Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Asdrubal interea Baleari a littore classem
Solverat, adiunctis regis telluris Iberae
Navibus innumero caedebat remige pontum.
Cum duce Lombardo sociato foedere turmas
5Iunxerat. Ipse maris victor tractabat habenas
Gallicaque infesta populatur littora classe
Oppidaque evertens caesis combusta colonis
Terruerat portus omnes orasque propinquas.
Quicquid ab Herculeis ponti iacet usque columnis
10Tyrrhenum ad pelagus, Maurorum navibus omne
Parebat. Iam colla iugo Trinacria pubes
Ostrodisque iterum Libycis male saucia telis
Gaudaque palmifera et portu Cercinna capaci
Prebuerant. Quae cuncta videns Pipinius heros
15Iam dudum egregias Pisano in littore puppes
Struxerat, et nautas Thusco exercebat in Arno
Euphranor Rhodius, belli cui summa gerundi
In ponto commissa fuit. Quo cautior alter
Non erat, atque omnes pelagi mutabilis aestus
20Noverat et flatus callebat prescius omnes,
Quod tempus paci, quod sit magis utile pugnae,
Scitus et eloquio mentes accendere bello
Et rabiem sedare animis. Primaque iuventa
Sub duce Pipino meruit, nec tarda senecta
25Corporis eripuit vires animique vigorem.
Electo implerat ter centum milite naves
Puppibus, atque altis magnos missura molares
Tormenta ac duro falcatos robore corvos
Fecerat - ut Tyrio quondam in certamine primo
30Implicuit Phrigius Poenorum carbasa consul -,
Ne subterfugiens agili discurrere pinu
Possit et instantes sinuosis flexibus hostis
Rostratas vitet, sed stricto cominus ense
Terrestrisque instar Martis depugnet in unda
35Puppibus annexis Belgarum Martia pubes.
Verum ubi veliferae pontum tenuere carinae,
Aereas Alpes Taurumque annare revulsum
Egeisque putes delabi Cycladas undis.
Non procul a Veneris portu Maurusia puppis
40Stabat, ut Alphea rumorem ex urbe propinqua
Exciperet, qua luce novae vada salsa triremes
Gallorum scindant. Quas non tentaverat artes
Asdrubal? Et ficto fugiens modo terga pavore
Verterat et Libye cursum simularat ad oras,
45Moenia post audax inopina classe Liburni
Pulsat et ante oculos abigit de littore praedas.
Francorum postquam sulcarunt aequora pinus,
Affaturque duces et belli premia ponit:
"Quisquis erit ponti victor, dominabitur orbi!"
50Exitium victis et non tolerabile cuiquam
Servitium ostendit clamans: " Victoria nostra est!
Nunc, nunc, o socii, paribus consurgite remis
Gallorumque rates inimicis findite rostris
Captivosque omnes medio submergite ponto!
55Invalidum Fortuna senem pavidasque triremes
Ecce offert vobis! Sed quid vos demoror? Ite!"
Dixit et ante alios dedit omnia carbasa ventis
Impulit et celerem numeroso verbere puppim.
Otior illa Notis scisso volat aequore pinus
60Spumantesque secat magnis stridoribus undas.
Quam contra plenis navis praetoria velis
Advolat infesto prorumpens Nerea rostro.
Ille prius temo totam tamen ordine classem
Struxerat ac centum dextro totidemque sinistro
65Sub se Naumachioque iubet decemere cornu.
Rostratas totidem immotas subsidere portu
Et nisi in extremis iubet excursare periclis;
Tertius Uvalius ductor, Pipinia proles,
Has regit et portu intentus stat classe parata.
70Utrinque insonuere tube lituique sonori!
Contremuit pontus, Tritonque expavit in undis
Ceruleis penitusque imis se misit in antris;
Terribilisque virum ascendit super ethera clamor.
Asdrubal antevolans venientem Euphranora contra
75Invadit rostrisque petit contraria rostra.
Non maiore crepant irati murmura caeli,
Ignibus abruptis rapidi cum turbine Cauri
Dissiliere poli, tanta tunc mole carinae
Concurrere simul. Iaciunt utrinque catenas,
80Insuper ingenti demisit robore corvum
Falcatum Euphranor; crepuit laxata triremis!
At non Sydonio ductori audacia cessit,
Sed fidens animi socios hortatur adesse
Optatae pugnae tempus: "Nunc cominus enses
85Nudate emeritumque senem prosternite, qui nunc
Offertur nostris casurus victima divis!
Ecce insigne decus navalis premia serti!
Quis prior hostilem stricto petet ense biremem?
Quis vestrum feret hoc aurum?" Nec plura locutus
90Precipiti saltu primus prorupit in hostem
Ac Mithileneum gladio transfodit Orontem
Eolidemque Gigen resupinum iecit in undis
Pisanumque Butem, Pelopea a stirpe tumentem,
Obtruncat; longeque caput saltavit in aequor,
95Singultansque ratem foedavit sanguine truncus.
At septem unanimes Rhodii facto agmine fratres,
Quos Phoebo peperit gemino Melpodia partu,
Asdrubalem invadunt et tela micantia torquent.
Non ita nimbosis Coris salit horrida grando
100Culminibus, petitur quam densis ictibus heros.
Stat tamen et fratrum stricto mucrone cohortem
Dissipat et pectus primum perfregit Achimo.
Inde Macrum Thanagemque ictu prostravit eodem.
Mox Driopem frustra fratres in bella cientem
105Ense metit. Nec te defendit, Candele, tegmen,
Pollidamantis opus. Quod contra fulmina tutum
Pollidamas Liparae nequicquam cuderat antro,
Hoc instar vitrei fregit Sidonius ensis,
Et longe preceps iecit de puppe cadaver.
110Cercaphus ante suos oculos ut tristia vidit
Funera, germanis vix se superesse peremptis,
Qualis laetifero desevit vulnere tigris
Accepto rabieque furens et morte propinqua
Latronum insequitur celeri vestigia cursu.
115Non tulit Euphranor; quamvis seniore sub aevo
Martis opus gereret, vires tamen ille furori
Immisit Tyriumque ducem petit et rotat ensem
Laetiferum. Scindit conum galeamque refringit,
Tritaque perfosso crepuerunt ossa cerebro.
120Nec mora, captivam raptat ductore perempto
Turba ratem. Cunctos presentia principis urget.
Instat victor ovans, hortatur voce manuque:
Noscendus canis Rhodius sine casside pugnat.
Parte alia tumidas numeroso remige victor
125Naumachius pulsabat aquas ventisque secundis
Hostilem invectus classem, disiecerat omnes
A levo puppes cornu, ceu nubifer Eurus
Torquet agens miseras in saxa latentia naves.
Non tamen Alphonsus cessit, qui Bethica regna
130Incolit et Tyrios inter confinia Gades
Occidui solis; viginti Nerea velis
Proscindens magno adversam ferit agmine proram.
Fit fragor! Ac retro ceu duris cautibus icte
Cessere, emicuit scintillis lucidus ether,
135Sulphureos credas radios. Sed robore prestans
Naumachius remoque etiam veloque capaci
Fortior Alfonsi rursus latus haurit inerme.
Non maiore sono prosternitur ardua moles
Turbine ventorum vel terre concita motu,
140Sic crepuit ratis et medio est absorta profundo.
Tunc licuit salsis spectare in fluctibus arma:
Nequicquam lassis feriebat Nerea palmis
Loricata manus; nunc illos aequoris aestus
Absorbet, nunc tela super volitantia figunt.
145Sanguine caesorum maculatur decolor unda;
Strenuus ignavusque simul discrimine nullo
Obruitur pelago. Findit laceratque natantes
Desuper horrisono labens stridore carina.
Centum Athlantiades puppes Polimarchus agebat.
150Hic odio Christi pugnaeque incensus amore
Occeani demens foelices liquerat oras.
(Elysios illic campos posuere Pelasgi
Et ver perpetuum et sedes post fata beatas.)
Uvalii postquam in portu residere quietam
155Aspexit classem, ceu fulmen ab ethere tortum
Praetoris magno invadit clamore triremem
Primus et ardentem contorquet lampada dextra,
Carbasa quae rapuit flammisque furentibus ipsas
Antennas malumque hausit. Nec Doridos undae
160Infusae prosunt, sevit Vulcanius ardor!
Quin etiam insultans agili per cerula puppe
Urgebat circum magnis clamoribus hostis.
Afflictis spes nulla fugae, spes nulla salutis!
Quippe alias naves inopino turbine pressas
165Egerat in scopulos, et sicco in littore pulsae
Pene fatiscebant disrupto ventre carinae.
Cum classe Euphranor rediens victrice fugatis
Hostibus occurrit Polymarcho atque agmine vasto
Frangit Athlanteo perfectam in vertice pinum.
170Momentoque ratem cum malo absorbuit unda,
Aureaque in pelago mersa est Iunonis imago.
Nec, Polibete, tuam niveo Tritonia signo
Defendit Pallas navim, quin Celtica pubes
Precipites capta de puppe evolveret hostes.
175Cillarus ingentis subvectus pondere cetae
Terribilem edebat pugnam solusque ruentem
Maurorum classem retinebat mole gigantis
Horrendus. Signumque etiam feritatis habebat
Gorgoneos vultus, centum Egeona lacertis,
180Pectus et armarat squamosi pelle draconis.
Dexter utraque manu dabat uno tempore bina
Funera: saxa, trabes, ferrum iaculatus et ignem
Multa sub aequoreis Francorum merserat undis
Corpora. Vix tandem contorta phalarica rupto
185Tegmine semiferi traiecit viscera monstri.
Concidit et magna turbavit mole profundum
Non aliter, quam si vulsi pars maxima montis
Leucadium nigris pontum misceret harenis.
At Pampilonis ductor Mathita superbae,
190Ut fusam classem et paucas superesse biremes
Vidit et hostiles circumvolitare carinas,
Vela dedit ventis et Phoebum supplice voto
Orat, si incolumis redeat, de marmore templum
Condere solemnesque dies celebrare quotannis.
195Dum tumidis demens dat inania vota procellis,
Ecce Ugone satus remis velisque Salardus
Parrisiusque simul falcone citatior Astur
Insequitur. Iam iam puppim ferit aerea prora.
Non aliter cervum Tyrrhena per arva volantem
200Turba canum flatu premit et fugientia terga
Porrectis laniat rostris, sic Belgica classis
Spumanti hostilem discerpit in aequore pinum.
Zita tridentiferi portans insigne tonantis
(Hipalis hic rector, prisca sed origine Sidon)
205Hispano armarat ter denas milite puppes.
Ut fuga prerepta est circumvallante corona,
Per mediam incedens navim clamore paventes
Instigat socios: "Ne captos more ferarum
Vos iugulent hostes, ne sic pereatis inulti,
210Stetque illis multo victoria tincta cruore,
Stringite", ait, "gladios et mecum invadite Francos!"
Talibus hortantem telorum ferrea nubes
Oppressit, foditque suum Gortinia guttur,
Quae vocem vitamque simul preclusit, harundo.
215Immersis captisque unus restabat Heroldus
Navibus, Abderae frater, qui Tunetis urbis
Rex erat, Ausonie notus praedator et hostis.
Quid faceret? Sacro se Christi in fonte lavari
Fingit et ante pedes victoris concidit ultro
220Amplectensque genu lachrymis sibi parcier orat.
At non Tancredus, Libycum qui noverat astum,
Credidit. In mentem rediit fallacia Poeni,
Quippe illum quondam Sipontia moenia circum
Viderat, et captus mentito foedere furtim
225Fugerat in Libyam et repetitis impiger armis
Tyrrheni superique maris vastaverat oras.
"Nunquam hodie effugies", inquit, "mea tela, bilinguis!"
Normannus pectusque fodit frustraque rogantem
Miscentemque preces geminato perforat ictu.
230I nunc, iuratum serva, gens perfida, pactum!
Dirue nunc sacras aedes et virginis aras
Demolire! Mari mergatur barbara pubes,
Ut Pharaoneus rubris exercitus undis!
Hactenus Eoas Agamennoniasque triremes
235Atque indignantem vinciri Nerea ponte
Demetriique rates mirari Graecia desit,
Nec Libycum iactet sulcasse triremibus aequor
Quingentis Carthago ferox, certamine primo
Cum qua classe pari concurrit Dardana pubes.
240Plenior haud plures unquam victoria puppes
Submersit pelago. Prorsus pecus omne natantum,
Ambiguus pavit numeroso funere Protheus.
Sic tandem Euphranor Pisana ad littora victor
Appulit, unde celer bis dena luce carina
245Solverat atque omni pontum purgarat ab hoste.
Diversis dum bella locis pelagoque geruntur,
Omnibus interea accersens Desiderius oris
Bebriacos campos replet auxiliaribus armis
Innumeras variis linguis variaque cohortes
250Relligione ciens. Lyguri promiserat arva
Fertilis Ethruriae, Capuaeque uberrima culta
Trinacriasque urbes Afris Sardoaque regna,
Hispanis Rhodani campos oramque Comatam,
Saxonibus Rheni promittit prodigus urbes,
255Quin et Pannonios gentemque binominis Istri
Excierat multoque duces allexerat auro.
His, inquam, fretus princeps Desiderius armis
Ultro animum tollit. Quanquam certamine primo
Terga dedit victus, tamen implacabilis ira
260Elatusque novis turmis immania versat
Proelia et absentem verbis exterritat hostem:
"Quas mihi, Carle, dabis poenas! Quo sanguine nobis,
Gallia caesa, lues regis commissa superbi!
At tu, qui solio das iura, Adriane, Tonantis,
265Luminibus captus nostris famulabere mensis!
Evertamque imo fumantia moenia Romae,
Ut ventura, loco fuerit quo, nesciat aetas.
Marmaridumque feris populis habitanda relinquam
Arva. Meis quisquis veniet contrarius armis,
270Delebo, et nullo posthac memorabitur evo!"
Talia vesano volventi in pectore regi
Alite vectus equo cursor prenuntiat hostes
Adventare procul Ticini ad fluminis undam.
Victrices aquilas et Gallica signa per auras
275Asserit et totos impleri milite campos,
Horrendo mugire polos clangore tubarum.
Talibus attonitus dictis et mente furenti
Arma rapit demens aliosque hortatur ad arma:
"Arma iterum cape, miles! Adest Pipinius hostis!"
280Caetera dum castris pubes armatur, equestre
Erumpit portis agmen, peditesque secuntur.
Ast ubi Gallorum fulxerunt aurea signa
Non procul, armorum iam iam vicinior horror
Irruere est visus. Laxas Lombardus habenas
285Clamoremque simul dubia formidine pressit.
Haud aliter tauri moles exposta sonantem
Expellit tigrim, retroque minantia flectit
Murmura. Ceu Libyae diversa e rupe tremendum
Commotumque equites antro sensere leonem,
290Accurrunt celeres omnes; mox hoste propinquo
Non audent propius Martem conferre, sed hastis
Coniectis procul irritant clamore frementem.
Ipse sed antevolans media inter millia Carlus
Threicio currebat equo sine casside cunctis
295Noscendus talique inflammabat voce cohortes:
"Ultimus, o socii, labor hic! Opponitur hostis!
Hunc, precor, extremum mecum superate laborem!
Hinc iter in patriam est expectatosque triumphos!
Innumeros populos gentis domuistis Eoae;
300Quid memorem vestras per mille pericula dextras
Aeternum peperisse decus? Vicistis eosdem!
Hi sunt relliquie! Pro praeda sumite pugnam!
Quis Christi verus cultor patietur inuri
Italiam et sacros depellier urbe Quirini
305Pontifices? Nunc, nunc sceleratam excindite gentem!"
Nec plura effatus. Sonuit clangore tubarum
Aether, et innitus volucrum desevit equorum.
At non segnis erat sumptis Desiderius armis.
Tempora nudus adhuc turmas discurrit in omnes
310Accenditque animos verbis et fulminat ira.
Vix caput horrendo ductor precluserat aere,
Cum subito Alecto furialibus ilia telis
Fodit equi, ut regem geminato calce supinum
Tunderet et rictu stratum laceraret hianti.
315Haec iam casurum terrebant omina regem.
Quin etiam sacri vates horrenda canebant
Prodigia exitiumque duci gentique futurum
Scandaviae et fixi seriem sic poscere fati.
Nec non per plures metuenda insomnia noctes
320Viderat aurato per vim se a limine pelli
Precipitemque alto detrudi a culmine turris
In puteum et vitam in densis agitare tenebris.
Sepeque prosiluit nocturnis excitus umbris,
Insidiis tanquam peteretur, et impiger ense
325Fulminat in tenebras et inania bella lacessit.
Iam celum tellusque tremit concussa volantum
Alipedum turmis crebroque horrore rotarum,
Iam clypeis clypeos pulsant. Fragor intonat ingens
Armorum, crebrisque fremunt hastilibus aurae,
330Aetheraque obnubit telorum ferrea grando.
Caesorum aggeritur tumulus. Bacchatur Erynnis
Vipereas laniata comas cornuque recurvo
Raptans casuras laetali murmure turmas
In pugnam, sequiturque comes Bellona cruento
335Vexillo, supraque volat Mors pallida rictu
Extenso et turbae periturae falce minatur.
Diluitur tellus atro madefacta cruore,
Vorticibus rapidis spumanti sanguine currunt
Torrentes, infecta rubrum capit unda colorem.
340At rex Francorum tectus fatalibus armis
Per medias acies stricto mucrone ruebat
Horrendumque rotat moritura per agmina ferrum
Perrumpitque viam gladio scinditque phalangas
Obstantes, timidasque premit ceu chillo columbas,
345Horrida ceu lacerat tempestas grandine campos.
Dissipat ut nubes irati dextra Tonantis,
Urget ut in ponto parvos balena siluros,
Ut leo Massilas deturbat mane iuvencas,
Talis in arma ruit Francorum magnus Achilles.
350Diffugiunt turpi repetentes castra pavore
Lombardi et Ligures, crescitque audacia Gallis,
Ni Serpentinus, qui fratri classe relicta
Sex equitum turmas Lusitanis duxit ab oris,
Scandaviis tribuisset opem plenusque furore
355Apprehensis pavidos socios vertisset habenis.
"Quo fugitis? Non sic sacris iuravimus aris
Funditus Italiam et Francorum evertere gentem!
Omnis in ense salus! Duce me vel milite freti
Vertite! Sunt dextre nobis, est integer ensis."
360Haec dicens valido torsit conamine taxum:
Quadrupedem, arma virumque simul confodit Etruscum.
Agmina mox alacer gladio clypeata premebat
Horrendoque furens sternebat vulnere turmas.
Huic formidandi species erat atra draconis,
365Spumaque Cerberei manabat ab ore veneni,
Serpentisque instar stridebant sybila linguis.
Ignea sub torva radiabant lumina fronte,
Squamea pellis erat rigido praedurior aere,
Ut femore excepto nulli esset pervia ferro.
370Insuper et Stigiis corpus muniverat armis,
Posset ut armatas impune lacessere turmas.
Obvia cui primum venit Magantia pubes,
Macharius Simonque, duces, fideique sinistrae
Ganus et Albertus, proles indigna parente
375Infido, et nitidis fulgens Antonius armis,
Qui primos Martis sibi deposcebat honores.
Huic iam collecto fatalem stamine Parcae
Complerant horam: nam Serpentinus, ut illum
Ante alios stricto meditantem prelia telo
380Aspexit, subito ignita cor ferbuit ira.
Ac celer emicuit per tela obstantia saltu,
Ceu Iovis aetherei cum viderit armiger anguem,
Labitur horrisono clangens stridore per auras
Sublimemque rapit falcatoque enecat ungue.
385Stat contra validam torquens Magantius hastam
Eductoque prior vagina interritus ense
Hispanum invadit dictisque exasperat hostem:
"Quo ruis? Hac dabitur dextra, quod stulte petisti
Oenotrii tentans Carlique lacessere Martem!"
390Ille nihil contra, sed diro murmure frendens
Aeratam incussit preduro in casside clavam,
Quae calibis duri crassissima tegmina fregit
Ossaque discusso laceravit trita cerebro.
Mox alios proceres et totum dissipat agmen
395Macharioque caput roranti dispulit ense
Amerioque femur laetali cuspide fixit.
Ipse etiam Ganus, foderet licet aere volantem
Cornipedem et flexo fugeret per devia gyro,
Ceu vulpes urgente cane, haud tamen integer inde
400Elapsus. Raptas caesis ex hostibus hastas
Contorsit, te, Gane, petens Lusitanus Achilles.
Ipsum non tetigit, sed tergora fixit equina.
Corruit exanimis sonipes sternitque supinum
Telluri allidens equitem. Mox fervidus ense
405Serpentinus adest nudo mortemque minatur .
Filius in tanto ut vidit discrimine patrem,
Ingemuit lachrymans pietate ac fervidus ira
Contorquet iaculum clamansque exterret Iberum
Eductoque instat gladio turbatque frementem
410Hispanum et sevo defendit ab hoste parentem.
Interea Ganus nati virtute receptus
Effugit et fracto repetit tentoria crure.
Intumuere fero praecordia nigra tyranno,
Crevit et accenso virtus immissa furore
415Albertique caput divisa casside fregit.
Quo, venerande, tuam describam carmine laudem,
Qui pia pro caro subiisti fata parente?
Iam Serpentinus primam prostraverat alam.
At clypeata phalanx, equitum Magantia postquam
420Agmina fusa vident, densa cinxere corona
Telaque in hunc omnes casso torsere labore,
Nanque indefessus nullo quoque saucius ictu
Stabat et irridens, "Muliebria parcite," dixit,
"Fundere foemineis nequicquam tela lacertis!
425Arma viris sinite! Et mecum Pipinius heros,
Siquid Marte valet, purum descendat in aequor,
Orlandusque una, et mecum decernat uterque!"
Talia Bellovagis minitantem Belgicus Aiax
Ut sensit, magno sic intonat ore superbus:
430"Quid, socii, circum frustra torpentibus armis
Turba unum numerosa ducem residetis? Ubi ardor
Martius in dextris domiti victricibus orbis
Vester adest? Coram dabit hic tot millia morti
Impune et victor probris insultat?" Amaris
435His dictis stricto gladio furibundus in hostem
Irruit et turbam iussit secedere campo.
Secessere omnes. Stricto mox cominus ense
Ductor uterque subit diri certamina Martis,
Mutuaque ancipiti defigunt vulnera ferro.
440Non ita tam vastis fervens sonat ictibus Aethna,
Irato cum tela Iovi properata fatigant
Mulciber ac Steropes et nudus membra Pyragmon,
Aenea quam crebris sonuere horroribus arma.
Viribus hic fidens solidoque adamante superbus
445Tristia sanguinee contemnit vulnera pugnae;
Hic arte et lucta melior nec viribus impar
Terribiles ictus vano conamine fudit.
"Quid frustra imbelli pretentas arma lacerto?"
Serpentinus ait, "socios en aspice caesos!
450Mox te consorti prosternam morte peremptum!"
Non tulit ulterius nec passus plura Rinaldus,
Instat atrox circumque omni petit impiger arte.
Nunc ocream clypeumque fodit galeamque comantem,
Nunc flexo gyro nequicquam terga fatigat
455Vulnifico calibe. Et retro cedentia tela
Obstupet et nullum manare e caede cruorem
Miratur. Viresque suas ensemque reprehendit
Impatiensque irae sua vulnera damnat et odit.
Spumantem dimittit equum pronusque revellit
460Saxum ingens, quod limes erat campestribus arvis,
Quo soliti fuerant Satyri Nymphaeque sedere,
Cum fessae celeri lustrarent avia cursu.
Hoc sublime ferens frustra iaculatur in hostem.
Insonuit tantum scutum! Longeque repulsum est,
465Ceu duris scopulis allisa refunditur unda,
Utque retro cedit percusso adamante securis.
Stat rationis inops et magna exaestuat ira,
Nixus et in dura gladium confringere caute.
Disrupit saxum! Et candens scintilla reluxit.
470Inde ubi belligeras omnes Mavortius artes
Tentavit ductor nec erat successus in illis,
Rursus equum ascendit, sella sublimis in alta
In Serpentinum furiali turbine fertur.
Deposito gladio pugnantem amplectitur hostem.
475Nec segnis contra luctatur Cantaber heros:
Desuper Herculea connixus mole Rinaldum
Degravat et nexis constringit colla lacertis.
Dum sic alternis innectunt bracchia palmis
Inque trahunt retrahuntque vices et nexibus herent
480Impliciti, dominis diffugit uterque relictis
Subtractus sonipes. Terra sic ambo ruentes
Consurgunt pariter, pariter fera proelia dextris
Commiscent nudis. Qualis Taigeta sonantem
Aut circum irriguas Pollux certavit Amyclas
485Cum Bute Alcidamaque fero, sic ambo furentes
Terribilem edebant ullo sine sanguine pugnam.
Barbarus ipse licet procero corpore prestans
Defureret vastis connitens viribus hostem
Sternere, sed frustra, nam stabat Celticus Aiax
490Annosa ut quercus missis in Tartara fibris.
Ast ubi Beticolae sensit languere furorem
Paulatimque oris flatus accepit anheli
Aspexitque atro sudore fluentia membra,
Desiluit pernix unaque trementia crura
495Attollens humeris resupinum illidit harena!
Incumbensque super rigido fodit inguina ferro
Tristiaque invisam sub Tartara deicit umbram.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: