Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. Aetheri

Iam fessa longa, Pieri, nenia
Duraeque planctu, Melpomene, fugae,
Concede poscenti sorori
Barbiton in breve multichordem,
5Dum, post supremi regna Iovis bona
Ipsumque et olim lucida sydera
Cantata, nunc rerum benignum
Aethera concinimus parentem.
Magnum nec ulli auditum opus antehac:
10Sed me volentem nomina patriae
Hortantur attentata nulli
Antra sequi vacuosque saltus,
Pigetque trita vatibus orbita
Versare cretos semine Pegasi
15Currus, paternarum viarum
Immemores volucrisque pennae.
Nam quo Pelasgi gloria sanguinis,
Si non futuri gens quoque temporis
Agnoscit auditos et ipsa
20Voce probat sibi teste Graios?
Verum unde primum exordia carminis
Sumenda coepti, quod medium mihi,
Quae rebus in tantis canenti
Ultima erit quasi meta laudum?
25Chaos ne caecum prosequar et rude
Rerum volumen, cum mare, cum sola
Ignesque et aurarum potestas
Mixta pigro iacuere acervo,
Donec malignis conditionibus
30Offensus Aether molis inutilis,
Levatus in sublima mundi
Constituit sua membra rebus?
An nunc ut udum versus in aera
Transit, figuras sumere quas velit
35Sciens, modo algentes coactus
In fluvios latices perennat,
Idemque posto rore friabilis
Turres Cybele sustinet arduas,
Idem peracto rursus orbe
40In solitos remeat vapores?
An ut fluentis semina machinae
Complexus aequis undique nexibus,
Diesque et aetates per omnis
Versat agens variatque cuncta,
45Longoque rerum commodus ambitu,
Quae pigra quondam attollit et augmine
Foecundat inter se iugata
Materiae male viva membra,
Unde haec, perenni fonte velut scatens,
50Tot saeculorum daedala copia,
Tot rerum ab excelso petita
Seminii meliore parte,
Et quae benignos frugiferae sinus
Telluris et quae stagna liquentia
55Latumque pendenti volatu
Aera quae decorant volucres?
Nanque ipse cunctis ut pater et pius
Altor peregre, sic penitus domi
Nequicquam anhelos inter aestus
60Crescere quid patiensve oriri,
Felix abunde simplicis imperi
Nitentis una laude domestica
Formaeque de nullis petitae
Illecebris aliunde rerum.
65Verum sequentem, par uti, singula
Dies volucris deficit interim,
Vocatque iamdudum coruscans
Iuppiter in sua sacra vatem;
Quare, precati gentibus, o bone
70Aether, benignum te prius (ut facis)
Laetumque, vocalis quod instat
Exequar Aonidum sacerdos.


2. Iovi fulgeratori

Dicturus Iovis optimi
Laudes eximias, sume animos, age,
Vates, et Iove maximo
Dignum prome chely multiloqua sonum,
5Si quaeris volucrem fugam
Annorum et strepitus morte potentior
Amnis spernere luridi,
Ascitus meritis Pieridum choris.
O Ithomie maxime,
10Sancti progenies alma Hyperionis:
Quem mater genuit Rhea
Olim fagiferis rupibus Arcadum,
Mox quamvis metuens scelus
Servandum Losiis virginibus dedit,
15Lascivique pedis Nedae
Thisoaeque bonae, et quae iaculo leves
Misso figere dorcadas
Agno docta, chori virginei decus.
Nam, coelo solitus quia
20Natos inserere et concilio deum
Clam consorte tori, pater
Vesci pignoribus creditus est suis:
Nec vicinia garrula
Deerant et famuli, vaniloquum genus,
25(Rara saepe adeo fides!)
Firmantes oculis singula testibus.
Ergo muneris anxiae
Nymphae, quas dubias hinc amor, hinc metus
Angit, non sibi virgines
30Ausae, consiliis credere non suis,
In partem socios spei
Curetas, iuvenes Gnosiacos, vocant,
Curetas neque dextera
Segnes nec vigili pectore inutiles.
35Quorum multa domi licet
Maior militiae gloria splendidae,
Ii certaminis impares,
Quod possunt (quid enim contra Hyperionem
Mortales aliud queant?),
40Infantem violis tectum et amaraco
Nymphis dant alere abditum
Secretis latebris Creteaci specus.
Ipsi, ne rudis artium
Vagor consilium ponat in irrito,
45Patris proditus auribus,
Armati in numerum ter choreas leves
Plaudunt, ter cava cymbala
Pulsant in numerum tentaque tympana.
Et iam lampade torrida
50Fulgebat medio Sol pater aethere
Fraudum coniugis inscius,
Cum fessos choreis assiduis sopor
Tandem languidus occupat:
Hic omnis iuvenum effusus abit labor.
55Nanque audita simul patris
Vox aures pepulit, pene simul, puer,
In fumos volucer fugis,
Sublatus nebularum ex oculis modo.
Planxerunt facinus deae,
60Planxit Creteaque et Sithonia nive
Lycaeus pater albicans
Plangebantque deae moestaque Cretea:
Cuncta nox adeo premit!
Ipse flammiferis per liquidum aera
65Purgatus radiis patris,
Qualis deposita vere nitet novo
Serpens pelle decentior,
Aegris iura viris, iura dabas deis
Subnixus solio aureo.
70Hic, cum saeva manu fulmina traderet
Venturi genitor sciens,
"His terras" ait, "his, nate, potentia
Olim concuties freta
Iratus, scelera his impia vindices
75Titanum et rabidas minas
Immanisque Gigae et Purpurei trucis,
Cum coelum manus impia
Audebit sceleris poscere praemium;
Magnorum neque enim deum
80Quanquam sceptra tenes, quanquam hominum genus
Unus et regis et iuvas,
Tantum flagitii aut consiliis tuis
Flectes aut reverentia:
Utendum valido fulmine, nate, erit.
85Hoste sed tamen impigre op-
Presso et flagitii auctoribus, ut decens,
Digno supplicio datis,
Ne saevi, moneo, progenies mea,
Ultra, neve puta magis
90Quicquam et rege hominum et coelicolum patre
Dignum quam cupere omnia
Servare atque adeo ignoscere plurimis.
Iam quae gloria fulmina
Torquenti, invalidum in vulgum animis rapi,
95Nec saltem Lybicae modo
Exemploque leae parcere segnibus,
Cum stent alta Ceraunia
Inconcussa iugis, cum aeriae undique
Tot quercus nemora occupent
100Vicinisque negent roboribus diem,
Tot delubra minantia
Ipsis syderibus, tot pateant sacrae
Moles turribus arduis,
Quis et tela queas et validam manum
105Exercere decentius
Multo vel Phlegyam perdere quam trucem?
Illuc horrida fulmina
Torquenda et validis viribus ignium
Rumpendae aeriae minae
110Saxorum, scopulis ut scopulos suis
Disiectasque procul graves
Tot moles subiti turbinis impetu
Gens mirata, virum sciant
Et regnare Iovem et mittere fulmina,
115Exemploque simul deum
Assuescant miseris parcere civibus.
Quin, siquando deum minae,
Ut fit, vis gravior siqua duellica
Aegris gentibus imminet,
120Tunc et deciduo sydere rem palam
Signare et vacuum aera
Nunc ignire facis fulgure splendidae
Memento, modo fertilis
In morem paleae accendere, quam catus
125Dulces saepe reconditas
Post messes subitis agricola ignibus
Olim tradit inutilem,
Nunc alta gelidi de Boreae domo
Dirum immittere coelitus
130Omen, sanguineae triste iubar comae.
Non tu, nate, graves vices
Regnantum (neque enim fas) miserarier,
Quos quandoque animus nocens
In praeceps ita aget sanguine civico
135Devotos patriis deis
Et nullis hominum de spoliis minor
Argenti sitis improba,
Nullum non licitum, quod libuit, nefas;
Adde pectora inertia
140Expertesque animos et reverentiae
Divum et iustitiae sacrae,
Quaeque est sancta bonis usque adeo fides,
Ut iam non homines magis
Dicendi, gelidae quam Scythiae horrida
145Quae dumeta colunt ferae:
Hoc sed, nate, magis, tam meritam nihil
Plebem commiseratus et
Damnatos populos servitio gravi,
Saltem commonitu Iovis
150Assuescant lacrimas ebibere ut suas!"
Dixit, et subitis pater
Avertit lacrimis ora madentia.
At tu, seu Capitolii
Rupes sive tenes flumina Olympiae
155Saturnique patris iugum,
Mitis, sancte, precor, Iuppiter, huc ades.


3. Iunoni

Iunonem canimus, deae,
Iunoni meritum dicite, quaesumus,
Carmen, vos licet innubae,
Consors illa tori magnanimi Iovis:
5Quamvis ipsa quoque innuba
Mansisset, studium sed nimium obstitit
Et matris pietas Rheae.
Saepe illi genitor "O mihi me magis
Cara, iam puerilium
10Tandem desine" ait. "Quid, genus aetheris
Et iam fertilibus tori
Tempestiva bonis, languida adhuc tamen
Lassas brachia Tameni,
Et matris residens in gremio senis
15Geronteia Punica
Tractas, bima velut? Sunt sua singulis
Annis tempora, sunt sui
Mores, nec, decuit quicquid heri, decet.
Quin, iam si sapis, indue
20Quam gestura deum, nec Pheneum polo
Praefer aut monitis meis
Matris degeneres blanditias tuae."
Illa non ideo magis
Assueto potis avellier est sinu,
25Materna sed enim modo
Picta veste manu, saepe cohercitis
In nodum aut Zephyro datis
Aut flexis tenues ordine in anulos
Per vices varias comis
30Gaudens, coelicolum commoda negligit,
Quamvis nec leporem sequi
Interdum et celeres per iuga capreas
Nec ignava liquentibus
Stymphali tenerum mersa latus vadis
35Sudorem lavere impigrum.
Et tunc forte, deum sic voluentibus
Fatis, nuda Erasiniis
Pellucebat aquis quale ebur Indicum
Inclusum tenui vitro,
40Cum vidit simul hanc et cupiit simul
Frater; sed nimium tamen
Festinata verens tempore non suo
Interrumpere gaudia,
Primis spem latitans distulit in rubis,
45Donec lassula aquis dea
Vicina posuit sub platano latus.
Tum vero exiliit, lupus
Ceu quondam procul aspecta ove Martius
Aut Gangetica belua
50Scymnorum trepidum sicubi nacta prae-
Datorem. Illa dolore diu
Amens marmoreae persimilis stetit:
At mens est ubi reddita
Et cum mente nefas ante oculos fuit,
55Materno ne puella metu
Incertum mage confusa pudore ne,
Involvitque diem nigrae
Obtentu nebulae et septa pigerrimo
Circumclauditur aere
60Mortis certa, nisi Pithyius omnia ex
Alto prospiciens pater
Avertisset atrox propositum deae,
Sublatam aetheriis plagis
Solatus: nihil hic aut odio aut dolo
65Admissum, omnia sanguinis
Fraterni atque adeo plena fide bona;
Nec vero pelagi arbitro
Amphitritem aliter aut aliter datam
Tethyn Oceano seni;
70Tantum ne thalami nomina caelibis
Demirata, aliud scelus
Quam extremum et populi flagitium levis
Detestabile crederet,
Naturae placitis non dare brachia.
75"An tu" inquit, "rogo, munere
Materno edita, non quod prior accipis
Porges grata sequentibus,
Integro veluti fessula lampadem,
Fraudabisque sui, impia,
80Aevi parte, parens, sic tua viscera?
Quid, quod haud nisi protinus
Defectus sterile est, nec numeris sine
Virtus stare potest suis?
Nam, siquis Venerem omnem oderit, ut bono
85Quaerendo hinc melius vacet
Nec transversus eat non animis semel
Congressus paribus deae,
Iam virtutis iners deseruit locum,
Nec frustra videt inspici
90Naturam et varias seminii vices,
Frustra stelligeras domos
Dimotumque procul visibus aethera,
Ni, tanto studio erutum
Unde idcunque libet, denique saeculi
95Sanctis cesserit usibus:
Tantum commoditas publica habet boni,
Haec quamvis hominum tamen,
Quos terrena gravant nubila pectoris.
Nam quis, quaeso, ferat deum ae-
100Ternum aut iustitia quaerere prodita
Virtutem aut, medium nisi,
Si quicquam modo sit, credere quod decet?"
Sic fatus gremio pater
Impostae oscula libavit. Et ecce iam
105Germanus quoque venerat
Facturus thalamo criminibus satis,
Torve quem licet intuens,
Sensit nescio quid plus solito tepens
Imis pectoribus dea:
110Sed non dum tamen aut humor abit genis
Aut suspiria pectore,
Quae longe radiis pulsa pater suis
In ventos animat leves
Paulatim et varios distribuit locis.
115Illi ortus memores sui
Circumstant dominam nunc quoque seduli,
Siquando varias Iovis
Plorantem insidias furtaque viderint,
Quamvis plurima dissident,
120Nec mens omnibus aut consilium est idem.
Nanque hic aestifero die
Excitus lacrimas nubilus aggravat,
Ille durior ingeni
Solaturque deam et nubila discutit
125Frontis aut lacrimas gelat
Grata fulgidulis virginibus nive.
Pars ipsi pelago gravis,
Per quod vecta suo Sidonis est bove:
Ipsis multiparae solis
130Terrae, semina quae et materiam novis
Blanda nutrit amoribus
Aut flabris ruit aut praecipiti omnia
Sternit grandinis agmine
Et foedam illuviem nube rotat cava:
135Moerent prataque roscida
Vastata et nemorum strage virentium
Passim squallida stant sola;
Ipsi, nunc humeros nunc latera ardua
Pulsati, aerii undique
140Montes vix capiti pestiferam luem
Defendunt dubii geli,
Impexam laceri sic quoque non semel
Menti canitiem hispidi
Et collo positam multiiugo comam.
145Salve, maxima coelitum,
Iuno sancta, eadem digna Iove optimo
Coniunx atque eadem soror,
Humanumque genus, quandoquidem omnium
Pollens, tum pecus et sata
150Et stirpes facilis laetaque sospita.


4. Oceano

Quo te, profundi rector, Oceane, aequoris,
Rerum pater sanctissime,
Quo carmine, inquam, nunc mihi, quibus vocem
Gratus Camaenarum sonis,
5Impar, tot olim solvar in linguas licet,
Quot ipse in alta flumina?
Verum nec ipsi visa coelitum patri
Indigna Baucis hospita,
Cum supplicarent plurimi passim aureo
10Cratere et extis pinguibus.
O quadriformis machinae altor unice,
Seu fonte iugi profluis
Ipsisque terris editus terras alis
Gemino cohercens ambitu,
15Stagnante nutris cuncta seu potius vado
Tot saeculis tamen manens,
Nec te perusti minuit aut fervor soli
Divesque arenarum Aethiops
Aut ipse sanctis pastus aestuariis
20Aether tot ignium face.
Nam quid Charybdis impias dicam minas
Ausisque Rhoeti par scelus,
Cum bis resorbens cuncta adhuc tegens fretum,
Bis Nereo extrema minitans,
25Non ante visa tot aetheri ostendit sola,
Iam pene votorum rea,
Ni tertio haustu faucibus patentibus
Instar Laconici specus,
Misso tridente guttur horrendum ferae
30Fixisset aequoris arbiter?
Illa et dolore percita et rabie sua,
Hostem acrius contra movens,
Haustumque pontum evomuit et telum simul
In ora bellantis dei;
35Quod ni canorae buccinae obiectu patrem
Triton obumbrasset citus,
Insignis ille clade funesta dies
Neptunno et undis fulserat.
Tunc fama primum cognitum littus salo
40Visosque Nereo margines:
Nam saeva pugnae damna praeter asperae
Gravavit et Tethys malum,
Quae clade monstri territa inopina novi
Sibique iam timens dea,
45Vastis aquarum septa circum molibus
Terrarum in ima fugerat.
Nam mox maritae et ipse Neptunnus prece,
Quanquam repressa belua
(Quid non venena uxoria atque artes queunt?)
50Huc vim liquentum transtulit
Locumque Phoebo cuncta turbandi dedit
Amore Terrae saucio,
Seu mallet aequor rapere seu corrumpere
Flammis perustum torridis,
55Donec tot aegra patrui Phoebe malis,
Postquam monendo haud proficit,
Conversa in iras "Ecquid et nos contra" ait
"Artes valebunt pellicis?
Quod nisi alienis abstinet frater manus,
60Sciet esse non uni iecur:
Non sic profana sacra miscuit dies
Errorque longus coelitum,
Ut ipsa quoque iam regna Saturni senis
Cedant probrosis noctibus."
65Sic fata, aquarum concitabat agmina
Rogantia ultro ut duceret:
Tantum impotentis imperi Phoebus sibi
Odiique et irae fecerat!
Sed vetuit ultra Carpathi procedere
70Prudens futurorum senex,
Virtute multum qui ducis pro tempore
Sermone laudata gravi,
Iussisque posthac fluctibus meritam optime
Quocunque Phoeben subsequi,
75Olim haec deorum debita docuit omnia
Fatis moveri nesciis:
Neque enim vel aras aliter aeternis deis
Vel thura sperandum pia
Meritisque tandem victimas dignas suis,
80Longis dierum amfractibus.
"Quin te quoque" inquit versus ad ducem "manent,
Manent honores debiti,
Potensque Deli dicta, non tamen potens
Deli fereris unius."
85Haec ille, et altum desilit in aequor senex,
Parentibus cunctis deo.
At tu, beate Oceane, pars rerum optima,
Idem creator omnium,
Idem altor, adsis dexter et precantium
90Benignus exaudi preces.


5. Terrae

Extrema est dea Terra mihi quoque iure canenda,
Ultima, sed meritis quae primos aequet honores:
Turriferens, foecunda, potens, quam nomine Magnae
Sacrarunt veteres adyto monstrante Parentis,
5Sive quod inde hominum gnavum genus, inde ferarum,
Quaeque virent campis herbae, quaeque ardua sylvae
Taygeta horrentisque tenent pineta Lycaei,
Unde animale genus generatim vivit adauctum,
Sive quod, omnia cum interdum mortalibus aegris
10Irasci atque modo soleant furere acta novercae,
Una pios tenet affectus sine fine parentis
Indulgetque suis, una exagitata quiescit
Scrutandosque sinus impune et viscera praebet
(Usque adeo scelera interdum leve ferre suorum est!),
15Quamvis utiliter Stygio tegat illa baratro
Plurima materiem tantarum haud inscia cladum.
Hinc neque deformes iunxerunt curribus ursos
Nec grege de molli capreas cervosque fugaces,
Sed fulvis horrenda iubis generosa leonum
20Colla, quod egregiis quantum quisque eminet ausis,
Aequius hoc debet senium grave ferre parentum.
Nam biiugis invecta, nihil nisi vincula bina
Aurarumque profundarum laticisque liquentis
Significat terras atque inter lucida templa,
25Quis innixa suo medio est neque pondere pressa
Desinit a fuso circum pendere ligatu,
Undique flammarum spatiis distantibus aeque.
Nec vero sine consilio causaque potenti
Omniparae steriles matri servire catervas
30Crediderim: neque enim curam gerat ille parentum,
Interea stimulis viroque agitatus amoris
Siquis, et ingratos qui ponere nesciat ignes.
Adde quod, ut superos, ipsos quoque sola parentes
Delectant pura, a superis qui proximus ordo est;
35Adde quod officium natis praestamus habendis
Nostra sponte bona (quis enim hoc dubitaverit unquam?),
Nec nisi Naturae memores plerumque novercae,
At matri quaecunque accepta rependimus ante:
Ingrati prorsus, nec vitae munere digni,
40Siquos progenies sperataque cura nepotum
Ubera quam matrisque piae studiumque fidele
Plus movet et decimum in mensem tolerata pericla,
Ante repentino coeli quam territus haustu
Vagiat aetheriam in lucem novus editus infans,
45Cum proiectus humi nudus iacet, indigus, exsors
Auxilii, infirmusque pedum infirmusque palati,
Atque uno non tantum infelix, quod sua damna
Non capit et quantum superat perferre laborum:
Et dubitem caris debere parentibus omnia?
50Aut aliud totque aera putem crepitantia velle
Aeribus armatasque manus et cymbala circum,
Quam partes armis maternaque iura tuenda,
Nullius in nostras admissis vocibus aures?
Quid, quod Oaxeis contectus Iuppiter antris
55Ereptumque patri ius et tam prompta iuventus
Curetum contra Saturni regia iussa,
De plano monet, interdum vel morte parata
Tormentisque piae matris commissa tegenda?
Tantus honor sancti reverentia nominis haec est,
60Ipsum quo rectorem etiam appellare deorum
Non piget atque hominum magnum usurpare parentem.
Verum quid iuvat eximie iam vocibus uti,
Si pia tam foedis sceleramus nomina factis
Turbamusque malis inter nos quaeque rapinis,
65Partiri communem ausi per vulnera matrem?
Hinc versum fas atque nefas scelerataque bella
Invasere, tenet furor exitialis habendi
Luxuriesque, nec imperii spe turbidi inanis
Cessamus placidam gentis turbare quietem,
70Immemores eadem in terra mox esse cubandum
Omnibus, assueta ducibus confundere egenos
Affectuque pari natos quoscunque fovere
Materno exceptos gremio per saecula longa.
At tu, magna parens, quando omnis adempta quietis
75Spes aliter, iam tandem adsis et nos quoque humatis
Adiice, tot duros genitrix miserata labores.

1 Michaelis Tarchaniotae Marulli Constantinopolitani | hymnorum naturalium liber quartus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: