Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hec, athleta Dei, mens et facundia nostre
Legis, habe mote correspondentia cause.
Tutor ago causam, venia tamen ante petita;
Pro me proque meis hec suscipe carmina Musis.
5Non tamen ulla mee sic instet opinio menti,
Iudiciis quin illa tuis convicta quiescat.
Si recolis nostra de lite, theologe noster,
Sub nona ratione michi laudata poesis;
Visa fuit causis eadem tibi reproba nonis.
10Et primo suspecta tibi de crimine ficti
Numinis in viles homines et vana deorum
Nomina futilibus mundum fallentia nugis:
Quod pater Oceanus fuerit, quod mater aquarum
Thetis, et in liquidis exortas Naiadas undis;
15Quod iurata deis Stix, et quod vatibus illis
Simpliciter solum prebebant corpora sensum.
Grata michi, frater, nimium responsa, Iohannes,
Ut que de sacra fuerant neglecta poesi
Ad solitam lucem redeant et digna resurgant.
20Ante pios ortus divine prolis in unum
Sperabat gens una deum, quamquam altera plures
Crederet excelsas quam cerneret ethere stellas
Pars, homines confessa deos quoscumque potentes
Viderat in stolidis extendere numina brutis.
25Sed super excellens alias suprema refulsit
Gens uno contenta deo. Stans finibus illis,
Nostra fides illam servavit provida sectam.
Creditus hic nostris allegatusque poetis,
Meonio patri Musarum Italoque Maroni.
30Hic opifex rerum, divum pater atque hominum rex
Dictus eis, ventos tempestatesque serenans,
Iupiter omnipotens alti moderator Olimpi.
Iupiter ast aliis variis est dicta figuris
De sursum Natura potens; cui subdita Iuno est,
35Aer inferior, vinclo coniuncta iugali.
Illis si queris fuerint hec nomina quare
Iupiter et Iuno, placuerunt illa poetis
Nomina, prepositi fuerant quia maxima quondam
Saturni proles et Iuno et Iupiter idem.
40His status in terris quia prestantissimus, illos
Maiorum tenuisse locum voluere poete.
Sed quia fictorum series prolixa deorum
Forte foret, nostre tenuetur formula cause.
Prisca tulit plures etas virtute priores
45Prestantesque aliis vita studiisque bonisque
Artibus; a fama quorum post fata relicta
Numina supremo finxere potentia celo,
Elongata Deo vero non prorsus ab uno.
Sed non passa deos tales gens nostra vocari
50Maluit hos alio dici prenomine sanctos.
His commixta deis antiqua poemata primi,
Seu prodesse magis seu delectare volentes,
Concepere patres, variis ornata figuris.
Mille sub exemplis que transformata videntur
55Corpora conspicuus cauta si mente repenset
Lector, ab inclusa fructum virtute revellet:
Tolle patris monitus, prebet quos fabula, Phebi
In natum Phetonta suum; lege nomina ponti
Icharei et lapsas mediis in fluctibus alas.
60Nunc tibi quo metuas fert horrida Musa timores,
Nunc lenis placidis mulcet tua pectora verbis;
Ethica nunc, nunc phisis erit; nunc vera methesis
Cociti nigramque Stigem iuratque videtque,
Surgit ad empyreum nunc velocissima celum.
65Quid superos iurare Stigem miraris, abunde
Cum noris iurant quod certa sit ultio, siquis
Deierat, ut patiens tenebras descendat ad ymas,
Quodque insit liquidis Deus obtestaris in undis?
Lege tua tibi quid si contradixeris ipsi
70Dixeris? Ecce, sacra tu tu concludis in unda
Baptismi nostre numen consistere vite
Et veterum culpas illo sub fonte relinqui;
Nunc ego, qui dicor vates instarque poete,
Si matrem appellem vite baptismatis undam
75Hocque oleumque patrem, numquid nunc reprobus a te
Dicar sacrilegis metrum componere verbis,
Sive velim lavacrum tanto pro munere sanctum
Appellare deum, sacra quia parcat in unda?
Cedo, nec id dicam prorsus, nisi dixeris et tu.
80Sic illi sumpsere Deum verumque bonumque
In re corporea, tamquam Deus esset in illa.
Pone quod a vero quemquam diverterit error;
Pur fuit a primis ars ista theologa mundi
Principiis, manet ipsa tamen divinaque semper
85Subiectumque bonum. Sic si contingat abuti
Arte sua quemquam fabrum, stat fabrica semper
Utilis ad finem docto servanda magistro.
Quod tibi surrepta est anthonomasia vatum,
Da proprium proprio, da vatem dicere vati;
90Si quid ei superest, fac gratis comodet ulli
Detque sacerdoti, det congaudere prophete.
Displicet unius si forsan opinio vatis,
Utpote Nasonis cepti de cardine mundi,
Hunc dampnare velis, totam ne leseris artem.
95Tu tantum benedic quantum bene dixeris ipse
Et voto placitura tuo dumtaxat habeto.
Crede Platonistis Italis Graiisque poetis,
Desinet obiecti tua tunc conquestio quarti.
Ysidoro dignas grates referoque tibique:
100A sacro iam fonte venit divina poesis;
Quippe venit, siquidem hec exordia traxit ab illo.
Quidni, si mira est et delectabilis illa
Filia regine celi que maxima princeps
Astitit a dextris Virtutis et imperat omni
105Quod Deus humane voluit concludere menti?
Nam verum non ipsa Deum modulamine solo
Placat, ad hunc tantum prodens sua carmina finem;
Sed prior exsurgens summis ab origine mundi
Intuitu speculata suo rimatur in astris.
110Sic David et quondam populi conductor Iacob
Conceptum post mente Deum coluere canoris
Vocibus, ad summum pandentes organa celum.
Sicut ais vere, simulatur Apocalis alto
Eloquio vatum: restat fatearis ut ipsa
115Sit de fine boni summi concepta poesis.
Cerne Dei testes que post natalia nostri
Et posuere novi simul et cecinere poete:
Inspice quam lepide nostris e vatibus unus,
Claudius, exorti tractaverit intima Verbi:
120"Christe potens rerum, redeuntis conditor evi,
Vox summi sensusque Dei, quem fudit ab alta
Mente Pater tantique dedit consortia regni.
Impia tu nostre domuisti crimina vite,
Passus corporea mundum vestire figura
125Affarique palam populos hominemque fateri.
Virginei tumuere sinus innuptaque mater
Archano stupuit compleri viscera partu,
Auctorem paritura suum...".
Ne decus eternum divinis vatibus aufer
130Neve tuis, eadem quos illustratio dignos
Pertulit eterne predicere gaudia vite.
Saltem perpetue maiorum parcito fame,
Virgilii Ennique et semper viventis Homeri
Laude sub eterna, quam nec Iovis ira nec ignes
135Nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
Philosophi sua dicta probant autoribus illis,
Iuriste, artiste scrutatoresque latentis
Nature, et nostra non ars vacat ulla Camena.
Adde quod et nostris decantat eclesia metris
140"Salve, sancta parens, enixa puerpera regem
Qui celum terramque regit". Sic lator olive:
"Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor".
Niteris et lauri foliis immittere quicquam
Insipidum. Leve sit fictis alludere verbis;
145Absit quisque sacre foliis allusor olive!
Ne studiis emptas ederas vigilataque serta
Tu nimis indignis mordacibus argue verbis;
Sitque satis vestre ciclos laudare corone
Sufficiant vestris circumque ferentia centris.
150Ut tibi nostrarum notescat turba Sororum,
Verba tibi nostri sint intellecta Boeti.
Nunc prodesse solens, nunc delectare, poeta
Manlius ex illa comites accerserat ora
Melpomenem sociasque suas cantare parantes.
155Cantassent dulces parili sub voce Sorores
Carmina que quondam studio florente peregit.
Se tamen increpitans, mutata voce poposcit
Uraniem toto solitam discurrere celo
Et reliquas comites, quibus alta theologa semper
160A serie primi fuerat notissima secli.
Ex binis confecit opus mirabile, totam
Ex utraque suam componens parte poesim.
Exigis an plures hoc nostro examine testes?
O veri bone preco Dei, sic arduus ultra
165Quid poscis? Nonne ille Deum scrutatus et unum
Et verum et iustum nostris quesivit in ortis
Concinuitque lira vario sub carmine nostra?
Inde Probam reprobas, Christi predicere nisam
Adventum clari per lucida verba Maronis.
170Hec data de sursum vatem cecinisse putabam,
Grata michi nimium. Monitus sed corrigor; unde,
Sit vix ille deus quem sic monstraverat, absit
Ut prorsus credam Dominum verumque bonumque
Ieronimo nolente Deum, staboque prophetis,
175Quantumcumque suis lateant enigmata dictis.
Sint de divinis satis hec mea carmina Musis.
Tuque tibi famulas humiles ne despice, lector,
Que faveant, tantum ipse velis, parere volentes.
Has non livor habet: veniunt ut iussa sequantur
180De longe tantum et vestigia semper adorent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: