Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lovatus

Laudat amicitiam capitis sententia cani
Ut quoddam coeleste bonum, laudantur amici
Sint velut humanae stabilis fultura ruinae,
Utque notat sapiens, spatium producere vitae
5His sine nullus amet: tanta hoc in foedere vis est.
Expedit hos igitur quaeri: venemur, Aselle,
Nam potis es mersum latebris educere verum,
Quis vere sit amare potens, quis dignus amari.
Quem mihi si pingas et des cognoscere talem,
10Vota ego Francorum solvam non grandia regi
Exiguam statuam modicae vel lumina cerae.
Sed vereor ne quod dilectum posco sodalem
Sit sine re nomen vel si cum nomine res est,
Nuda sit et simplex et sensibus invia nostris:
15Aut si forte capi sensu valet, aemula nigri
Illa fuit quondam nunc corvo rarior albo,
Aut cygnus niger est vel avis quae vivit amomo.
Quidquid id est, nil turpe precor dignumve repulsa
Ede, precor; socius sic sis per saecula felix,
20Sic tibi det Dominus qualem mens fingit amicum.


Mussatus

Dulce rogas, o sola meae solatia vitae
Mi Lupe, tale tuum carmen demulcet Asellum
Quaesisti quis verus amans, quis et aptus amari.
Per Patavos Sanctos et Gallica numina iuro
5Non homines novi, certe ignoratus utrique est.
At tamen hic proprium superat mens conscia sensum
Responsura tibi digito non indice qui sit,
Sed velut ipsa capit quales hos esse necesse est.
Quos alternus amor stabili sub foedere iunxit
10Instinctus virtutis alit diffusus utrinque;
Nam virtus est ipse vigor qui gignit amicos.
Hos equidem tales ratio commendat amantes
Sola quibus virtus attenditur: utilis ille est,
Ad quem tendit homo tanto pro foedere, finis.
15Tu caput o canum recolo modo Nestoris olim
Et magis Aeacidae, licet haec non fabula cygni
Vana nec humanae mendax translatio formae,
Dic quid amicitia est et si genus istud in ullas
Dividitur species, et quae sunt quaeve legenda
20Sit potius. Fac nota tuo radicitus ista
Ingenio: certus mihi sis ad cetera limes.


Lovatus

Optarem patulis possem describere signis
Res sine nominibus, nam saepius intima sermo
Non bene significat desuntque vocabula rebus.
Nuper enim quaerens a te quis dignus amari,
5Quis vere sit amare potens, puto quaerere qualem
Expedit esse hominem pulcro hoc de foedere natum,
Et pingi volui talem pictumque volebam
Quis erat digito monstrari et dicere: hic est.
At tu, care, tuo tacita quem mente gerebam
10Concipis ingenio melius quam verba sonarent,
Et responsa meam reddis retegentia mentem.
Tu bene quod novi, sed ne bene conoscere credens
Decipiar fallantque animum tua carmina nostrum
Intellecta parum, quod sentio clarius audi.
15Qui bene velle potest alii solumque benigno
Illius intuitu cui vult, is natus abunde est
Aptus amicitiae, quam, quid sit, scribere nitar.
Velle bonum contraque pati nec velle latenter
Istud amicitia est: seu mutua forte voluntas
20Optativa boni neutri celata volenti,
Aut optabilium manifesta volentia rerum
Erga aliquem voto cum quis redamatur eodem,
Sive alium versus non tectum velle bonorum
Dum pariter cupidum redamat dilectus amantem.
25Hanc rem sic ponunt sapientum scripta priorum
Tres sectam in species, cum constet amabile triplex
Esse bonum: aut virtus quae per se grata petenti,
Sola sibi merces alieni nescia fructus:
Utile sicut opus quorum nos allicit usus
30Quae nihil intus habent sed in his quod quaeritur extra est:
Est et amabilium quid delectabile, quale
Iucundum, sed et hoc tamquam mihi commodus opto.
Haec tria propter amant. Primae subiecta figurae
Grandis amicitia et longo durabilis aevo;
35Durat enim virtus et amatio iuncta bonorum,
Optima, rara tamen, saeclo male cognita nostro,
Rari quippe boni, vera et perfecta duorum est
Copula, quam sancti radius solidavit honesti:
Haec facit ut, quamvis nil proficientia nobis
40Quae bona sunt, eius causa cupiamus amico.
Utile quapropter vel delectabile verae
Nexus amicitiae non est sed amare secundum
Quod prodest cupido vel quod delectat amantem.
Quae magis est optanda trium, tu, dulcis amice,
45Exigis ut metrico ludens modulamine pandam.
Parce recusanti: non est res tanta pusilli
Ingenii studiique mei; maiora requirit;
Nec bene pierio res est bene commoda plectro.
Haec ut materies liqueat tibi plenius, altum
50Pectus Aristotelis vel stoam consule portam
Invenies humeris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: