Debet in aeternum pro te; nec pervia Nola
775Annibali meritos semper tibi tradet honores;
Aliphae et vacuae, Clanius quas cingit, Acerrae
Pectore te memori servabunt tempus in omne,
Et quos unda lavat Sarni, quos sulphure Phlegra
Territat, atque ardens Misenus et ore Typhoei
780Baiae eructantes flammas, Ithacensia regna.
Immemor antiqui nec erit saxosa Telonis
Insula, barbarici regis servata tumultu
Quod sit Marte tuo, nec te Callatia corde
Expellet, parvis Callatia praedita muris,
785Nec te Surrentum, nec te cerealis Avella;
Et Capua, in rebus mensuram ignara serenis
Posse tenere diu, te pectore semper habebit.
Samnites etiam tibi se debere fatentur,
Qui Batuli campos habitant, qui moenia Mucrae,
790Et qui caeca plagis cingunt Boviania lustra
Et qui Caudinis exercent faucibus arma
Et qui Rufre habitant et quos Essernia nutrit,
Dumosis et quos Herdonia detinet agris.
Brutius atque tuum praeclarum nomen ad astra
795Elevat atque iugis Lucanis nata iuventus,
Hyrpinique viri, quae gens hirsuta ferarum
Cingit lustra plagis habitatque in montibus altis
Venatuque alitur solo fluviique liquore
Pellit ab ore sitim fessique labore quiescunt.
800Brundusiique arces Martis te numen habere
Et phrameam saevaeque ferunt te Pallados arma;
Omnes te populi Calabri reverenter adorant;
Leucosii tumuli bellorum gesta tuorum
Mirantur laudatque tuum Picentia nomen,
805Laurea serta parant biferique rosaria Paesti,
Poenorumque manu quondam deleta Cerille
Et quos nutrit aquis Sylarus, quo saxea fiunt
Gurgite virgulta et rami durantur in undis,
Te merito laudant; pugnax ut bella Salernus,
810Quae valida virtute geris, quae fortibus armis,
Vidit ab incoepto, subito se movit et hostes
Deseruit fideique tuae confisus adhaesit;
Quantus es et bello vidit Buxentia pubes.
Qui Sidium Sanctum gracili cum voce canebant,
815Illius atque aris quondam dare thura solebant,
Te super astra ferunt; Latii te voce parentem
Una omnes dicunt, quos inter patria Crispi,
Primus in historia cecinit qui proelia Romae.
Te quoque Casperula et Foruli Cybelique Reate
820Sacratum quondam Phrygiae, quo fertur ab aevo
Maiorum Latiae medium telluris inesse,
Non desunt summos axes attollere cantu.
Nursia, Sertori quondam celebrata triumphis,
In Tetrica te rupe canit; te laudibus ornant
825Implumesque Cures, posuit queis moenia Sabbus.
Quin et Faunigenae cantant te voce Latini
Laurentumque domus et sacri culta Numici
Et sylva Ausoniae, quondam sacrata Dianae,
Quaeve manus habitant Rutulorum, Daunia regna;
830Hostia nec Tusci posita est quae in faucibus amnis
Te sine laude sua merito sinit esse decoro,
Sit quamvis partes Gallorum et signa secuta:
Ipsa etiam virtus laudes acquirit ab hoste.
Tibur ab Argeo positumque in monte colono
835Fortunaeque iugis gelidis Praeneste dicatum,
Antemnae et si quid restat, nec Marte nec aevo
Dirruta sit penitus, Gonzagum nomen in astra
Extollit turcaque sonat sonat undique turca;
Nec te Crustumium, nec te silet unda Labici,
840Quive Anienis aquas potant, qui Tybridis undas.
Simbrivii et gelidas ripas qui rura coluntque
Et saevis qui rura domant Aequicula rastris
Et quae Pontinos despectat pendula campos
Setia, misceri mensis nisi digna Lyaei,
845Nec positae tua gesta silent in valle Velitrae,
Nec Cora, nec miserum nimium stagnantia ventrem
Signia vina ferens, non te Pontina palusque,
Liventi coeno turbat quam squalidus Ufens;
Anxuris et summo tollunt tua nomina coelo
850Moenia, sublimi resident quae vertice montis
Hernica saxa canunt; te dives Anagnia voce
Elevat ad superos, profugis habitata Pelasgis;
Atque Ferentinae gentes et Alatria pubes
Privernique cohors, Sorae et malesana iuventus
855Te, quamvis hostem credat, sine laudibus esse
Non patitur propriis: cunctis placet inclyta virtus.
Scaptia, si prisci retinet quid nominis, in te
Antiquos oculos vertit gaudetque potenti
Esse duces Latio, tutum hoc qui Marte feroci
860Barbarie possint servare et regna tueri,
Regna tuis armis saevo servata tumultu.
Non Frabateriae populus, non monte nivoso
Consita tantorum meritorum Attina negabit
Praemia digna dari cumulis, non territa bellis
865Sinuessa aut Frusino non unquam tardus ad arma,
Et vada Fibreni Lyris qui iungitur undis,
Quamvis sulphureis tacitoque ad littora cursu
Labitur, Arpinas quem summa spectat ab arce
Pallados, et cinctum viridanti fronde Venafrum,
870Non tacita te voce canunt, non voce triumphos
Defraudare volunt: summis te laudat Aquinum
Vocibus, insigni clarum virtute poetae,
Picenique ferunt Martis te numen habere,
A Pico qui nomen habent; scopulosa Numanae
875Rura tuum celebrant, quo tendis ad aethera, nomen.
Pro te littoreae fumant altaria Cuprae,
Atque Truentinae si sunt flumine turres
Te amplexu accipiunt, Veneris te concinit Ancon
Olim sacra domus, nec te silet unda Vamani,
880Adriacis quae semper erit memoranda ruinis,
Attollensque Asclum Vepici signa timentis,
Nec te Picenos Esis qui separat Umbris
Iam volet esse suis sine laudibus; addet honores
Ipse Umber, saevis solus non raptus ab undis.
885Te Sapis cantu et rapidus super astra Metaurus
Clitumnusque, sacro crescunt quo flumine tauri,
Tollit, et in Tybrim properans albentibus undis
Sulphurea Nar dirus aqua, Tiniasque Clanisque
Et Rubico Senonum et dictae de nomine Senae
890Exultat laetis duce te Mevania campis,
Aeterno cantu ad coelum sublata Properti,
Et te victore Hispellum sub rupibus altis
Carmina laeta canit choreasque ex ordine ducit;
Iamque tua nebulae clarescunt luce Nequini,
895Si qua paludosi Ingini et nomina restant,
Fulginia et valido quae nunc circumdata muro est
Ingenti te laude canunt; Amerinus et armis
Grande Camers qui nomen habet, qui fortis aratro est,
Te colit, et lactis cessit cui Sarsina dives,
900Copia, Romanae facundia Sarsina linguae,
Et qui Gradivi coluerunt signa Tudertes,
Eridani indomitae et gentes super aethera nomen
Gonzagum extollunt; nostrarum antiqua Ravenna
Altrix Musarum summis te laudibus ornat.
905Hac stipe conductus sub honesta pace quievi,
Ocia et haec tribuit, canerem quo bella Gigantum,
Bella quibus magnum timuerunt perdere coelum
Ipsi coelicolae, quibus alto incanduit axe
Iuppiter et fractis excussit nubibus ignes,
910Centimanum Gygem vexantemque astra Tiphoea
Viribus infandis immani fulmine adegit
Infernas sedes atque antra subire parentis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: