Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Quo nunc vos, elegi, vestri fiducia ducit
Quove ferunt claudi, turba iocosa, pedes?
An Medicae numeris tantum levioribus ausi
Dicere tentatis pignora summa domus?
5Non teneri, ut quondam, vobis referuntur amores
Nec venit in vestros fabula ficta modos.
Dicendus vobis nunc est Laurentius heros,
Qui lumen patriae, qui decus omne, suae,
Qui Lydos tanta iam nunc virtute Quirites,
10Qui tanta Tuscos temperat arte patres,
Ut, nisi Pierides faveant, nisi Phoebus Apollo,
Laudes nemo suas enumerare queat.
Huc igitur, Medices, coeptis gravioribus assis,
Tu mihi Calliope, tu mihi Phoebus eris.
15Quis sine te possit Medicam pertingere molem,
Quis sine te meritis digna referre tuis?
Nam bona seu pacis, Medices, teris otia solers
Sive cupis Musis invigilare piis,
Ingenium studiis adhibes ita, maxime rerum,
20Sunt ita Pieridum carmina culta tibi,
Ut, quaecunque vetus Latium dedit, omnia noris,
Et quicquid Varro Vergiliusque monent,
Quicquid et in causis Cicero memorarit habendis,
Quicquid in historia lingua Latina refert.
25Ast, in Apollineas cum se tulit impetus artes,
Protinus ad sanctos iussit inire modos.
Tunc alacer citharam sumens ea carmina cantas,
Ut Phoebi possint illa decere lyram.
Sic tu non tantum quercus ratione carentes
30Et quacunque ferens fabula prisca docet,
Sed possis homines cantu retinere supremos,
Sed possis doctis grata referre viris.
Haec tibi sunt, Medices, divinae pabula mentis,
Haec sunt ingenii munera prima tui.
35Nam modo quid referam, quas accipis undique, laudes,
Egregia Tuscos dum regis arte Lares?
Cunctus erit populus testis sanctusque senatus,
Quam bene, Laurenti, publica cuncta geras,
Quam bene tu summa patriam virtute gubernes
40Sive domi, Medices, quam bene sive foris.
Nanque Fluentinas sapiens ita flectis habenas,
Cum bona tranquillae tempora pacis eunt,
Ut civis quicunque tua manet urbe togatus
Et duce te patrias temperat arte domos,
45Se vidisse neget, quae sint magis apta quieti
Tempora, quae paci sint magis apta bonae.
Sic Tuscus quaecunque gerit populusque paterque,
Legibus aut quicquid sancit uterque piis,
Haec, Medices, monitis ita tu moderaris avitis,
50Vocibus aut ita sunt haec stabilita tuis,
Ut prudens unus, iuvenis licet, auctor honesti
Quolibet Etrusci frena leonis agas.
Si quis at impulsus, Medices, oriatur iniqui
Martis, ut in Tuscis bella ciantur agris,
55Tunc ea tu tanta sapiens virtute repellis,
Tunc ea consiliis sunt ita pulsa tuis,
Civibus ut prosis non tu minus inde togatus,
Quam qui bella duces fortia Marte gerunt.
Quod licet Etrusci totiens sint ante Quirites
60Experti, totiens sint licet atque patres,
Attamen hoc paulo perspeximus ante vel omnes,
Quam tua consilio mens foret apta gravi
Quantaque tam tenero surgat de pectore virtus,
Laudibus aut ea sit quam cumulanda novis,
65Cum Volaterranas intra furor impius urbes
Armavit socias in sua damna manus,
Impulit et Tuscum contra capere arma leonem,
Impulit et sanctam sic temerare fidem.
Ad nostras postquam rumor nam pertulit aures,
70Ut vetus a socia ius violatur humo,
Ut Volaterranus non aequo foedere portas
Claudens in nostrum sumpserat arma caput,
Cogitur Etruscus praeconis voce senatus,
Coguntur Lydi, turba verenda, patres.
75Iamque rogabantur, quae sit sententia, cives,
Quave nefas tantum quisque repellat ope,
Iamque suis proceres reliqui differre volebant
Vocibus ad certam bella gerenda diem,
Cum tu divino consurgens numine contra
80Impugnas gravibus dicta priora modis
Atque refers, hostis patriae quicunque sit ille,
Debeat ut poenas exhibuisse graves
Nec fore cunctandum, ne quis malus inde tumultus
Amplius in sociis exoriatur agris;
85Ut, qui peccarunt nimium, damnentur et ipsi
Sicque ferant sceleri praemia digna suo
Et reliquos procul a culpis ita terreat acer
Exitus atque viris poena parata malis,
Nullus ut exemplo posthac male ductus iniquo
90Tuscorum discat temnere iussa patrum.
Vix bene desieras, Medices, memorare quod esset
Utile, consiliis vix data meta bonis,
Cum te sunt pedibus populus patresque secuti
Assensi verbis quilibet ante tuis.
95Nec mora. Tot pedites turmaeque parantur equorum,
Quot modo, si cupiam, vix numerare queam.
Iam Volaterrani subita obsidione tenentur,
Cinguntur castris oppida celsa novis,
Iam leo Tyrrhenus mugire per omnia coepit
100Tam sontes cupiens perdere Marte viros.
Iamque loco freti defendere posse putabant
Excelsis hostes moenia ducta iugis,
Ast nihil immeritos fas est sperare nec illos,
Est quibus in socios eviolata fides,
105Nam, licet e summis iactarent turribus illi
Desuper in nostros saxa superna viros,
Urbis et hinc multo complessent milite portas,
Unde graves pugnas sustinuisse queant,
Non tamen haud locus his praeruptus profuit usquam
110Neve peregrina spicula iacta manu,
Quo minus in spatium paucorum capta dierum
Urbs tibi, Laurenti, summa tropaea daret
Et daret et summum, Medices, tibi ferret honorem,
Quem posses titulis enumerare tuis,
115Haec quia tota tua est victoria digna triumpho,
Gesta quod auspiciis sunt ea bella tuis.
Est decus omne tuum, tanti tua gloria facti,
Uni pro meritis haec tibi palma venit.
Nam cessit fortuna tibi velut Ansia, ne quid
120Tristius eveniat, dum bene cuncta geris.
Es felix igitur longum vocitandus in aevum,
Est tua sors cunctis anteferenda bonis,
Quod, tu dum, Medices, patriae bene consulis urbi
Dumque Fluentinos protegis arte Lares,
125Est tibi fortunae sapientia iuncta volenti
Cedere virtuti tempus in omne tuae.


2. ad Petrum Medicen

Est locus antiqui seducta in valle Mucelli,
Cosmus ubi egregium surgere iussit opus;
Huc ego dum rapior spectandi ductus amore
Tecta opibus Medicum nobilitata novis,
5Talis tunc avidas cantus demulserat aures,
Mortalis qualem nemo referre queat.
Nam prope sunt circum densis viridaria lucis,
Plurima quae frondis integit umbra sacrae,
Illic terra, tulit quos India, mittit odores,
10Et quos felici litore nutrit Arabs.
Illic et violas cernas viguisse perennes
Mixtaque puniceis lilia cana rosis.
Hic variae pennis per florea rura volantes
Fundebant blando murmure carmen aves
15Daphnaeoque oriens fundebat scena theatro
Lumen, quale sacer lucus habere solet.
Spiritus inde novus sese tollebat in auras
Pluraque divino verba notata sono.
Haec ego cum celeri me verto ad limina gressu
20Nescius Aonias hic habitare deas,
Protinus, ah, tantus splendor praestrinxit ocellos,
Ne sineret sacras usque venire fores.
Interea, dum me dignata est una sororum
Ducere per gelidum, Calliopea, nemus,
25Haec, ubi, quo paterer divinam cernere lucem,
Unxerat unguentis lumina nostra novis,
Hoc subiens antrum dixit: Me pone sequeris,
Sed caveas laurum nunc temerare manu.
Tunc me divinus subito circunstetit horror
30Arrectaeque metu diriguere comae,
Cum nivea primum conspexi in veste puellas
Pieria castos cingere fronde choros.
Ast, ubi me monuit pulcherrima diva sorores
Aonias sedem constituisse novam,
35O te felicem - dixi - nunc, Petre, per aevum,
Qui capis hospitio numina tanta tuo.
Omnia conveniunt divinae stirpis alumnae
Dictis nec dubiam dant pia verba fidem,
Nam scenae in medio, surgens ubi plurima laurus,
40Candidior Pario marmore petra nitet,
Aurea quin etiam de saxo fistula pendet,
Ambrosius quo se funderet inde liquor.
Atque ibi docta comes dixit: Quam serpere cernis
Et quae nunc fontem congerit ecce sacrum,
45Huc Petrus Medices lympham prorumpere iussit
Deque Casentini labitur illa iugis,
Pro qua Gorgonei deserta est unda caballi
Et quae Castalio nomine nota viget.
Nec iam prisca iuvat Musas Parnasia rupes
50Amplius aut solitum nunc habitare nemus.
Iam satis est sedes dudum tenuisse Pelasgas,
Iam satis Haemonio tinximus ora lacu.
Nunc valeat Pindus, valeant Heliconia Tempe,
Audiit Eurotas carmina nostra satis.
55Hic nos certa manet sedes, haec limina nusquam
Deserit, hic doctam pulsat Apollo chelyn
Et nemus hoc veterem Cirrhae delebit amorem,
Hic Aganippeae fons erit instar aquae.
Et quantum lato Maecenas priscus in orbe
60Nomen habet, Medices protinus inde feret.
Hunc nos Pierio cantabimus ore nec illi
Defuerit meriti gratia magna sui.
Dicemus magnos Petrum superasse triumphos,
Otia dum patriae reddidit ille suae,
65Nec Ciceronis enim fuerat victoria maior,
Qua patriae verus dicitur esse pater.
Pierides quamvis longum dicamur in aevum
Nec levis extiterit gloria principium,
Petrides hinc dici nomen de nomine Petri
70Malumus, hinc nostri nominis auctor erit.
Sed tu, si tantos cupias haurire liquores
Et vitreo tandem spargere fonte caput,
Rivulus hic tenuis, qui nascitur inde, caveto,
Ne Medicis labens egrediatur agros.
75Sedulus his lymphis tam laeta rigaveris arva,
Haec erit usque rotis meta terenda tuis.
Quod modo, si monitus non aspernabere nostros
Verbaque censebis pondus habere mea,
Hoc ubi tempus erit, totum te fonte lavabo,
80Sic fugies nigros in tua busta rogos.


3. ad Laurentium Medicen de suis et Cosmi avi | et Petri patris laudibus

Fronde sub Herculea Tyrrheni ad fluminis undam
Constiteram, siccos dum canis urit agros.
Huc me sive loci species pulcherrima seu me
Traxerat huc gelidae murmur euntis aquae,
5Audebam Medicum veteri compulsus amore
Ludere non claudo facta canenda pede,
Cum me, divinis qui temperat omnia nervis,
Vocibus increpuit, talia coepta, suis;
Quis furor, ah, demens, te compulit ire per altum,
10Nalde, quis undisono credere vela mari?
Non tua tam vastis undis venit apta carina;
Haec: tenues fluvios parva phaselus amet.
Qui Phrygias quondam potuit describere pugnas
Et Thetidis quantum filius urget opus,
15Scribendi possit vix hunc tolerare laborem,
Vix queat haec numeris facta referre suis.
An, quibus insignis Medices se sustulit olim
Artibus in caelum, scribere posse leve est,
Cum tantum summi summa virtute decori
20Iunxerit ingenio Cosmus et arte bonus,
Ut, dum, quas acer Crassus possederat olim,
Colligit, et quantas Persia novit, opes
Tot summae fuerit laudes probitatis adeptus,
Tot gradibus nixus sit pater ille bonis,
25Ut, quamvis opibus cunctos superarit habendis,
Ubere quos pingui Tuscia dives alit,
Non tamen inde minus sancti, quam divitis acer
Optima suscipiens nomina Cosmus habet?
Adde, quod et Musas summo dignatus honore
30Incumbit studiis tempora longa meis.
Hinc favet ingeniis doctus doctosque benignus
Accipit atque inopes sublevat aere probos.
Aemilii quondam magno ditata triumpho
Roma fuit, Persis cum iuga dura tulit.
35Non tamen haec cunctos fuerat fortuna per annos,
Sed consul donec Pansa futurus erat.
Cosmus at in patriam congessit plurima, quo sit
Publica perpetuum res habitura bonum.
Hinc solus potuit saevos delere tyrannos,
40Liber ut in populo floreat inde suo.
Hinc bene promeritos tulit ad fastigia rerum,
Expertes regni nec sinit esse duces.
Sfortia sit testis, cui quanquam plurima virtus
Extitit atque animis accumulata novis,
45Ni tamen hic opibus Cosmi suffultus et acri
Consilio caperet bella gerenda ferox,
Irrita nimirum cecidissent vota nec illi
Tot bona promerito fors cumulata daret,
Sfortiadae nunquam servisset Gallia regi
50Imperio veteris facta superba ducis.
Ast, ubi se contra magnum perterrita Cosmum
Sensit conatus illa parare graves,
Viribus haec subito cedens in proelia tantis
Porrexit victas ad sua vincla manus.
55Unde fit, ut, semper vestram qui saevus in urbem
Inque Fluentinos hostis acerbus erat,
Anguiger hos turmis ita nunc tueatur amicis,
Nullus ut in tanto constet amore modus.
Sed, tibi si vocem moduletur Musa canoram,
60Temperet aut doctam Calliopea lyram,
Non tamen, ut Medices curet modo publica summo
Munera consilio, Nalde, referre queas.
Vix ego, quae profert sacro de pectore Cosmus,
Divinis possem concinuisse modis.
65Nam modo, quot pridem Delphis oracula magnis
Edideram, dum me Graecia cuncta petit,
Tot, fateor, Medices patria de sede recenset,
Civibus ut voluit consuluisse suis,
Ut merito Cosmum, Graio quem nomine dicunt,
70Quod faciat varia tempora pulchra vice,
Nascentem tali donarint nomine Parcae,
Nam decus hinc patriae, Cosme, futurus eras.
Cuncta igitur divum gessisti e sorte creatus,
Haec tua, Cosme, quibus nomina conveniant.
75Ornasti patrios aurata sede penates,
Unde forent Medicae tecta superba domus.
Nam quid templa deum miro constructa decore
Nunc referam cunctis concelebranda locis?
Arnus dum placidis per terras defluit undis
80Parrhasii subiens litora nota maris,
Suspicient omnes tectum laquearibus aureis
Laurenti atque opibus templa dicata novis,
Florebunt Marci semper viridaria divi
Et stabunt miris atria porticibus,
85Sed Medicen tantum nil tollit ad aethera Cosmum,
Sint opibus quamvis cuncta referta suis,
Quam quod magnanimos divino numine fratres
Eduxit, patriae lumina bina suae,
Quorum qui maior contendit tempus in omne
90Illustris nomen condere in astra suum.
Hic moneo, factis ne te tam grandibus error
Implicet, hic nostrae nam foret artis opus.
Scipio nam magnus, fateor, sed magnus in armis
Contudit imperio barbara regna gravi.
95Si quis at inspiciat, quot vitae commoda Tuscis
Urbibus aut Medices quot bona summa tulit,
Non minus esse putet Veneto de foedere parta
Otia, Petre, tuis te duce longa dari;
Non minus esse putet populi sedare tumultum,
100Legibus ut per te pareat inde piis.
Adde, quod est nostris gratissimus ille Camenis
Inque dies illi gloria maior inest.
Nam, quicunque bibens vitreo de fonte sacerdos
Musarum lymphis proluit ora sacris,
105Is canit erranti Permessi ad flumina Petro,
Surgat ut Aonii quaeque puella chori.
Maecenatis enim fuerant si tempora prisci
Grata mihi, doctas dum colit ille deas,
Non minus et Medices Cirrhae dignatus honore
110Me rapit et Musas in sua vota pias.
Diligit hic doctos verbisque hortatur amicis
Nec sinit in turpi longa iacere situ.
Vatibus et post haec Petrus dat praemia sacris
Atque opibus pariter consilioque fovet.
115Ut Maecenatem cuncti cecinere poetae,
Quos tulit antiqui terra beata Remi,
Sic omnes patrii divino carmine vates
Hinc celebrem facient cuncta per ora Petrum.
Hic ego dum Phoebum iam me monuisse putarem
120Et finem verbis imposuisse suis,
Protinus auratas modulatus pectine chordas
Addidit haec primis talia verba deus:
Ne te poeniteat frustra sumpsisse laborem,
Quod vetui Medicae tangere gesta domus.
125Iam veniet tempus, cum tu, si coepta sequeris,
Te poteris factis implicuisse novis.
Nam, qui Pierio semper nutritus in antro est
Et puer ingenio praevenit inde senes,
Cui datur e nostra Laurentius arbore nomen,
130Cui data pro meritis laurea nostra suis,
Ille gubernaclum capiet crescentibus annis,
Quod pater et patruus, quod sibi tradet avus.
Hic magnum Cosmum referet Petrumque parentem
Nec volet a tantis degener esse viris.
135Nanque Fluentinas is cum tractabit habenas,
Cum populi capiet munera magna sui,
Lydia se quantis attollet gloria rebus?
Exeret imperio Tuscia quanta caput?
Terrebit cunctos fulvi veneranda leonis
140Maiestas nato frena tenente Petri
Et tandem Medica puer hic edoctus ab arte
Ducet Syllanos ad pia vota patres.
Haec ego vaticinor, quae Iuppiter ipse canenti
Fatorum longis duxerat ordinibus.
145Ergo, cum talem roseis Aurora quadrigis
Felicem vobis advehet orta diem,
Tunc liceat, docto cum grandius ore sonabit
Spiritus et poteris carmen hiare novum,
Tum liceat summas Medicis perstringere laudes
150Et libare meis facta canenda sonis.
Finierat monitus et iam properabat in undas,
Cum fugiunt oculos talia visa meos.
Haec tibi, quae longi praestent modo pignus amoris,
Imparibus lusit nostra Camena modis.
155At, si fata volent Medicum me attingere molem
Et facient gestis me superesse tuis,
Tunc: alias sumens, Laurenti, in carmina vires
Audebo Medicae facta referre domus.


4. ad Cosmum Medicen de eius laudibus

Cum sim dicturus Cosmum, quo pondere cervix
Atlantis gemeret, duro qui vertice caelum
Sustinuit, nemoris non tantum diva beati
Calliope vocitanda mihi doctaeque sorores,
5At, pater illarum, multo magis ille vocandus
Es mihi, supremum nutum qui concutis orbem,
Qui regis imperio terras et sidera caeli
Clara facis, genitor, cuius sunt omnia plena,
Te, precor, huc assis, dum me per maxima tantus
10Raptat amor, cumba dum me iuvat ire per altum,
Nam sine te quisnam divinum dicere Cosmum
Audeat aut tantum possit quis ferre laborem?
Cum variis essent mortales pestibus acti
Undique cumque forent terraeque marisque tumultus
15Exorti plures nec longa tumescere bella
Desinerent lateque undarent sanguine fossae
Caesorum, cunctis dum Mars bacchatur in oris,
Cum iam flava Ceres victum deserta negaret
Agricolis, fugiunt dum structas aere catervas,
20Liber pampineas nec posset collibus uvas
Defendisse satis, furerent dum Martia campis
Classica nec steriles praeberent pabula terrae,
Maxima debilitas penitus mortalibus aegris
Instabat, pestis miseros invaserat artus,
25Qualem dira fames genuit, cum fessa labore
Corpora non possent vires revocare peremptas.
Sic mortale genus prope iam vel peste vel armis
Exhaustum multos minimum potuisset in annos
Durare et varios morborum ferre dolores,
30Ni deus, aethereos nutu qui temperat axes,
Iuppiter, heu, casus hominum miseratus acerbos
Omnipotens sedem superos vocitasset in unam.
Est locus, austriferi medio qui vertice caeli
Eminet, huic geminae panduntur cardine portae,
35Quo superi possint hac atque hac ire frequentes.
Aurea caelicolis lateque sedilia magnis
Dependent circum nitidis ornata lapillis
Testudoque super vario distincta colore,
Quam barri e niveo sustentant dente columnae.
40Hic pater in solio Vulcani ex arte peracto
Constitit et vultu, quo pellit nubila caelo,
Alloquitur stantes divos ac talia fatur:
Nostis, ut in curis homines sint acribus olim
Versati et quantos bellorum exhauserit aestus,
45Quae miseros agitet, Discordia, qualis iniquis
Vexarit Bellona modis, hinc tristis ad illos
Pervenit miseranda lues, dum trita labore
Corpora deficiunt variis exercita curis.
Hos quia me scitis solos genuisse capaces
50Ex iis, qui terras habitant, animalibus altae
Mentis et ad caelum possint qui tollere vultus,
Hos igitur, meditor, ne deseruisse putemur,
Egimus in terris nil nos quo rectius unquam
E tantis demum miseros auferre periclis,
55Rebus et afflictis extremum imponere finem.
Quod fieri ut possit, superis mittendus ab oris
Unus erat vestrum, sed enim natura deorum
Non sinit aeternos quicquam tetigisse caducum.
Sic alius, nostra fuerit qui doctus ab arte,
60Mittetur, liceat certas cui noscere leges
Fatorum nostrasque vices gessisse per orbem.
Hic ego, sit qualis, concepti mente futurus,
Scilicet ut primum nobis erit ille creandus,
Quisque suas in eum vires effundat, ut omni
65Protinus hic fiat divorum ex arte beatus,
Cui, cum magnorum curas regumque ducumque
Suscepturus eat, latus quos sustinet orbis,
Cosmo nomen erit, Latio quem nomine mundum
Dixerunt, propria ne distet nomen ab arte.
70Hic igitur, mortale genus quibus ante periclis
Protinus extiterat, tandem depellat et altos
Auferat ex hominum quamprimum corde dolores.
Post modo, quos tristes habuit metus acer, eosdem
Laetitia explebit Medices; tum saecula condet
75Aurea, quae quondam Saturno rege fuissent.
Hinc igitur Latii longa cum pace quiescent.
Is, quia, cum terras viset neque bella gerentur,
Ni patriae saevos poterunt quae forte tyrannos
Delevisse satis, vitium neque triste sequentur
80Mortales, virgo superis hinc rursus ab oris
Ad terras veniet longo post tempore visas,
Sic aut nulla quidem veteris vestigia fraudis
Aut pauca extabunt, sed mox quibus ille peremptis
Instituet sanctos Tyrrhena per oppida mores.
85Ast, ubi de caelo tandem mittetur et imum
Terrarum Cosmus praesens inviserit orbem,
Divini tanto nimbi splendore nitebit,
Quantum acies hominum nequat sufferre videntum.
Hunc ubi vel magni reges magnique tyranni
90Agnorint, illi sacros impendere honores
Non dubitent, nam quisque deus quot in omnibus aris
Consultus dederat monitis oracla futuris,
Unus tot sacro promet de pectore Cosmus,
Rebus enim dubiis populi proceresque superbi
95Consultum e Latio venient, quibus omnibus idem
Certior est Medices Phoebo responsa daturus.
Iuppiter haec multis, at non Tritonia Pallas
Multa refert: Genitor, quis non tua iussa facessat
Aut quis opem tantis non hic velit addere rebus?
100Per me nulla mora est, quem tu meditare creandum,
Finibus ut Latiis sapiens ita fiat, ut illum
Aequarint nulli Tusca de stirpe nepotes.
Quae cum dixisset Pallas, Cyllenia proles
Ordine subsequitur: Quemquam, rex maxime divum,
105Praeceptis censes citius parere paternis,
Quam me velle, pater, fuit aut parentior alter
Me tibi, qui rapidos tulerim persaepe calores,
Dum tua quam celeres refero mandata per auras?
Hunc ego, ni solita fuero deceptus ab arte,
110Divitiis, opibus semper donabo futuris
Innumeris, quales Perses possederat olim
Aut is, qui celeres respersit sanguine Parthos.
At quantum eloquio veniat valiturus et arte
Dicendi, cives referent, quibus omnia Cosmus,
115Ad patriam longe spectent quaecunque tuendam,
Persuadere potis, varios restinxerit aestus
Bellorum et saevos poterit sedare tumultus.
Praeterea multi e Latio seu forte canoros
Versus astricti numeris seu verba soluti
120Libera conscribent pedibus, quicunque per aevum
Optabunt longos operum durare labores.
Inscribent Medici vigilata volumina Cosmo,
Tantum nanque sui splendorem nominis addet,
Quisquis ut ad Medicem multo conscripta labore
125Miserit, hunc hominem dicam, cui nulla futuri
Meta detur, cunctos qui sit victurus in annos
Nec passura sitim videat sua carmina turpem.
Haec ubi divino Cyllenius ore locutus,
Divi, qui media caeli statione sedebant
130Concordes eadem, summi quae rector Olympi
Dixerat, ingenti sanxerunt cuncta favore.
Protinus est post haec caelesti e sorte creatus
Divorum coetus, fieri quem iusserat omnis,
Mittendum tamen omnipotens non ante putavit
135Iuppiter ad terras, quam toto pectore sacros
Conciperet divum monitus et honesta piorum
Munera novisset superis versatus in oris.
Ille quibus terras et magnum temperet orbem
More gubernaclum doctus retinere deorum,
140Conciliis igitur cum plurima tempora Cosmus
Afforet, inter se celebrant quae maxima divi,
Disceret atque homines divina ex arte regendos,
Venerat id tempus, quo Iuppiter aethere summo
Mittat in imperium magnum regnumque futurum.
145Sunt geminae caeli portae, quarum una deorum,
Altera terrenos nimirum tendit in artus,
Quas circum fertur late candore nivali
Circulus et varium signorum intersecat orbem.
Hinc iter ingrediens Medices ubi sidera Cosmus
150Splendida deseruit, superorum quilibet illum
Ad cancri portam fuerat comitatus euntem,
Nam licet ulterius nulli prodire deorum.
Huc ubi pervenit Medices, ita Iuppiter altus
Alloquitur Cosmum dicitque novissima verba:
155Ut noscas, imo quae sis facturus in orbe,
Haec tibi, Cosme, feram; tu condita mente teneto.
Scito, ubi tu Latium propriis virtutibus orbem
Pacaris pacemque dabunt tua gesta benignam,
Nullo te nigram visurum tempore mortem,
160Sed fore victurum, dum nubila frigidus aer
Dumque feret caelum stellas, dum montibus altis
Versabuntur apri, fluvios dum piscis amabit,
Nam, velut e nobis unum, te, candide Cosme,
Tollere de medio penitus mala Parca timebit.
165Ast, ubi tu Latiis extremo maxima terris
Gesseris imperia atque vices in tempora nostras,
Huc tibi sit reditus, sedes haec aurea Cosmum
Certa manet, superas ibis rediturus in oras
Aevo perpetuos illic usurus in annos.
170Haec deus. At Medices animo nihil inde moratus
Ad terram linquens orbem candore decorum
Descendit, nullam Lethaei fluminis undam
Cum degustaret, geminas neque perderet alas,
Lucida cui tanto fulserunt membra nitore,
175Ut, sedes quanquam Florenti Cosmus in urbe
Ponendas statuit, quo fortunatior una
Protinus haec Tuscas inter caput efferet urbes,
Attamen est adeo latum vulgatus in orbem
Splendor et extremas late diffusus in oras,
180Ut Nilusque pater mirans atque ultima Thule
Quaereret, unde foret tam clari causa nitoris.
Cum vero nossent, Latiis ut splendor ab oris
Venisset, Tusca quoniam novus Ammon in urbe
Tunc responsa daret, subito concursus ad illum
185Factus et ex omni Latii regione videndum,
Qui caelo fuerat nuper demissus ab alto.
Venerunt magnique duces magnique tyranni
Suppliciter rebus dubiis responsa petentes.
Qui cum vidissent hominem vocemque relatam
190Auribus acciperent sacri de pectore Cosmi,
Usque adeo sensus stupefactaque corda fuerunt,
Ut patriam tandem redeuntes quisquis avitam
Iurarent penitus nullo se tempore quicquam
Vidisse in terris Cosmo divinius usquam
195Aut se visuros; adeo praesentia famam
Vicerat acceptam cuiusque in mente priorem.
Sic Medicis partes hinc fusum est nomen in omnes,
Ut, Romae fuerat qui princeps optimus olim,
Augusti nusquam celebretur gloria maior.
200Et merito, quoniam non inferiora togatus
Egerit et patriae verus pater inde vocari
Promeritus fuerit, saevis ex hostibus unus
Quod libertatem saevaque tyrannide texit.
Felix, o nimium felix Florentia, quae te
205Nunc iactare queas tali pia mater alumno,
Qualem nemo quidem se nunc vidisse fatetur
Hactenus aut Latio iam sperat in orbe futurum.
Hic ita sim demens, tenui qui carmine laudes
Aggrediar memorare novas aut maxima Cosmi
210Facta Sophocleo nimirum digna cothurno?
Nam puto, si Phoebus divini carminis auctor
Pro meritis ornare velit, vix possit et ipsum
Vix queat ingentem scribendi ferre laborem.
Quis tam doctus erit, digno qui carmine possit
215Insignem pietate virum laudare? quis usquam
Exprimat, ut Medices superum perculsus amore
Relligione deum priscos superarit avorum,
Cum nullus plures superis impendat honores,
Plura nec ex ullo fuerint in honore deorum
220Structa vel insigni pulcherrima templa decore,
Arnus, quae, donec leni fluet agmine Tuscus,
Extremis veniens mirabitur advena terris?
Qualis at in Cosmo fuerit prudentia, quale
Ingenium, regit Etruscas dum legibus urbes,
225Mortali quamvis minus est fas dicere cuiquam,
Hoc tamen haud sileam cunctos, quibus optima curae
Publica res fuerit, vere ingenueque fateri
Omnia se penitus Cosmo didicisse magistro,
Ad bene pertineant urbem quaecunque regendam.
230Et dubitabis adhuc priscae, Florentia, Romae,
Unde genus ducis Syllano milite primum,
Te fortunatam longum conferre per aevum?
Quae sit divinos quamvis complexa nepotes,
Imperium terris animos aequarit Olympo,
235Hoc tamen hanc uno superas penitusque necesse est,
Semper in hoc uno saltem tibi cedat alumno.


5. ad Cosmum Medicen

Iam tandem Italiae fugientis prendimus oras,
Hac Troiana tenus fors premet acta ratem.
Egrediens vastis agitatum fluctibus aequor
En mea iam portum fessa carina subit,
5Cum Medicis placido spectentur carmina vultu,
Lusimus in nomen quae modo pauca suum.
Nunc mihi seu flavas volvat Pactolus arenas
Seu mihi, quas nutrit Lydia, dentur opes,
Indi seu quicquid reges habuisse putantur,
10Seu teneam, quicquid Persica regna ferunt,
Non tamen haec ausim tali praeponere sorti;
Sat tibi si placeam, Cosme, beatus ero.


6. ad Iohannem Medicen Cosmi filium

Prima domus Medicum Latiis quia fulget in oris
Nec venit Aoniis gratior ulla deis,
Vos decet, o divae, dare carmina pauca roganti,
Grandia dum Medicis ludere facta paro.
5Nanque quid esse potest maius, quam pignora Cosmi
Et natum tanto, Musa, referre viro,
Cum possis dici felix hac sorte, Iohannes,
Dumtaxat genitor quod tibi Cosmus adest?
At nunc, quod sequeris monitus in cuncta paternos
10Et sapiens fratrem consulis inde pium,
Evenit, ut dignus Cosmo videaris alumnus
Et frater magno digne habeare Petro.
Qui cum plura piis impendant tempora Musis
Et magnis faveant protinus ingeniis,
15Tu colis et Musas pariter sanctosque poetas
Et das pro meritis tu quoque digna satis.
Temporibus nostris aetas concedat avorum
Nec Maecenatem iactitet illa suum,
Maecenas olim favit nam vatibus unus,
20Maecenas unus spesque salusque fuit,
At modo tris Medices Tusca natique paterque
Urbe vigent, doctis portus et aura viris.
Felices igitur vates, felicia cunctis
Tempora, nam Medices otia pacis amant.
25Hoc praestat sacri virtus quam maxima Cosmi,
Hoc bona mens magni consiliumque Petri.
Sed, cum dura nimis sors invidiosa senectae
Audeat, heu, Cosmi laedere membra patris,
Nec sic nodosa pudeat male fata podagra
30Indignos Petri iam temerasse pedes,
Neuter ut officio possit modo captus eundi
Visere, num quisquis iusque piumque colat.
Incedens totam validus tu circuis arcem
Prospiciens, ne quod fiat in urbe nefas.
35Si qua tamen reperis veteris vestigia fraudis,
Per te sunt sacro cuncta relata patri.
Sic aiunt solitum, caelo cum mittitur alto,
Mercurium summo facta referre Iovi.
Ergo, ubi divino tandem tua pectore Cosmus
40Dicta capit gravibus exagitanda modis,
Advocat hic subito Petrum, qui proxima patri
Invigilans urbi pondera mente gerit,
Atque ita, cum gemini, cari pia cura parentis,
Assitis, patriae lumen uterque suae,
45Tunc aperit monitis Cosmus sacer ora futuris,
Ora, quibus populus gaudeat usque suus,
Nam pia promeritis disponit iura nec ullis
Egregiis desunt praemia certa viris
Nec sinit, ut nostra quisquam sceleratus in urbe
50Evadat poenas, munera digna, graves.
Nec tantum prisci valuit vox magna Lycurgi,
Dum Spartae leges conderet ille novas,
Aut hic, quem, doctae, quondam vidistis, Athenae,
Praeceptis cives composuisse piis.
55O tes mirandas, hominem quis crederet usquam
Proxima divina cernere mente Iovi?
Cosmus enim natis ubi sanxit cuncta duobus,
Hoc et uterque suus sensit alumnus idem
Atque palam reliquis per te sunt facta benignis
60Civibus et patriae tam bona iura tuae,
Miratur populus pariter sanctusque senatus
Noster ab humano pectore tanta dari.
Nec minus, est quicunque tua vir in urbe togatus,
Tot bona qui tuleris, te veneranter adit,
65Quam quondam fertur magni gens prisca Quirini
Pompilium precibus concelebrasse sacris,
Nam, populum iustus Romanum Marte ferocem
Frangeret ut sancta relligione Numa,
Fertur Aricinam Phoebo Musisque sacratam
70In vallem solus saepius isse pater
Atque ibi, Romuleae prosint quae plurima genti,
Egeriam votis consuluisse deam.
Tu quoque divinum fratrem sacrumque parentem
Consulis ut, Medica numina bina domo,
75Sic ea, quae populus semper Syllanus adoret,
Crederis e superis nunc habuisse deis.


7. eulogium in Iohannem Medicen ad Cosmum patrem

Heu modo qui laeto dicebam carmine natum
Florentem ludens, Cosme beate, tuum,
Cogor in extinctum crudeli funere eundem
Dicere flebilibus tristia verba sonis.
5Quam cito fata suum vertunt mutata tenorem,
Quam cito fors diras vertit acerba vices.
Nam quo Syllana florentior alter in urbe
Aut mage quem decuit vivere, nullus erat.
En tristi subito correptus morte, Iohannes,
10Deseris extremis frigida membra rogis.
Non tibi divitiae Medicum, non fama per orbem
Profuit in cunctis concelebranda locis,
Non tibi, quod, monitis divini edocte parentis,
Servaris patriae libera iura tuae.
15Nil etiam casta te relligione deorum
Tam bene de superis promeruisse iuvat.
Omnia mors rumpit, meritum neque respicit ullum
Nescia vel sanctis parcere dura viris.
Quin etiam credam, cum sacri pignora Cosmi
20Ausa sit e medio tollere acerba gradu,
Hanc quoque perpetuos ausuram attingere divos
Et natis orbum reddere posse Iovem.
Desinite hinc omnes quicquam sperare futurum
Longius humana condicione datum,
25Postquam, qui meritis totum complectitur orbem
Et trahit aeternos in sua vota deos,
Non potuit Medices natum defendere Cosmus,
Quo minus infernos transnatet umbra lacus.
At potuit. Quis enim Cosmo neget ulla petenti,
30Audeat aut tanto non dare cuncta viro?
Tristia, nam, vitae quae rumpit stamina, Clotho,
Iurarat Medicos, diva proterva, Lares
Iamque propinquabat thalamo, quo dira Iohanni
Inferret nigras Parca maligna manus.
35Sed, cum de nato divino in pectore curas
Vidisset patrem tunc agitare pias,
Hanc ita divini fregit reverentia Cosmi,
Ut coeptum subito linquere vellet opus.
Sed vetat hinc sapiens Parcam discedere Cosmus
40Verbaque divina talia voce refert:
Ergo, ubi tam firmus fatorum vertitur ordo,
Qui Iovis e medio defluit usque sinu,
Hactenus ut nullis hominum nullisque deorum
Contigerit celerem sistere posse rotam,
45Hunc ego non patiar nostro nunc nomine frangi,
Sed per me semper intemeratus eat.
Dixerat. Inde suum servavit Parca tenorem,
Sed quater invito substitit ante pede.
Sic Medices cari constanti pectore Cosmus
50Inspexit nati funera cruda pater,
Ut nec Anaxagorae nobis, nec sancta Catonis,
Qui invicti natos imposuere rogis,
Sint optanda magis tolerandi exempla doloris,
Quam tua, nam, Medices, tu dare summa potes.
55Experti hoc cives referunt te protinus omnes
Esse vel in tota fortius urbe nihil,
Nam, voluit quicunque gravis solatia casus
Luctibus in tantis debita ferre patri,
Invicti sensit fortissima pectora Cosmi
60Nil licet ingenti succubuisse malo,
Sed graviter nati reliquos in morte dolentes
Solandi munus praeripuisse magis.
Dicite, Cecropiae, si quem vidistis, Athenae,
Aut vos, Ausonii moenia celsa Remi,
65Dicite, vos quaeso, dum prisca aetate virorum
Clarorum vobis copia magna fuit,
Si quem vidistis, vultu qui immotus eodem,
Quo natum genuit, efferat inde suum,
Invictas et qui praeberet luctibus aures,
70Cum dolor afflictae verberat astra domus,
Et quem, dum maestus lachrimas effundit acerbas,
Non posset populus sede movere gravi,
Praecipue, tanti prae se qui signa doloris
Ferret, ut in lachrimas cogeret ire feras.
75Nec tot pampineo suscepit Apulia magno
Vota nec aegroto tot pia Parthenope,
Quot nunc Etrusca populus Syllanus in urbe
Suscepit precibus vota pudica piis,
Ut tibi, cui vixdum Saturni exacta maligni
80Alterius cursus tertia pars fuerat,
Eiusdem saltem binos evincere cursus
Concedat pensis Parca severa suis.
Tot sed vota cadunt, quis vos, dum talia, divi,
Negligitis, possit esse putare deos?
85Nam modo, qui navem iactatam fluctibus altis
Ingredier portum cernere visus erat,
Hanc procul a terra rursus surgentibus undis
Tristius inspexit edere naufragium.
Heu, quam fallaci stultum confidere sorti
90Aut dubio quenquam credere vela mari.
Sed, quamvis populus doleat spe captus inani,
Numina sic votis surda fuisse suis,
Quo, tamen, ipse potest, sequitur te maestus honore
Et sua dat cineri dona suprema tuo
95Vexillisque suis, quae sint tibi pignus amoris,
Exequitur miseris te miser ille modis.
Maxima pars procerum mutata veste fuerunt,
Dum tanti subeunt funera acerba viri.
Nec penitus tota civis fuit ullus in urbe,
100In lachrimas qui se non daret usque pias.
Quin etiam Fesulo dicuntur vertice nymphae
Tristitia maestas dissoluisse comas.
Heu, quos clamores, tota quos urbe dolentum
Sensimus et questus edere cuncta novos?
105Ille dolet misero pertundens pectora planctu,
Heu, tam munifico se caruisse viro.
Hic petit a cunctis, an cive humanius illo
Omnibus audierint ante fuisse locis.
Ille refert prisca Medicen pietate Iohannem
110Plurima in aeternos dona tulisse deos
Et queritur post haec nimis indignatus in illos
Talia tam sancto nil valuisse viro.
Est quoque, qui patriam miserans non desinit omnes
Dicere Syllanos ultima damna pati,
115Ut nullus Tusca restarit civis in urbe,
Dum tibi supremas contulit inferias,
Cui non extiteris vel maxima causa dolendi,
Praestita dum memorat, officiose, tua.
Sic omnes, maesto dum spargunt ore querelas,
120Quas dolor infandus cogit inire graves,
Affirmant: Si te potuerunt fata, Iohannes,
E medio patriae praeripuisse sinu,
Non tamen haec tantum cursu valitura perenni
Omnia se quamvis vertere posse putent,
125Tuscus ut aeternos populus bene gratus in annos
Desistat nomen commemorare tuum,
Ex quo perpetua celebreris laude futurus,
Papula sideribus dum dabit Oceanus.
Adde, quod et fratris vives pietate. Quis usquam
130Dicitur in fratrem plura tulisse pium,
Cum nolit Latio Petrus cessisse Quirino,
Germani celebrat dum monumenta sui?
Nam, velut illa Remi iuxta se ponere sedem
Iusserat, ut socio nomine iura daret,
135Sic Florentinas Petrus dum flectet habenas
Atque dabit patriae dum bona tanta suae,
In fratrem mira ductus pietate Iohannem,
Quo nihil extiterat carius ante sibi,
Consiliis urbem patriamque tuentibus ipsam
140Continuo referet, quam bonus ille fuit,
Hoc melius, quam si constent simulacra perempti,
Fraterno vivet frater in ore diu.
At nos de multis, quos iam reor esse futuros,
Carminibus celebrent qui tua busta novis,
145In te, quae nostrum, Medices, testentur amorem,
Haec urnae dedimus carmina pauca tuae:
Syllani cuius fleverunt morte Quirites,
Dum premit infandus publica cuncta dolor,
Hic situs est prisca Medices pietate Iohannes,
150Maxima germani, maxima cura patris.


8. votivum carmen ad Apollinem artis medicae deum | pro Iuliano Medice graviter aegrotante

Carminibus vatum semper si, sancte, piorum
Flecteris et precibus, pulcher Apollo, piis,
Huc, quod Arabs felix aut quod gerit Indica tellus
Aut Haemi quicquid colligit ora, feras,
5Et quaecunque putas membris conferre levandis,
Seu cantus fuerint, pharmaca sive magis,
Nanque decet puero, vexat quem sontica febris,
Te Medici medicas nunc adhibere manus.
Nam tu sive deus Musarum et carminis auctor
10Diceris et medicae sive repertor opis,
Nimirum, Petrus quia sit complexus, utrumque
Consorti debes, dive, favere tuo,
A Iove si tristes discis nam pellere morbos
Aegraque sunt curae corpora danda tuae.
15At Petrus e Cosmo didicit curare parente,
Ne vitiet mentes ulla cupido bonas.
Hinc bene, cum Medices medicas exerceat artes,
Conveniunt generis nomina prisca sibi.
Quod, si voce novem mulces et carmine divas
20Et nutum servat quaeque puella tuum,
Pluribus at Petrus meritis nec poenitet illas,
Traxit in arbitrium numina tanta suum.
Si Maecenatem laudant, quod plurima quondam
Vatibus attulerit praemia digna sacris,
25At longum Medices etiam dicetur in aevum
Et veniet meritis par quoque fama suis,
Non modo, quod doctis doctissimus ipse poetis
Faverit ingeniis, spesque salusque, bonis,
Sed, quia Pieridum miro succensus amore
30Hospitio Musas suscipit ille domi.
Nam Petrus Aonio deducens vertice nymphas,
Hactenus Haemonium quae coluere nemus,
De Pario vitreum construxit marmore fontem.
Unde fluat, sacros quae lavet, unda, choros.
35Quin, prope se quales, hortos, nec Thessala Tempe
Pulchra vident, doctas iussit habere deas,
Ut possit Petrus Musas audire canentes,
Quae Medicum laudes sint habitura novas.
Tantus honos Medicis divas nam detinet illas
40Deque suo tantum provenit ore decus,
Ut, quotiens lauri virides spatiatur ad umbras,
Assurgat Medici quaeque Camena Petro.
Haec ego. Tum Phoebus respondit pauca roganti
Auratae pulsans consona fila lyrae:
45En precibus votisque tuis, en, Nalde, pudicis
Assumus, en castus numina flexit amor.
Me tibi Pierides patientur adesse vocanti
Meque volent Medici cuncta adhibere pio
Et, quanquam lati distinguo tempora mundi,
50Cursibus et nostris itque reditque dies,
Hic adero tamen. Interea quis forte deorum
Lucis agat currus, viderit ipse pater.
At tu, ne dubia suspensus mente traharis,
Accipe divinis verba notata sonis.
55Ille Petri Medicis natus, cui multa precaris,
Liberet ut morbus membra tenella gravis,
Ne dubita, febres quam primum, Nalde, malignas
Evadet, si quid pharmaca nostra valent.
Ah, quibus ille meo servatur numine rebus,
60Afferet aut patriae quot bona summa suae.
A magno, qui, cum deducat nomen Iulo
In Medica genitus, strips generosa, domo,
Dum longos vitam felix producet in annos,
Se similem generi nominibusque dabit.
65Me duce nam vitreo tantum de fonte liquoris
Versatus nostris hauriet usque iugis,
Ut tibi, qua merito, Laurenti edocte, nitentes
Arbore iam cinxit lecta corona comas,
Hac itidem fratri nectam de fronde coronam,
70Sitis ut e nostro munere uterque pares.
At, postquam veniet nobis maturior aetas,
Qua patriae liceat res agitare graves,
Extremis tandem victrix Florentia terris
Finiet imperium facta beata suum.
75Tunc sinet, Arne, tuis misceri maximus undis
Ipse suas Nilus Eridanusque pater,
Audiet et Lydos etiam mugire leones
Subdita longinquis ultima terra plagis.
Cuius ut insignis lucescat gloria palmae,
80Crescat et ut Medicae fama decusque domus,
Victrici rursus victorum tempora lauro
Ornabo propriis ipse deus manibus.
Tunc te felicem dictabis, Petre, parentem
Et nihil huic sorti praeposuisse voles,
85Cum donata mea populo comitante corona
Pignora conspicies bina redire domum.
Haec cecinit Phoebus. Phoebo quis verior augur?
Quis dubitet vati credere cuncta deo?


9. epitaphium in Laurentium Cosmi Medicis fratrem

Postquam te patriae rapuerunt fata dolenti,
Laurenti, Medicae gloria magna domus,
En Cosmus frater nulli pietate secundus
Donavit tumulo nunc tua busta novo.


10. ad Laurentium Medicen Petri filium

Ecce, Syracusiam cum nunc tibi ludere Musam
Incipiam, qualem scripserat ante Maro,
O utinam tanti longe vestigia vatis
Extremo possem tempore docta sequi.
5Qualiacunque tamen, placida, te, mente, rogamus,
Utque soles, Medices, carmina nostra legas.


11. eulogium in Cosmum Medicen patrem patriae

Ergo quis infandum poterit narrare dolorem?
Quis poterit lachrimas explicuisse graves?
Quae mihi, quae poterit carmen spirare dearum,
Dum gravis affligit pectora nostra dolor
5Dumque adeo Medicis lugemus funera Cosmi,
Natus ut extincti frigida busta patris?
Cum, nova praesertim quae iam dictare solebant
Vatibus Aonio verba notanda pede,
Nunc etiam nigra squalescant veste Camenae
10Et solvant tristes in sua colla comas,
Cum graviter Phoebus casu concussus acerbo
Dicatur maesta conticuisse lyra.
Nam neque Syllani tantum te, Cosme, Quirites
Extinctum lachrimis condoluere novis,
15Sed superi, quorum lugendi rarior usus
Et procul a tristi vivere maestitia.
Quod bene de cunctis adeo si, Cosme, fuisti
Promeritus, vita dum fruerere pia,
Ut sua nunc maestis tundentes pectora palmis,
20Heu, doleant mortis fata severa tuae,
Non precor, e nostro discedat corpore luctus
Aut sim praecipuae condicionis ego,
Hoc precor, usque adeo laxentur membra dolore,
Ut pateat stupido pectore vocis iter,
25Qua liceat, maesto dum fundimus ore querelas,
Fortunae miseras condoluisse vices,
Qua liceat, patriae dum dantur iusta parenti,
Debita flebiliter publica damna queri.
Tempus erat, Titan quo fervida signa per orbem
30Acrior Herculei terga leonis adit,
Cum prope iam positus supremo in limine vitae
Senserat extremum Cosmus adesse diem.
Ergo non vanos metuens in corde dolores,
Inscia quos hominum turba timere solet,
35Sed constans, veluti qui dudum certus eundi
Sidereas cuperet rite redire domos,
Advocat hic natum, qui verba extrema parentis
Audiat, heu, levibus non referenda modis.
Qui simul ac, monitus servaret ut ille paternos,
40Divini subiit ora verenda patris,
Naturam nivei Medices imitatus oloris
Suprema moriens talia voce dedit:
Si morbus gravior tristi vitiata senecta
Corpora nostra vetat vivere posse diu,
45Te precor, ut nostri tantas de pectore curas
Et medicam mittas, quam, Petre, quaeris, opem
Nec tu Parcarum tristem durumque tenorem
Tam levibus curis flectere posse puta.
Nam me fata vocant, video, nam Iuppiter ipse
50Me iubet humanas deseruisse vices.
Non invitus eo nec me mortalia tangunt
Vota nec est vitae iam mihi cura meae.
Mortales pridem meditans deponere curas
Me procul hac humili tollere sorte paro,
55Corporis ut caecis tenebris vinclisque solutus
Extremum valeam carpere mente bonum.
Quo facere id possim, curas tu, nate, paternas
Suscipe; sunt humeris pondera digna tuis.
Quarum nulla magis me me nunc urget euntem
60Nec magis ingenium degravat ulla meum,
Quam me, quae semper vita mihi carior ipsa
Extitit, heu, patriam linquere, nate, piam,
Quod te per geminos, tua pignora cara, nepotes
Oro perque meum, Petre, senile caput,
65Ardenti ut studio Lydos tueare penates
Et procul infesto semper ab hoste tegas
Et, quae nunc multos est iam servata per annos,
Florentis placidus otia pacis ames.
Concordes, moneo, semper complectere cives
70Et quibus est patriae maxima cura suae.
His, precor, ut sociis Etrusci frena leonis
In rectum semper flectere, nate, velis.
Nec tu iustitiae monitus contemne severos,
Dum statues urbi libera iura tuae,
75Nanque potes duros populi vitare tumultus
Hac duce, dum meritus quemque tuetur honos.
Quin, ubi te iustis reges populique videbunt
Legibus Etruscas instituisse domos,
Undique convenient ad te, mi nate, frequentes,
80Qui rebus cupient consuluisse suis.
O quam conspicies hanc urbem quantaque cernes
Tempore Lydorum surgere regna brevi,
Cum tibi vel reges potius parere monenti,
Quam reliquis mores imposuisse, volent.
85Hic ego, si tenues fuero dilapsus in auras,
Ut nequeam sedes, nate, videre novas,
Attamen, Etrusci, gaudebo, ut regna leonis
Accipiam monitis aucta fuisse tuis,
Nam me, quae tenuit vivum tellure repostum,
90Suscipiet patriae maxima cura meae.
Iamque vale et nostrum pompis ornare sepulchrum
Desine; quod terra est, fac, quoque terra tegat.
Vix ea finierat, cum fama accita sinistra
Advolat huc celeri patria maesta gradu;
95Nanque suburbanum, quod te, tum, Cosme, tenebat,
Casibus illa petens venit abacta novis.
Ergo, ubi divini subiit penetralia Cosmi
Atque patrem vidit patria maesta pium,
Tristibus extemplo Cosmum complectitur ulnis
100Effundens querulis verba dolenda modis:
Quis me, quis miseram, genitor carissime, natam,
Quis me, quis sine te vivere posse putet?
Cui, modo si moreris, cuinam deserta relinquar
Quisve suo poterit me refovere sinu?
105Quid vos, fata, iuvat, saevissima numina, tristi
Funere divinum sic temerare patrem?
An quoque, quod sacrum est, audetis tollere, Parcae,
Nec pudor est sanctos perdere morte viros?
Quin ego crediderim mortem tibi posse parari,
110Iuppiter, et nigros posse subire rogos,
Si modo sic rapitur superum dignatus honore
De nostro Medices in cava busta sinu.
Dixerat et lateri post haec affixa paterno
Hinc oculos nusquam dimovet illa suos
115Et modo defessi permulcet membra parentis
Et modo dat canis oscula maesta genis.
Interdum saevam tentat si flectere mortem,
Aut lachrimis posset fata movere piis.
Ast, ubi tot cernit precibus nil fata moveri
120Aspera, sed cursum continuare gravem,
Quod superest, cari morientia lumina patris
Cogitat, heu, tristi composuisse manu;
At nequit infelix subitis exterrita monstris
Officium patri reddere nata pio.
125Nanque, ubi perspexit gelidos miserabilis artus
Extremis Cosmum deseruisse rogis,
Heu, gelidum magno pectus stupefacta dolore
Concidit in patrios exanimata sinus.
Post, ubi iam stimulis urgens gravioribus illi
130Excussit stupide languida membra dolor,
Consurgit pugnis pectus percussa decorum
Et lachrimis maestas irrigat inde genas.
Hinc, quaecunque venit, gravibus loca questibus implet,
Dum dolet extinctum patria maesta patrem:
135Quis te, Cosme pater, saevus mihi casus ademit
Quisve sacrum potuit vis temerare caput?
Quis te, quis nobis invidit, Cosme, deorum
Aut quae te rapuit livida Parca mihi?
Cui tantum de te concessum, Cosme, quis ausus
140Aeternum tristi perdere morte virum?
An passa