Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Edepol nulla, opinor, est ratio prior,
Quod emuli nimium clero sunt populi:
Nam commoditates nobis invident bonas.
Soli miseri carent invidia viri;
5Quisquis beatus est, huic livor est comes.
Nobis divitie sunt, opes, delicie,
Ad esum nati tantum et ad potum sumus,
Dormire possumus et satis quiescere;
Vivimus nobis, alii vivunt aliis.
10Nulli pulcra est quam nobis gratior Venus;
Non, ut alii, stabilem uxorem ducimus,
Que, si stomacosa sit, habenda est tamen;
Nova in dies connubia, himeneos novos
Celebramus: si placet amor, revertimur;
15Ubi displicet, alio flectimus iter.
Ex mille cum periculum fecimus, eam
Que cordi fuit stabili prosequimur fide.
3 Mihi sic videtur. Sed quali iam nos putas
Usuros nocte? Dum subagitabis tuam,
20Egon, adherentem pectori meo meam
Tenens, dabo suavium et labrum mordicus
Stringam et niveas milies premam papillas?
Vah, quotiens inter sua crura tibias
Innectam meas! Sed hoc molestum est mihi...
4 25Quid istuc est?
5 "Antiqua est palla mea; novam
Faxo ut habeam: quatuor mihi da minas.
Baltheum nullum est mihi etiam; adiuva ut habeam".
Hec vox mihi semper sonat in auribus.
Talentum impertitus sum, sed quo plus do, magis
30Expetit: "Hoc indigeo, hoc prebe, hoc volo.
Es quidem nullum in crumena superest mea;
Despoliandus est quisquis indigens mei
Advenerit. Ligari amantis marsupium
Nequit". Nil satis est meretricibus malis.
35Sed unum singraphum quam facimus hodie
Persolvet cenam; tum post, aliud aliam.
At iam in angiportu, ubi manendum est, sumus.
Nihil tumulti audio. Vereor... vereor
Huc ne frustra venerimus. Sed pulta hostium.
6 40Ah, nescis publicam custodes ad ianuam
E proximo?
7 Ergo fac signum, ut veniat anus.
At ego expectando crucior miserrime;
Nil mora peius, nil expectationibus.
Mane, mane! Observat nos ianitor, quem pii
45Omnes dii perdant!
8 Tace parum, et signum dabo.


9
10 Cur hac noctu non es mecum? Quo nunc properas?
Mane, amabo! Dormito hic, ut nudi simul
In amplexu simus. Cur mihi suppetias
Quasi gravastellus das?
11 Ne noceam tibi.
12 50Ohe! Ne noceas, ais?
13 Aio: balneum
Quis tibi persolvit, aut tu cur hodie
Preter morem lavisti? Tete illic habeat,
Argentum qui dedit. Nam qui dat, ipsus parum
Iniurius, si tibi lucrum auferat, siet.
14 55Parvi me pensitas et me facis nihili,
Qui rivalibus me quam tibi vis potius.
At at...
15 Quid "at at "? Tui causa facio,
Ne dantes abigam, qui prebeo perparum.
16 Hem! Dantes! Quasi me plurimi nunc habeant,
60Quod tu solus et unus, vel...
17 Aha, "vel"! Scio:
Nemo nisi ego te unus, vel centum alii!
18 Expetessunt plures, paucis datur frui.
Sic me dii amassint, ut preter te vix duo
Consueverint mihi. Nunc, ut mundior tibi
65Advenirem, lavi. Tibin sum morigera?
Anime mi, mane, mane! Noli irascier.
19 Ut blanda est meretrix! Iam tendit insidias.
Viden ut amplectitur, quasi amatrix probe?
Non mihi has induceres sicophantias;
70Aurum his verbis ut veneris studes, pessuma!
Novi ego mores meretricis; namque, cum
Pauper est, arridet et quidvis facit.
Amare assimilat, non amat, quando lacrimas
Ut lubet vortit atque ut volt: obediunt
75Meretrici lacrime. At istic sese putat
Alterum Ganimedem aut Pari<n] coli alterum.
Nosce te, Seduli: istuc etatis hominem
Non amat mulier; si quid das, amat.
Aliam vitam et mores iam debes alios
80Istac etate induere; nam vesperus adest.
20 Sic est, nec me quod dicis latet. Nugas scio
Istarum.
21 Quid igitur heres? Quid hic agis?
Nulla hic habenda est mora, postquam Venus iacet.
Quin imus et aliis cedimus?
22 Animo
85Gerundus mos est; lubet ridere cum ioco.
Scortis ut scortis utor: simulant, simulo;
Fingo me captum nec sum; par pari refero.
23 At istuc, hercle, magni plenum est discriminis.
Urit amor pusillatim clamque ingreditur,
90Et iocos scimus in seria mutarier.
Vide, sis: nam, si ardere incepisses, spoliis
Te direptionique para, quasi sies
Captivus. Tigris est, non mulier, meretrix;
Cum amari scit, petit, capit, spoliat, rapit.
24 95Desine, scio. Quid, malum, in fornice venis
Philosophari? Leno hic, non Cato, loquitur.
25 Decet ubique bene loqui atque facere.
Non veto scortari, sed scortari nimium.
26 Quid vos inter vos his murmurationibus
100Concertatis? Adesto, Seduli, propera.
27 Adsum.
28 Sequere me huc intro.
29 Sequor lubens.


30
31 Illi iam intus secundas agunt nuptias.
Perlepida est istec tua soror, Pythias.
Sed ubinam illam invenisti? Quo balneo
105Lavit? Estne, ut opinor, quod Theobolus
Stipem dederit? Nam ille hanc noctem redemit pretio.
Dic, amabo. Soli sumus, nusquam effluet.
Tum te hic agnoscam et coniacebimus simul.
32 Quis tibi istec dixit?
33 Qui scit: ipsus hodie
110In foro Theobolus.
34 Rem omnem, ut est, tenes.
Ego, ut adventastis huc, rapio pallam,
In balneas curro festina, Chrysim voco.
"Heus, Chrysis!" inquam "Chrysis, frater adest domi,
Peregre reversus. Quid stas? An nondum venis?".
115Ille, qui argentum dederat, rubet illico,
Post pavet. "Hem, mea Chrysis, hoccine" ait
"Te facere? Insalutatum me deserere?".
Illa "Bonum animum" inquit "habe: redeam,
Ad cenam veniam ubi decretum est. Vale".
35 120Dixin ego? Sed quid Cassina?
36 Etiam redit.
Charinus obviam fuit, qui illam domum
Perduxit. Nunc reor ambos permolere.
Sed nos quid agimus? Cur non coimus etiam?
37 Pone puellum.
38 Iam dormit. Ah, vir veniet!
39 125Ne dubita. Cadum hunc exhaurire prius
Sententia est; nam fauces omnes arent. Bibe.
40 Bene admones; nam potus eque atque coitus
Sapiunt mihi. Istec si absint, nolim vivere.
Sed infelix est omnis nupta, que imperium
130Fert viri.
41 Infelicior istic, qui femine
Subiectus est. Emori velim quam nubere.
42 At nullum fidelem invenias virum sue
Coniugi.
43 Nec ullam marito feminam.
Casta est quam nemo rogat, nemo stimulat.
135Oculo potius solo quam solo viro
Contenta est mulier: indomitum est animal,
Nullis regendum frenis nullisque monitis.
Tolerabile est, si quis inscius colla dat
Maritali capistro semel tantum; sed hic
140Qui, liber factus, novis se iugis implicat,
Tam excusari potest quam qui bis naufragium
Pertulit, primo non sat admonitus malo.
Scite, mehercule, canones eos abigunt
Sacerdotio qui secundas in nuptias
145Migrant: namque stultis sunt stultiores quidem
Indignique templis ministrare biiuges.
Coniugis maritus est vile mancipium,
Servitutem malam quod servit et pessimam.
Is sapit qui vobis sic utitur ut ego:
150Tu mihi vas tuum das, ego tibi meum
Utendum; tantum tibi obligor quantum tu mihi.
Popisma ut emisimus, liberi ambo sumus.
44 Nimis sciolus es, postquam bibisti satis!
Sed veni, mi columbe, mi passerule,
155Mi turtur, mi galle! Quid agis?
45 Hem, venio.


46
O stultas hominum mentes et vanas nimis!
O mortalium ceca pectora! O Furie
Eumenides, quid vexatis humanum genus?
Quo sapientiorem se quisque iudicat,
160Eo stultior est. Vidi plures in foro
Nuper propter Armeniacos ire anxios;
Illos namque invasisse dolent imperium
Et occidisse quosdam Suicenses truces.
Hostem volunt alii externum propulsarier
165Ulciscique suos. Tum post quidam togati
Non capio quid divisionis flebile
Inter pontifices aiunt esse maxumos.
Ego sapientis verbum mente teneo:
Curas post tergum decet inanes mittier.
170Ut in cavea certant pulli gallinacii
Esce causa, quibus cras est decretum mori,
Sic propter imperium contendunt homines,
Quod quam diu tenere debeant nesciunt.
At ubi carendum sit, imperio prius
175Quam cibo malim carere. Quid refert mea,
Gallus an Theutonicus uter imperet?
Stulta est cura que nihil parturit commodi.
Nil animo melius placido et libero;
Nec regnum nec honor cum quiete convenit.
180Qui, paucis contentus, ad naturam sibi
Instituit vitam nec studet honoribus,
Istic, me iudice, sapit; hunc ego sequor,
Huic me parem preparo; que sunt, divitias
Effundo, non quero novas. Qui me sequitur,
185Illic sibi curet. Nil post obitum volo.
Nemo funera faxit mortuo nec mihi
Sarchophagum statuat. Quid gloria vanius
Sepulchrali? Seu me vermes edant vel aves,
Tantumdem facio, dummodo vivens edam
190Et bibam quod placet, dummodo letus meus
Sit animus. Hoc ago curoque sedulo.
Nunc ex balneo Cassinam accersivi meam
Et ad me iussi ut veniret. Quamvis alius
Argentum dederat, sibi ut esset mundior,
195Ast ego primitias habeo. Ter Venus
Restincta est illinc, euax!, quo lubet modo.


47
48 Tu sola hic es? Ubinam alie, Anthiphila?
Ubi alii?
49 Sola, et anus hec. Sole sumus;
Sed aderunt, ut autumo, quam citissime;
200Cena iam cocta est, et vinum affertur vetus.
50 At istuc primum esse oportuit, Anthiphila!
Viden ut arent fauces? Pulmone nihil
Est meo siccius. Proh, vix queo spuere,
Vix loqui! O vinum! Heu vinum! Cur, vinum, taces?
205Non vereor vera loqui: sum multibiba,
Merobiba, non limphibiba aut medobiba,
Neque cervisiam bibo neque siceram:
Theucris hec largior et Boemis pocula.
Quasi lagena sum, ubi vinum solet Chium
210Condi. Quid opus verbis? Sum vinosissima,
Et fluvium, si vini siet, recipiam... Ah,
Flos veteris vini meis naribus
Obiectus est! Nunc eius amor me cupidam
Letificat. Ubi, ubi est? Euax, est me prope!
51 215Eccum, accipe vitrum. Pota, festiva, bibe!
Esto mihi propitia, suscipe phialam.
52 Canthara mihi est nomen: ex cantharo bibam.
Ah, habeo! Salve, anime mi, Liberi lepos!
Ut veteris, vetusti vini sum cupida!
220Nam omnium unguentum odos pre tuo nausea est.
Tu mihi cinamomum, tu rosa, tu crocus,
Tu cassia es. Nam ubi tu profusus fueris,
Illic ego me sepultam, hercule, pervelim.
Ut dulcis nasum odos obsecutus es meum,
225Da vicissim meo gutturi gaudium.
Accede, Bacche! Tete ipsum expeto tangere,
Tuos liquores peramo. Sitio, bibam!
Vah, quam molliter, quam percurrit arterias
Suaviter! Iam venas omnes letarier
230Sentio; cor salit, redeunt iam spiritus.
Hoc est vivere, hoc agere est hominis!
53 Bella potatrix! Viden ut pulcre ingurgitat?
Eapse merum sic condidicit bibere,
Aliis aquam, ut bibant, dat mulieribus.
235Sed ubi tu nunc es, libello Venereo
Que me citasti? Ecce, me sisto; contrane ades?
54 Adsum; nam, si absim, nihil mihi recusem mali.
55 Anime mi, non est consentaneum procul
Amantem abesse. Retine me, amplectere.
56 240Hoc etiam est quamobrem cupio vivere,
Quia te ipsum video, teneo, potior.
57 Enimvero quis non istos iam nunc arguat?
Bonum est parum amare sane, insane non bonum est;
Verum totum insane amare, hoc isti faciunt.
58 245Sibi habeant regna reges et divitias,
Sibi honores, sibi virtutes, pugnas sibi,
Sibi prelia, sibi quodlibet, dum mihi
Abstineant invidere, sibique habeat
Quod suum est quisque; tu mihi semper, Anthiphila,
250Ut nunc placeas teque perpetuo fruar.
59 Vos istec missa facite; post repetite,
Cum accubabitis. Iam cenare nos et bibere
Tempus est. Sed forum crepitum et cardinum
Visa sum audire. Apage te, iam veniunt.


60
61 255Nimirum fallimur, decepti sumus!
Silentium magnum est hic in edibus.
Sed eccam Cantharam. Salve, Canthara.
62 Salvete, mea vindemia, messis mea!
Quin ascenditis, aucupium meum?
63 260Ha he he!
64 Quid rides?
65 Te rideo.
66 Cur?
67 Quia veridica es, remque, ut est, ais.
Nam, nisi nos simus, fame pereas.
68 Siti perire possum, non fame.
Sed vide, quia non bene dixi aucupium
265Vos esse; sed questus quem facio
Similis est aucupii. In aucupio
Hec sunt: auceps, area, cibus, aves.
Hec domus est area, cibus est meretrix,
Ego sum auceps ac vos estis aves,
270Qui bene salutati consuescitis
Et, compellati blanditer saviis,
Attractu papillarum et oratione venustula,
Tamquam aves deprendimini retibus.
69 Nunquam melius dici verum vidi prius.
275Sed ubi esca est nostra et nostri calamitas
Fundi? Perii, Theobole, nil video.
Interii miser! Quid iam dicam aut faciam?
70 At iam aderunt.
71 Istuc "iam" annus erit!
72 Imo mox venient.
73 "Mox" more Gallico,
280Quod annis quatuor et decem perficitur.
Heu me miserum! Argentum ut aliis lavaret dedi.
Siccine fit, Cassina? Siccine me trahis
Promerentem optime? Hoccine premium
Bene merenti reddis? At malo cum tuo,
285Perlecebre, pernicies, exit<i>um!
Nam mare non mare est ut tu es mare.
Ingrata atque irrita sunt omnia
Que dedi aut, pol, feci bene! At posthac tibi
Male quod potero facere faciam.
290Ego, pol, te ulciscar ut digna es utque meres
De me, ut que sis nunc et que fueris scias.
Redigam te unde orta es, ad egestatis terminos;
Que, priusquam te adii, pane sordido
Vitam oblectabas et in panis inopia.
295Nunc quia est melius me, cuius opera est, fugitas,
Meque ignoras, mala, qui vestibus
Te nudam operui. Sed reddam iam te ex fera
Mansuetam, si vivo, et humilem fame.
74 Vin meum experiri consilium?
75 Quid est?
76 300Sine eas venire.
77 Si venerint tamen.
78 At venient, hercle! Rimate stabula
Postquam fuerint omnia et omnes viculos
Percurrerint, venient. Squalide, sordide,
Inmunde, fimo ac stercore fetide,
305Dicent rem seriam sese fecisse domi,
Sed odos tete<r> indicabit scelus.
Venient, quia nemo cubilibus
Dignatur eas; nec ipsi qui fricant equos,
Postquam restinctus ignis est, retinent eas.
310Colluvies primitus omnis hominum
Fexque populi debet saturarier;
Tum, culinarum peruncte abdomine
Eruptatoque vino in nostros madide
Migrabunt amplexus; et quo nunc coquos
315Ac muliones ore et sandapilas,
Histriones et mimos <et> tibicines
Exosculantur, eodem nobis savium
Oppegisse volent. Tum nos hic in angulis
Spernentes eas sedebimus, nec bibere
320Aut comedere, nec condormire quoque
Dignabimur. Hoc eas cruciatu nimis
Afficiemus, ulciscemurque iniurias.
79 Si nos amarent, tunc istoc utier
Modo liceret; sed ille nos nihili
325Pendunt.
80 Dum quod damus amant iam diu!
Nos amittant, facileque iniurias
Illis damus.
81 At istuc nobis multo egrius
Quam illis erit, si neque loqui neque tangere
Licet.
82 Quid ais, ridiculum capitulum?
83 330Male ulcisci qui plus sibi quam hosti nocet.
Carere cena et potu queo, cubatu non que<o>.
Ego in sinu mee dormire volo,
Vel si caprum oleat.
84 Si sic devincier
Sinis teque captivum prebes, iam funditus
335Occidisti. Nam te fixum sentiet
Aput se clavo Cupidinis nec redimi
Posse, nec tibi parcet; nam meretrix,
Cum amanti parcit, sibi non retur parcere.
Actum est, ilicet, et conclamatum est: rapiet
340Actutum quicquid est usquam tibi gentium.
In frena te stringet, sellam coget ut feras,
Quasi mule dorso insedebit tuo.
Heu, quibus te miserum lacerabit modis
Tua Celeno! Nam quem meretricis amor
345Urget, is, nisi amorem dissimulat,
Perditior est perditis in lacu Stigis.
85 Quid igitur faciam?
86 Ut simules te nihil
Curare hanc.
87 At neque istec quicquam magis
Me faciet.
88 Faciet.
89 Qui? Si ego renuo?
90 350Nosco mulierum mores et ingenia;
Nam que velis nolunt, que nolis volunt.
91 Si sic admones, parebo.
92 Sic facto est opus.
Sed heus, tu!
93 Quid vis?
94 Non tamen prohibeo
Hanc illis exprobrarier contumeliam,
355At verbis.
95 Verbis constantibus, mordacibus.
Sed quid iam nunc illic clamitat coquus?

96
Obsonium coctum est; iam cena deperit.
Iam disquamavi pisces; congros, murenulas
Exdorsuavi, iam faxo exossata sient.
360Pulli gallinacii et pigargi bulliunt.
Oricem veru tenet et leporem.
Clunes apri optumo more condiam.
Ardee quoque due atque merule decem
Asse sunt istic cum duobus pavonibus.
365Perdices dum vivo iam plus mille memini
Coxisse, sed his nunquam meliores puto.
Vah, cena bona, uncta, sapida, lepida!
Ipsus mihi, dum narro, salivam moveo.
Sed huius quid si crus alterum voro gruis?
370Facile hoc genus avis dicam monopedum,
Que semper in pratis uno consistit pede.
Vah, comedant isti frigidum, ego calidum!.


97
98 Nil amor est aput homines nisi
Dura carnificina, aspera et teterrima.
375Hoc ego in me sentio, qui omnes homines
Supero animi cruciabilitatibus.
Iactor, vo<r>sor, agitor, stimulor, crucior
In amoris rota; miser exanimor.
Feror, differor, distrahor, diripior,
380Ita meo nulla mens est animo,
Ita ingenium omne perdidi meum.
Quod lubet non lubet iam id continuo,
Ita me amor lapsum animo ludificat;
Fugat, agit, appetit, raptat, retinet;
385Quod dat non dat, deludit, quod suasit modo
Iam dissuadet, quod dissuasit mox imperitat.
Ubi sum, ibi non sum; ubi non sum, illic est animus;
Ut maris fluctus huc et illuc trahor;
Iam mihi nulla abest perdito pernicies.
99 390Quid hic secum duriter amorem culpitat?
Edepol, qui amat, si eget, miseris
Erumnis afficitur! Adibo atque alloquar.
Salve, Charine. Quid est?
100 Hem, Seduli, quid est
Rogas? Exedor, maceror et exenteror;
395Amando miser perii, occidi, interii!
101 Absurde facis, qui te sic angas animi;
In re mala animo iuvat utier bono.
102 Consule quid agam.
103 Morbum patefacito.
104 Mea Cassina et tua Chrysis dormient
400Aput Cantharam lenam in edicula.
105 Scio.
106 Scis et taces?
107 Scio et taceo.
Nam scortum fortunati est oppidi simile,
Quod rem non servat sine multis viris.
Nubere vult meretrix quotidie
405Novis maritis. Nupsit hodie mihi,
Hac noctu nubat ut aliis decet.
Nunquam vidua cubare vult domi;
Nam, si non nubit sepe, fame perit.
Num tibi sat est horis compluribus
410In eius amplexu iacuisse quam amas?
Da locum aliis, queso: nihil diminuent.
Que nunc est hec, etiam cras eadem
Ad te redibit.
108 Hau! Hau! Frustra tecum loquor.
Quid tu, Lybiphanes, mihi nunc ais?
109 415Eum qui amat hominem miserrimum.
110 Imo, ecastor, qui pendet multo est miserior!
Sed consule, obsecro atque reobsecro, mihi.
111 Si mihi auscultas, excudi iam consilium.
Scio Dyophanem atque Theobolum
420Nunc his succensere, quia tardiuscule
Cenatum vadunt. Monebo has meretriculas,
Illorum ut temnant iras atque irrideant;
Nam sic eos ludificabunt magis.
Tum rixam miscebunt seseque divident.
425Vos in insidiis ibidem presto eritis,
Ut, his abeuntibus, ingrediamini.
112 At si lena faveat; nam me nescit ea.
113 Cedo argentum; cuius est ymagine
Signatum?
114 Cesaris.
115 At hec novit Cesarem,
430Et te lubentius quam Lubentiam
Agnoscet; nam crumena illorum est vacua,
Et tua nova est et plena plenior.
Idem est lene amator quod piscis quidem:
Nam piscis nequam est nisi sit recens;
435Is habet sucum, is suavitatem,
Quovis pacto coquas atque condias.
En, quam leta erit te piscem advenisse novum!
Sed eccas euntes. Nisi te tenes, eo.
116 I, frugi servule; iam nos sequimur.


117
440Hoc quod iste facit servi faciunt boni,
Qui neque more neque molestie imperium
Habent herile sibi. Nam qui ex sententia
Servire postulat hero, hunc in herum
Matura, in se sera condecet capessere.
445Et qui servus amare cognoscit dominum,
Is retinere ad salutem herum, vel si tacet,
Debet, ut istic occipissit modo.
Nam, quamvis dissimulat Sedulius,
Non tamen ardet minus; quod servulus
450Agnoscit callidus. Ideo, quasi mihi
Salutem procurassit, vel illi consulit.
Namque erubescit hic amorem faterier,
Quia meretrix est quod amat. Ego
Nil mihi dedecoris existumo fore,
455Si quod palam est venale nummis emo.
Nemo me ire publica prohibet via,
Dum ne per agrum clausum faciam semitam.
Si nuptis abstineo, vidua, virgine,
Nemo me scortum amare prohibet aut vetat.


118
119 460Recte, ut opinor, Lybiphanes ait:
Acerbis quam blandis retinetur artius
Amator verbis, quom captus est semel.
At eant hi quo velint, abeant, fugiant;
An forma nostra est que vendi nequeat?
465Satis hos emunximus; nam sanguinem
Elicias oppido, si premas amplius.
Quod si procos redamassimus novos,
De pleno melius promeremus ubere.
Volt placere novus amator statim,
470Volt posci, volt dare, volt effundere,
Volt placere sese lene, volt mihi,
Volt pedisseque, volt catulo meo,
Auroque gravem porrigit manum.
Subblanditur semper amator novos,
475Antiquus semper inclamitat. Decet
Ad suum quemque questum esse callidum.
120 Ita est ut dicis. Ego istuc sedulo,
Sic me dii servassint, adnitor facere.
Nemo mihi plus mense amator sapit;
480Semper nove kalende amores novos
Afferunt mihi.
121 Nimis amas solide!
Nam nonas et ydus celebrare nuptiis
Convenit recentibus; vel, ut ego
Institui vitam, cum novo sole novos
485Concubinos querere. Sed eccam in hostio
Cantharam.
122 Ipsa est, an non?
123 Ipsissima est.


124
125 <Q>uis tantum auri vel argenti in loculis
Servassit suis quantum nos, que sine
Prediis vivimus, largimur foras?
490Argento solem et lunam et aquam et diem
Et noctem non emimus aut tenebras;
Cetera que volo Gallica mercor fide.
A pistore cum panem petierim,
Vel cum vinum posco ex cenopolio
495Aut ex macello piscem, agnum vel edum,
Vacua redeo nisi es dederim.
Itidem amatores ex me sentiunt:
Nemo huc intrat nisi dat argentum prius.
Non pascor verbis, credo quod video.
500Illi iam suum dederunt symbolum,
Et mihi quod equum fuit. Si tamen duo
Adveniant novi, qui argentum novum
Afferant, non recusabo pandere
Posticum, ut intrent domum clanculum.
505Sed quisnam est qui Vulcanum in cornu gerit?
Chrysin video. Salve, Chrysis mea.
126 Salvam hercle gaudeo te esse, Canthara.
Quid nostri homines?
127 Subtristes accubant.
128 Duc nos supra; iam faxo ut sint hilares.
129 510Ite, pascua mea et feraces vinee!


130
131 Salvere iubeo amatores optumos;
Salvete, qui fidem facitis maxumi!
Ducite ex animo curam et hilares
Hac noctu, fidi amantes, gaudio
515Operam date. Salvete, animuli,
Vite nostre, festivitates mere.
Quid agitis, voluptates et festi dies?
Quid agitis, passeres, columbi, lepores?
Facessat meror. Quid aiunt? Proh, tacent!
132 520Indignis qui bene dicit, is dicit male.
Potin tacere, cum sic ipsi tacent?
133 Indigna digna habenda sunt, que facit amor.
134 Mitte has, precor, statuas marmoreas.
Nemo plane sua intelligit bona
525Nisi, cum in potestate habuit, perdidit.
135 Noli obloqui, nec mirere quod silent:
Decet verecundos esse adolescentulos!
Istec barba vix annos est tonsa bis decem.
136 Viden ut magna ingenia in occulto latent?
530Nasci te virum, Chrysis, par fuerat!
Proh, verum est quod dicitur: mulieres duas
Peiores esse quam unam. Sic experior!
Ite, meretricum genus pessimum,
Que quasi musceque culicesque et pulices
535Omnibus estis damno atque molestie,
Bono usui nulli! Nec quisquam hominum
Vobiscum frugi consistere potest.
Qui consistit, culpant eum ceteri,
Ipsumque remque fidemque dicunt perdere.
540An satis peccasse fuit, nisi ultro etiam
Irrisum nos veniretis, meretricule?
137 Quid nos peccavimus aut fecimus mali?
Venire diximus, ventum est. Pueri
Non faxint que facitis. An nos aves
545Creditis, que volatu quo petitis
Actutum percurramus? Exquirite alias!
138 En audaciam muliebrem: viden
In manifesto ut se excusant scelere?
139 Nulla tam parvi est mulier pretii
550Que, si culpam in sese nullam admiserit,
Nomen non velit suum retinere bonum.
Sed nihil ego vos demiror modo,
Nam hec inter amandum sepe interveniunt.
Incidunt voluptates atque miserie,
555Intervenit ira, redit rursus gratia.
At ire si que forte interveniunt,
Si reventum in gratiam post fuerit,
Bis tanto crescit amor quam perprius fuit.
Consulto agitis, ut maior voluptas siet,
560In nostram cum remeaveritis gratiam.
140 Vestram nos redeamus in gratiam?
Ite in malam crucem ut estis merite, lupe!
Subicite vos quibus placet lenonibus,
Que nulla non taberna prostatis hodie.
141 565Per Iovem iuro et matrem familias
Iunonem et, quam vereri me decet, Venerem:
Nemo me hodie extra te unum tetigit.
142 Vera istec velim.
143 Vera dico.
144 Mulier es,
Audacter iuras atque falsum iuras sciens.
145 570Dii me omnes, nisi sum veridica, perdu<i>nt!
146 At vos neque deos creditis neque deas
Usquam esse, et animas cum corporibus
Extingui putatis, scelestissime!
Verum, ut tu, Cassina, meam sententiam
575Et quid animi geram erga te scias,
Ita me dii deeque superi et inferi
Et medioxumi et Iuno regina
Et Iovis supremi Pallas filia,
Ac me Saturnus ipsius patruus
580Atque Ops opulenta illius avia
Servassint et amassint diutius,
Ut ego te, pessuma, dum vixero,
Nec tangam posthac unquam nec alloquar,
Quamvis per annos vivam Nestoreos.
147 585Hei mihi, iam perimus, Chrysis! Quid agimus?
Amatores bellos amisimus, teneros.
Ubinam gentium reperire similes
Quimus? Proh, iam deserte, iam sumus vidue.
Heu, iam pullas oportet nos vestes emere!
590At his saltem pretium emundis duint.
148 Sed meus hic amator me non relinquet, scio.
149 Quia reliqui, et dedi te tuis stabulis.
Abi ex oculis, nefandissima, citius,
Que nummis preditata recalcitras meis.
595Quod dedi datum nollem, reliquum non dabo.
150 Si peccatum esset quod putatis, madide
Adhuc essemus. Sed agite periculum,
Introspicite: sicut ex balneo
Exivimus, munde et nitide sumus;
600Nec videri, si placet, refugimus.
151 Abite, inverecunde, sceleste, fetide!
Abite, ni vultis experirier
Nostri quam pugni sint hodie graves!
152 Res seria est. Quid agimus, Cassina?
605Si nunc nos suspendimus, operam lusimus,
Et ultra operam restim perdidimus,
Atque his voluptatem creaverimus,
Qui tamquam inimici nostro gauderent malo.
Vivamus potius et comedamus satis;
610Sic illis fiet egre plus quam velint.


153
Parva res est voluptas in etate hominum,
At molestie quidem longissime.
Voluptati semper est meror comes;
Humana ut sunt, nihil est perpetuum datum.
615Hoc ego plane iam nunc experior,
Hanc qui noctem mihi iocundissimam
Futuram rebar. En, que nunc est turbatio!
Esuriales illi iam ducunt ferias.
Cum caduceo, quasi Mercurius,
620Componere hos inimicos volui;
Iste mihi auscultarent, illi non audiunt.
Sed quid ego amicorum causa crucier,
Si sponte sua dolent, cum possint fungier
Isdem, quibus ego fruor, voluptatibus?
625Herebo iam his voratricibus modo,
Hisque me letum dabo atque subblandiar.
Stultum est curis se vexare superfluis;
Viden ut vinum ingurgitant ebriole?
Nihil est in his mestitie: sapiunt.
630Cum his sapere volo, non cum illis desipere.
En fortunatus ego, qui nubere
Uni putabam; iam nubam tribus!


154
155 Quis illic est qui nunc posticum movet?
156 Amicus tuus.
157 Quis amicus?
158 Ego.
159 635Quis tu "ego" es?
160 Charinus.
161 Quis Charinus, amabo?
162 Charinus qui Cassinam perit tuam.
163 Qui sies nescio.
164 Scit Cassina qui siem.
165 Quid tibi vis?
166 Intromitti postulo.
167 Quam ob rem?
168 Quia videre illam cupio.
169 640Quid amplius?
170 Et condormire illi flagito.
171 Quis tecum est?
172 Sedulius, amator Chrysidis.
173 Quid poscit hic?
174 Idem quod ego peto.
175 Quid dabitis?
176 Quecumque volueris.
177 Auri dragmam postulo.
178 Dabitur maxime.
179 645Quando istuc erit?
180 Cras primo diluculo.
181 Nisi nunc dabitis, operam perditis.
182 Dabimus, ecastor; ne trepida, mulier!
183 At in presentiarum volo dari.
184 An nescis quales hic sumus viri
185 650Bonos puto, sed non volo fallier.
186 Nec scimus fallere, nec volumus.
Que bonis fit viris gratia, gravida est bonis.
Inescabis nos, si admiseris modo,
Et optume fenerabis beneficium.
187 655Qui cavet decipi, vix cavens cavet;
Sepe cautor captus est, dum cavisse putat.
188 At huius cras duplum dabimus tibi.
189 Nunquam ego tam fui astuta aut callida,
Quin bonum dari vellem in presentia.
190 660At si nihil est auri aput nos modo?
191 Ite hinc et nummosi revertimini.
Interdictus amor est pauperibus.
192 Quid, si arraboni dedero pallium?
193 Nihil facies.
194 Quid, si aureum cingulum?
195 665Admittam.
196 Accipe, sed servato probe.
197 Ite huc; animam silendo premite,
Ne illi verba vestra arbitrari queant
Amatores, in scannis qui iacent, alii.
Pulcram, ecastor, fallaciam struimus;
670At fallere non est fallere, nisi astus siet,
Sed malum maximum, si venit palam.
Manete hic; ego vinum et cene particulam
Ad vos afferam. Post Archimenidem
In hanc rem mihi conciliavero;
675Namque is etiam hic cum sua dormiet.
198 Perge, lenarum omnium quas novi melior!


199
200 Quanto magis rem hanc animo repeto,
Tanto egritudo resurgit auctior.
Siccine sublitum esse os decuit?
680Quod cum scibitur, pulcre irridebimur.
Ad forum cum venerimus, omnes referent:
"Hi sunt, quibus heri verba sunt data".
Sed quid tu nobis iam suades, Congrio?
Hiccine dormimus an imus domum?
201 685Manere necessum hic est, namque custodibus
Observantur publicis omnes vie.
202 At dormire hic non possum.
203 Ergo vigila.
204 Ah, scelestas meretrices!
205 Scelestissimas
Verius voces.
206 Cras illam mulctabo male.
207 690Quid facies?
208 Crinibus in terram dabo.
209 Recte.
210 Post hec, insultabo calcibus.
211 Pulcre.
212 Linguam mox eripiam sibi.
213 Viriliter.
214 Stat mens oculos eruere.
215 Fortiter.
216 Ossa confringam quelibet.
217 695Sic meruit.
218 Quid, si enasare lubet?
219 Probo.
220 Nec aures indulgebo sibi.
221 Indigna est auribus.
222 At nunc irruo,
Vel cras potius?
223 Cras melius censeo.
224 Scin tu quid mihi alias obtigerit?
225 700Nisi dicas, nescio.
226 Bachidem colui
Maguntie. Hec me frustra occepit habere;
Ego dissimulare, illa me reposcere.
Revertor. Dum cena coquitur, miles adest;
Orat me Bachis cedere militi.
705Ego irasci, illa rogitare magis:
Amplectitur, osculatur, tractitat.
Ego inter basiandum arripio dentibus
Nasum et fugio.
227 Vah, militare facinus!
228 At quid illud? Dixin tibi quo pacto Senis
710Dilaniarim mecam?
229 Plus milies.
230 Accipe rursus atque audito ordinem.
231 Iam me somnus opprimit, narra Theobolo;
Is tecum vigilat. Si sim rex ego,
Ex amantibus tantum deligam vigiles.
715His ego in asseribus iacebo et dormiam;
Vos vigilate, fidi custodes urbium.
232 Haud iniquum optas. Res otium petit
Quam incipisso. Nisi Theobolus mihi
Aures dat, tibi vel dormienti referam.


233
720Iupiter, amas me, measque auges opes;
Voluptates opiperas offers mihi;
Cure sum tibi, tot das mihi ferias,
Potationes, saturitates, gaudia!
Sed cena, ut video, adhuc restat dubia.
725Edepol, ne ego me prius explevi probe!
At reliqui in ventre celle uni locum,
Ubi reliquiarum ponam reliquias.
Proh, Iupiter, quam diversa sunt hominum officia!
Pars in amplexu meretricum iacet,
730Pars eiulando fortunam incusat suam.
Ego, quod optimum est, ventri consulo meo.


234
235 Illi iam abierunt nunc hospites novi
Expleti; sed assunt adhuc veteres.
Elevabo vocem: volo ut audiant.
735Cassina, Chrysis! Quid agitis, paupercule?
236 Nil, ecastor, hac noctu dormivi misera!
237 Haud dubito, nam subagitata es probe.
238 Quid obstat tibi?
239 Qui me vexat amor.
240 Cuius istic est amor?
241 Theoboli.
242 740Quid tu, Cassina?
243 Eodem modo pereo.
244 Quid te cruciat?
245 Dyophanis amor.
246 Insulse, stulte, fatue, bestie!
Illi vos temnunt, vos contra diligitis!
Ubi nunc verba que dicta sunt heri?
745Emori prius velim quam illa tolerem.
247 Quod ira dicitur, meminisse non decet.
248 At illi ex animo dixerunt malo.
249 Non illi, sed amor locutus fuit.
250 Ego, ut natu maior, sic sum sapientior;
750Auscultate mihi, si bene consulo.
Mittite hos aridos concubinos querulos;
Ego alios dabo, formosos, iuvenes,
Potentes, divites, qui vos vestibus,
Si vultis, aureis actutum vestient,
755Qui vobis et mihi bene facient.
251 Ah, mea Canthara, quid ais? Quid est
Quod in mentem modo cecidit tuam?
Si possunt retro redire flumina
Atque convexo sidera celo cadere,
760Potero et ego mei Theoboli
Immemor esse.
252 Quid tu ais, Cassina?
253 Prius inter arandum pisces invenient
Atque in arboribus summis ruricole,
Quam meo decidat Dyophanes pectore.
254 765Nunquam rem facietis ambo, si viris
Tam vultis esse fideles: hoc decet
Si matronas, meretrices dedecet.
255 Quin sinis nos, ut volumus, vivere?
256 Quia vos mendicas esse doleo;
770Assunt dites, qui vos amant, milites.
257 Incassum faris; stat fidem servare datam.
258 Vino, non amore, bonum est uti vetere.
259 Enecas. Quin taces, dum fixas vides?
260 Taceo; sed vos hoc agetis, si sapitis.


261
262 775Audistin que ille inter se dicerent?
263 Usque a principio omnia, et gaudeo.
264 Quid ergo dicis?
265 Nos malos et illas bonas.
266 Quid faciemus?
267 Revertemur in gratiam,
Orabimus veniam, supplicabimus.
268 780An nescis quam dure iurarim miser?
269 Iurasti lingua, mens iniurata manserat.
270 Ah, nefas est iusiurandum spernere!
271 Nulla tenet amantes religio.
Quia lingua iurasti, eadem ut deiures volo.
785Ridet istec ex alto periuria Iovis.
272 Siccine suades?
273 Et suadeo et imperito.
274 Imperio qui malus est, minus est malus.
Sed nostrum Archimenidem compellare placet.
Heus, Archimenides!
275 Quis me vocat?
276 790Propera huc properanter.
277 Hic etiam
Estis? Iussissem vos dudum accersirier,
Si scissem. Vah, quam vellem vos nosse omnia!
Ut iurgate iste sunt invicem mulieres!
Nunquam vos illis tam dilectos censueram.
278 795Audivimus omnia. Sed quid nunc consulis?
279 Id quod res monet. Ne succensete Canthare,
Si quod lenam decet admonuit probe;
Nam lena non lena est, si non est mala.
Eapse vos primam rediget in gratiam.
280 800Recte admones; suum facit officium.
281 Accede huc, Canthara; hos sui erroris penitet.
Optimi vini veteris tres cados
In penam duint. Tu iam illas reconcilia.
282 At puellis si dederint cingulum.
283 805Dabitur.
284 Et onustum auro bono.
285 Fiet. Vosque iam valete et plaudite,
Spectatores optimi. Quid sibi fabula
Hec nunc velit, scitis. Nam virtutibus
Insudandum est; sint procul meretrices,
810Lenones, parasiti, convivia.
Virtus omnibus rebus prestat; nihil
Illi deest, quem penes est virtus, viro.

1 I. DYOPHANES, THEOBOLUS

2 Dyophanes

3 Theobolus

4 Dyophanes

5 Theobolus

6 Dyophanes

7 Theobolus

8 Dyophanes

9 II. CHRYSIS meretrix, LYBIPHANES familiaris, | SEDULIUS amator

10 Chrysis

11 Sedulius

12 Chrysis

13 Sedulius

14 Chrysis

15 Sedulius

16 Chrysis

17 Sedulius

18 Chrysis

19 Lybiphanes

20 Sedulius

21 Lybiphanes

22 Sedulius

23 Lybiphanes

24 Sedulius

25 Lybiphanes

26 Chrysis

27 Sedulius

28 Chrysis

29 Sedulius

30 III. LYBIPHANES, PYTHIAS

31 Lybiphanes

32 Pythias

33 Lybiphanes

34 Pythias

35 Lybiphanes

36 Pythias

37 Lybiphanes

38 Pythias

39 Lybiphanes

40 Pythias

41 Lybiphanes

42 Pythias

43 Lybiphanes

44 Pythias

45 Lybiphanes

46 IV. CHARINUS

47 V. ARCHIMENIDES amator, ANTHIPHILA meretrix, | CANTHARA lena

48 Archimenides

49 Anthiphila

50 Canthara

51 Archimenides

52 Canthara

53 Archimenides

54 Anthiphila

55 Archimenides

56 Anthiphila

57 Canthara

58 Archimenides

59 Canthara

60 VI. DYOPHANES, THEOBOLUS amantes, | CANTHARA lena

61 Dyophanes

62 Canthara

63 Theobolus

64 Canthara

65 Theobolus

66 Canthara

67 Theobolus

68 Canthara

69 Dyophanes

70 Canthara

71 Dyophanes

72 Canthara

73 Dyophanes

74 Theobolus

75 Dyophanes

76 Theobolus

77 Dyophanes

78 Theobolus

79 Dyophanes

80 Theobolus

81 Dyophanes

82 Theobolus

83 Dyophanes

84 Theobolus

85 Dyophanes

86 Theobolus

87 Dyophanes

88 Theobolus

89 Dyophanes

90 Theobolus

91 Dyophanes

92 Theobolus

93 Dyophanes

94 Theobolus

95 Dyophanes

96 VII. ARTRAX coquus

97 VIII. CHARINUS et SEDULIUS amantes, | LYBIPHANES familiaris

98 Charinus

99 Sedulius

100 Charinus

101 Sedulius

102 Charinus

103 Sedulius

104 Charinus

105 Sedulius

106 Charinus

107 Sedulius

108 Charinus

109 Lybiphanes

110 Charinus

111 Lybiphanes

112 Charinus

113 Lybiphanes

114 Charinus

115 Lybiphanes

116 Charinus

117 IX. CHARINUS

118 X. CHRYSIS, CASSINA meretrix

119 Chrysis

120 Cassina

121 Chrysis

122 Cassina

123 Chrysis

124 XI. CANTHARA lena, CHRYSIS meretrix

125 Canthara

126 Chrysis

127 Canthara

128 Chrysis

129 Canthara

130 XII. CHRYSIS, CASSINA meretrices, | THEOBOLUS et DYOPHANES amantes

131 Chrysis

132 Cassina

133 Chrysis

134 Cassina

135 Chrysis

136 Theobolus

137 Cassina

138 Dyophanes

139 Cassina

140 Dyophanes

141 Cassina

142 Dyophanes

143 Cassina

144 Dyophanes

145 Cassina

146 Dyophanes

147 Cassina

148 Chrysis

149 Theobolus

150 Chrysis

151 Theobolus

152 Chrysis

153 XIII. ARCHINIENIDES amator, solus

154 XIV. CANTHARA lena, CHARINUS | et SEDULIUS amatores

155 Canthara

156 Charinus

157 Canthara

158 Charinus

159 Canthara

160 Charinus

161 Canthara

162 Charinus

163 Canthara

164 Charinus

165 Canthara

166 Charinus

167 Canthara

168 Charinus

169 Canthara

170 Charinus

171 Canthara

172 Charinus

173 Canthara

174 Charinus

175 Canthara

176 Sedulius

177 Canthara

178 Sedulius

179 Canthara

180 Sedulius

181 Canthara

182 Sedulius

183 Canthara

184 Sedulius

185 Canthara

186 Sedulius

187 Canthara

188 Charinus

189 Canthara

190 Charinus

191 Canthara

192 Charinus

193 Canthara

194 Charinus

195 Canthara

196 Charinus

197 Canthara

198 Sedulius

199 XV. DYOPHANES amator, CONGRIO servus

200 Dyophanes

201 Congrio

202 Dyophanes

203 Congrio

204 Dyophanes

205 Congrio

206 Dyophanes

207 Congrio

208 Dyophanes

209 Congrio

210 Dyophanes

211 Congrio

212 Dyophanes

213 Congrio

214 Dyophanes

215 Congrio

216 Dyophanes

217 Congrio

218 Dyophanes

219 Congrio

220 Dyophanes

221 Congrio

222 Dyophanes

223 Congrio

224 Dyophanes

225 Congrio

226 Dyophanes

227 Congrio

228 Dyophanes

229 Congrio

230 Dyophanes

231 Congrio

232 Dyophanes

233 XVI. ARTRAX coquus

234 XVII. CANTHARA lena, CASSINA | et CHRYSIS meretrices

235 Canthara

236 Chrysis

237 Cassina

238 Canthara

239 Chrysis

240 Canthara

241 Chrysis

242 Canthara

243 Cassina

244 Canthara

245 Cassina

246 Canthara

247 Chrysis

248 Canthara

249 Cassina

250 Canthara

251 Chrysis

252 Canthara

253 Cassina

254 Canthara

255 Chrysis

256 Canthara

257 Cassina

258 Canthara

259 Cassina

260 Canthara

261 XVIII. DYOPHANES, THEOBOLUS, | CANTHARA, ARCHIMENIDES

262 Dyophanes

263 Theobolus

264 Dyophanes

265 Theobolus

266 Dyophanes

267 Theobolus

268 Dyophanes

269 Theobolus

270 Dyophanes

271 Theobolus

272 Dyophanes

273 Theobolus

274 Dyophanes

275 Archimenides

276 Dyophanes

277 Archimenides

278 Dyophanes

279 Archimenides

280 Dyophanes

281 Archimenides

282 Canthara

283 Archimenides

284 Canthara

285 Archimenides

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: