Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Forte caleffabit gens me citadina Tonellum,
Quod modo Zanninae bruser amore meae
Et quod, usatus ego stallas purgare ledamo,
Ducar amorosas dicere vene brigas;
5Ac si non etiam pania veschientur amoris
Qui menant pastos ad beverare boves,
Qui mungunt vaccas, pegoras qui forfice tosant,
Qui pascunt asinos gramine, fronde capras,
Quique sciunt grassos ad giandas ducere porcos,
10Quique sciunt cultis tradere semen agris.
Nemo super terram mangiat, mihi credite, panem,
Cui non mortali panza foretur acu.
Sit contadinus quisquam, sit natus in urbe,
Trat semel in trapolam quemque Cupido sua
15Ipse veretones tirat huc, tirat improbus illuc,
Qui volat ut smerlus, caecus et absque braga.
Ergo, licet mea sit qua scribo penna badilus
Et faciat drussas vanga sgurenta manus,
Non tamen, oyde, malum potui scampare brusorem,
20Quo sforzata fuit cedere zappa pivae.

2 Tempus erat quando flores primavera galantos
Spantegat et freddam scolat Apollo brinam,
Sancta facit saltare foras Agnesa lusertas
Serpaque scorzato corpore bella godit,
25Capra petit caprum revocatque cavalla cavallum
Picaque compagnum quaerit alegra suum,
Stalladizza novas armenta biolcus ad herbas
Menat et ad torum calda vedella fugit,
Boschicolae frifolat rosignolae gorga per umbras
30Ac sua sub trabibus rondina sora canit;
Ante meos oculos tunc te desgratia duxit,
O Zannina, gulae corda gaiarda meae.
Vix et apena tuum vidi gregnare bochinum,
Illico ballestram discaricavit Amor.
35Discaricavit Amor talem, mihi crede, verettam,
Ut pro te veluti pegola nigra bruser.
Sola, precor, mea sis, mea sis tu sola morosa,
Sic tuus aeterno tempore schiavus ero.
Omnibus in rebus contentor habere fradellum,
40O compagnum dulci non in amore volo.
Si molesina tuo fueris, Zannina, Tonello,
Non mitriam summi ferre bramabo papae.
Deh, per amore Dei, si te amo, dic mihi verum:
Num migolam pro me dulcis amoris habes?
45Fallor, habes, quoniam mater Natura comandat:
"O brigata, volo quisquis amatur amet".

3 Solus solettus stabam colegatus in umbra
Pascebamque meas virda per arva capras;
Nulla travaiabant vodam pensiria mentem
50Nullaque cogebat cura gratare caput;
Cum mihi bolzoniger cor, oyme, Cupido, forasti,
Nec tuus in fallum dardus alhora dedit;
Immo fracassasti rationis moenia, quae tunc
Circa coradellam bastio fortis erant.
55Nonne disarmatum me tunc, bastarde, catasti?
Nonne fuit rocchae guarda neguna meae?
More valenthominis schenam deretro feristi:
O bellas provas quas, traditore, facis!
Crede mihi, pocum guadagnat miles honorem,
60Bottinum poveram qui trahit extra casam.
Sed precor almancum: si sic tractare bonhomum
Te iuvat, ah, doiae sit medicina meae:
Numquid habes unum pro me tantummodo stralem?
Si bene per pharetram quaeris, un alter erit:
65Sentiat hunc etiam mediis Zannina budellis,
Pendeat ut nostrae iusta balanza somae,
Si caricas asinum neque par sit utrique galono
Sarcina, non illam bestia pigra feret.
Omnia sunt semper drittis iustanda misuris:
70Sic cosa per versum vadit ogn'hora suum.

4 Stella diana mihi se monstrat nonne politam,
Cum tirat occhiadas bella Zanina suas?
Sol damatina mihi caviatam nonne palesat,
Cum scoprit trezzas bella Zanina suas?
75Stirps Marchesca suum sparpagnat nonne tesorum,
Cum ringit dentes bella Zanina suos?
Tullius in pergol chiachiaronus nonne ragionat,
Cum parlat nymphae bella bochina meae?
Gens citadina sonat schitarinos nonne tricordes,
80Cum cantat nymphae bella bochina meae?
Capra legera mihi saltando nonne videtur,
Cum ballat nymphae gamba iutenta meae?
Testa, manus, gambae, venter, pes, coppa Zaninae,
Seu stet, seu sedeat, sive lavoret agros,
85Seu parlet, cantet, mangiet, faciatque coellum,
Sunt id, quod, ni sit, nil valet esse boni;
Sunt sol, luna, Venus, mundus mediusque Milanus,
Sunt, ut concludam, tota Cipada mihi.

5 O Zannina meo plus stralusenta badilo,
90Cur sguardaduris me, traditora, feris?
Sunt mihi tot forchae medio ventrone ficatae,
Occhiadas quoties das mihi saepe tuas.
Quales barberi video splendere bacinos
Aut qualis longo zappa labore nitet,
95Sberlusenta quidem talis tua fazza scoraiat
Quisquis mostazzum vult doniare tuum.
Quando tibi miror guanzas rossore galantas,
"Deh, giandussa - crido -, stella diana venit".
Esse tuos digitos penso bis quinque cavecchios,
100Ad tornum factos quos Michelangel habet.
In teneram posses ferrum voltare povinam,
Seu Tortorellam, seu Titalora canas.
Est verghetta mihi de fino facta piombo:
Hanc tibi donabo, sis molesina tamen.

6 105Phoebus abandonat mundum vaditque sotacquam
Vultque super lectum se colegare suum.
Zappator lassat zappam, bovarus aratrum,
Vangaque villani tornat alegra casam.
Cuncta reposatum redeunt: gallina polarum,
110Porcus porcillum, vacca petit stabulum.
Fabri martellos ponunt pennamque nodari,
Installatque asinos medda Gianola suos.
Quisque suum cercat Phoebo scampante ripossum,
Ast ego sub tota nocte travaio miser.

7 8 115Dum stravacatae pegorae marezzant
Dumque passutas coprit umbra vaccas,
Ecce sub gianda locus umbriosus,
Barba Garille.
9 Cancar, est verum, reposemus ambo.
120Quam bonus ventus sofiat sub istis
Frondibus, dum sol nimio sboientat
Rura calore.
10 Sentin ut multae cicigant cigalae,
Quae mihi rumpunt cicigando testam?
125Excitant voias hominum bibendi
Omnibus horis.
Ergo taccatum quod habes galono
Da mihi fiascum: sitio, Garille,
Atque brusatas habeo ganassas,
130Spudo biaccam.
Tu prius buso remove cocaium,
En bibo, "clo clo" resonat botazzus;
Est bonum vinum, sed habet saporem,
Oybo, barilli.
135Sum refrescatus maduitque milza,
Sicca pro caldo nimio corada
Sorbuit vinum veluti quadrellus
Igne recoctus.
Sentio sub me validum fiatum,
140Vox mihi salda est: quid erit, Garille,
Si meae laudes canimus Zaninae?
Accipe pivam.
Dum cano, plenis sofia ganassis.
11 "Lilili blirum", male stoppo busos,
145At prius nasum sine me mocare,
Iamque comenza.
12 Debeo grossum facere an sutilum?
Sum refredatus, faciam sutilum,
Quod tuam vecchiam somiabo vaccam
150Nomine Moram.
"O, me li blirum, Zoanina, blirum,
Huc veni, lirum, mea, bili lirum..."
Sed quid a longe video venire?
Ecce Pedralus.
13 155O Toni, quare dubitas nigottam
Et tuas capras retines chiloyum
Et facit boscos resonare charam
Piva Zaninam?
Nos Todescorum furiam scapamus,
160Qui greges robbant, casamenta brusant,
Feminas sforzant, vacuant botazzos,
Cuncta ruinant.
Tu tamen cantas velut ociosus
Et tuam curas potius Zaninam,
165Quam, Todescorum veniente stolo,
Perdere vaccas.
14 Mantuae princeps Federicus ille
Ocium nobis dedit hoc, Pedrale,
Deque camporum stopiis suorum
170Pascolo capras.
Semper illius volo schiavus esse,
Tres cui dono pegoras quotannis,
Caseos octo, totidem ricottas,
Quinque cagiadas.
175Sit meus semper duca vel signorus
Mantuae princeps Federicus iste,
Quem meus "lu lu" frifolans canellus
Cantet ogn'horam.
Quattuor nigras habet hic osellas,
180Nomen illarum male me ricordor,
Esse cornacchias tamen et mulacchias
Zambo putavit;
Caelicos istae pratigant paesos
Hasque reginas vocitant oselli,
185Quae fretum, terram, baratrum spavent
Tempore guerrae.
15 Non mihi certe tua sors noiosa est,
Quam tibi fecit duca Mantuanus,
Sed Todescorum potius canaia
190Tanta recressit.
En ego scazzor proprio paeso
Et viam tristes fugio caprettas,
De mala voia fugiensque lasso
Dulce terenum.
195En duos agnos modo parturitos
Vix guido mecum, pecoris speranzam.
Rei mihi, qualis code sella balzat
Nos pegoraros!
Saepe cornacchiae faciendo "cra cra"
200Et super tezzas, super et pioppas
Nonne dixerunt mala tanta nobis
Totque malannos?
Sed, Toni, dicas mihi iam rasonem,
Et quis est princeps Federicus iste,
205Et quid et quare tot in angonais
Mantua godit.
16 Mantua est cunctis melior citadis,
Mantuae gens est bona, liberalis,
Mantuam semper squaquarare sentis,
210Barba Pedrale.
Ista primaros generat poetas,
Excitat pronos iuvenes ad arma,
Ricca frumento, pegoris, olivis,
Piscibus, uvis.
215Semper in ballis godit et moreschis,
Hic strepunt pivae, cifoli, canelli,
Hicve zamporgnae, pifari, rubebae
Cagaque cymbay.
Non ibi proles gibilina plus quam
220Ghelpha guardatur, sed amant vicissim,
Prandeunt, cenant, caciant, osellant,
Carmina dicunt.
Non ibi cartae, tavolerus atque,
Non ibi taroch, crica, sbarainus,
225Cum quibus ludis iuvenes sedendo
Corpora guastant;
Ut super montem male barca possat,
Ut natat currus pelagi per undas,
Hoc idem parent iuvenes sedendo
230Ludere cartis.
Mantuae ludunt cugolis rotundis,
Quas vocat Bressae populus borellas,
Quando per ferri spatium balotta
Itque reditque;
235Gonfias ballas veluti vesigas
Sole sub caldo scanulis balanzant:
Hic batit - signat caciam sed alter -,
Ille rebattit.
Giostrulae, scrimmae, caciae, palaestrae
240Sunt iuventutis bona Mantuanae,
Brixiae nec non, sibi quam sorellam
Mantua fecit.
17 Ah, Toni, qualem tua verba doiam
Dant mihi, Bressam quoniam ricordas,
245Quae tot infelix patitur malannos
Semper in armis.
Angelus quisnam, deus aut diavol
Huic semel quemquam dederit ripossum?
Non, Toni, plus est ut erat davantum
250Brixia felix.
Qualis est inter Paduae vilanos
Franciae miles, magis aut Todescus,
Quando se incappat fugiens in illos
Tempore guerrae,
255Talis est inter varias canaias
Militum Bressae populus tapinae,
Inter et centum sedet illa semper
Artelarias.
Hanc enim caeli monitu ruinam
260Vidimus, quando Mirabella turris,
Iuncta quae Rocchae lateri sedebat,
Fracta volavit.
Ipsa bombardae Stigium tenebat
Pulverem, dico Stigium quod ipsum,
265Si, Toni, nescis, genuere mundo
Trenta diavoy;
Hanc focus caeli rapuit tonantis:
O puta qualis crepitus sonavit!
Saxa de centum pesiis volarunt
270Mille miaros.
Post eum casum sequiere tanta
Bella cum Gallis, Italis, Spagnolis,
Cum Capelletis, Sguiceris, Todeschis,
Cum Brisighellis.
275Non eas Manto patitur bataias;
Ergo si godit, stupeo pochinum;
Haec tamen nostrae fuit una Bressae
Mantua portus.
Nox sed en giorni rapuit lusorem:
280Vado; sta sanus, pegorare felix,
Ac meis stallis, modo quas relinquo,
Utere liber.
18 Vade, sed noctem remane per istam
Staque nobiscum, bone mi Pedrale:
285Poma, castagnas habeo nucesque.
19 Nolo, valete.

20 Vado per hunc boscum solus chiamando Zaninam,
Ut chiamat vitulum vacca smarita suum,
Quae ruit huc illuc nescitque trovare quietem,
290Smergolat echisonis per nemus omne cridis
Fert altam caudam, longas distendit orecchias
Audiat ut puerum forte boare suum;
Sed plangens aliquam finaliter iritroit umbram
Ac ibi non dormit, non bibit estque nihil.
295Me rursus trasportat amor de more cavalli,
Cuius mostazzum nulla cavezza ligat:
Praecipitat, nitrit, sofiat per utrumque canalem
Et loca fert gambas per dubiosa suas;
Dicere nil prodest "Sta! Sta!" monstrando crevellum,
300Hunc firmare tamen sola cavalla potest.
Scorrozzata quidem stetit uno mense Zanina
Et causam sdegni non ait illa mihi,
Me non ascoltat plorantem more putini,
Cui perdonanzam sic peto sicve crido:
305"Oyme, Zanina, tuum spresias, ingrata, morosum,
O plus calcagnis dura Zanina meis.
Qualem terrenum glaciali tempore vango,
Quando nil campos vanga forare potest,
Talem, surda, tuum reputo, giandussa, magonem,
310Nec piat orecchias ulla preghera tuas.
Nocte levo media, sono pivam, canto Rosinam
Cantoque "Para foras, belle Gianole, capras";
Tu tamen incagas canzonibus et matinadis.
Heu, libertatis venditor omnis amans".
315Quomodo supportat Veneris fraschetta Cupido
Ut braga sit capiti saepe beretta meo?
Ad corpus sanctae - volo biastemare - Nephissae,
Non est affanno doia paranda meo.
Hanc amo poltronam, nec amo, sed more botiri
320Scolor et ad guisam sulphuris igne coquor.
Ipsa tamen vecchio plus ostinata muletto
Calcibus hinc saevit, morsibus inde furit.

21 Quis meam casu reperit coradam?
Ola, non audis, Zoanina surda?
325Dic, meam quisnam rapuit coradam
Ventre forato.
Sentio meme smagonare flatum,
Nam coradellam mihi sustulerunt,
Non coradellam bovis aut cavalli,
330Dico, nec asni,
Sed meam, oyme, propriam coradam
Cum tuis sguardis oculisque bellis,
O meae lusor Zoanina vitae,
Nempe robasti.
335Cum piva multas venio fiatas
Et matinadas facio galantas,
Nec tibi duram, manigolda, testam
Rumpere possum.
Nunc matarellum sono, nunc pavana
340Nil tamen curas sonamenta pivae,
Quae schitarinos superaret omnes
Citadinorum.
Orpheus primus sonatorus orbis,
Si lyram gratans pegoras, osellos,
345Haspides, dragos, lapides tirabat
Ad melodiam,
Non ego mancum facio daverum:
Vix pivae flatu repleo botazzum
Et "lili blirum" digitis comenzo,
350Omnia saltant:
Per domum ballant tabulae, cadreghae,
Spadolae, secchiae, gramolae, badili,
Roca cum fuso, gratarola, zappae,
Mille pignattae.
355Saepe dum canto gelidis sub umbris,
Cum lupis agni, canibus capretti,
Vulpibus galli pariter comenzant
Fare morescam.
Dura sed plus es, Zoanina, saxis
360Ac habes testam similem giarono;
Porto calcagnos ego plus tenellos
Quam tua voia.
Curo super lectos alii repossant,
Solus intornum lachrymans camino;
365Non habes de me, traditora, doiam,
Immo caleffas.
Ayme, cur tantas renui morosas?
Nonne Bertazzam, Toniam, Simonam?
Nonne Gelminam? Cagalocchius, ergo
370Sis molesina.

22 O Zannina, mei solazzum grande figati,
Dulcior est muso nulla recotta tuo.
Potta meae matris, quam sum modo factus alegrus,
Me quia Gelminam credis amare gosam.
375Es zelosa tui numquid, mea gioia, Tonelli?
Martellum nimii numquid amoris habes?
Hei mihi, quam tundus, quam sum legnamine
Si ducar chiachiaris credere dragma tuis.
Tu me bertezzas, dubito, me, zaccara, burlas;
380Non est soiandi causa veruna tamen.
Siccine te fidum semper truffare morosum?
Siccine menchionus sum tibi, semper ero?
Haec sunt poma, nuces, castagnae, gucchiapiroli,
Quas tibi ricchezzas munere, ladra, dedi?
385Talia num scordas? Veniat tibi cancar adunca!
Meme spazzata menter amazza tuum.
Sum tuus, unde tuis de rebus facve refacve
Sicut cervelli ducitur orma tui.
Aut simul ingrata es, simul aut cum pane tracannas,
390Quae tibi Tonelli longa leanza facit.
Nonne da parte mea specchiettum Galla ritondum
Attulit et nitidi quinque dotonis acus?
Nonne duas stringas? Tamen es ingrata Tonello:
Quoque magis dono, tu magis aspra venis.
395Te Brothen et Stroppi fecit nudusque Pirazzus,
Namque mihi durum pectus azalis habes.
Pectus azalis habes mihi tantum, pectus ofellae
Bertolo tenerae, perfida, semper habes.
Tune mihi praefers Bertolum? Tune Righettum?
400Cederene ingenium posset utrique meum?
Si nos doctrina paragonas, doctior illis
Sum tibi, si meritis, rex fieri merito.
Ergo velis, Zannina, tuum cognoscere tortum
Et me, quem stizzus brusat amoris, ama.

23 405Ayme, quo, dulcis, properas, Zanina?
Ayme, cur schenam, traditora, voltas?
Ayme, sta mecum, precor, et hunc bellum
Accipe pomum.
Barbaros vincis feritate Moros,
410Bistones, Turcos, Sguiceros, Todescos,
Bestias omnes, animas diabli
Belzebubelli.
Curre planinum, tibi saxa mangiant
Cruda scarparum sparamenta, solas;
415Cancar ortighis veniat, quod ipsae
Crura cruentant.
Deh, quid indarnum sequor hanc ribaldam?
Deh, quid unius sub amore ladrae
Ducor ad forcam? Mihi iamque lazzum
420Doia paravit.
Ecce nam longe video cavallam:
Est sibi pro me misero cavezza;
Ergo cornacchis laqueo picatus
Esca manebo.
425Forca sit nostrae medicina poenae,
Forca tot guaios penitus levabit,
Forca me picchet pariterque cagnam
Forca Zaninam.
Gratias reddo, quod ego catavi
430Gaudium, cum quo fugient afanni,
Grata seu contra quod ero ladrones
Guardia campis.
Haec salix, aut haec erit apta quercus
Hanc meae mortis satiare voiam.
435Heu, quid expecto magis? Est adessum
Hora picandi.
Ito nunc, ito, Zoanina vacca,
Ito: qui semet fogat est Tonellus,
Ibis ad stuam sine quo, nimisque
440Indusiasti.
Laude mancabis, mea stracca namque
Lingua non umquam veniebat, ut te
Laeta cantaret faceretque piva
"Lilili blirum".
445Muta tu semper precibus fuisti,
Matta quapropter reputaris esse,
Mortus at postquam fuero, pianges
Maesta Tonellum.
Non dabo non plus tibi poma, figos,
450Non rosas, brognas, pyra, fragra, moras,
Non dabo non plus lepores, palumbes,
Non dabo non plus.
O mihi giornus maledictus ille,
Ossa cum per te mihi tota sensi
455Obrui dardis ab Amore iactis,
O furor, o mors!
Possit ad bassum rigolare caelum,
Possit et tellus fieri baratrum,
Prestiter mundus bruset, astra, nubes,
460Pontus et aer;
Qualiter cunctae pereant puellae,
Qualiter femnae moriantur omnes:
Quaeque poltrona est, similanda cagnae
Quaeque Zaninae.
465Rumor et lites veniunt ab istis,
Rixa cum femnis pariter creatur,
Ricus est orbis diavolabus istis,
Richior Orcus.
Semen hoc mendax muliebre, vanum,
470Semen ingratum, petulans, malignum,
Sordidum, pravum, fatuum, superbum
Semper habetur.
Tota per Laenam iacuit bagassam
Troia, quam iudex malus agrafavit,
475Tuque per femnam, miser o Tonelle,
Torque colengum.
Vado piccari, locus iste non est
Vistus: en collo laqueum tacavi,
Vado iam supra salicem... Sed, ah, quis
480Volgitur istuc?

24 25 Quo, quo tam celeri passu? Sentisne, Tonelle?
Cui dico? Pru, sta! Faciam de more somari.
26 Deh, Salvigne, meum noli sturbare viaggium;
Lassa vestitum, lassa, tibi dico, gabanum.
27 485Nec tibi vestitum, nec ego lassabo gabanum,
Ni mihi doiosi dicas pensiria cordis.
28 Ast ego dico tibi, nisi me sinis ire, corozzor.
Ad corpus lanchi, mistatem ruppero nostram
Atque super nasum pugni stampabo medaiam.
29 490Ah, Tonelle meus, multum es boriosus adessum;
Quid facias hosti, qui scorrozzaris amico?
Scire tuos guaios nunc cerco daboque socorsum,
Et vis ad primam mihi nasum rumpere provam?
Omnia sunt charo semper dicenda sodali:
495Nonne meus grandem tortum compagnus habebit,
Causas doiarum nisi dixerit ipse suarum?
30 Oyde, quid in mundum veni stentare tapinus?
Oyde, quid indarnum me mater Gnesa latavit?
Mancum nonne malum staggione fuisset in illa
500Ex asini tepido fieri pissamine fungus,
Vel petra, vel zoccus, vel - quod volo dicere - stronzus,
Quam saguratus ego sic matris ventre cagari?
31 Ah, quid afannaris? Quo desperatio tanta?
Non desperatae plagae medicina catatur.
505Cum fortuna suos dat nobis prava travaios,
Conseium charis ab amighis torre tenemur
Atque in carnerum deponere verba rasonis,
Sunt quia cordoios bastevola tollere nostros.
32 Sola meum mors, oyme miser, leviaret afannum.
33 510O bene pazzus homo, qui calzos ferre legeros
Nescit fortunae, nisi mortis chiamet aiuttum.
Visne, Tonelle, mori? Qua morte? Rasona coellum.
34 Ecce meae mecum cavezzam porto cavallae.
35 Cerno quod hanc tecum portas, sed nescio quare.
36 515Quare? Quod volo me stessum suspendere forchis.
37 O cermisonem, temet piccare cavezza?
Tu bene piccares alios, tibi parcere nolens.
Nil dubium, quoniam est amentis amantis usanza
Nolle salutiferum compagni audire ricordum.
520Fer causam: numquid borsam tibi ladro robavit?
38 Non, vermocanus, sic est, quia perdere vellem
Sexcentum borsas, pegoras, casamenta, cavallas,
Plus prestum quam te, quam te... - nil dice re possum,
Sanglottus stoppat sorramen namque fiati -,
525Plus prestum quam te, mea spes, mea vita, Zanina,
Quam te, garofolum pomumque et bella rosina.
Est, Salvigne, mei scanacori causa Zanina,
Sola Zanina meum posset smorzare brusorem,
Sola Zanina suis me snembolavit ochiadis;
530Hanc amo, nec redamat; brusor, nec porca movetur,
Immo bertezzat, soiat truffatque tapinum.
Sola iutare potest et quod sit sola spiavit,
Unde superba venit nostrisque altaera cadenis
Elatam portat cristam beccumque levatum,
535Ut gallina solet cum grossum fecerit ovum.
Dic, Salvigne meus: crudelis nonne vocanda
IlIa potens non vult medio succurrere morto.
39 Doh, codesella, ergo cruciaris amore Zaninae?
40 Est ita; mo cancar, paret tibi cosa novella?
41 540Cosa novella quidem: fuit haec parlatio prima
Estne Zanina Petri Gambonis filia? Scisne?
42 Est, est; ayme, suum me tantum nomen amazzat.
43 Maraviliabam quod eras sic fronte striatus.
Deh, poverelle, rogo, noli te credere fomnis,
545Noli post ipsas cervellum perdere ladras,
Noli, dico tibi, Veneris seguitare putellum.
Ille cavestrellus faciet tibi rumpere collum,
Ille orbesinus totum sfrantummat honorem;
Est amor angoscae speties mentisque diavol,
550Est amor errorum capitanius estque bagassae
Filius, est proprii domenticatio senni,
Estque pudicitiae contrarius estque maligna
Pestis et a nulla morbus sanabilis herba,
Per quem perdit homo robbam, ius seque medemum.
555Fac sennum matti lassaque, Tonelle, talopram,
Nam secchiam merdae tandem urtabis in unam.
Noscere vin causam cur non habet ille mudandam
Vel cur mostazzum portat bindamine stuffum?
Est quia vergognae clausit bastardulus occhios.
560Noscere vin quare puer est numquamve senescit?
Nam facere impresas pueriles cogit amantes.
Noscere vin quanti sit damni causa ladrettus?
Hic exempla tui solum statuamus avantum.
Si, Tonelle meus, zuras mihi dicere verum,
565Est tibi nulla modo vaccarum cura tuarum:
Primum sicca illis garlettos merda boazzat,
Nam velut usabas numquam tua stalla netatur;
Si mungis, mungis si non fastidia nolunt,
Quae tibi cervellum rapuerunt propter amorem.
570Cessant mascherpae, cessat cagiada, botirus,
Humida formaium corrumpit muffa levatum;
Itque in malhoram pecoris speranza torellus
Inque malum punctum substantia tota ruinat:
Vigna tui broli sine palis, obruta spinis,
575Clamat de longe zappas ottanta mearos;
Ad sguazzum campi vadunt, lacus arva covertat,
Nam velut usus erat numquam fossata cavantur:
Dormit zappa domi, forcatus, vanga, badilus,
Cuncta sui culpa veniunt ruginenta patronis.
580Hic est acquistus qui fitur amare puellas,
Hunc mullazzus Amor facit, o Tonelle, guadagnum.
Perdis amicitiam multorum, perdis honorem
Et patri matrique tuae das, improbe, guaios.
Hunc de cervello tostum, precor, excute grillum,
585Ne bovis accipiat formam bustumque gigantis
Et modicus fiat grandis montagna fasolus.
44 Ista meam rupit circumparlatio testam,
Per dextramque intrans laevam passavit ore
Das vento calces, umbram, Salvigne, misuras
590Scribis et in giazzam scaldantis solis ad ignem.
Plus tostum caschet mundus caelumque roversum,
Plus tostum mulos asinosque volare videbis
Cornacchiasque iugo faciemus arare ligatas,
Plus tostum nascat talis verzonus in horto,
595Quod minor ad totam Bressam det foia mene
Quam cesset may may Tonellus amare Zaninam
Et licet hanc vellem, non possem linquere femnam,
Et licet hanc possem, non vellem linquere nympham.
Vade, nec impresa me quisquam toiat ab ista.
45 600O sine cervello zentaia vel absque governo:
Se cruciant quod amant et amorem sponte sequuntur.
Tolle foras istam de sensu, matte, paciam
Teque tibi stesso savia cum mente ritorna.
Tu capra eque tuae andabitis ad sparaverum:
605Hic amor ad stuam mandat finaliter omnes.
46 Mentiris quod amor sit eorum causa malorum.
Nonne quis est similis zocco similisve quadrello,
Quem non guidat amor, quem non trahit ulla puella?
Dic, codesella: quid est virtus nisi germen amoris?
610Virtutem sborravit amor, sborravit amorem
Sola dei beltas, quae corpora nostra galantat
Inque Zoaninam venit bellasque putinas.
Numquid ego potius merlottus amabo cavallam
Quam bellam fomnam sensuque rasoneque plenam?
47 615Potta meae - quod nunc volo biastemare - madregnae,
Argumenta facis magno bastantia Scotto.
Sum contentus: ama, quia quosque bisognat amare;
Sed ratio, non mens lassiva gubernet amorem.
48 Deh, diavol, amor non est subiectus et inde
620Debet amor potius rationem flectere quo vult.
Nonne vetus proverbol habes "Amor omnia vincit"?
49 Heu, bene parlasti, sagurate, quod omnia vincit,
Namque tibi robbam, nomen tulit, inde cerebrum,
Plusque Zoaninam curas quam mungere vaccas.
50 625Pur ibi te fichet, nescis voltare galonem;
Numquid Zaninae vis me praeponere vaccas?
51 Non, sed ama pariter vaccas vaccamque Zaninam.
52 O veniat cancar tibi nunc, manigolde vilane:
Tu ne Zoaninam praesumis dicere vaccam?
53 630Perdonanza, precor, nolique cridare, Tonelle,
Nam meus incauto dictus muzzavit ab ore.
Immo Zoaninam stellam chiamabo dianam,
Dummodo non voias te desperare per illam;
Nam si desperas et vis te tradere forchae,
635Non illam vaccam, sed ego clamabo putanam
Et semper dicam quod amor tibi colla tiravit.
54 Numquid amor boia est, quia dicis "colla tiravit"?
55 Ut quid habes manibus pro te appicare soghettum?
56 Non amor, ast odium quod fert mihi cruda Zanina
640Me quasi forzavit contradam perdere drittam.
57 Ut quid amas illam, si te sdegnosa refudat?
58 Troppus amor quem porto sibi facit esse superbam.
59 Ergo troppus amor te vult piccare bonhomum;
Ne stupeas, boiam si dixi nomen amoris.
60 645Crimen amoris enim non est, at culpa puellae,
Troppus amor non esse potest, at troppa superbit.
61 Dissimula fingeque aliam doniare morosam.
62 Dissimulare nequit vel fingere quisquis amator.
63 Heu, quia vicisti: cedo, Tonelle, nec ultra
650Disputo, nam tua me sententia docta ligavit.
Non de Bolognae celsis venit ista cadreghis,
Non savio nostri processit ab ore Peretti;
Talia non donant zappae, nec aratra, badili,
Solus amor docuit, potis est qui ferre biolcos
655De pecudum stabulis ad summae culmina mitrae.
Victor es et speciem, formam quoque noscis amoris.
Est gentilis amor, vult cor gentile, galantum,
Dulce, saporitum, tandem dulcedo fit ipsa.
Ergo vade casam cordamque retorna cavallae,
660Undique nam nox est grillique per arva tricantant.

64 Magna bachioccheries orbum seguitare cinaedum,
Cuius vergognam nulla mudanda tegit.
Quid maruffus ego sequor hanc sine laude ribaldam?
Non sua pregheras audit orecchia meas.
665Me video a cunctis compagnis esse relictum
Nec sine scaldata vado tapinus aqua.
Haec barbera mihi barbam tulit absque rasoro,
Quae scit castrones attrapolare viros.
Proh, vergognazzas quantas hucusque reporto:
670Haec mihi perpetuo tempore scornus erit.
Vos ergo, quoscumque tenet busa gabia mundi,
Ante oculos specchium semper habete meum.

1 de amore

2 ad Zoanninam

3 ad Cupidinem

4 de bellezzis Zanninae

5 ad Zaninam

6 de se ipso

7 eccloga lyrica

8 Tonellus

9 Garillus

10 Tonellus

11 Garillus

12 Tonellus

13 Pedralus

14 Tonellus

15 Pedralus

16 Tonellus

17 Pedralus

18 Tonellus

19 Pedralus

20 Tonellus de se ipso

21 matinata

22 ad Zaninam

23 alphabetus

24 eccloga

25 Salvignus

26 Tonellus

27 Salvignus

28 Tonellus

29 Salvignus

30 Tonellus

31 Salvignus

32 Tonellus

33 Salvignus

34 Tonellus

35 Salvignus

36 Tonellus

37 Salvignus

38 Tonellus

39 Salvignus

40 Tonellus

41 Salvignus

42 Tonellus

43 Salvignus

44 Tonellus

45 Salvignus

46 Tonellus

47 Salvignus

48 Tonellus

49 Salvignus

50 Tonellus

51 Salvignus

52 Tonellus

53 Salvignus

54 Tonellus

55 Salvignus

56 Tonellus

57 Salvignus

58 Tonellus

59 Salvignus

60 Tonellus

61 Salvignus

62 Tonellus

63 Salvignus

64 conclusio Tonelli

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: